On this page
Caput 13
Caput 13
Utrum attributa invicem se includant salva distinctione rationis eorum, tam inter se quam ab essentia
CAPUT XIII. UTRUM ATTRIBUTA INVICEM SE INCLUDANT SALVA DISTINCTIONE RATIONIS EORUM, TAM INTER SE QUAM AB ESSENTIA.
1. Ex dictis evidenter concluditur quodlibet attributum essentialiter includi in quolibet . quod etiam docuit Torres, supra, et sequuntur moderni Thomistae, et mihi esse videtur aperta sententia Augustini capite praecedenti. Et consecutio est necessaria. Nam sapientia v. g. essentiam divinam essentialiter includit, et divina essentia includit essentialiter justitiam; ergo etiam sapientiam essentialiter includere justitiam necesse est, et sic de reliquis attribntis. Praeterea hoc postulat infinitas et simplicitas attributorum Dei; nam unumquodque attribu- tum est infinitum, non tantum in tali vel tali genere, sed simpliciter in genere entis. hespondent hoc ita esse de attributis in re: nihilominus tamen singula concepta sub particulari ratione alicujus attribuit, ut sapientiae, justitiae, non esse infinita sinipliciter, sed tantum in tali ratione. Sed contra hoc instatur ex dictis, quia si unumquodque attributum in re est infinitum simpliciter, totam illam infinitatem essentialiter includit, quia de ratione entis infiniti simpliciter est, ut totam illam perfectionem optimo modo includat ac proinde essentialiter ; erro quantumcumque praescindatur in conceptu, illam includit, licet mens nostra non expresse neque formaliter de iila cogitet. Et ratio a priori est, quia unumquodque attributum includit essentialiter ipsum esse per essentiam, in quo est omnis perfectio unitissime et simplicissime. Unde recte dixit Dionysius, c. 13. de Divin. nom.: Unde Deus est, quia omnia unice est, secundum unicam eminentiam unitatis.
2. Jam vero explicandum nobis superest , quomodo cum hac tanta unitate et inclusione essentiali attributorum inter se et in essentia et essentiae in attributis, stet distinctio rationis inter illa et quomodo haec intelligenda sit. Quod fiet convenienter, proponendo argumenta, quae vel pro opinione Scoti capit. 10, tractata sunt vel contra ea quae in explicanda communi sententia diximus, fieri solent. Prius tamen adverto, nominales interdum concedere vel significare, attributa divina, nec inter se, neque ab essentia distingui, etiam ratione; nam dicunt non plus distingui essentiam a sapientia, quam essentiam ab essentia vel sapientiam a sapientia. Ita Gabriel sequens Ocham 1, dist. 2, qu. 1, articul. secundo; Gregorius in prima distinctione octava, quaest. secunda, Major quaest. prima. Vereor tamen illos uti nominibus aequivoce et magis differe a communi sententia in modo loquendi; nam in re fatentur haec omnia ita distingui, ut de eis possint contradictoria praedicari, imo et Gregorius ait unum posse negari de alio in abstracto, de quo capite sequenti videbimus. Videntur ergo solum intendere negare omnem veram distinctionem inter attributa, nam distinctio quae dicitur esse per conceptus nostros, non est vera distinctio, quia quod est in se indivisum, non potest per extrinsecos actus mentis distingui. Hoc enim est argumentum, quo maxime utuntur et probat quidem distinctionem rationis non esse veram et intrinsecam rebus ; non tamem probat non esse aliqualem distinctionem nostro modo concipiendi et quasi per extrinsecam denominationem , seu esse distinctionem non rerum secundum se, sed prout menti nostrae objiciuntur. Sic ergo supponimus cum communi sententia, haec attributa saltem ratione distingui ; quae distinctio actu est per intellectum nostrum, fundamentum autem ejus est aliquo modo in re, ut docet D. Thomas supra et bene exponit Cajetanus et Torres qu. 28, 1, p. artic. 2; Capreolus, 1, d. 8; Durandus, d. 2, qu. 3 et alii communiter, patebitque ex dicendis.
