On this page
Caput 12
Caput 12
An videatur deus per speciem creatam
1. Non est sermo de specie naturali, seu connaturali intellectui creato, sic enim certum est, sicut actus visionis supernaturalis est, ita ad illum ejiciendum non posse sufticere naturalem speciem. Quo sensu recte dixit Capreolus in 4, d. 49, q. 4, art. 3 ad 3, Aureoli contra 2. conclusionem, in hoc negotio videndi Deum, nullas partes habere intellectum agentem, cum ad videndum Deum non sit abstrahenda species aliqua intelligibilis, quod est munus intellectus agentis. Imo etiam in angelis et animabus separatis licet intelligibiles species non acquirant per actionem intellectus agentis, sed a Deo eis donentur, nihilominus nulla in eis potest dari species ordinis naturalis, eisve secundum capacitatem naturalem aliquo modo debita, qua Deum videre possint. Quia non magis potest esse debitus actus primus, quam secundus, cum ejusdem ordinis esse debeant: quod etiam ex dicendis a fortiori constabit. Est ergo difficultas de specie aliqua creata, quae sit supernaturahls, ac divini ordinis, ac subinde per se infusa respectu omnis creaturae possibilis.
2. Prior opinio. — In hac ergo quaestione multi theologi docuerunt visionem claram Dei proxime fieri per creatam speciem Dei, prius natura infusam intellectui beati. Hujus senten- tiae videtur fuisse Aureolus, ut refert Capreolus 4, dist. 49, quaest. 5, art. 2 et supposito, quod visio fiat ab intellectu, eam putat probabiliorem Richardus in 3, d. 14, artic. 3, q. 3, et in 4. d. 49, art. 3, qu. 1, ubirefert alios etiam hoc sensisse ; quosdam vero dixisse, etiam si detur haec species, simul necessarium esse concursum essentiae divinae, non solum ut primae causae in omni ordine rerum, sed etiam ut objecti actu intelligibilis, quem dicendi modum refert etiam Marsilius in 3, quaestione 10, articulo secundo. Sed eum merito rejiciunt, quia superflue multiplicat: principia intelligendi ex parte objecti et auget, ac congerit difficultates omnium opinionum sine ulla necessitate. Denique Scotus in 4, d. 49, q. 11, licet expresse non dicat : Deum videri per speciem, dicit tamen, rationes, quibus probari solet non dari talem speciem, nihil probare. Duobus autem modis solet affirmari, et confirmari haec opinio illa, primo quia implicat contradictionem, fieri visionem Deisine tali specie; secundoquia licet non implicet, de facto asserendum non est ita fieri.
3. Confirmatur praedicta opinio. — Priori ergo modo probatur haec sententia, quia tota necessitas speciei est, ut constituat intellectum in actu primo ad efficiendam visionem, eamque simul cum illo efficiat, non potest autem Deus supplere per se ipsum hoc munus speciei intelligibilis, ergo. Probatur minor. Primo quia constituere intellectum in actu primo convenit speciei in genere causae formalis, quam Deus supplere non potest, nec per se ipsum potest uniri intellectui, quia non potest illi tribuere esse increatum. Secundo etiam quoad efticientiam non videtur suppleri posse species a Deo per modum objecti intelligibilis, quia oportebit Deum efficerc ad extra immediate per suam substantiam, quatenus est quaedam entitas actu intelligibilis, quia ut efficiat per modum objecti, oportet, ut sicut per suam substantiam immediate terminat actum videndi, ita per eamdem illum efficiat: Hoc autem esse impossibile probatur, quia Deus ad extra nihil operatur immediate nisi per voluntatem aut omnipotentiam suam. Confirmatur quoniam alias efficientia illa non solum esset ab essentia Dei ratione absolutae entitatis, sed etiam a relationibus divinis secundum proprias rationes earum, quia illae ut tales, sunt objecta actu intelligibilia, intime praesentia intellectui per se ipsa, sed haec est tota ratio, quare essentia Dei dicitur concurrere immediate per modum objecti actu intelligibilis, ergo idem dicendum erit de relationibus. Consequens autem videtur absurdum: tum quia efficientia Trinitatis indivisa est, semper ergo agunt personae per id, quod commune est, non per id quod est proprium. alioqui efficientia aliqua conveniret uni personae, quae non esset communis omnibus. Contirmatur, quia jam aliquis effectus creatus per se procederet a Deo, ut Trinus est et ita per illum posset cognosci Trinitas, ut Trinitas est. Denique illa efficientia relationis, ut relatio est vel esset suprema, et independens vel dependens a generali concursu primae causae. Hoc secundum repugnat perfectioni divinae, nec primum etiam dici potest, quia nulla est operatio ad extra, quae per se primo non procedat et pendeat a Deo, ut Deus est.
