Text List

On this page

Caput 1

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

An deus sit infinitus simpliciter hocque illi proprium sit

CAPUT I. AN DEUS SIT INFINITUS SIMPLICITER HOCQUE ILLI PROPRIUM SIT.

1. Status quaestionis. — Quaestio est de infinitate perfectionis in essendo; nam infinitas molis in Deo locum non habet, cum quantitatem non habeat. Est autem difficilius ad declarandum, quid per hanc negationem infinitatis explicetur ac significetur, quam ad demonstrandum convenire Deo, saltem ex principiis fidel. Itaque ut certum supponimus, Deum esse simpliciter infinitum. Id enim aperte docet Scriptura Psal. 144: Magnitudinis ejus non est finis; Baruch 3: Magnus est et non habet finem, eacelsus et immensus. Unde in capite Firmiter ita expresse definitur et Dionysius de Divinis nominibus capite 9: Magnus (de quo loquitur), est super omnem magnatudinem, omnem transiliens infinitatem. Basilius hom. in principium Joan.: nfinttus Pater, infinitus Filius. Gregorius orat. 1, in id Genes. 1, faciamus hominem -: Magnwm (inquit) cogita (scilicet Deum) ; et Intic magno plus etiam atque etiam adde, quam cogitasti, atqueita emple cogitationem tuam, neque unquam, qua infinita sunt, capies. Nec magnitudine concluditur, nec finibus cohabetur. Theodorus, serm. 2, de Providentia: Deus ipse et increatus et infinitus est. Omnia complectitur ipse a mullo circumscriptus: Damascenus etiam l. 1,c. 4. Infinitus (inquit) est Deus et incomprehensibilis, atque hoc unum ea: eo percipi ac comprehendi potest, quod mimirum ipse infinitus atque incomprehensibilis sit.

2. Dubium. — Prior opinio. — Impugnatur. — Ut vero ratione theologica hanc veritatem confirmemus, oportet exponere quid negetur de Deo, quando infinitus appellatur, quod imperfectionem dicat, nam inde facile constabit, removendam esse a Deo illam imperfectionem ex vi summae perfectionis, quam ipsum habere ostensum est. Quidam ergo putant per hanc infinitatem nihil aliud negari, nisi Deum habere causam sui esse, itaque idem esse dicunt, Deum esse infinitum et esse a se, vel non esse ab alio. At hoc alienum est a communi modo concipiendi et loquendi de attributis divinis. Nullus enim intelligit has duas negationes esse formaliter unam et eamdem, esse infinitum et esse increatum vel improductum ; sed divus Thomas et omnes theologi haec ponunt ut distincta attributa Dei et Theodoretus in verbis proxime citatis illa ut distincta recenset. Praeterea divus Thomas quaestione 4 et 7,1 part. in hoc maxime laborat, ut ex eo quod Deus est suum esse, colligat Deum esse infinite perfectum, quod in dicto loco Metaphysicae late etiam ostendimus. Non sunt ergo illa duo attributa formaliter unum et idem, sed oportet saltem ratione distingui, ut probatio sit alicujus momenti. Et sane longe evidentius est, Deum esse ens necessarium et sine causa, quam esse infinitum; nam apertius et immediatius id colligitur ex effectibus Dei et ex ordine causarum, in quibus non potest in infinitum procedi, quam ex negatione essendi ab alio colligatur negatio, quam dicit infinitas essendi : non sunt ergo formaliter eadem negatio, esto una colligatur ex alia. Denique esse a se immediate solum negat dependentiam a causa extrinseca, esse autem infinitum formaliter hoc non negat: nam si mente concipiatur angelus finitae naturae et ex se existens sine creatione, formaliter non apprehenduntur duo contradictoria, licet virtualiter ibi includi per discursum ostendi possit. Neque e converso est aperta et formalis contradictio, si apprehendatur ens infinitum a Deo factum, unde quaeri solet an id fieri possit, ut statim dicam: non est ergo negatio, quam dicit infinitas, formaliter eadem cum negatione essendi ab alo.

3. Opinio. — Rejicitur. — Alii ergo dicunt per infinitatem negari finitum numerum perfectionum, quia in Deo finitae non sunt, sed infinitae. At hoc etiam non recte dicitur: quia hoc modo nec finitae, nec infinitae perfectiones in Deo sunt, sed una summa perfectio. Item perfectiones, quae in Deo sunt formahter, etiamsi ratione a nobis distinguantur, fortasse non possunt multiplicari in infinitum. Unde per illam negationem infinitatis non negatur terminus in his objectivis conceptibus, quos nos de Divinitate formamus: nam hoc nihil refert ad perfectionem Dei. Perfectiones autem inferiores creaturarum in Deo non sunt formaliter. Et licet verum sit posse a creaturis perfectionem Dei infinitis modis participari, tamen revera omnes illae perfectiones in infinitum participabiles sunt in Deo una simplicissima et eminentissima perfectio, in qua nullus numerus negatur ex eo quod infinita sit. Posset tamen hic aliquo modo non improbabih declarari illa infinitas, si dicamus talem ac tantam esse perfectionem Dei, ut non possit nec debeat concipi tanquam habens terminum in participabilitate sua, sed magis ac magis posse in infinitum participari vel communicari. Per illam tamen negationem etiam hoc modo explicatam non negatur in Deo terminus in numero perfectionum quae sunt in ipso; sed negatur terminus, quem intelligitur habere res vel perfectio, quae usque ad certum gradum participari potest et non amplius.

