Text List

On this page

Caput 2

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

De immensitate dei ejusque existentia in omnibus rebus seu locis

CAPUT II DE IMMENSITATE DEI EJUSQUE EXISTENTIA IN OMNIBUS REBUS SEU LOCIS.

1. Deum esse immensum , fide tenendum est. — Aliqui confundunt hoc attributum cum pracedenti. Contrarium verius est. — Deum esse immeensum sub his expressis ac formalibus verbis catholica fides docet, in cap. Firmiter, de summa Trinitate et fide catholica et in symbolo Athanasii : Immensus pater, etc. Quia in Scriptura sacra eodem modo continetur, Baruch 3: Immensus est et non habet finem. Psalm. 138: S ascendero in calum, tu illic es, si descendero in infernun, ades. Et tamen additur 2 Paralip. 16: Celum et Celi Coelorum non te capiunt. Eamdem veritatem docent sancti Patres; nam licet non omnes utantur illa voce immensitatis, rem ipsam declarant per hoc quod Deus totus ubique est et ita est in universis rebus, ut ab eis nec circumscribatur nec contineatur, ut patet ex Damasceno libro primo, capite octavo, ubi etiam vocat Deum- immensa vi preeditun ; et Basilius homilia in principium Evangelii Joannis; et Eucherius libro de spiritualibus formis, capite primo: Desus ( inquit ) ubique totus et immensus , et alii statim referendi. Sunt autem aliqui theologi, qui hoc attributum confundant cum praecedenti , quod significat Bonaventura, 1, distinctione 43 , articulo primo, quaestione secunda et AIbertus, ibi, articulo secundo. Sed revera sunt attributa ratione distincta , nam licet ex infinitate recte inferatur immensitas, tamen immensitas non dicit eamdem negationem quam infinitas. Nam infinitas negat terminum in perfectione essentiali, ut supra explicavimus; immensitas vero negat terminum in substantiali praesentialitate, ut sic dicam, seu negat terminum loci, ut more nostro loquamur. Deinde per negationem infinitatis declaratur universe excellentia perfectionis essentialis Dei; perimmensitatem vero declaratur talis modus existendi divinae essentiae et naturae, ut quantum est ex se et eodem modo permanens, possit esse intime praesens omnibus rebus et corporibus, non solum praesentibus sed etiam possibilibus, etiamsi in infinitum in multitudine et magnitudine augeantur. Quod sensu recte potest intelligi illud Psalmi 144: Zt magnitudinis ejus non est finis. Nam lcet de quantitate perfectionis recte intelligatur, etiam de hae magnitudine immensitatis verissime dicrtur et sub illa haec continetur.

2. Immensitatem dicere perfectionem per se notum est. — Unde immensitas sic declarata, quantum ad positivum fundamentum illius negationis, magnam perfectionem dicit, ut per se notum videtur et inductione declarari potest. Nam in rebus corporeis et quantis posse esse alicubi praesentes , perfectio aliqua est essetque major, si possent simul adesse multis locis, sed non sunt capaces tantae perfectionis. In rebus autem spiritualibus major perfectio est, posse adesse alicubi sine commensuratione quantitativa, id est, exhibendo partem sui parti loci et totam substantiam toti loco, sed totam substantiam exhibendo praesentem toti spatio et cuilibet parti ejus. Et quo substantia spiritualis perfectior est , eo majorem quamdam sphaeram habere potest in hac praesentialitate et hoc plane ad perfectionem spectat. Ergo habere ex se infinitam quamdam praesentialitatem, maxima perfectio est; ergo haec debita est divinae substantiae infinite et summe spirituali, quia talis perfectio de se nullam includit imperfectionem. Unde ulterius, quia omnis perfectio in Deo esse debet per modum actus absque potentialitate , ideo non solum habet in substantia sua aptitudinem ad hanc praesentiam, sed ex parte sua actu illam habet semper ac necessario, quia hoc etiam pertinet ad immutabilitatem suam. Dico autem semper ex parte sua, quia praesentia videtur dicere relationem ad aliam rem, cui altera dicitur esse praesens et talem praesentiam Deus non habet necessario ad rem aliam extra se, quia nulla alia res necessario est. Ex parte ergo termini non est necessaria Deo semper talis praesentia , tamen ex parte fundamenti (ut ita rem explicemus) semper, ac necessario est ex parte Dei tale fundamentum, quia hoc pertiuet ad excellentiam ejus. Atque in hunc modum explicata immensitate, facile est, illam demonstrare vel a priori ex infinitate Dei et ex summa ejus perfectione , quia haec est perfectio absoluta et sine imperfectione, vel etiam a posteriori ex effectibus Dei, non tantum quos de facto operatus est, sed quos in infinitum operari potest sine ulla sui mutatione. Quae omnia latus prosecuti sumus disputatione trigesima Metaphysicae, sectone septima, et ideo satis est illa summatim hic proponere.

