On this page
Caput 10
Caput 10
Utrum visio dei proxime fiat ab intellectu videntis ipsum
1. Quoniam dictum est visionem illam ita esse supernaturalem, ut non possit per naturales vires intellectus creati fieri, necessarium est exponere quomodo et per quae principia in illo et ab illo fiat, quae inquisitio optime praecedentem consequitur. Hactenus enim tractavimus quaestiones, an sit et quid illa visio, et ita substantiam ac essentiam illius visionis declaravimus ubi sit ; consequenter diximus de primario et quasi formah objecto ejus quod est divina essentia, prout est in se; de materiali vero dicemus infra tractando de formali effectu illius visionis ; sequitur ergo, ut causas hujus visionis explicemus. Et quidem de materiali, formali et finali nihil est quod dicamus : nam materialis est intellectus, in quo recipitur visio; an vero aliquam dispositionem requirat, infra videbimus. Formaiis est ipsa specifica differentia, seu quidditas talis visionis et ad hanc etiam reducitur objectum, ut speciem praebet. Finalis non est alia quam ipsemet DEUS ; imo illa visio finis omnium aliarum bonarum actionum et earum merces est, ut in materia de beatitudine traditur. Sola ergo efficiens causa superest declaranda. Supponimus autem DEUM esse principalem auctorem illius visionis, ut prima et universalis causa est in ordine gratiae. Igitur solum dicendum nobis est de causa proxima et primo , de intellectu ipso, deinde de donis supernaturahbus vel principiis juvantibus, vel elevantibus ipsum ad actum adeo perfectum eliciendum.
2. Prima sententia. — Fundamentum. — In proposita ergo quaest. 1 sententia simpliciter negat intellectum efficere visionem, sed solum DEUM illam infundere : intellectum autem per illam videre, quia illam recipit illaque informatur. Sic Scotus in 3, dist. 14, quaest. 1, art. 2 et in 4, distinct. 49, quaest. 11. Qui consequenter existimat probabile, in intellectu nihil super naturale praemium visioni infundi a Deo, quia intellectus se ipso est capax visionis per modum potentiae receptivae: neque ad hoc potest disponi aut habilior reddi per aliquam supernaturalem qualitatem, de quo dicemus capitulo duodecimo. Sic etiam Ocham in 4, qu. 12, articul. 3, ad 2, et idem dixerat in 1, distinct. 1, quaestion. 2; et nihil fere discrepat Durandus in 3, dist. 14, quaest. 1, num. 9 et in 4, dist. 46, quaest. 2; Richardus 3, dist. 14, art. 2, quaest. 3 et 4, dist. 49, art. 3, quaest. 5. Inclinat Palndanus in 4, distinct. 44, quaest. 7, num. 59 et clarius dist. 49, quaest. 1, num. 13. Fundamentum horum auctorum praecipuum esse videtur, quia illa visio est adeo supernaturalis secundum totam substantiam suam , ut nullo modo fieri posse videatur a potentia naturali. Quam rationem confirmat Paludanus. Quia illa visio fit per creationem, nulla autem potentia creata potest esse principium creandi, neque principale, neque instrumentale.
3. Quod fundamentum maxime potest habere vires juxta opinionem asserentem nulam creaturam, vel potentiam posse a DEO elevari ad agendum ultra naturales vires suas per modum instrumenti. Unde Capreolus in 4, dist. 49, quaest. 4, art. 3, ad argumenta Scoti et Aureoli contra secundam conclusionem, quamvis teneat intellectum facere illam visionem quoad substantiam, significat tamen modum supernaturalem ejus fieri a solo Deo. Sic enim inquit : Quamvis illa visio, ut est cognitio queedam, fiat ab intellectu, tamen, ut est visio beatifica, fit a solo Deo premniante ; heec eniw est differentia inter meritum et preemium, quod meritum est a merente, premium cero recipitur ab immerente ab alio donante. Confirmatur secundo, quia alias homo se ipsum beatificaret. Confirmatur tertio, quia alias esset in potestate hominis visionem illam vel efficere, vel suspendere, pront vellet , quia quod homo efficit pendet a voluntate ejus.
