On this page
Caput 14
Caput 14
Quomodo possint divina attributa vere de deo enuntiari et deus de illis
1. Attributorum multiplem fieri potest com- paratio. — Quoniam haec attributa possunt et in concreto et in abstracto concipi, et ita possunt varie inter se comparari, scilicet concreta ad subjecta, ad concreta praedicata vel abstrata ad abstracta, vel abstracta ad concreta, vel e converso vel etiam comparando abstractum et concretum aliquid aliud, quod de illis dici possit aut non possit, vel e converso, ideo breviter de his homnibus dicendum est, quia ad complementum hujus materiae est necessarium.
9. In concretis propria attributorum affirmatio de Deo et inter se potest esse.—Primo igitur manifestum est, in concreto fieri propriam affirmationem attributorum de Deo et inter se, ut Deus est sapiens, justus, sapiens et bomus, hoc per se clarum est. Imo tanta est identitas inter illa extrema, ut potius dubitari possit, an illa sint proprie propositiones vel potius identicae. Quod videtur voluisse insinuare Divus Thomas, 1 par., quaes. 13, cum interrogat in art. 12, an possint de Deo formari affirmativae propositiones. Et respondet posse, quia non sunt omnino identicae, eo quod termini positi in subjecto et praedicato non sunt synonymi, ut articulo quarto dixerat et ostensum est jam. Nec vero compositio conceptuum vel verborum, quam non facimus cum enuntiamus haec, obstat simphcitati Dei, quia non attribuimus Deo modum cognitionis vel locutionis nostrae, sed rem et veritatem cognitam, ut in solutionibus argumentorum ejusdem articuli D. Thomas latius declarat.
3. Quando attributa absoluta et positiva de Doeo in abstracto predicantur vera est propositio.— Secundo dicendum est, etiam propositiones illas, in quibus attributa absoluta et positiva de Deo in abstracto praedicantur, esse veras in rigore sermonis. Loquor de absolutis, quia de relationibus consideratio ad tractatum de Trinitate pertinet. Loquor item de positivis, quia negationes, ut immortalitas , infinitas, non proprie dicuntur de Deo, nisi sumantur loco positivorum. Est ergo sermo de his: Deus est sapientia, et similibus. Et sic assertio mihi videtur certa. Primo quia Scriptura passim utitur hoc modo loquendi; vocat enim Deum lucem, sapientiam, vitam, veritatem Joannis decimo quarto , 1 Corint. 1, Proverb. S. Secundo, quia sancti non solum eisdem locutionibus utuntur, sed etiam eas praeferunt praedicationibus concretorum, ita ut melius dicatur Deus vita quam vivens ; sapientia quam sapiens. Ita docet Dionysius de Divin. nom. capite quarto et quinto et sequentibus, ubi ait Deum non tam esse bonum et pulchrum, sapientem et caetera, quam bonitatem, pulchritudinem, sapientiam ; idem sentit Damascenus libro primo, capite quinto. Unde Leo Papa Epistol. 91, alias 93, capite quinto: JVemohominum cveritas (ait) nemo sapientia, nemo justitia est multi participes fiunt veritatis, sapientie et justitie solus autem Deus mlius participationis indigens est, de quo quidquid digne sentitur, non qualitas est sed essentia.
4. Ubi duas rationes indicat harum locutionum in sensu verissimo : una est, quia per illas significatur Deum non esse talem per participationem, sed per se primo et cum summa perfectione, quod per sola concreta non significatur, et hoc significare voluit Bernardus, lib. 5, de Cons., c. 7, cum dixit: JVon est foraatus Deus sed forma ; non est uffectus Deus, affectio est. Qui propterea serm. 80, inCant., refert damnatam esse illam interpretationem Gilberti - Deus est veritas id est, verus. Melius (inquit Bernardus) ecponeret : Deus est verus, id est veritas. Alia vero ratio Leonis est, quia Deus est haec omnia per essentiam suam, quam rationem statim amplius urgebimus. Augustinus etiam b5, de Trinitate, capite 2 et 10, et libro 6, capite 1, et in sequentibus et in l. 7, seepe ita loquitur.
