On this page
Caput 4
Caput 4
De dei aeternitate, quatenus illi propria est
1. De hac materia copiose disputavi in disputatione 50 Metaphysicae, fere per totam, et ideo posset hic omnino omitti, praesertim quia aeternitas fere nihil addit immutabilitati, ita ut difficile sit illa duo attributa distinguere: nihilominus tamen ad doctrina complementum, ad brevem summam redigemus ea quae ad doctrinam de Deo pertinent circa hoc attributum, eaque theologice confirmabimus et declarabimus. De durationibus autem rerum creatarum, quod hoc loco solet copiose disputari, nihil dicemus, sed in citatum locum remittimus lectorem.
2. Deum esse aeternum de fide est. — Primo ergo sit de fide certum, Deum esse aeternum. Hoc constat ex tota Scriptura. lsaiae 41: Deus sempiternus Dominus ; Romanorum 16: Secundum praeeceptum eterni Dei ; Proverbiorum octavo cap.: Ab aeterno ordinata sum ; Ecclesiastici decimo octavo Qui cicit in etermum ; creavit omnia.Nam licet nomen aeternitatis interdum extendatur ad durationes creatas aliquo modo immutabiles natura sua vel diuturnas et multorum saeculorum, aut nullum certum habentes finem, ut notavit late Dionysius de Divinis nominib. ; Augustinus quaestion. 31, in Genesin. et 43, in Exod.; et Gregorius 16 Moral.. capit. 21, et ex communi phrasi Scripturae constat, sic enim beatitudinem vocat citam eternan, etc. : nihilominus cuni de Deo dicitur aeternum, proprissime dicitur, quia non potest de ipso dici per participationem ; unde necesse est, ut per essentiam et excellentissimo modo dicatur. Et hoc modo definitur haec veritas in capit. PFirmiter seepe citato. Et tradunt Patres polo inferius referendi. Ratio vero est evidens ex attributo immutabiltatis, supposita significatione aeternitatis. Est enim eeternitas duratio quaedam realis: duratio autem est permanentia existentiae seu existentia ipsa non destructa sed perseverans: aeternitas ergo est existentia quaedam perseverans. Addit vero ultra communem daurationem, ut immutabihlter seu necessario perseveret ; unde fit ut in se nullam habeat, nec possit habere successionem et per hoc ratio aeternitatis completur. Deus autem habet permanentiam immutabilem in suo esse; habet ergo durationem necessariam sine ulla successione, est ergo eeternus vel potius ipsa aeternitas per essentiam. Àn vero aeternitas praeter haec, quae ad rem pertinent, dicat respectum aliquem rationis vel negationem et quomodo in hac negationem differat ab immutabiltate, non sunt res magni momenti, pro earumque dignitate existimo, in dicto loco suflicienter esse tractata.
3. Per eternitatem Dei omnia durant quee intra eum sunt. —Addendum vero hic occurit (licet ibi etiam non sit omnino praetermissum) deratione divinae aeternitatis esse, ut per cam ( nostro modo loquendi) durent omnia, quae intra Deum sunt. Itaque non alia duratione durat substantia Dei, alia operatio ejus ad intra seu actus immanens, qui per modum operationis a nobis concipitur, nec etiam processiones quae illi, ut trinus est, conveniunt ; sed omnia quae intraDeum sunt eadem aeternitate mensurantur seu durant. Hoc enim requiritur ad aeternitatem simpliciter. Ouia de ratione rei simpliciter aeternae est, ut nulla intra eam sit variatio seu successio.Qua ratione recte Cyrillus Hicrosolymitanus Catechesi sexta, Demm vocat seinper ecistentem et sibi perpetuo similem : Iicet autem in his, quae intra Deum sunt ipsique necessario conveniunt, hoc satis clarum sit, in actibus hberis nonnullam difficultatem habet. Nam illi non videntur propria aeternitate mensurari, seu durare. Quia de ratione rei simpheiter aeternae est, ut sit simpliciter necessaria et non tantum ex suppositione ; actus autem liber Dei, prout talis est, licet ex suppositione quod semel sit, necessario duret, tamen simpliciter non ex necessitate est secuudum determinationem liberam : quomodo ergo potest aeternitate simpliciter mensurari seu durare? Ad hoc vero dicendum est, de ratione aeternitatis esse, ut quatenus talis duratio est, sit simpliciter necessaria et quod sit duratio rei simpliciter necessarise, quoad totam entitatem ejus; et hoc modo etiam actus liber Dei est necessarius, quoad totam suam relationem , licet non sit necessarius quoad determinationem ad tale objectum. Quia vero etiam illamet determinatio libera eo modo quo est, aeterna est, ut infra de praescientia et praedestinatione ostendemus, ideo addendum est de ratione aeterni actus esse, ut in nullo respectu seu determinatione sua possit habere varietatem, nec principium aut finem, etiam si determinatio illa nihil reale addat in ipso. Quia non posset habere varietatem in tali respectu sine imperfectione vel variatione, ut capite praecedenti dicebamus.