4. Secunda opinio. — Fundamentum. — - Secunda opinio docet illam visionem fieri ab intellectu ; tamen non tribuit hane efhcientiam intellectui, nisi per denominationem a forma superaddita ipsi intellectui, cui totam illam activitatem tribuit, scilicet lumini gloriae, quod dicitur esse totum principium proximum seu formale efficiendi visionem sine influxu intellectus immediato ae per seipsum, sicut aqua calida dicitur active calefacere per denominationem a calore in se recepto, quatenus est totum principium formale et proximum illius actionis. Hanc sententiam indicat Capreolus supra citatus , praesertim ad primum Durandi contra secundam conclusionem; expressius Sotus in 4, distinct. 49, quaestion 2, articul. 4, dicit lumen esse totam rationem agendi illam visionem, et postea respondendo ad Durandum dicit intellectum et Iumen non comparari ad visionem ut agentia partialia, et postea utitur exemplo illo aquae calidae. Et hoc videntur sequi multi ex modernis Thomistis. Fundamentum hujus opinionis fuit ex parte idem quod praecedentis ; nam quia illa visio est omnino supernaturalis , oportet ut totum principium proximum ejus sit supernaturale et in hoc convenit cum praecedenti sententia. Differt tamen, quia vult hoc principium esse intrinsecum et infusum potentiase, quia ille actus est vitalis. Confirmari potest , quia si intellectus efficit illum actum, vel agit ut principium proprium et principale : et hoc dici non potest, tum quia alias esset superfluum lumen gloriae, tum etiam quia nulla potentia naturalis habet virtutem propriam ad efficiendum supernaturalem actum : vel agit ut instrumentum divinae virtutis et hoc etiam videtur dici non posse, tum quia actus vitalis esse debet a principio intrinseco vitali principah, non instrumentali : nam concursus instrumenti communis esse potest rebus inanimatis ; tum etiam, quia superfluum esset lumen gloriae : nam instrumenta divina non indigent praevia qualitate, ut eleventur ad supernaturales actiones.
5. Prima conclusio.—bicendum primo, beatum effticere per suum intellectum visionem beatam. Haec est communis sententia et in schola D. Thomae receptissima : nam hcet D. Thomas nullibi ex professo de hac re disputet, tamen ubicumque agit de visione beata aut de aliis actibus vitalibus, etiam supernaturalibus, eam ut certam supponit, ut constat ex 1 part., quaest. 12, et in 1-2, quaest. 3, art. 2, 3et 4, in hoc sensu docuit beatitudinem consistere in operatione. Idem constat ex 2-2, quaest. 23, art. 9. Ubi de actu charitatis ait non ita esse ab Spiritu sancto, quin humana mens sit principium ejus. Est autem utrobique eadem ratio. Idem sentiunt Cajetanus et alii moderni expositores. Nec Capreolus et Paludanus omnino contradicunt, licet dubii sint. Idemque fere est de Rhichardo et Scoto. Imo Scotus in A4, dist. 50, eam clarius insinuat. Richardus vero d. quaest. 2. necessarium putat, hominem juvari lumine intellectus agentis ad videndum Deum, quod non potest intelligi de intellectu, ut est productivus speciei intelligibilis : oportet ergo ut intelligatur de lumine intellectus, ut potest efficere intellectionem. Fundamentum unicum vel praecipuum est, quia de ratione actus vitalis est, ut effective procedat a principio intrinseco vitali ; hujusmodi autem principium radicale seu principale est anima: proximum autem potentia ipsius animae tali actui proportionata, qualis est intellectus respectu visio- nis. Assumptum constat inductione in omnibus actibus vitae et fundamentum bhabet in propria ratione vitae, nam in hoc primo distinguitur vivens a non vivente, quod habet in se proprium et intrinsecum principium sui actus, in cujus usu et exercitio consistit ultima perfectio viventis. Et ideo dicunt theologi praecipui et philosophi beatitudinem, quae esse debet ultima perfectio, consistere in operatione elicita ab ipso beato. Item ob hanc causam in sacra Scriptura talis visio vocatur vita, quia re vera consistit in proprio ac perfecto actu vitae.