3. Ea boc attributo oritur ubiquitas Dei. — Ex hoc vero attributo sic explicato colligitur primo ubiquitas Dei, seu Deum esse ubique et in omnibus rebus. Quod etiam de fide certum est, ut notavit Chrysostomus Concil. 5, in ad Colossenses secundo: Deus in Ceelo sursum et in terra deorsum , per quae duo extrema comprehenduntur omnia media, sicut Jeremiae vigesimo tertio : Celumn et terram ego impleo. Et Esaiae sexagesimo sexto : Colun sedes mea est et terra scabellum pedum meorum. Loquitur enim Scriptura hominibus more humano et ita, ut describat Deum replentem omnia, utitur metaphora illa humanae positionis, ac si haberet pedes in terra et caput in coelo et corpore suo caetera repleret. Hanc etiam veritatem docere voluit Christus Joannis quarto, quando Samaritanae interroganti de loco orationis, respondit : Deum spiritum esse, et in spiritu et veritate debere adorari. Quae adoratio in spiritu inter alia hoc continet, quod non est ad certum locum definita, sed ubique fieri potest, quia ubique Deus est. Atque ita intellexerunt haec loca et veritatem hanc sancti Patres, quorum aliquos in citato loco Metaphysicae retuli. Et praeterea Dionysius , capite quinto de divinis nominibus de Deo inquit: Quue sunt omnia et ante habet, et subsistere facit omnibus , et ubique presens. Athanasius libro, quod perfectum hominem assumpserit Deus, ad Liberium: Deus (inquit) spiritus est loco incomprehensibilis, neque uspiam est regio ubi non eaistat. Unde ratio, contra Idol. post medium ait: Notum est omnibus, Deum esse ubique. Basilius oratione in principio Evangelii Joannis : Totum (ait) quodcumque noveris et quocumque spiritu tuo penetraveris , Deo plenwm invenies. Idem habet Gregorius Nyssenus Oratione in id : Faciamus hominem , et caetera. Chrysostomus homilia decima septima , in Genes. : IVon ambulat Deus, absit; quomodo enim ambularet , qui ubigue preesens et omnia implet? ldem Cyrillus libro primo, in Joannem, capite nono et libro Thesauri, capite septimo, ait Deum replere et penetrare omnia. Cyprianus de Idol. vanitate post multa concludit : Ergo Deus unus est et ubique totus diffusus ; quee verba notanda sunt. Hilarius primo, de Trinitate : Nullus sine Deo , neque ullus non in Deo locus est. Hem libro secundo, Deus ubique est. Idem Augustinus libro quinto de Trinitate capite primo: 7ntelligamus Deum sine situ presentem. Et hbro septimo de Civitate, capite trigesimo. Et optime Origenes homilia duodecima in Genesim et libro primo in Joannem , Anastasius Synaita libro secundo, de rectis fidei dogmatibus : Deus, inquit, essentia cum sit, que sunt omnia divina sua adimplet essentia, estque in omnibus quee sunt.

