On this page
Caput 11
Caput 11
An videatur deus per verbum creatum productum a videntibus ipsum
1. Antequam dicam de alis principis requisitis in intellectu ad videndum Deum, hanc quaestionem praemittendam censui: quoniam basis et fundamentum est caeterarum ut videbimus. Et quamvis magna ex parte pendeat ex philosophicis principiis : tamen illa nunc non examinabimus, sed supponemus. Itaque supponimus, intellectum creatum, dum intelligit, verbum producere. Id expresse docuit D. Thomas 1, p. q. 27, artic. 1 et aliis innumeris locis satis vulgatis, idque nos infra lib. 1 et 9 de Trinitate ex Augustino et als ostendemus. Nam illo principio utuntur ad explicandam aliquo modo productionem Verbi divini. Ibique etiam breviter declarabimus, quid verbum mentis sit et quod sit munus ejus, nunc supponimus, esse qualitatem, quae per actionem intelligendi in mente sit et ab ea ita pendet, ut non duret nisi quamdiu mens actu cogitat, seu operatur. Ac denique supponimus, qualitatem illam, quae est verbum, esse aliquo modo imaginem repraesentantem aliquo expresso modo rem cognitam. Quae omnia sumuntur ex divo Thoma 1, p. dicta quaest. 27 et q. 34, art. 1, et quaest. 4, de Veritate. Et ex doctrina Augustini, lib. 9, de Trinit., cap. 8, et lib. 15, cap. 11 et 12. Quod ergo in praesenti quaeritur, est an sub illa generali regula intelligendi comprehendatur visio Dei, an peculiari aliqua ratione excipienda sit.
2. Prima opinio negat, videntes Deum producere verbum, quo illum videant. Ita sentit Cajetanus, 1 part., quaest. 27, art. 1 et inclinat Ferrarius 3, contra Gentes, cap. 49, S Adrerte quod fundamentum, et Torres cum aliis recentioribus Thomistis, 1part., quaest. 27, artic. 1 et quaest, 94, artic. 1, sequitur Henricus. Quod lib. 3, quaest. 1 et Quod lib. 4, quaest. 8, suaderique potest haec sententia, primo ex principiis Aristotelis docentis in lib. 10. Etich. cap. 3. Beatitudinem in operatione consistere, non in aliqua qualitate : at visio Dei est ipsa formalis beatitudo (ut nunc supponimus, estque consentaneum eidem Aristoteles ponenti felicitatem in contemplatione eodem lib. 10, Etich. cap. 7) ergo illa visio est mera actio, qua conjungimur Verbo divino increato, sine interventu mediae qualitatis, quae sit verbum creatum. Unde oritur secundum argumentum, quia ubi per intellectionem verbum producitur, intellectio immediate terminatur ad verbum et per verbum ad rem cognitam: si ergo videntes Deum, creatum verbum producunt, intellectio eorum non immediate terminabitur ad Deum in se, sed ad creatam, per illam ad Deum. Hoc autem dici non potest, quia alias non viderent beati Deum immediate et in se sed in aliqua similitudine, quod accedit ad errorem Armenorum. Tertio in creatis intelligentibus solum ponitur Verbum, ut suppleat vicem objecti vel absentis, vel non satis actu intelligibilis per se ipsum (neque in hoc est simile de Verbo divino, quia non producitur ob necessitatem intelligendi, sed ob fecunditatem naturae divinae, sed in visione Dei, Deus est per seipsum praesentissimus et summe intelligibilis actu, ergo non est ibi necessarium verbum. Tandem quarto, quia omnino repugnat tale verbum, quia repugnat dari expressam imaginem, seu similitudinem creatam et finitam Dei, prout est in se, quia forma finita est limitata ad certum genus perfectionis; Deus autem complectitur omnia.