6. Dubium.— Resolutio. —Circa hoc autem inquiri solet, an hoc sit intrinsecum actui vitae, ut repugnet etiam de potentia absoluta , esse talem actum sine concursu potentiae vitaIis.Sed haec quaestio communis est non tantum visioni beatae, sed etiam omnibus actibus viiae; et ad hunc locum non est simpliciter necessaria, quia nobis satis est (quod a nullo philosopho negari potest) hunc esse modum connaturalem, atque adeo debitum actui vitali ex natura sua, ut ostendit ratio facta et colligitur ex Aristotele in lib. 2 de Anima, et 9 Metaphysicae, text. 5. Ubi de intellectione specialiter docet natura sua esse actum immanentem et consequenter postulare, ut ab eo principio procedat, in quo recepitur. Quocirca quamvis de potentia absoluta non repugnaret , Deum supplere illum concursum potentiae sine illa efficiendo talem actum : nihilominus asserendum non esset ita fieri in visione beata, quia credendum est illam visionem fieri modo maxime connatural et ex natura rei debito actui vitali. Praesertim cum sit certissimum hoc non repugnare illi visioni, eo quod supernaturalis sit, ut constat de actu charitatis et simiIibus, juxta doctrinam Concili Tridentini, sess. 6, cap. b, et can. 4, propter quem locum aliqui censent hanc sententiam esse ita certam, ut contraria sit vel erronea, vel aliquid simile. Et quidem negare fieri posse, ut actus visionis sit effective a beato, sicut actus charitatis est effective ab homine, videtur mihi valde falsum multumque repugnans principiis fidei. Quod vero de facto ita sit, non est adeo certum, tum quia est magis consentaneum illi doctrinae Concilii Tridentini, tum etiam quia nulla est repugnatia, ut videbimus in soiutione argumentorum. Et quia vix potest necessitas luminis gloriae ostendi, si intellectus nihil agit videndo.
1. Addo denique valde probabile esse, implicare contradictionem, fieri actum, qui de se et natura sua est actus vitalis sine concursu et efficientia principii vitalis. Quod altero e duobus modis affirmari potest. Primo afferendo talem actum essentialiter postulare dependentiam a tali principio et ideo sine illa fieri non posse, quod tamen diflicile suaderi aut probari potest, de quo videri possunt dicta in Metaphysicae disp. 48, sect. 2, n. 9, et seqq. Secundo dicendo, quamvis hujusmodi actus possit fortasse fieri et conservari a Deo in entita sua, absque activo concursu causae secundae, quia Deus eminenter continet omnem efficientiam : fieri tamen non posse, ut talis actus exerceat proprium munusactus vitalis, id est constituat cognoscentem, amantem, vel aliquid simile sine concursu ejus, in quo talis effectus exercetur. Quia re vera intelligi non potest quod aliquis actu cognoscat, quin se gerat ut actu vivens, neque etiam intelligi potest, quod aliquis se gerat ut actu vivens, tantum recipiendo et nihil efficiendo. Unde quamvis effectus hujusmodi actus consummetur informando, tamen hujusmodi informatio natura sua videtur habere essentialem principii subordinationem cum efficientia ejusdem, quod informare debet et hoc est actum natura sua esse immanentem.
8. Secunda conclusio.—b1co secundo intellectum beati effective concurrere ad visionem per suam entitatem, et non tantum per lumen vel formam aliam sibi superadditam. Haec conclusio mihi est tam certa sicut praecedens , nam omnes probationes ibi adductae eodem modo hic procedunt. Quia non potest vitalis actus saltem ex natura sua fieri sine influxu effectivo potentiae vitalis et principii: si autem intellectus non influeret immediate in visionem, tantum materialiter se haberet respectu iHius et respectu principii efficientis visionem, scilicet respectu luminis substentando illud. Sicut se habet aqua calida respectu caloris, qui est principium calefaciendi, vel sicut se habet corpus respectu actionis vitae procedentis ab anima : hoc autem non satis est ad actionem vitalem. Nec refert quod illa denominatio agendi tribuatur composito, seu subjecto aut intellectui rationae formae inhaerentis, quia illa re vera est quasi intrinseca denominatio et non est proprius influxus effectivus per attentionem vitalem, quae necessaria est ad actionem vitae, praesertim ad actum cognoscendi et amandi. Sicut in actu voluntatis cvidentius intelligitur quod non potest homo amare, nisi immediate per suam voluntatem influat in suum amorem et quasi se determinet et se moveat in rem amatam, et ideo non potest ille actus esse a solo habitu tanquam aà principio agendi: eadem autem est ratio de visione.