4. Triplici modi est Deus in rebus. — Haec autem veritas sequitur evidenter ex attributo immensitatis, advertendo per hanc ubiquitatem seu existentiam in rebus non addi Deo aliquam perfectionem vel modum realem, sed solum concomitantiam quamdam alterius rei vel aliarum rerum existentium , quae eo ipso, quod sunt, intra se habent divinam substantiam praesentem , id est, omnino indistantem ab ipsis : hoc enim significamus, cum dicimus DEUM esse in ipsis. Ad quod magis explicandum distinguunt theologi tres modo existendi DEI in rebus, per praesentiam, per potentiam et per essentiam, insinuatos a Gregorio homilia octayo in Ezechielem et declaratos optime a divo Thoma quaestione octava , articulo tertio, magistrorum expositoribus in primo, disünctione trigesima septima. Quibus locis inter scholasticos longa disputatio fit de significatione illorum verborum. Sed in re clara et in qua solum esse potest quaestio de significatione vocis, non oportet contendere, sed meliorem magisque usitatam eligere significationem. Igitur preesentia in communi usu dicitur in ordine ad intuitionem et potissime dicitur de objecto praesenti : tamen inde etiam persona , quae alteram rem intuetur, dicitur illi esse praesens, atque hoc modo dicitur esse DEUS per praesentiam in omnibus rebus, inspiciendo et intuendo omnia clarissime, juxta illud ad Hebraeos quarto : Non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus, omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus. Jeremise vigesimo quarto : Si occultabitur vir in absconditis e ego non videbo eun ? Haec vero praesentia non ad praesens attributum, sed ad scientiam Dei spectat, intelligereturque esse in Deo, etiamsi in coelo tantum esset , atque inde omnia videret, proprieque dicitur ratione scientiae visionis , quae ad res ut existentes terminatur et ideo non sequitur, ut Durandus objicit , DEUM esse in rebus per potentiam, quatenus virtute sua et actione omnia continet, et conservat et cum omnibus actu operatur, juxta illud ad Hebraeos primo : Portansque omnia verbo virtutis sue ; et Actuum decimoseptimo : 7n ipso enim vivimus, movemur et sumus. Et hic etiam modus directe et per se non spectat ad praesens attributum, sed ad Dei omnipotentiam, providentiam, gubernationem ac creationem. Dico autem directe et per se, nam consequenter vel per illationem pertinere fortasse potest, ut statim dicam. Tertio ergo modo dicitur DEUS esse inrebus creatis per essentiam, id est, per indistantiam essentiae suae ab omnibus rebuscreatis, quae vocatur praesentia substantialis in omnibus illis et de hac est proprie in praesenti sermo.

Et hanc dico evidenter inferri ex immensitate, quia Deus per immensitatem suam intelligitur esse ita dispositus et quasi diffusus (nostro more loquendi ) ad existendum per essentiam seu substantialem praesentiam in quacumque re, ut nihil ex parte illius ad illam desit; ac proinde eo ipso, quod aliquid aliud creatur seu est, necessario est realis a substantia DEI et substantia DEI ab ipso: hoc autem est esse DEUM in tali re per essentiam. Unde si per impossibile posset aliqua res existere sine efficientia DEI, nihilominus DEUS esset in illa per essentiam suam eo ipso quod alaa res esset, quia non posset talis entitas non habere intra se intime entitatem Dei. Et ita clare cernitur distinctio inter hunc modum praesentiae per essentiam ab aliis duobus. Primum ex his modis significavit supra Gregorius cum dixit: Deus ubique praesens est. Secundum dicens: Omnia tangit et vivificat. Tertium cum ait: Incircumscriptus est et ubique totus. Quae multis aliis verbis declarat. Sunt autem alii duo singulares modi, quibus DEUS dicitur esse vel in sanctis per gratiam sanctificantem vel in Christi humanitate per gratiam sanctificantem, vel in Christi humanitate per gratiam unionis suae, qui non pertinent ad praesens at- tributum et hic ultimus longum requirit tractatum, de quo in primo tomo, tertia parte dictum est. De altero vero nonnihil dicemus infra libro duodecimo, de Trinitate, explicando invisibilem Spiritus sancti missionem.