4. Effugium. — Hefutatur. — Vicetur fortasse, saltem posse Deum, ut supremum agens per se ipsum supplere vicem speciei intelligibilis, quia praecipue est necessaria propter efticientiam, quae efficientia, ut est ab specie non est vitalis et ideo suppleri potest a Deo. Contra hoc vero probatur dicta sententia posteriori modo, nimirum, non esse asserendum, ita de facto fieri, licet non implicet. Quia connaturale non est ipsi visioni, illa autem visio debet fieri connaturali modo quantum ex parte illhus fieri possit, licet respectu hominis fiat supernaturali modo. Quod autem ille modus non sit connaturalis, patet, quia modus videndi connaturalis est per speciem objecti, ut in visu corporali, licet possit Deus facere, ut videat sine specie, tamen modus non esset connaturalis. Quae ratio etiam probare videtur, quod licet daremus non implicare contradictionem. Deum influere in illam visionem per se ipsum, ut objectum actu intelligibile : nihilominus non esset asserendum, nunc ita fieri, quia non esset modus connaturalis, nec consentaneus ordinariae providentiae, quae postulat, ut quae Deus potest facere per intrinseca principia, seu formas seu qualitates, non faciat per se ipsum, sed per formam accommodatam, tanquam per causam secundam seu proximam. Et confirmatur, quia illa efficientia visionis beatae a Deo, ut ab objecto non est naturalis, id est necessaria, sed voluntaria et libera: ergo non debet esse immediate substantia ejus, quia tunc solum operatur immediate substantia, ut substantia vel tanquam objectum intelligibile, quando operatur naturaliter, quatenus est et non quatenus vult, operatur autem quatenus vult influendo per voluntatem, ergo ut actio fiat connaturali modo, debet Deus per suam voluntatem influere speciem, non vero actum ipsum videndi.
5. Contraria sententia est verior.—6See munera speciei intelligibilis. — Nihilominus contraria sententia est expresse D. Thomae et communis Thomistarum, communiorque theologorum, quos sequenti capite commodius referam: eamque censeo omnino veram. Ut tamen illam confirmem et declarem, necessarium indico prius explicare munus, et necessitatem speciei intellhigibilis, et officia quae illi tribuuntur. Nam licet hoc philosophorum sit proprium, tamen hic necessarium est attingere id, quod est praesentis quaestionis fundamentum. Praesertim quia nonnulli theologi circa quaestionem hanc multa dicunt de specie intelligibili. Sex ergo illi tribuuntur. 7nberere intellectui, constituere illum in actu primo seu informare illum, unire objectum potentiee, efficere actum intelligendi, repreesentare objectum , et determinare potentiam ad talem speciem actus.
6. Primum munus. — Circa primum frequenter Thomistae dicunt, inhaerere, per accidens convenire speciei intelligibili, quia accidentarium illi est, quod sit accidens: per se vero solum requirit unionem cum intellectu in esse intelligibih. Sed advertendum est, aliud esse loqui de specie, aliud de objecto intelligibili: nam objecto ut sic accidentarium est conjungi cum potentia, mediante aliqua re inhaerente intellectui, quia de se tale objectum non habet, quod sit accidens et si possit per se conjungi intellectui ad efficiendum actum intelligendi, non id faciet medio accidente, sed potius per se melius efticiet, quam per instrumentum. At vero species intelligibilis proprie significat aliquid distinctum ab objecto, quod sit veluti semen seu instrumentum ejus, datum potentiae cognoscendi ad supplendam vicem objecti quando ipsum per se non potest adesse potentiae, et per se efficere cum illa. Et hujusmodi species semper est accidens, neque aliter intelligi nec fieri potest et ideo speciei proprie dictae, quatenus ab objecto distinguitur per se convenit inhaerere. Quamvis in ipsa specie distingui possit entitas, seu esse ejus et finis, seu efficacia ejus: priori enim modo per se illi convenit inhaerere: posteriori consideratione dici potest per accidens, quia finis speciei est, ut coefficiat cum intellectu, unde si cum sola existentia cum intima praesentia ad intellectum, intelligatur sufficiens ad efficiendum, accidentarium est, quod inhaereat. Quo sensu recte Scotus in 1, d. 3, qu. 7, dixit, quod speciei quatenus est, causa partialis, accidit actuare seu inhaerere.
