On this page
Caput 3
Caput 3
De immutabilitate dei
1. Deum esse immutabilem de fide asseverandum est. — Sub attributo generali immutabilitatis, quod omnia in universum genera mutationem a Deo removet, comprehenduntur omnes speciales negationes sub illa contentae, ut esse impassibilem, inalterabilem, incorruptibillem, ac denique habere totum suum esse inamissibile. Hoc ergo sensu de fide certum est, Deum esse immutabilem; nam per generalia et specialia verba illa negatio Deo attribuitur in Scriptura Malachiae 3: Ego Dominus el non mutor. Num. 23: Non est Deus quasi homo., ut mentiatur, nec ut Filius hominis, ut mutetur. Ubi etiam de mutatione generatim sermo est et specialiter affertur, ut ostendatur immutabilitas Dei, etiam in proposito voluntatis suee, unde subjungitur: Diait ergo et ,01 faciet ? locutus est et non implebit ? Hem Jacobus : Apud quem non est transmutatio neque vicissitudinis obumbratio. Psalm. 101: cut opertorum mutabis eos et mutabuntur - tu autem idemipse es et anni tui non deficient. Et hoc sensu dicitur immortalis, 1, ad Thimothaeum 1. Imo capite 6, dicitur: Deus solus habere immortalitatem. Unde veritas haec in propriis terminis definita est in Concilio Lateranensi cap. Firmiter , et in Patribus est hoc vulgare et commne et ideo non oportet eos adducere.
2. Haec veritas demonstratur. — Ratione item potest haec veritas demonstrari vel proxime a priori ex aliis attributis jam demonstratis, et sic est facilis demonstratio; nam immutabilitas potest esse vel in esse substantiali et sic Deus est immutabilis, quia est suum esse per essentiam et a nullo alio pendet vel in loco et sic mutari non potest, quia est immensus vel in qualitate aut accidente aliquo et sic etiam mutari non potest, quia accidentia non habet. Unde in universum probari hoc potest ex simplicitate, quia accidentalis mutalio esse non potest sine aliqua compositione. Item generalius ostenditur ex summa Dei perfectione, quia quod mutatur, ideo mutatur ut acquirat perfectionem aliquam, si mutatio perlectiva sit et ita haec ratio probat tam de intellectu quam de voluntate. Vel si sit mutatio amissiva perfectionis, ideo contingit, quia talis non est cum summa perfectione sed cum compositione et adhaesione, eaque non satis firma. tractavi dicta disp. 30 Metaphysicae, sect. S.
3. Tres difficultates insurgunt.— Occurrebant circa veritatem hanc tres praecipuae difficultates. Prima et potissima est de Mysterio Incarnationis, sed haec habet proprium in 3 parte locum, ubi tractata est in tomo 1, disp. 8, sect. 3. Secunda est de nominibus, quae de Deo dicuntur ex tempore, ut esse Creatorem, Dominum, etc., de quibus inquiri potest, an novum aliquid Deo importent sive absolutum, sive relativum, dummodo reale et intrinsecum sit ; nam quodcumque sit, ad mutationem sufficiet. Quae difficultas adeo interdum torsit Augustinum, ut se ignorare solutionem fassus fuerit in 2, de Civit. cap. 15. Tandem vero 5, de Trinitate, c. 15 et 16, eam dissolvit dicens, has denominationes ex tempore dici de Deo, sine mutatione Dei, quia non sumuntur ab aliquo accidente vel re nova, quae in Deo sit, sed conjugendo seu connotando coexistentiam temporalem creaturae, quae incipit esse in creatura cum relatione ad Deum sine mutatione ipsius Dei, sicut de existentia Dei in rebus superiori capite dictum est. Hic vero occurrebat quaestio de his relationibus, quas ex tempore attribuimus Deo, an in ipso reales sint vel rationis, quam tractat divus Thomas 1 p., q. 13, art. 7 et resolvit esse rationis, estque necessaria resolutio, supponendo relationem realem resultantem in aliquo esse aliquid reale et intrinsecum illi,quia alias nonnulla mutatio et compositio esset in Deo. Sed illam quaestionem latius tractavi in disp. 47 Metaphysieae, sect. 15, n. I5 et seq., estque pure Metaphysica, quam hic repetere necesse non est, necilli aliquid addendum occurrit.