9. Sed dicunt aliqui, lumen non solum esse habitum, sed esse potentiam in ordine intelligendi, atque adeo esse quasi quemdam intellectum supernaturalem animae infusum, per quem immediate potest elicere vitali modo intellectionem supernaturalem, sicut per naturalem intellectum efficit naturales actus. Quid enim repugnat infundi animae supernaturalem potentiam, sicut dicuntur infundi potentiae supernaturales habitus? Sed haec responsio nova est, et ante hoc tempus inaudita. Et primo juxta illam sequeretur lumen non infundi intellectui, sed immediate ipsi essentiae animae, quia si illud lumen est integra potentia intellectiva, non est cur inhaereat in aliqua potentia, sed immediate in animae substantia, tum quia una potentia non recipitur in alia; tum etiam quia si lumen est integra potentia agendi, erit etiam integra potentia recipiendi illum actum immanentem ; ergo nihil confert intellectus naturalis in ordine ad illum actum, ergo non est cur in illo recipiatur. Unde ulterius consequenter dicendum est charitatem non esse in voluntate, sed etiam esse veluti voluntatem quamdam supernaturalem, substantiae animae immediate superadditam, ut per eam supernaturaliter velit. Consequens autem valde absurdum est ; alias non beatificaretur homo secundum intellectum et voluntatem. Item non exerceret homo actum vitae in illa visione, quia visio lumini inhaereret et per illIud esset in anima tanquam in lapide. Quia anima ipsa in illum actum non influeret, quod necessarium esset, ut posset dici vivere per illum actum. Maxime quia valde probabile est (ut dixi disputat. 18, Metaphysciae, section. 5.) necessarium esse, ut in omnibus actibus vitae anima ipsa immediate actui influat, non tantum sustentando potentiam quasi materialiter, sed actu efficiendo. Ergo etiam in his actibus surpernaturalibus necesse est, ut anima ipsa habeat immediate actualem influxum per se ipsam, et eadem ratione potest actu influere per potentiam sibi connaturalem elevatam per auxilium seu virtutem supernaturalem. Quodcirca nec fieri nec intelligi potentiam quasi radicalem et primam ad actum vitae, a qua censetur actus procedere secundum rationem intellectionis aut volitionis, venire ab extrinseco et non esse intime conjunctam et connaturalem animae. Imo (ut inlibro nono Metaphysicae capite secundo, adnotavi) in hoc consistit ratio potentiae vitalis, quod sit potentia intrinsece manans ab anima, ut anima est et consequenter intrinsece ordinata ad efficiendos proprio actus, in quibus perfectio viventis consistit. Non ergo fieri potest, utanimae infundantur supernaturales potentiae simpliciter, quae sint totalia principia proxima intelligendi et amandi, quamvis in potentiis possint infundi habitus adjuvantes et elevantes ipsas potentias, non tantum ad melius agendum, sed etiam ad agendum simpliciter, utcapite duo decimo, agendo de lumine gloriae magis declarabitur.
10. Ad fundamenta primae sententiae. — Ad fundamenta primae sententiae facile est ex dictis respondere. Falsum est enim, hujusmodi visionem fieri per creationem : quia non fit nisi per eductionem de potentia obedientiali intellectus, a quo pendet in fieri et in esse, tanquam a subjecto et principio. Nec refert, quod supernaturalis sit, nam etiam actus charitatis et fidei sunt supernaturales quoad substantiam : quod autem visio sit perfectior, parum refert, quia omnes hi actus sunt in eodum ordine constituti et licet differant secundum majorem vel minorem perfectionem, hoc per majus, aut minus auxilium suppleri potest.