4. Tertia opinio. — Hoc placitum non admittitur. — Alii dicunt per negationem, quam de formali dicit infinitas, negari omnem terminum, quo solent res limitari in perfectione sua. Nam materia suo modo limitatur per formam et forma per materiam et essentia creata per suum esse, seu per habitudinem ad aliud et ipsum esse per essentiam tanquam per potentiam, quam actuat. Item omnis essentia specifica limitatur et finitur per suam differentiam specificam, quae contrahit genus. In Deo autem nihil horum reperitur propter suam simplicitatem et actualitatem summam , ut supra ostensum est. Sed haec omnia licet deserviant ad suadendam infinitatem Dei: tamen non declarant formalitatem ejus, ut sic dicam, id est quid per illam negationem formaliter negetur. Nam per illam non negatur compositio ex materia et forma, nec ex esse et essentia, nec ex genere ac differentia; haec enim pertinent ad negationem, quam dicit simpli- citas. Praeterquam quod in illis modis explicandi multa principia sumuntur incerta, ut quod esse creaturae limitetur per essentiam: vel e converso, quod compositio generis et differentiae directe repugnet infinitati et similia, quae probabilia sunt, non tamen tam certa etiam in ratione naturali, quam est certum esse infinitum.

5. Vera explicatio. — Consideremus ergo, quid sit in essentia aliqua creata esse finitam ac limitatam et negationem illius limitationis intelligemus significari per infinitatem essentiae Deo attributam. In creaturis ergo dicitur aliqua essentia esse finita in gradu entis, quia talis est, ut non repugnet illi habere illam excellentiorem in gradu entis: nos enim non possumus limitationem illam, prout in se est, concipere : et ideo per comparationem illam explicuimus. Unde solemus etiam dicere, aliquam speciem creatam habere quamdam infinitatem secundum quid, quatenus sub se potest infinitas species minus perfectas continere; quo modo dicitur homo excedere quodammodo infinite bruta animalia ; est tamem simpliciter finitus, quia potest ab alia perfectiore specie excedi et sic in angelis intelligimus finitatem, quatenus unusquisque potest habere superiorem. Deus ergo dicitur infinitus simpliciter proprie et quasi a priori, quia tantae perfectionis est, ut non possit in ea habere superiorem nec aequalem, qui sit distinctae naturae. Unde quod multi sancti explicant quid sit Deus, per hoc quod est tale ens, quo majus excogitari non potest, hanc ipsam negationem per infinitatem fignificari intelligo. Unde in ea etiam continetur illa infinitas, quae intelligitur in continentia omnis perfectionis possibilis vel cogitabilis, continentia, inquam, formali et vel eminentiali, cum summa perfectione possibili, in quacumque perfectione et modo habendi illam. Ac denique in hac negatione etiam includitur, continere sub se sine ullo termino omnia, quae quocumque modo perfecta cogitari possunt, etiamsi in infinitum in eis procedatur in gradu majoris et majoris perfectionis sine termino. Hoc ergo modo convenienter videtur explicari perfectio, quam per hanc negationem Scriptura intendit Deo tribuere, et imperfectio, quam ab eo vult excludere.

6. Esse Deum infinitum demonstratur. — Atque ita facile est, demonstrare Deum esse infinitum ex dictis de divina perfectione. Nam quoad positivum per illam negationem indicatum, illud nihil aliud est, quam ipsa consummata perfectio Dei, qua major excogitari non potest, nec illi potest aliquid deesse, quod ad summam entis perfectionem possit pertinere: qua ergo ratione constat Deum esse summum bonum, eadem constat esse infinitum. Quoad ipsam vero formalem negationem probandum est Deum esse infinitum, vel ex alia negatione essendi ab alio, vel ex virtute producendi omne producibile, quas duas rationes in citato loco Metaphysicae late prosecuti sumus. Unde addi potest hanc negationem infinitatis posse addi, vel ipsi esse seu essentiae divinae, ut sic, quatenus adaequato conceptu, licet confuso, intelligitur comprehendere totam perfectionem essentialem Dei, vel etiam addi posse peculiaribus attributis, quomodo dicimus sapientiam Dei esse infinitam et scientiam et praesentiam et similia. Priori ergo modo ponitur hoc loco attributum speciale infinitatis, aliis vero accommodatur cum proportione, ut in singulis videbimus : unumquodque enim dicitur in tali genere infinitum, quatenus in illo habet totam perfectionem possibilem, nec potest cogitari talis perfectio in altiori gradu. Unde secundum nostrum modum concipiendi potest a priori demonstrari infinitas uniuscujusque attributi ex infinitate essentiae, a posteriori vero infinitas essentiae ex finitate omnipotentiae, verbi gratia, ut fieri solet, quia facilius cognoscitur. Hhe tamen vera infinitas simphciter essentiae divinae infinitatem omnium complectitur attributorum, eodem modo quo supra diximus, omnia esse de essentia ejus.