5. Proprie convenit Deo esse ubique ev necessitate. — Ex dictis intelligere licet hoc praedicatum essendi in rebus seu ubique proprie et actualiter non convenire Deo ex necessitate, sed dependenter a libertate sua; in quo multum differt ab attributo immensitatis. Nam hoc convenit Deo omnino necessario, immutabiliter et ab aeterno : nam semper Deus tam immensus fuit, sicut nunc est et licet nihil extra se produceret, immensus semper esset, quia illa perfectio et intrinsecus modus essendi divinae substantiae, quam immensitas supponit et in qua negat terminum, absoluta perfectio Dei est, nullo modo pendens ex creatura. At vero esse in rebus actualiter et similiter esse ubique connotant aliquam rem extra Deum actualiter existentem, in qua Deus dicatur existere. Hoc autem simpliciter necessarium non est, sed liberum Deo, ut supponimus; et ideo praedicatum illud non est ex attributis, quae Deo necessario conveniunt necessitate absoluta , sed tantum conditionata, quia si alia res sit, necesse est ut Deus sit in illa ratione suae immensitatis. Et ideo tale praedicatum ex tempore incepit convenire Deo, quia ( ut supponimus) nihil extra ipsum ab aeterno realiter extitit. Neque hinc sequitur mutatio aliqua vel additio, quae in Deo fiat sed tantum in creatura, quia Deum esse in creatura ultra immensitatem ejus nihil intrinsecum in eo ponit, sed solam denominationem extrinsecam, ortam ex coexistentia creaturarum cum ipso, seu ex relatione creaturarum ad ipsum, cui ex parte Dei nulla relatio realis ad creaturam correspondet, quia Deus non est capax talium relationum, ut nunc etiam supponimus et in capite sequenti et in ultimo hujus libri aliquid de hoc dicemus, nam generale est ad omnia, quae ex tempore de Deo dicuntur.

6. Existentia Dei actualis ex actione ad eatra pendet. Hinc etiam intelligitur hanc existentiam Dei in creaturis, licet fundamentaliter supponat immensitatem, tamen ut actualiter sit, pendere ex actione Dei ad extra quam necessario supponit. Hoc patet primo, quia hoc praedicatum essendi in rebus et liberum et temporale est ; ergo est tale ab actione Dei hbera et temporali ; ergo ab actione Dei transeunte, seu ut habente actu terminum ad extra, quae non est nisi actio ad extra. Patet utraque consequentia, quia nihil habet esse Iiberum, nisi vel quatenus actio libera est vel quatenus ab actione libera pendet et in ea ahquo modo fundatur. Actio autem libera et temporalis non est in Deo nisi actio ad extra; nam actus, immanentes ut sic, etiam si liberi sint, ab aeterno sunt, etiam secundum suam terminationem liberam ; ergo cum hoc praedicatum non solum sit suo modo liberum sed etiam temporale, omnino pendet ex actione Dei ad extra. Unde licet supra dixerimus, si res aliqua extra Deum habere posset existentiam sine actione Del, necessario futurum fuisse Deum in illa per essentiam ex vi immensitatis, hoc solum verum est ex hypothesi: tamen quia illa hypothesis est impossibilis simpliciter, quia nulla res extra Deum potest habere existentiam sine effectione Dei, ideo absolute supponenda est ilia actio, ut Deus sit in rebus.