3. Scoti objectio. — Primo ergo objicit Scotus hanc distinctionem debere esse veram et in re ipsa et non tantum per denominationem a nostris conceptibus, quia justitia et misericordia secundum se sumptae in omni abstractione dicunt rationes formales distinctas, quae per definitiones distinctas declarantur; ergo ubicumque formaliter inveniuntur, retinent eamdem distinctionem ; sed in Deo formaliter inveniuntur, ergo. Primum antecedens, ut notum supponit Scotus, quia illa duo ex se habent distinctas definitiones, definitio autem explicat rei naturam. Prima vero consequentia probatur, quia ubicumque sunt, retinent easdem definitiones. Item quia impossibile est aliqua esse sine conditione per se et intrinsece ad illas consequente: sed ex illa duplici detinitione seu ratione formali sequitur vera disunctio inter illa duo vel potius in illis includitur tanquam negatio resultans ex positivo, ergo. Confirmatur haec ratio, quia illa duo ita sunt in Deo, ut de illis contradictoria dicantur et verificentur, ergo oportet illa duo esse vere distincta in se. Antecedens patet, quia justitia Dei non remittit sed punit, misericordia vero e converso vel quod certius est, per intellectum generat Pater et non per voluntatem. Consequentia vero probatur, quia non ideo est falsa una ex his propositionibus contradictoriis et alia vera, quia nos ita concipimus, sed quia in re ita est; ergo fundatur hoc in distinctione, quae sit in re. Unde etiam Deus ipse cognoscit, se generare per intellectum et non per voluntatem ; ergo videt suum intellectum esse aliquo modo distinctum a voluntate; ergo ita est in re, quia Pater aeternus videt suum intellectum et voluntatem, prout in re sunt et non fingit distinctionem.
4. Aliquorum objectio. — Secundo principaliter objiciunt alii : esto non admittatur tanta distinctio, saltem necessarium esse admittere distinctionem praecisionis unius ab alio in rationibus formalibus, ita ut unum non inclu- datur in conceptu essentiali alterius. Primo, quia saltem hoc convincunt argumenta Scoti. Secundo, quia non potest concipi quo mo:o distinguantur ratione, si unum includit quidquid includit aliud. Quia ut aliqua duo concipiantur aliquo modo distincta, oportet ut aliquo modo unum non sit aliud, ergo ut unum non includatur essentialiter in alio. Quomodo enim distinguentur sub eadem ratione, sub qua sese includunt mutuo. Ergo oportet, ut sic saltem quatenus objecta nostris conceptibus non se includant, ut possint ratione distingui. Tertio, quia alias haec omnia nomina, quibus attributa significantur, essent synonyma, quod non admittit Divus Thomas quaest. 13, articul. 4, nec theologi communiter. Sequela patet, quia significabunt omnino idem et secundum idem, quia quidquid concipitur ex vi unius vocis, concipitur ex vi alterius et e converso. Quarto, quia sequitur, has propositiones formales et in abstracto : Sapientia est justitia, intellectus Dei est voluntas Dei, esse veras : quia idem omnino significatur per utrumque extremum, quod satis est ad veritatem verbi, est : consequens videtur absurdum, alias quidquid de uno vere praedicatur, de alio praedicaretur, juxta syllogisticam formam, quod tamen esse falsum constat ex argumenti Scoti. 5. S'coti objectio diluitur. — Ad Scotum respondemus, ad omnia quae de Deo concipimus et vere affirmamus vel negamus, non esse necessariam distinctionem veram et actualem, quae in Deo praecedat, sed sufficere fundamentalem seu virtualem cum imperfecto modo loquendi nostro. Unde primum argumentum Scoti solum probat distinctionem virtualem in re ipsa. Respondendum autem in forma est, misericordiam et justitiam abstractissime conceptas, ut abstrahunt a creata et increata, non inveniri in rerum natura, sed in nostris mentibus objective et ita etiam definiri, non prout in re sunt in aliquo, sed prout eisdem conceptibus objiciuntur. Ex quo solum infertur definitionem unius non esse definitionem alterius, nec unum etiam illorum conceptuum includi in alio. Non vero recte inde infertur vel definitiones illas in re ipsa semper in omnibus rebus esse cum actuali distinctione talium perfectionum, nec etiam necessario postulare, ut una ex illis perfectionibus non includatur in alia re ipsa. Aliud enim est, hoc non postulare inclusionem illius , quod ex vi illarum definitionum ad summum sequitur : aliud est, unum postulare exclusionem alterius, quod ex vi illarum definitionum necessarium non est. Si- cut ergo illi duo conceptus abstrahunt a creata et increata justitia et misericordia, ita abstrahunt a distinctione vera et actuali earum inter se, quae in re ipsa sit; sed dicunt solum objectivam distinctionem in formal ratione, seu distinctione, quae potest esse cum distinctione in re in rebus finitis vel cum identitate in infinita.