3. Probant suam sententiam auctoritate divi Thome. — Nec desunt, qui doceant, divum Thomam hujus fuisse sententiae. Primo, quia 1 part., quaest. 11, artic. 2, generaliter definit, Deum per nullam similitudinem creatam videri: at verbum creatum similitudo creata esset et per illud videretur Deus. Secundo, quia ultimum argumentum a nobis proxime factum est ejusdem D. Thomae, ex quo ita concludit : Dicere Deum per similitudinem cideri, est dicere divinam essentiam non cideri, quod est erronewn. Tertio, quia in eodem art. 2. ad. 3, ait, quod divina essentia unitur intellectui creato ut intellectum in actu, per se ipsam faciens intellectum in actu , id est ut rem actu intellectam, quae per se facit intellectum in actu, id est intelligentem : nam loquitur de actu secundo: nam ab illo denominatur res actu intellecta. Quarto, quia in variis locis significat D. Thomas, quando formamus verbum ad intelligendum, id quod primo intelligimus esse ipsum verbum, ideoque 4, contra Gentes, cap. 11, verbum vocat intentionem intellectam et quaest. 4, de Veritate, artic. 2 dicit, id quod terminat operationem nostri intellectus esse ipsum intellectum, quod dicitur conceptio intellecta. Unde ex sententia D. Thomae, verbum est medium cognitum, seu coenita similitudo in qua objectum repraesentatur : at hoc modo impossibile est videri Deum in se, ut in aliis locis citatis dicitur et est per se evidens, ergo. Quinto in 4, d. 49, q. 2, art. 1, dicit, ita fieri unum ex divina essentia et intellectum videntis Deum, sicut fit unum ex forma intelligibili et intellectu, quando intellectus intelligit, ubi necesse est, loqui de verbo, quia per illud sit intellectus res intellecta, tanquam actu intelligens. Sexto et difficilius q. S, art. 1, de veritate excludit omnem similitudinem creatam, qua formaliter constituatur intellectus creatus videns ipsum, sed hanc formam vult esse ipsam Bei essentiam.
4. Contraria est vera. — Nihilominus contrariam sententiam omnino veram censeo, nec opinor priorem opinionem recte defendi posse, nisi declinando in opinionem illorum, qui putarunt, Deum videri per ipsam visionem increatam, per se formaliter unitam intellectui creato, quam nec citati auctores docere intendunt, nec possunt juxta alia principia, quae admittunt ut videbimus, nec denique illa opinio est probabilis, sed omnino ab scholis rejecta ut dixi. Sit ergo certum id, quod in superioribus capitibus ostentum est, visionem Dei claram vel esse creatam actionem realem, vel per eam fieri.
5. Prima conclusio Capreoli. — Dico jam primo , videntes Deum, verbum creatum producunt, quo Deum ipsum videant. Hanc conclusio videtur plane admittere Capreoli 1, d. 27, q. 2, art. 3, ad. 8, contra primam conclusionem et licet in 4, d. 49, q. 5, ab argumento contra primam conclusionem dubitare videatur, tamen in hoc etiam magis inclinat, sicut etiam Sylvester in conflato, q. 27 et tenet Ferrarius 1, contra Gentes, c. 53. Scotus in 4, d. 49, q. 2, art. 3. Et mihi videtur expressa sententia D. Thomae non solum, quia ubique generatim docet, verbum formari ab omni intellectu creato eo ipso quod intelligens est, ita enim loquitur, 4 p., q. 27, art. 1, et q. 9, de Potentia, art. 5et 4, contra Gentes, c. 11 et 12, sed etiam quia in particulari agens de visione per essentiam, id docet expresse q. 4, de Veri- tate, art. 2, ubi sic inquit: Verbum intellectus nostri est id, ad quod operatio intellectus nostri terminatur, quod est ipsum intellectwn, quod dicitur conceptio intellecta. Et paucis interpositis, quae ad rem non faciunt, subjungit: Omne autem intellectum in nobis est aliquid pwogrediens realiter ab altero vel sicut conceptiones quidditatum rerum posteriorum a quidditatibus priorum, vel saltem sicut conceptio actualis progreditur ab habituali cognitione. Ft hac universaliter verum est de omni, quod a nobis intelligitur, sive per essentium videatur, sive per similitudinem. Ipsa ecnim conceptio est effectus actus intelligendi, unde etiam quando mens intelligit se ipsam, ejus conceptio non est ipsa mens, sed aliquid empressum a notitia mentis.