5. Tertio eadem est ratio de hac propositione: Deus est Deitas, quae de his: Deus est sapientia, justitia, etc. Sed illa propositio : Deus est Deitas, est ita vera, ut dixerit concilio Rhemense in nullo sensu catholico negari posse, ut infra l. 4, de Trin., c. 2et 11, videbimus, ergo. Major late ostenditur a Bernardo supra, et ex Augustino clare colligitur. Et probatur a paritate rationis, quia tam simplex et subsistens est sapientia, sicut Deitas. Quarto est ratio a priori: quia nihil includitur in illo subjecto, quod non contineatur in praedicato, et solus significandi modus non sufficit, ut propositio illa falsa sit, quia ille significandi modus non tribuitur Deo ipsi, id est, non tribuitur illi compositio, nec separatio formae a subjecto sed solum res significata.
6. Assertio. — Tertio ergo dicendum est, etiam Deum et attributa ejus in concreto sumpta recte praedicari de abstractis, servando in reliquis proportionem seu debitam identitatem, ut dicendo: Deitas est sapiens, immortalis, etc. Est assertio aeque certa ac praecedens, quia sequitur per simplicem conversionem. Nam si Deus est Deitas, etiam Deitas est Deus et Deitas est sapiens et sic de aliis. Est autem in praesenti haec consequentia bona et formalis, quia licet respectu nominum perso- nalium vel notionalium Deus non sit medium sufficiens ad similes illationes faciendas propter communicabilitatem suam et identitatem ad res oppositas, ut in tractatu de Trinitate videbimus : nihilominus inter absoluta est medium sufficiens, quia habet cum illis adaequatam identitatem , nam omnia absoluta sunt aeque singularia et cum eadem communicabilitate reali. Praeterea, hae locutiones sunt verissimae: Sapientia est Deus et similes, ut supra est ostensum ; ergo quod praedicatur essentialiter de Deo, praedicabitur etiam de saptentia: sed Deus essentialiter est sapiens, justus, etc.; ergo haec omnia vere et essentialiter dicuntur de sapientia. Idemque est de omnibus simihbus. Neque contra haec invenio argumenta alicujus momenti praeter ea, quae ex sequenti assertione insurgere possunt.
7. Attributa essentialia et positiva de se invicem uffirmari queunt. — Dico ergo quarto : attributa haec essentialia et positiva recte possuntde se invicem affirmari, ut cum dicitur: $ apientia est justatia, antellectus est voluntas, etc. In haec assertione non facile conveniunt theologi. Nam contrariam sententiam tenere videtur Capreolus 1, d. 8, q. 4, ar. 3, ad 11 Aureoli contra primam conclusionem. Et quod mirabile est, idem sentit ibi Gregorius, q. 1, cum alias teneat haec attributa nec ratione distingui. Tamen assertio sumitur ex D. Thoma 1 part., quaest. 39, articulo 5, in solutionibus argumentorum, et ar. 6 et locis citatis praecedenti capite estque communis Thomistarum, praesertim Torres quaest. 28, 1 par., artic. 2, disp. 2, ubi etiam alii. Et sine dubio est sententia Augustini, Anselmi et Bernardi, quos c. 12 retuli. Probatur autem facile ex praecedentibus assertionibus , quia Deus est sua sapientia et Deus est sua justitia, ergo sapientia est justitia. Item sapientia est Deus et Deus est Deitas, ergo sapientia est Deitas. Omnes enim similes illationes tenent, ex fundamento proxime posito. Praeterea idem aperte sequitur ex mutua inclusione attributorum. Nam si Divinitas est de essentiali conceptu sapientiae, verissime dicitur: Sapientia est Divinitas , quia nihil verius de re praedicatur, quam id quod est de essentia ejus. Quae ratio inomnibus locum habet. Et simile, quod multi dialectici dicunt, hanc propositionem esse veram : humanitas est animalitas, quia animalitas est de essentia humanitatis.