4. Potestque ulterius explicari ex differentia inter actum Dei immanentem et actionem transeuntem. Nam in actione Dei transeunte, potest esse initium et finis; in actu vero immanente etiam ut terminato libere, seu contingenter ad creaturam non posset esse initium et finis. Ratio vero est, quia actio transiens ut sic est in creatura et ponit mutationem in illa et relationem ad Deum, ex qua Deus denominatur extrinsece creator, Dominus vel aliquid simile. Unde talis dominatio pendet a creatura ut actu existente, et ideo mirum non est, quod ex ea parte possit incipere et desinere absque ulla varietate vel imperfectione ex parte Dei. At vero actus immanens est in Deo ipso, cumque dehominat scientem aut volentem, quae est denominatio intrinseca et per se non pendet ab actual existentia creaturae: nam scientia Dei non sumitur ex rebus, ut ab illarum existentia pendeat; nec voluntas Dei pendet ab existentia creaturae, etiam quoad determinationem suam, sed potius existentia creaturae pendet a voluntate Dei ; et ideo non posset esse variatio seu initium et finis in tali denominatione Dei, nisi ex parte Dei esset aliqua imperfectio et variatio. 5. Cujus rei ratio, ut in Metaphysica dixi, aliter in actu scientiae, aliter in voluntate reddenda est ; nam scientia naturaliter repraesentat omnia repraesentabilia per illam , si ex parte scientis non desit attentio vel aliquid simile. Et ideo necesse est ut scientia Dei, etiam de veritatibus contingentibus, semper repraesentet Deo res futuras independenter ab actuali existentia earum. Nam si inciperet repraesentare Deo rem existentem, quando illa inciperet actu existereet ex aeternitate non repraesentaret illam, jam illa scientia esset ex se insufficiens ad repraesentandam rem futuram et veritates de futuro : haec autem est magna imperfectio. Ex qua recte colligeretur illam scientiam non esse infinitam, quia non repraesentat omnem possibilem veritatem et quia admitteret in habente illam, ignorantiam ahcujus veritatis, scilicet futurae. Ac subinde, quando postea repraesentaret rem praesentem, merito censeretur id facere cum sui mutatione et variatione , quia mutatio in objecto tunc non sufficeret sine nova repraesentatione ex parte illius, vel nova attentione ex parte scientis. Quia jam supponitur illa scientia prout ab aeterno existit esse insufliciens ad repraesentandam omnem veritatem, quae est in objecto; ergo qua ratione non repraesentat futuram, non repraesentabit praesentem, sine sui mutatione. Quae ratio procedit in omni actu finito et imperfecto, qualis ille esset. Oportet ergo fateri, scientiam illam repraesentare Deo rem futuram independenter ab actuah existentia ejus. Ex quo optime infertur, semper ac perpetuo eodem modo repraesentare, nec posse in hoc habere varietatem nisi ex parte sua illam habeat, quia ex parte objecti illam habere non potest , cum ab ejus actuali existentia non pendeat.
6. Effugium. — Refutatur. —De voluntate aliter dicendum est, illam non supponere proprie rem esse futuram, sed potius Dei voluntatem, cum libera determinatione supponi u res sit futura. Tamen hinc etiam colligitur, quidquid futurum est in tempore ex libera Dei determinatione esse futurum, ac proinde sicut futuritio illa aeterna est, ita voluntatem Dei liberam esse aeternam nec posse aliter esse, si habenda est , quia res creata non potest ex alio principio esse futura. Dices, si fingamus Deum posse in tempore incipere aliquid velle quod ab aeterno non voluit, consequenter dicitur, hanc propositionem de futuro: Deus hoc volet, esse ab aeterno veram et ratione illius etiam esse ab aeterno talem rem creatam esse futuram, qui Deus voliturus est illam. Sed contra; nam hinc sequitur, in Deo ipso secundum se esse futurum et praesens priusquam in creatura, quae est varietas aeternitati repugnans. Quia si in Deo est futurum aliquid et non per denominationem a creatura, intelligi rion potest quin sit per variationem aliquam in ipso Deo. Item si veritas illa: Deus est habiturus in tempore talem determinationem voluntatis suce, aeterna est; ergo scitur ab ipso Deo eeterno; ergo etiam ipsa determinatio, si habenda est, habetur ab aeterno, quia ex parte creaturae nihil expectari potest ut habeatur ; ex parte autem Dei etiam id intelligi non potest, nisi intelligatur quasi suspendere ab aeterno illam suam determinationem liberam, ut ponat illam in tempore; quod per se est indignum Deo, et intelligi non potest sine variatione intrinseca in ipso Deo, cum inde nulla resultet varietas in objecto creato nec in veritate ejus, ut cognoscibili.