7. Dubium. — MHic vero statim suboritur quaestio, an ex actione Dei in rebus colligatur bene existentia Dei in illis vel potius ex praesentia colligenda sit actio. Sed hanc quaestionem late tractavi in citato loco Metaphysicae et ideo illam omitto, licet soleat disputari inter D. Thomam et Scotum in 1 parte, quaestione octava. Nam D. Thomas illa ratione utitur, quae non placet Scoto. Est autem ratio satis philosophica et consentanea Scripturis, ut ibi dictum est. Sive illatio nitatur in hoc quod nulla causa agit in distans, sive ( quod facilius est) in hoc quod causa perfectissimo agens modo, perfecte etiam adest suo effectui illumque secum conjunctum habet, ut illi perfecte dominetur. Potest autem hoc modo ex actione Dei inferri a posteriori immensitas ipsius, quia sicut agit in hoc universum, quod creavit, posset agere in aliud duplo majus et sic in intinitum et in plures alios mundos sine termino et sine sui mutatione. Actualis vero praesentia substantialis ad omnes res existentes colligitur a priori ex immensitate ; necessarium vero est adjungere actionem, ut per eam possint creaturae habere existensiam et ita compleantur, quae conditiones necessariae ad illam denominationem, duae sunt tanquam fundamentum et terminus, unde consurgit relatio et denominatio. Nam fundamentum ponitur ex vi immensitatis , terminus ponitur per actionem Dei. Ex sola vero actione a posteriori infertur, supponi in Deo quicquid necessarium est ad illam praesentiam : quandoquidem posito termino illius denominationis per actionem, non potest deesse denominatio seu praesentia. Ft ita est facilis ratio, non est tamen evidentior, quam sit illud principium, in quo fundatur. Reliqua in citato loco videri possunt.

8. Ita Deum esse in rebus, ut non finiatur ab illis. — Ultimo addendum est et sequitur etiam ex dictis, Deum ita esse nunc ubique, id est, in omnibus rebus existentibus, ut non definiatur nec circumscribatur illis. Hoc etiam est certissimum et absolute loquendo videtur de fide : nam hac ratione dicitur in Scriptura Deus non capi locis creatis, nec solis illis contineri, 3. Regum octavo: Si Cehun et Cali Calorun te capere non possunt ; et Job., undecimo, ea ratione dicitur Deus Ecelsior Coelo, profundior inferno et longior terra ; et ecclesia dicit Beatissimae Virgini Dei genitric : Quem caeeli capere non poterant, et cetera. Va etiam frequenter loquuntur sancti, et hoc sensu negant posse Deum circumscribi ; loquuntur enim non solum de propria circumscriptione ccrporali et cum extensione quantitatis, nam eo ipso quod Deus corporeus non esi, constat non esse capacem talis circumsceriptionis ; sed nomine circumscriptionis intelligunt quacummque inclusionem et definitionem, ad finitum spacium seu locum, extra quem res non sit. Quomodo etiam angeli dicuntur circumscribi vel (ad tollendam aequivocationem) definiri loco. Sic dixit Basilius homil. in principium Evangelii Joannis : Deuwn non contineri loco, nec in circumsepto aliquo, aut in circumscriptione certa deprehendi, et subdit rationem: Quia infinitus est. Sic dixit Chrysostomus homilia 4, m Joannis, hicet Deus inpumeros mundos crearet sine sui mutatione sufficientem esse ad gubernandos omnes, eodem utique modo et eum eadem praesentia, cum qua in hoc existit. Sic etiam dixit Athenagoras in lecationem pro Christian. : Deus ita mundum excedit, ut ampleat undequaque quicquid supra ipswm est, nec locum ullum se vacuwm relinquat. Sic etiam dixit Theodorus serm. 2, de Providentia: Omnia item complectitur ipse a nullo circunscriptus ; et Prudentius in Hymno de S. ttomano, de Deo eleganter dixit : Deus perennis, res imestimalilis, extraque et intus veptet, ac superfluit. Augustinus etiam late hoc docet 11, de Civit.. Significat etiam Boetius lib. 1, de Trinitate ; in hoc enim sensu ait: Omnem locum adesse Deo, cum uullus locus sufficiens sit ad ipsum capiendum ; et Gregorius, 2. Moral. cap. 7: Demn (ait) ita manere intra omnia, u sit extra omnia, etc. Denique ex divina immenstate hoc evidenter sequitur. Quia Deus non ita clauditur in hoc universo, quin de se sit sufficiens ad existendum in alio duplo et triplo majoris magnitudinis sine ullo termino. Hic vero cccurrebat statim quaestio, an dicendus sit Deus esse extra hoc universum vel in spaciis imaginariis, sed eam late tractavi in dicto loco Metaphysiee neque nunc novi aliquid occurrit addendum.