6. Praeterea est haec sententia expressa D. Augustini, lib. 14, de Trinitate, ubi tractans a principio cap. 16, illa verba Pauli Rom. 12, et ad Ephes. 4: Aenovamini an novitate mentis vestrae, ipse addit, ut incipiat dlla imago ( utique quae est in mente nostra) ab illo reformari, a quo formata est. Subditque in capite decimo septimo, hanc reformationem paulatim fieri in hac vita, donec perficiatur in gloria. Unde concludit : 72 hac quippe imagine tunc perfecta. erit Dei similitudo, quando Det perfecta erit visio, de qua dicit apostolus Paulus, videmus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem. Et apostolus Joannes : Cum apparuerit, similes ei erimus et videbimus eum sicuti est. Hinc apparet tunc illa imagine DEI fieri perfectam similitudinem, quando ejus plenam perceperit visionem. Sentit ergo in beatis fieri quamdam perfectam similitudinem Dei et hanc fieri per visionem tanquam verbum, quod per illam visionem sit. Quod apertissime declarat idem Augustinus, lib. 15, de Trinitate, c. 16, ubi prius sic inquit : Cogitatio nostra perveniens ad id, quod scimus, atqgue inde fornata verbum nostrum verum est. Additque postea, verbum divinum non dici proprie cogitationem, quia non est mutabile, quam imperfectionem cogitatio significat. Ac tandem subjungit : Quasnobrem cum tanta sit munc in isto enigmate dissimilitudo DEI et verbi Dei, quia tamen nonuulla similitudo veperta est, illud quoque faciendum.est, quod etiam; cum similes ei erimus, quando videbimus eum sicuti est, quod utique qui diverit, hanc procul dubio, qua nunc est , dissimilitudinem attendit , nec tunc natura illi erimus equalis. Semper enim natura ainor est faciente, quee facta est et tunc quidem cerbwm nostrum non erit falsum, quia neque aentiemur, neque fallemwur. Ecce perfec- tam illam similitudinem ponit in verbo, quod ibi formatur et in quo non sunt volubiles cogitationes, ut ibidem subjungit. Et de eodem plane verbo loquitur Augustinus licet generalius etiam extendat sermonem lib. 9, de Trinitate, c. 7: Zn illa eterna veritate formam secundum quam sumnus, vel aliquid recta ratione operamur visu mentis conspicimus. Atque inde conceptam rerum veracem notitiam tanquam verbum agud nos habemus et dicendo intus gignimus, nec a nobis nascendo discedit. Ipsa ergo notitia mente concepta est verbum, quis autem neget, qui aeternam veritatem vident in se ipsa, habere in mentibus suis conceptam illius veritatis notitiam ; habent ergo verbum. Unde inferius cap. 10 et 11, generalter ait: Habere animam nonnullam speciei notee similitudinem et omnem notitium esse similitudinem. Unde sit concludit : Quocirca in quantum Dewn novimus, similes sumus, sed non adequalitatem similem, quia non tantum euwn novimus, quantum ipse sit. Ergo co modo, quo beati vident Deum sicuti est, habent in se notitiam illius similem illi, quae est verbum.
7. Ratione corroboratur. — Responsio. — Impugnatur. — Ratione argumentor, quia visio beatifica est qualitas ab intellectu creato producta, ut per eam formaliter constituatur intelligens, ergo est verbum creatum illius objecti, quod per illam qualitatem videtur id est, ipsius Dei, prout in se est : Antecedens constat ex praecedenti capite: ostendimus enim, visionem esse quid factum ab intellectu, quod si factum est, creatura est et non est substantia, ut per se constat, ergo accidens, ergo qualitas facta ab intellectu. Dicunt aliqui non esse qualitatem, sed puram actionem, quod significat Capreolus supra et ea ratione ait non esse similitudinem. Sed profecto si actio realis intervenit in visione Dei, necesse est actionem illam habere terminum, quia intelligi non potest productio, quin productum aliquid illi respondeat, ut disp. A48. Metaph., sect. 2, ostendi. Et hac ratione doctores communiter docent, actus immanentes esse qualitates, ut patet etiam ex Capreolo 2, d. 1, q. 2, art. 3, ad 2. Cajetanus 1, p. q. 79, art. 2. Ferrarius 2, contra Gentes, cap. 9 et 82. Heruet. Quodlib. 2. q. 8. Scotus inquodlib., q. 8. Durandus in 1, d. 27, q. 2. Et videri possunt dicta in Metaphys., disp. 42, sect. 5, ad finem. Et ratio breviter est, quia si actus mentis non fit per acuonem, non potest esse nisi qualitas, si autem fit per actionem, actio illa debet terminari ad qualitatem et illa est, quae ultimare perficit et actuat potentiam, quae illam produxit, in quo completur ratio et effectus formalis actus immanentis. Haec ergo qualtas necessaria etiam est in mentibus beatorum. Jam ergo probatur consequentia. Primo, quia verbum nostrae mentis nihil aliud est, quam internus terminus illius actionis intellectualis, per quam intelligimus, sed in videntibus DEUM est actio realis intellectus, per quam intelligunt et illa habet suum terminum internum , ergo ille terminus est verbum. Secundo, quia illa qualitas, ad quam terminatur illa actio, est conceptus et notitia mentis, ergo est similitudo objecti cogniti, juxta doctrinam Augustini, locis citatis, et Anselmi in Monologio, cap. 31, ergo est verbum.