7. Infinitas Dei implicat communicari creature.— Ratio.— Ulterius potest facile ex dictis intelligi , esse hanc infinitatem ita propriam Dei, ut omnino implicet contradictionem alteri naturae illam communicare, seu alteri qui non sit idem Deus. Quod addimus propter ineffabile Trinitatis mysterium, in quo tota infinitas divinitatis communicatur singulis personis sed non communicatur alteri naturae, sed eadem numero natura est in omnibus : et ita omnes personae sunt idem Deus idemque ens infinitum simpliciter, et ideo illa communicatio non obstat quominus haec infinitas sit propria Dei, quia nunquam illa infinitas invenitur extra divinam naturam, quae una , singularis et indivisa est. Quod ergo repugnare dicimus, est illam infinitatem communicari alteri naturae seu substantiae infinitae. Ratio est quia eo ipso, quod sit altera natura, debet esse facta ab ipsa divinitate : ergo necesse est ut sit inferior illa , ergo non potest esse talis, quin alia major esse possit ; ergo habet terminum et limitationem perfectionis; non est ergo infinita eo modo quo divina natura infinita est. Primum antecedens supponitur ex dicüs in lib. 1, quia ens a se per essentiam tantum potest esse unum. Prima vero consequentia evidens est , quia si natura est facta; est dependens et ex nihilo : non est ergo summee perfecta, ergo inferior. Aliae vero consequentiae ex declaratione data de infinitate per se evidentes sunt. Et hoc sensu docent theologi communiter , Deum non posse facere infinitum per essentiam simpliciter, patet ex D. Thoma 1 p., q. 7, ar. 2et ex alis theologis in 1, dist. 42 et 43. Ubi solent etiam disputare, an possit Deus facere infinitum in magnitudine et multitudine. Sed haec quaestio ad Dei infinitatem explicandam non pertinet. Nam si Deus non potest facere tale infinitum, non est ex defectu potentiae, unde non minuitur inde perfectio ejus et potius ostenditur excellentia et singularitas infinitatis ejus. Si vero potest illud facere, non est illa infinitas comparabilis cum infinitate Dei, et ita non tollit singularitatem seu proprietatem ejus. Et ideo ad praesens attributum explicandum illa quaestio necessaria non est, et alioqui est philosophica et a nobis est in libris Physicorum diligenter disputata et est admodum utilis et ideo eam hoc loco praetermittere decrevi.

8. Objectio.— Enodatur.— Contra veritatem demonstratam solet objici, quia si Deus esset infinitum ens, non admitteret secum alia enta, sicut si esset infinitum corpus quantum, non admitteret secum alia corpora, quia ipsum occuparet omnia loca. Maxime vero, quia si Deus esset infinitus in perfectione, deberet excludere omnem imperfectionem et consequenter omne malum. Sed haec facilia sunt, quia infinitas Dei non tollit singularitatem et unitatem essentiae Dei, neque enim est infinitas multitudinis sed intensiva entis; et ideo non tollit quin possint esse alia entia, a quibus distinguatur Deus, hoc ipso quod ipse Deus est infinitus, alia vero finita : ille est a se, alia ab ipso. Nec est simile de corpore quanto, nam illi naturale est excludere aliud quantum ab codem loco; unum autem ens maxime per se subsistens non excludit alia entia a rerum universitate seu ab existendo, ut sic dicam. Quia entia non habent formalem repugnantiam in existendo simul in rerum natura, sicut babent duo quanta ad simul existendum in eodem spatio vel duae qualitates contrariae ad simul existendum eodem subjecto. Unde ulterius dicitur, si illa repugnantia quantitatum impediatur, non re- pugnare ex eo capite quod cum corpore uno infinitae magnitudinis sint alia corpora quanta, quia possent esse penetrative cum illo in eodem spatio. Ad aliam vero partem dicitur, recte concludere ab illo ente, quod infinitum est, necessario excludi omnem imperfectionem et omne malum; nihil enim horum potest esse in Deo ex visuae infinitae perfectionis. Quia sicut illa perfectio intelligitur quasi formaliter afficere ipsum Deum, ita intelligitur ab illo formaliter excludere omnem imperfectionem. At non sequitur, illud ens infinitum excludere ab omni alio ente omnem imperfectionem vel malitiam, quia nec excludere potest formaliter, nam illa infinita perfectio non perficit formaliter alia entia; nec necesse est ut excludat effective, quia vel alia entia non sunt capacia, ut est evidens de imperfectionibus negativis et naturalibus, ut sunt esse composita, esse hmitata, esse mutabilia vel annihilabilha vel corruptibilia respective et hujusmodi. Vel si capacia sint, Deus non est agens naturale ut necessario omne malum excludat, sed pro ratione sapientiae suae illud libere permittere potest, de quo alias.

PrevBack to TopNext