9. Objectioni occurritur. — Contra veritatem catholicam nihil occurrit objiciendum, quo difficultatem magnam habeat. Nam illud, quod mens nostra non satis concipit, quomodo possit una indivisibilis et simplicissima res esse tota in tam magna mole vel infinito spacio et tota in singulis partibus et punctis ejus; hoe, inquam, suo modo commune est omnibus rebus spiritualibus et animae nostrae; et licet non satis intelligatur, quia non concipimus spiritualia prout in se sunt, ex effectibus ipsis necessarium esse cognoscitur et non invenitur in illa proprietate repugnantia. Multo ergo majori ratione intelligimus illam proprietatem convenire divina substantiae modo altiori et proportionato illi, ac proinde sine limitatione, quod per immensitatem intelligimus. Unde quod aliunde objici potest, quia videtur ille modus diffusionis et quasi extensionis repu-] gnare divinae substantiae propter simplicitatem ejus, tam in entitate sua quam in omni modo illius, quia modus ille praesentiae vide-] tur habere aliquem modum extensionis, etiam in spiritualibus rebus. Hoc, inquam, in dicta sectione 7, in fine ejus expeditum est, dicendo hanc substantialem praesentiam Dei omnino indivisibilem esse, non solum in se, sed etiam prout correspondet partibus spaci vel rei, in qua esse intelligitur et in hoc supetare omnem praesentiam spiritualis creaturee cum quadam excellentia incommunicabih omni creaturae. ut nos credimus. Denique quod aliqui admirantur, quomodo possit sine indecentia intelligi substantia Dei realiter praesens locis immundissimis; hoc sane valde populare est; cum enim nullum commercium in hoe sit inter corpus et spiritum et Deus ipse per se faciat vel conservet, quicquid entitatis est in hujus modi rebus, in eis est et decentissimo et di gnissimo modo, sine umbra imperfectionis De qua re legi potest Augustinus libro de Nat, boni, cap. 39, et libro de Agon. Christ. c. 18, et Hugo Vict. lib. 1 de Sacram., par. 3, cap. 17] Magist. cum Doctoribus in 1, dist. 17.

10. Objectio. — Tandem contra probatione ex Scriptura objici potest, quia in eis videtu esse sermo de existentia Dei in rebus per prae sentiam cognitionis et hoc modo dicitur esst ubique, nec est locus, ubi alius modus expresse asseratur. Nam in Psalm. 138, prius dicitur: Hcce, Domine , tu cognovisti omnia novissima et antiqua, etc., et confortata est scientia tua ea mc ; et postea subjungitur : Quo àibo a spiritu tuo, etc., et tandem concluditur : S'i descendero in infermtm, ades. Quod optime intelligitur per praesentiam et intuitionem ac scientiam, hoc enim crat assumptum quod proposuerat. Item Jeremius, 32, prius dicitur : $ occultabitur vir in abscondito et ego non videbo eum, dicit Dominus; et statim subjungitur : Nwnquid non caelum et terram ego impleo? dicit Dominus. Et similiter Sapient. i, dicitur: Menum illius testis est Deus et cordis illius scrutator est verus; et tunc subditur : Quoniam spiritus Domini repleoit orbem terrarun, etc. ; intelligit ergo per praesentiam replere. Sic etiam Job, 11, postquam altitudinem, profunditatem et longitudinem Dei descripserat, subjungit : /pse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat ^ Ac denique Actor, 17, dicitur, eum non longe esse ab unoquoque nostrum, ratione providentiae suee, quod ad praesentiam etiam cognitionis pertinet. Aliunde vero in alius locis dicitur Deus specialiter esse in.coelo, ut Ps. 113: Calwn coli Domino, terram autem dedit Fliis homimtmn, cum simihbus. Addi etiam hic possunt Patres, qui interdum dicunt: Deuwn musquam essc, ut patet ex Chrysostomo , Athanasio et Damasceno, ubi supra, et Augustino, lib. de essentia Divinit. in principio et lib. 83, q. q. 20, Bernardo, lib. 5, de Consid., Anselmo in Monol. c. 22 et 23.