7. Quomodo in aeternitate vera sit omnia esse simul. — Atque hine etiam intelligitur, quomodo verum sit in aeternitate omnia esse simul, et in ea non esse praeteritum neque futurum, ut est frequens in Patribus: Dionysius lib. 12, de Civitate 6 et 10, de divin; Augustinus lib. 12, de Civitate, capite 15 et Concion. 2, in Psalm. 101, circa id : n generatione et generatione anmui tui, et 5, de Trinitate, capite primo et secundo ; Gregorius, 16 Moralium, capit. 21; Boetius, libro 5, deconsolation, pros. 6; ubi in definitione aeternitatis ponit, quod sit tota simul , docentque omnes theologi in 1, distinctione nona et decima nona, et divus Thomas, 1 parte, quaestione decima. Sensus autem est duratione illam, quae est vera aeternitas, in se et in sua formali ratione et entitate talem esse, ut nec incipere, nec desinere, nec augeri, nec minui possit. Et hoc est esse totam simul. Et hinc etiam est, ut abilla secundum se nihil possit denominari praeteritum vel futurum, imo etiam, ut tales denominationes non cedant in rem ipsam seternam, vel aliquem modum, aut actum ejus, ex vi suae durationis et eeternitatis, quae omnia clara sunt. Cum his vero stat imprimis, ut aeternitas possit coexistere durationi, quae non est tota simul, sed successive durat, ut est tempus. Ut de facto aeternitas Dei coexistit motui coeli. Ratio vero est, quia non omnes res durant per ipsam formalem aeternitatem , sed tantum res illa quae vere aeterna est: et ideo illi soli repugnat successio aliqua in suo esse, vel in his quae sibi intrinseca sunt, ab ahis autem rebus non excludit successionem. Coexistentia autem cum illis necessario sequitur ex vi ipsius aeternitatis, supposita existentia aliarum rerum. Unde ulterius sit, ut in hac coexistentia possit esse successio et varietas, quia nunc Deus coexistit uni rei et postea desinit illi coexistere, et incipit coexistere alteri, prout res ipsae succedunt. Quia haec successio non est in Deo, sed in aliis rebus, et denominatio inde resultans in Deum extrinseca est. Sicut in existentia Dei in rebus contingit: quia nunc Deus est in rebus actu existentibus et desinit esse in illis, si corrumpantur et incipiet esse in aliis de novo genitis, quia haec omnia solum ponunt in Deo extrinsecam denominationem, ut capite secupdo declaratum est. Tandem secundum hanc denominationem interdum tribuitur Deo praeteritum et futurum per coexistentiam ad nostrum tempus, non secundum se, ut per se satis pater.
8. AEternitas Dei communicari non potest. —CVltimo ex dictis constat, aeternitatem esse ita propriam Dei, ut non possit communicari creaturae, quod intelligitur de propria aeternitate simpliciter. Quomodo dixit Augustinus, vel Fulgentius de Fide ad Petrum, capite sexto: Firmissime tene et nullatenus dubites, solum Dewn verum, ctermun et incommunicabilem 655€. Quod significavit David Psalmo 101, dicens: Tu in principio, Domine, terram fundasti, et opera manvaum tuarum sunt cali ; ipsi peribunt, tu autem permanes; et infra: Tu autem idem ipse es et anni tui non deficient. Quae verba optime declarant permanentiam aeternitatis. Unde Paulus ad Hebraeos 1. Hinc probat divinitatem Verbi divini, quia est hoc modo aeternum, quod nec angeli, nec creatura ulla habere potest. Ratio vero est clara, quia permanentia in esse ab intrinseco necessaria, est ita propria Dei, ut nulli creaturae communicari possit. Unde nulla est possibilis creatura, quae duplicem successionem in se non admittat: una est in ipso esse substantiali, quatenus potest succedere post non esse, et postquam est, potest ei succedere non esse, saltem de potentia Dei. Alia est, quia vel in accidentibus, vel in actibus, vel in praesentia locali, potest habere durationem successivam, quia in illis admittit successionem, quia admittit mutationem, ut supra ostensum est. Jam vero occurrebat occasio dicendi de his durationibus creaturarum, ut magis nota esset differentia inter aeternitatem per essentiam et omnes illas, et ut intelligeretur an saltem aliqua duratio creata possit dici aeternitas per specialem participationem; sed haec fuse tractata sunt dicta disputat. 50 Metaphysieae, et ideo de divina aeternitate ita sufficiant.