11. Ad primam confirmationem. — Ad primam confirmationem respondetur, illam visionem esse maximum donum Dei et ideo esse maximum praemium. Item principia praecipua ad illam visionem sunt a Deo, ut a praemiante. Non est autem de ratione praemii, quod nullo modo sit efficienter ab eo, cui datur, sed satis est, quod praecipue sit ab eo, a quo datur. Imo si praemium sit perfectum et consistat in actu vitae, de ratione illius est, quod fiat ab ipsomet, cui datur et hoc spectat ad perfectionem praemii, nam hoc ipsum, scilicet, elevari ad tam perfectum actum efticiendum, pars est praemii.
12. Ad secundam confirmationem. — Ad secundam vero confirmationem quidam formidant concedere illam locutionem : Homo Deatificat se, quia significare videtur, hominem sibi esse sufficientem et praecipuam causam beatitudinis suae: in quo sensu sine dubio est falsa locutio. At ille sensus haud necessarius est, quia, ut vera sit illa locutio: Z7omo beatificat se, suflicit, quod homo efficiat in se formam, per quam est beatus, quia in rigore illa verba nihil aliud significant. Item quia homo se constituit in actu secundo et ultimo, ergo si in illo actu consistit beatitudo, eodem modo beatificari potest. Denique Scriptura sacra sic loquitur: Zomo vivificat se et Homo se sanctificat quia aliquo modo concurrit effective ad suam sanctificationeom, quamvis neque sufliciens causa sit suae sanctificationis, nec praecipua. Imo in sanctificatione non efficit immediate formam, per quam formaliter sanctificatur, sed solum dispositionem ad illam, hic autem immediate efficit formam, per quam formaliter beatificatur. Concedo ergo cum divino auxilio et speciali concursu, hominem beatificare se non formaliter, neque objective, sed effective et minus principaliter. 13. Distinctio Capreoli rejicitur. — Ad tertiam confirmationem — Tandem intelligibilis non est distinctio Capreoli , quod homo efticit illam visionem, ut cognitio est, non vero ut beatitudo est, quia vel intelligit, visionem fieri ab intellectu secundum genericam rationem intellectionis et non secundum specificam tahs visionis. Et hoc improbabile est : tum quia efficientia attingit rem in singulari et prout est in re et non secundum rationem genericam, seu abstractam per intellectum tum etiam quia ille actus, etiam ut visio, vitalis est et de illo ut sic procedunt omnia dicta. Vel in ipsa visione, ut visio est, distinguit rationem visionis et beatitudinis : et haec non potest esse distinctio physica, nec in ordine ad efficientiam, quia illa visio non habet, quod sit beatitudo formalis ex modo aliquo superadditc, sed ex vi suae substantiae et entitatis, quatenus visio Dei est. Unde si homo facit visionem, facit se videntem Deum, quia non facit illam separatam, sed informantem. Si autem facit se videntem Deum, facit se beatum modo explicato. Ad tertiam confirmationem negatur sequela, quia licet visio sit effective a beato, potest esse necessaria et independens a voluntate beati, ut dicetur inferius.
14. Ad fundamentum secundae sententiae. — Fundamentum secundae sententiae solutum jam est : Confirmatio vero petit dubium, an intellectus beati concurrat ad visionem per naturalem virtutem, vel obedientialem et an concurrat ut principium quo principale in suo ordine, vel ut instrumentum Deti seu luminis. Sed haec quaestio generalis est ad omnes actus supernaturales quo ad substantiam, unde directe spectat ad materiam de gratia et per occasionem satis diffuse a nobis tractata est in1 tom., 3p., disp. 31, sect. 6, in solutione 4, argumenti in ultima editione Salmantina, quam hoc loco repetere necessarium non existimo. Mihi ergo probabilius semper videtur intellectum tunc elevari ad agendum per obedientialem potentium, ut instrumentum Dei. Et ita in praesenti materia locutus est Paludanus in 4, distinct. 49, quaest. 1, num. 42 et Medinus 1, 2. quaest. 3, articul. 2, dub. 1, ad 7. Et ratio breviter est, quia natura, ut natura est, non dat vim activam etiam partialem ad actus supernaturales quoad substantiam, nec inclinationem naturalem ad videndum Deum, ut in 1, 2, latius ostenditur. Et quia hic modus efficientiae sufficit, ut talis actus possit vitaliter elici ab intellectu, quia Deus elevat unamquamque potentiam ad agendum modo sibi accommodato, ut citato loco latius declaravi.