Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER SECUNDDUS. DE ATTRIBUTIS DEI NEGATIVIS PROUT UNUS EST.

Hactenus quid Deus sit, quaeve attributa, tanquam propria illius praedicata, numerari soleant, generatim explicuimus: nunc ad hujus doctrina complementum per singula ex dictis attributis discurrere necesse est. Et quia attributa negativa faciliora nobisque notiora sunt, ideo de illis prius dicemus in hoc libro, de affirmativis vero in sequenti. Et quoniam in demonstrandis his attributis disp. 30 Metaphysicae prolixiores fuimus, ea hic repeterenecessarium non existimamus. Deinde illa omnia, quae ad naturalem philosophiam pertinent, licet occasione horum attributorum a theologis hic tracetentur, vel omnino praetermittere decrevimus, vel ad summum tanta brevitate attingere, ut theologicum discursum non impediant nec interrumpant. Atque hoc modo multa, quae ab aliis prolixe tractantur, breviter comprehendere poterimus, nihil omittendo ex his quae ad veram theologiam et majorem Dei cognitionem desiderari possunt. Solum in explicando attributo, quo Deus dicitur invisibilis, prolixiores erimus, quoniam ad explicandam exacte illam negationem, oportet exponere quomodo Deus visibilis sit, quod valde supernaturale est et scitu dignum.

Octo ergo attributa negativa in superiori libro, c. 9, posui, quae ex Scripturis colliguntur: ncreatus, Incorporens seu Immaterialis, Infinitus, Immensus, Immutabilis, Incomprehensibilis, Invisibilis, Ineffabilis. Quibus conjunguntur alia tria, quae negatione complentur, licet voces non tam aperte illam exprimant, ut Unus, Simplex, A:rternus; hisque addi potest quartum, scilicet esse ubique, quia ultra immensitatem non addit nisi extrinsecam denominationem. Ex his vero praedicatis quatuor jam sunt a nobis explicata, nam idem est esse increatum, quod esse ens necessarium seu per essentiam, ut per se notum est: illud autem in superiori libro satis ostensum ac declara- tum est. Similiter idem est esse incorporeum seu immaterialem, quod carere partibus essentialibus materiae et formae et partibus quantitativis, quod totum continetur sub perfecta Dei simplicitate, de qua satis diximus. Unitatem etiam Dei satis declaravimus, quantum hic locus patitur, nam unitas trium Personarum in essentia ad tractatum de Trinitate pertinet. Sex ergo alia attributa negativa in hoc libro explicanda sunt, et cum immensitate ubiquitatem exponemus, quia nihil rei Deo addit, cum immutabihtate vero conjungemus aeternitatem, quia supposita necessitate essendi, nihil addit aeternitas ultra immutabilitatem, ut videbimus.

PrevBack to TopNext