6. Alia Scoti ratio dissolvitur. — Distinguuntur ne attributa ratione in mente Dei. — Ad aliam vero Scoti rationem respondetur, ad veritatem illarum enuntiationum, etiam cum aliqua contradictione, sufficere distinctionem rationis cum fundamento in re, quia nos sicut concipimus ita loquimur, ut latius dicemus infra libro 4, de Trinitate, agentes de identitate essentiae et relationis, in qua videri potest argumentum illud habere majorem aliquam vim. Insinuatur vero in illo argumento quaestio, an haec attributa habeant distinctionem rationis etiam in mente Dei, aut personae clare videntis ipsum. De qua re videri potest Capreolus 1, distinctione 8, quaestion. 4, articul. 3, in fine; Cajetanus, 1 part., qu. 39, articul. 1 et Torres, 1 part., quaest. 28, disputation. 2, dub. 3, ubi aliqui moderni. Sed sufficere censeo, quae de hac re dixi disput. 7. Metaphysicae sect. 1 et disputatione 54, sect. 2, ubi dixi Deum non fingere entia rationis et consequenter nec distinctionem rationis, nam eadem est ratio. Nimirum, quod Deus cognoscit se, sicut est et ideo sicut in se non habet distinctionem, ita neque fingit illam, neque illa censetur resultare ex cognitione Dei, quatenus se ipsum cognoscit.
7. Nihilominus tamen negari non potest, quin Deus cognoscat entia rationis et distinctonem rationis, quatenus haec ab homine fingi vel excogitari possunt, sicut cognoscit chimeram et omnia quae sub imaginationem cadere possunt, non quia ipse fingat illa, neque quia aliter cognoscat quam sint, sed quia unumquodque cognoscit quatenus esse habet vel verum vel fictum. Aliud enim est fingere, aliud videre illud ab alio fictum vel effingibile, ut sic dicam. Sicut aliud est discurrere, aliud intueri discursum alterius, quod facit Deus, licet non discurrat et tunc habet discursum objective in mente, licet non habeat formaliter. Sic ergo habet in mente sua objective conceptus nostros formales attributorum Dei: per quos videt ratione distingui attributa et ita videt illa, ut ratione distincta ab homine. Homo enim potest, non solum directe cognoscere attributa per conceptus formales eorum, sed etiam re- flexe illa comparare, ut distincta sub ea ratione et relationem rationis ibi excogitare, sieut etiam potest concipere relationem generis et specierum. Haec ergo omnia Deus intuetur qualia sunt, scilicet, formales conceptus, ut reales, objectivos vero quales fuerint, interdum reales, interdum tantum rationis, in quo nihil fingit Deus, sed unumquodque videt sicut est. Nec video quid dubitationis vel contentionis in hoc esse possit.