11. Resolutio. — Dicendum vero est, etiamsi sacra Scriptura expresse doceat existentiam Dei in omnibus rebus per praesentiam et potentiam, tamen etiam expresse docere existentiam per realem praesentiam, neque hanc posse excludi a vero testimoniorum omnium sensu. Primo, propter communem sensum et Patrum traditionem. Secundo propter verborum proprietatem, nam ratione solius praesentiae cognitionis non potest Deus de se dicere: Caelwn et terram ego impleo et similia, quia verbum replendi non significat cognitionem, nisi a propria significatione multum extrahatur: quod fieri non potest , praesertim quia in ipsismet Scripturae locis distinguitur replere a cognoscere seu videre, ut ex uno aliud probetur seu inferatur. Unde videtur Spiritus sanctus sermonem seu rationem hominibus accommodasse ; et quia nos solemus ea videre a quibus non distamus secundum realem praesentiam seu propinquitatem, ideo ad declarandum quomodo Deus intucatur omnia, etiam si in abditissimis locis fieri videantur, id declarat et probat, quia Deus secundum substantiam suam omnia replet et ubique est : et ita intelliguntur optime omnia loca. Quod autem interdum dicitur Deus esse in coelo, nihil obstat, quia illud per quamcam excellentiam et singularem rationem dictum intelligitur ; vel quia ibi excellentiora opera facit et seipsum sanctis manifestat, vel quia ibi specialiter regnat, colitur et adoratur, propter quod dicitur coelum specialiter esse sedes et thronus Dei. Ne autem putetur non esse in terra, haec dicitur scabellum pedum ejus, Matthaeo 5 et aliis locis supra citatis, in quibus Patres ita exponunt. Ubi autem Patres dicunt Deum nullibi esse, intelligunt nullibi esse ut in loco adaequato, quo circumscribatur vel definiatur. Vel etiam docent Deum non ita esse in rebus, ut eas requirat ad suum naturalem existendi modum, nec ahliquid vel aliquem modum intrinsecu ab eis accipiat, sed potius res ipsas foveat et conservet, qua ratione interdum Deum ipsum vocant locum aliarum rerum, ut est apud Theophilum Antiochenum lib. 2, ad Autholycum in tom. 5, Bibhothecae, et videri possunt de hoc puncto dicta in illa sect. 7 Metaph., dub. ult. 19. Quaestio. — Inquirit ultimo in hac materia divus Thomas 1 p., q. S, art. ultimo, an sit Dei proprium esse ubique; et respondet affirmando quod aliqui interpretantur esse verum, rebus ut nunc existentibus, quia si tantum esset unum corpus, illud vere diceretur esse ubique, id est, in omni loco reali, quia non esset alius locus realis, nisi quem ille occuparet. Dico vero esse ubique, esse aliquo modo Dei proprium et incommunicabile, etiam de potentia Dei absoluta. Quatenus Deo repugnat ut sit aliquid in rerum natura, in quo ipse non sit ; quod non repugnat, nec repugnare potest ulli creaturae, quia illud proxime nascitur ex immensitate et ita loquitur clare D. Thomas et Patres supra citati et Damascenus lib. 1, c. 26 et 17, et Ambrosius, lib. 1, de Spiritu sancto, cap. 7. ÀAn vero sit aliqua creatura possibihs, quae actu sit praesens in toto hoc mundo corporeo, illud probabihter disputari potest, ut latius dicitur in materia de angelis. Nam de corpore ego puto probabilius dici non posse, esse ubique saltem modo quantitativo, quia eo ipso quod non est totum ubi est una pars, non est ubique. De creatura vero spirituali secundum suum naturalem modum existendi, vel de corporea existenti in loco per modum substantiae, ut est corpus Christi Domini in sacrosancta Eucharistia, alia ratio est. De qua re aliqua dixi in 1 tom., 3 p., disput. 31, sect. 4.

PrevBack to TopNext