8. Aliqui vero, cum negare non possint has locutiones esse communi usu sapientum receptas, dicunt illas admiti propter identita- tem rei : in sensu vero non formali atque adeo improprio, quia significatum unius abstracti formaliter non includitur in formah significato alterius, licet in se habcant identitatem, quam solum significamus cum dicimus: Jisericordia est justitia. Sed hoc simphrciter falsum est in dicto sensu et ex illo fundamento, ut ex dictis constat et ideo simpliciter censeo veras propositiones illas in sensu formali. Tamen in hocmet sensu formali potest esse aliqua aequivocatio, quam distinguere possumus juxta doctrinam generalem traditam in Metaphysica, disp. 6, sect. 10. Dupliciter ergo intelligi potest hic sensus formalis, primo considerata forma illa, quam nomen illud abstractum significat secundum suam simplicissimam rationem formalem, quam in re habet. Secundo potest in significato illius vocis considerari solum id quod expresse concipitur, in tali attributo ad modum ultimae differentiae constitutivae illius. Nam, ut supra dixi, licet singula attributa includant quidquid in omnibus continetur, tamen in unoquoque concipitur a nobis tota illa perfectio sub speciali aliqua habitudine, quae dici potest quasi differentia vel modus ultimate constituens tale attributum. Priori ergo modo verae sunt illae propositiones in sensu formali, quia tota ratio unius attributi includitur in formalitate alterius adaequate et prout in se est. Et revera in omni rigore, hoc solum affirmatur, cum dicitur unum esse aliud, quia verbum est solum importat identitatem utriusque extremi in formalitate illa, quam adaequate postulant ; seu quod idem est, inclusionem unius in adaequato significato alterius. At vero si quis intendat in secundo modo formalitatis loqui, erit falsa propositio, nam erit sensus, justitiam, v. g. etiam ut a nobis conceptam eadem habitudine et quasi ultima differentia constitui qua misericordiam, quod verum non est. Tamen hic sensus non est necessarius, nec usitatus et ideo propositiones illae absolute verae sunt in proprio et formah sensu. Hoc vero modo explicui in disp. 6, Metaphysicae, sect. 6, propositionem illam : Hwmanitas est animalitas, et ibi dicta majori ratione hic locum habent, quia major unitas est inter sapientiam et essentiam Dei, majorque mutua inclusio quam inter hamani- tatem et animalitatem.
9. Sed hic occurit difficultas tacta in praecedenti capite quia sequitur quicquid praedicatur de uno attributo in abstracto, praedicari in alio, quod falsum esse constat. Propter hoc dico quinto, ea quae actionem vel productionem significant, in rigore possunt de concretis praedicari et non de abstractis et consequenter aliquid dici potest de uno abstracto et non de alio. Prior pars praecipue locum habet in praedicatis notionalibus ; dicitur enim: Deus generat, non deitas, quod pertinet ad materiam de Trinitate et dicetur in lib. 6, in fine. Ratio vero est, quia actiones proprie tribuuntur suppositis, pro quibus concreta supponunt et non abstracta in rigore. At vero in actibus essentialibus, seu quasi essentialibus, ut, intelligit, creat, admittuntur etiam affirmationes de abstractis non propter rigorosam suppositionem et formalem significationem terminorum, sed propter summam identitatem, ut Deitas creat, Deitas intelligit.
10. Difficultas. — Enodatur. — Et in his habet locum posterior pars, quia haec locutio admittitur : Justitia punit, et non haec: Justitia miseretur.Et ratio est, quia verba adjectiva, secundum communem modum concipiendi, faciunt sensum formalissimum et illa contineret falsitatem. Quod ita declaro, quia haec attributa censentur specialiter constitui secundum quandam peculiarem habitudinem; unde quando alicui attributo in abstracto tribuitur aliqua actio, censetur illi tribui secundum formalem significationem ejus et ita facit hunc sensum, attributum justitiae , v. g. secunaum expressam et propriam differentiam suam, esse principium miserendi, quod falsum est. Et eadem ratione haec est falsa: Pater per voluntatem producit filium, aut per intellectum S piritum S anctumn, ut in propria materia latius explicabimus. Nec est bona illatio : Justitia est anisericordia, sed misericordia miseretur, ergo justitia maseretur , quia variatur appellatio (ut dialectici dicunt), quia mutatur verbum substantivum in adjectivum et ita variatur formalis sensus. Et de his locutionibus haec nunc suffticiunt, nam in materia de Trinitate saepius de illis dicturi sumus.