4. Tertia difficultas.— Resolutio. — Tertia difficultas est de actibus liberis Dei et consequenter de scientia visionis, quae ad illos secundum rationem conscequitur. Sunt autem in hac diflicultate duo puncta ; unum ac praecipuum est, quomodo voluntas Dei, cum libera sit, possit se ad hoc vcl illud determinare sine additione aliqua reali, quae sine aliquo mutationis genere fieri non potest. Haec vero diflicultas et magis pertinet ad materiam de voluntate Dei et a nobis disp. 30, Metaphysicae, sect. 9. Veraque ; resolutio est, illam determinatio- Alio modo potest haec veritas probari immediate a posteriori ex effectibus, et hoc modo non existimo posse fieri immediatam illationem satis firmam ex aliquo effectu, ut latius nem fieri sine addititione reali, quae in voluntate Dei fiat. Quod est unum ex praecipuis mysteriis divinae incomprehensibilitatis ; sed juxta principia fidei credimus ita esse necessario dicendum, ut dicto loco ostensum et pro viribus explicatum est, nec nunc valeo illi puncto majorem afferre Iucem. Hinc vero oritur secundum punctum, quod ab argumento in contrarium sumitur. Nam si Deus vult libere sine additione reali et potuisset ab aeterno non velle sine reali Dei mutatione vel carentia alicujus modi realis, quomodo ex immutabilitate reali Dei colligi potest immutabilitas voluntaüs in proposito libero. Sed hoc etiam punctum ibidem explicui et expedivi numero quinto et secto. Et ad immutabilitatem parum refert, quod extendatur non solum ad excludendam omnem mutationem physicam et realem, sed etiam ad excludendam omnem animi inconstantiam vel prudentiae imperfectionem qualis esset in variatione propositi, etiam si absque physica mutatione esse posset. Unde quod Deus non possit vel propositum liberum mutare vel in tempore aliquid de novo velle, certissimum est; nam omnia operatur secundum consilium voluntatis swe , quae voluntas ad aeterno disposuit quod in tempore operatur , ut ibidem dicitur et semel habitata permanet, ut dicitur Prov., cap. 19, utique in perpetuum. Quod autem id proveniat ex immutabiIitate physica vel ex perfectissima scientia et animi constantia, non refert, ut ibi latius dictum est et aliquid in capite sequenti addemus.
5. Hoc attributum est incommunicabile alteri. — Atque ex hac veritate constat hoc attributum, prout Deo convenit esse ita proprium illius, ut sit incommunicabile creaturae, juxta illud 1, Thimoth. 6: Qua solus habet immortalitatem, id est, immutabihtatem, ut exposuit Augustinus, de Trinitate, cap. 1, quia ut ait: Immortalitatem aliquo modo habet creatura, nullam autem habere immutabilitatem ; solius est creatoris. Idem optime Bernardus serm. 81, in Cant. : Quia omnis (ait) mutatio quedam mortis imitatio est. Ratio autem est, quia omnis alia res eo ipso quod facta est, pendet a factore suo, qui sicut libere illam fecit, ita potest illam in nihilum redigere. Atque hac ratione omnis creatura est mutabilis in suo esse, late et metaphysice loquendo de mutatione, quae solum respicit terminum, qui aliter se habere potest quam antea in esse suo, sive transitus ille de esse ad non esse sit propria mutatio physica in subjecto recepta, sive non. Et hoc modo habere vel potius esse ipsum esse pror- sus immutabile, est proprium Dei. Et haec est quasi prima diversitas omnis creaturae ab ipso Deo, ut recte notavit Lactantius libro secundo de origine erroris, cap. 8; Isidorus, lib. 1, de summo bono cap. 1. Quae veritas in hoc sensu coincidit cum illa , quam superiori libro in principio demonstravimus, solum Deum esse ens necessarium. Quomodo autem angeli et substantiae incorruptibiles dici soleant entia necessaria, declaravi disputatione 28 Metaphysicae , sectione prima, num. 12; illa enim necessitas non est simphiciter neque omnibus modis, sed solum quatenus intresecam potentiam non habent ut per contrarium actionem corrumpantur sed solum per suspensionem divini influxus desinere possunt. Et hoc satis est, ut in ipsomet esse suo omnino immutabiles non sint. Ex hoc autem ulterius sequitur, ut omnis cruatura finita sit et consequenter ut nec sit immensa nec omnino simplex; et ex priori limitatione habet ut mutari possit secundum locum, ut de corporalibus rebus constat et de spiritualibus latius tractatur in materia de angelis: ex posteriori vero imperfectione provenit, ut aliis etiam modis alterari vel mutari possit saltem secundum aliquam successionem qualitatum vel internarum actionum, vel etiam in coelis et in angelis cernitur, eademque ratio est de omni creatura possibili. Imo interdum docent Patres omnes creatos spiritus, eo ipso quod ex nihilo sunt, mutabiles esse etiam quoad lapsum et culpam, si pura eorum natura spectetur, ut patet ex Damasceno lib. 2, cap. 3, et optime Ambrosius libro tertio de fide, capite secundo, et Augustinus libro de Natur. boni, cap. 1 et 10, sed de hoc plenius in propria materia.