8. Aliorum altera objectio vefellitur. — Ad alia argumenta respondeo, optime salvari distinctionem rationis inter attributa et omnes enuntiationes, quae de illis sunt, non obstante mutua inclusione quam explicummus. Quod satis mihi declarat exemplum de Deo et Deitate, nam haec duo ratione distinguuntur et non sunt voces synonymae; imo de uno potest affirmari aliquid, quod negetur de alio, nihilominus nihil in re inducit unum, etiam ut objectum menti, quod non includat aliud. Idem censeo de Paternitate et Patre, ut infra ostendam libro 4 et 7 de Trin. Dico ergo, ad distinctionem rationis satis esse diversum modum concipiendi nostrum, etiamsi in re concepta nihil diversum includatur. llle autem modus concipiendi esse potest vel conereti et abstracti, ut in exemplis positis vel explicatior et distinctior conceptus secundum unam rationem , quam secundum aliam. Sic distinguuntur justitia et misericordia ; nam licet res omnino eadem sit, quae utroque conceptu concipitur, tamen per unum concipitur sub speciali habitudine ad talem effectum et de illo respectu est expressa cogitatio et non de alus, licet non excludantur sed potius confuse includantur. 4 ;
9. Hic autem modus distinctionis etiam in re creata inveniri potest ; sic enim, ut opinor, ratione distinguuntur intellectus et memoria et non majori distinctione : et in re uno modo concepta existimo includi quidquid includitur in eadem alio modo concepta, quia vis intelligendi est ex intrinseca sua natura retentiva specierum ; inde memoria nominatur et e converso vis immaterialis retentione specierum (de hac enim memoria sermo est) intime est virtus intelligendi, idem est de voluntate ut natura, seu ut voluntas est vel ut liberum arbitrium. Idemque esset de visu ut visio albedinis et nigredinis, si sub his praecisis rationibus conciperetur et nominaretur. Et multa similia facile excogitari possunt. Et ratio est, quia ut nos aliqua distinguamus ratione, duo sufficiunt, juxta doctrinam Divi Thomae q. 7, de Potentia, art. 6 et in d. 2, qu. 1, artic. 2et 3. Unum est, quod non concipiamus rem prout est in se, aliud est quod concipiamus illam per habitudinem vel comparationem ad res alias distinctas. Haec autem duo possunt concurrere in diverso modo concipiendi eamdem rem, etiamsi in re concepta utroque modo totum includatur, ut ex dictis satis patet : hoc ergo non obstat distinctioni rationis.
10. Ex dictis satisfactum est duobus argumentis secundo loco objectis. — Ex his ergo satis responsum est ad duo prima argumenta secundo loco objecta. Argumenta enim Sooti, sicut non probant distinctionem, ita neque contra hanc partem quidquam probant.De distinctione autem rationis jam explicatum est, quomodo possit consistere cum inclusione essentiali: nam licet non sit necessarium omnia, quae distinguuntur ratione, ita sese includere ut de genere et differentia constat, et de relatione et Divinitate infra suo loco dicemus, tamen non propterea repugnat illa inclusio cum distinctione rationis ex modo imperfecto concipiendi ut explicatum est, maximeque est necessarium in re et essentia simplicissima ac perfectissima quoad ea omnia , quae adaequate cum illa identificantur. Ad Tertium vero respondetur, ut haec nomina non sint synonyma, satis esse quod eamdem rem diversis modis conceptam repraesentent. Dicunt vero aliqui illas voces, licet non sint synonymae in ordine ad nos, esse synonymas in ordine ad beatos, ut beati sunt, quia vident idem significari in re ipsa per omnes illas. Sed hoc non recte dicitur, quia etiam nos idem significari scimus in reipsa per omnes illas, quod vero a nobis non videatur res illa, et videatur a beatis; impertinens est ad vocum significationem, vel ut sint synony mae, quia illae semper subordinantur diversis conceptibus et quantum est ex ipsis, semper faciunt concipere rem diverso modo. Unde licet beati conciperent sapientiam Dei ex vi auditionis et significationis vocis, sapientia , non concipient illam adaequate et prout in se est. Quod vero alia via perfectius concipiant, accidentarium est. Simpliciter ergo et respectu cujuscumque intellectus voces illae synonymae non sunt. De quarto argumento dicimus capite sequenti.