8. Aliud responsum. — Refellitur. — Respondent Thomistae, aliud esse intellectionem, aliud verbum et verbum esse similitudinem, non autem intellectionem, licet interdum ita vocetur vel quia tendit ad producendam similitudinem, vel quia procedit ab specie et ita quando separatur intellectio a verbo (ut in beatis justa eorum sententiam) tunc intellectionem non esse similitudinem. Sed contra primo, nam si per intellectionem intelligant qualitatem aliquam intellectus distinctam a verbo (ut significant) multiplicant res sine fundamento et contra doctrinam Augustini locis citatis et explicare non possunt, quos formales effectus distinctos habeant illae qualitates, vel ad quid multiplicentur. Si vero per intellectionem intelligant veram actionem de genere actionis et illam distinguant a verbo ut a termino, vera est distinctio secundum rationem formalem, sic autem tam impossibile est, esse intellectionem sine verbo quam esse actionem sine termino. Impossibile est etiam, quin sicut verbum est quaedam similitudo facta seu producta, ita intellectio sit assimilatio quaedam seu similitudo in fieri. Denique si intellectio beatorum circa Deum non esset similitudo repraesentativa mentaliter, profecto nec esset notitia, nec cognitio, quia de ratione notitiae et cognitionis est, ut sit similitudo, ut expresse docent Augustinus et Anselmus supra. Unde non redderet formaliter intelligentem intellectum beati, qui non faceret illi rem aliquo modo praesentem. Quapropter intelligi non posset, quid deserviret actio illa ad intelligendum DEUM, si nec repraesentaret DEUM, nec terminaretur ad qualitatem repraesentantent formaliter Deum intellectui, quia nullo modo faceret DEUM praesentem intellectui. Est ergo in illa visione qualitas producta ab intellectu, qua informatus habet Deum intellectualiter praesentem, ergo est illa qualitas repraesentans intentionaliter Deum actualiter et formaliter tanquam cognitio ejus , talis autem qualitas est verbum.
9. Secunda conclusio. — Unde ulterius dico secundo, non solum de facto videre beatos DEUM per verbum creatum, sed etiam impossibile esse de potentia absoluta, quin aliter videatur Deus ab intellectu creato. Haec assertio sequitur aperte ex praecedenti et probationibus ejus. Nam imprimis suppono, fieri non posse de potentia absoluta, ut intellectus creatus videat Deum per visionem increatam. Necesse ergo est ut videat per actionem creatam, imo et elicitam ab ipso intellectu creato, ut supra dictum est. Sed impossibile est etiam de potentia absoluta actionem esse sine intrinseco termino, ut calefactionem sine calore, ut ex Metaphysica constat, ergo impossibiie est, actionem creatam videndi Deum esse sine proportionato termino, qui terminus est verbum creatum, ut ostensum est, vel aliter, impossibile est intellectum creatum constitui formahter actu videntem Deum sine forma creata, cujus formalis effectus sit constituere actu intelligentem , sed forma illa essentialter est verbum, ergo. Probatur minor, quia illa forma est qualitas producta ab intellectu et informans illum et ex vi suae informationis faciens illi actualiter praesentem rem intellectam, quod autem tale est essentialiter, est verbum creatum. Nec video, quid responderit possit, nisi novae vocum significationes : aut novae proprietates verbi fingantur.
10. Ad argwmentum. — Ad primum ergo argumentum ex Aristotele sumptum, respondemus, beatitudinem formalem dici operationem, non quia non sit vera qualitas informans intellectum, nam si operatio dicat actionem, quomodo erit sine termino? Dicitur ergo operatio, quia est talis qualitas, quae non potest informare potentiam nisi elicientem seu efficientem illam, nec durare, nisi quatenus durat ipsamet actio. Ad secundum respondetur, actionem propriam quae in visione beatifica intervenit, immediate tendere ad verbum creatum ut ad rem productam, ad Deum vero ut ad objectum, quia ad illum tendit, ut ad rem cognoscendam non ad suum terminum. Tamen actio, ut sic, non unit intellectum perfecte illi objecto, quia tantum est via ad unionem: at vero verbum ipsum, seu actus intelligendi in facto esse, unit mentem Deo immediate ut objecto suo primario et unit perfecte, quia in facto esse, ac permanenter. Ad 3, falsum est assumptum, quia verbum creatum non est necessarium propter aliquam imperfectionem ex parte objecti intelligendi, nec propter absentiam objecti quasi localem, nec propter carentiam existentiae, vel aliquid simile, sed praecise propter imperfectionem, et conditionem naturalem talis potentiae, quae quatenus potentiaus est, indiget propria forma, qua in actum redigatur, quatenus vero vitalis est, indiget forma a se producta, et quatenus intellectiva seu cognoscitiva est, indiget forma repraesentativa et haec vocatur verbum: maxime in intellectu. Nam in omni potentia cognoscitiva proportionalis forma, quae sit terminus intentae actionis et suo modo repraesentans, necessaria est, ut ex doctrina de anima constat.