7. Secundum munus.— Circa secundum sci- licet, constituere in actu intellectum, Cajetanus, 1 p., q. 12, art. 1, circa finem dicit, speciem non solum constituere formaliter intellectum in actu primo, sed etiam in actu secundo, non tamen in principium effticiens, sed ut formam informantem non quia ipsa sit actus secundus, sed quia comparatur ad actum secundum, sicut forma ad esse. Additque divinam essentiam eodem modo constituere intellectum formaliter in ordine ad visionem sui et ad illum comparari, sicut formam ad esse, quamvis non informet proprie, sed altiori modo uniatur. Haec vero doctrina est falsa, et intelligi non potest. Suppono enim actum cognoscendi esse qualitatem et formam distinctam ab specie: quantum est ex se separabilem ab illa, ita ut possit species conservari cum toto effectu formali, absque actuali cognitione. Quibus suppositis facile est intelligere, impossibile esse actum intelligendi esse ab specie, ut esse forma, quia neque esse, quod dat forma est separabile ab ipsa informante, imo nec est distinctum ab ipsa: nec etiam una qualitas potest esse formalis effectus alterius distinctae. Porro impossibilius est, quod de essentia divina dicitur, quia actus videndi Deum est forma creata, quomodo ergo potest esse formaliter a forma seu natura increata? Item quia si essentia divina aliquo modo potest constituere intellectum in actu formaliter: ergo formalhter debet illi dare aliquod esse, ergo dabit esse increatum, nam forma non dat formaliter aliud esse, nisi quod ipsa est seu quod in se habet. Consequens autem est plane falsum, ut patebit etiam ex dicendis. Dicendum est ergo, speciem non constituere formaliter intellectum in actu secundo, sed proxime in actu primo, solumque comparari ad actum secundum, tanquam principium efticiens ejus ut jam ostendimus. Haec autem constitutio intellectus in actu primo potest intelligi, aut per propriam informationem, et hoc convenit speciei, quatenus accidens est aut per quamcumque aliam unionem seu conjunctionem ad efficiendum, et hoc est per se necessarium in objecto intelligibili seu in specie, quatenus supplet vicem ejus. Atque hinc ortum habuit vulgaris illa distinctio in hac materia de duplici modo actuandi potentiam, in esse reali vel intelligibili, de qua statim dicam.
8. Tertium munus.—Carca tertium de unione objecti cum potentia, media specie notandum est, quod paulo ante dixi, aliud esse loqui de objecto, aliud de specie: nam objectum per se et secundum se non postulat uniri cum po- tentia per modum formae proprie actuantis et informantis illam. Dico autem per se, nam alhquando contingit objectum, quod intelligitur esse actum vel habitum ipsius intellectus, qui unitur potentiae proprie, per modum formae. Sed hoc convenit illi quatenus est qualitas mentis non per se, ac praecise quia objectum intelligibile actu est. Unde potest dari aliquod objectum hujusmodi, quod sit substantia, vel res alia extrinseca intellectui, quae ex se non habeat informare intellectum. Quando ergo res potest aliter per se ipsam conjungi intellectui in ratione objecti intelligibilis, non oportet, illam unionem esse per modum formae proprie informantis, sed per modum principii juvantis intellectum ad intelligendum.
9. Atque ita est intelligendus D. Thomas 1 p. q. 12. art. 2, ad 3 et 3, contra Gentes, cap. 51. Quamvis Cajetanus et Thomistae longe aliter videantur hoc explicare. Distinguunt enim duplicem unionem, seu informationem, seu duplicem actuandi modum, scilicet in esse reali velin esse intelligibili, dicentes objectum ipsum, v. g.,essentiam divinam, si per se conjungatur potentiae, quamvis non uniatur illi per modum formae naturalis in esse reali, tamen necessario debere uniri in esse intelligibili, ita ut vere constituat intellectum in actu primo per modum formae intelligibilis. Sed interrogo, quae, vel qualis sit unio haec in esse intelligibili: aut enim est vera et formalis, et realis unio, quae ordine naturae antecedit inter potentiam, et objectum ante actum intellicendi vel non. Si dicatur hoc secundum, tollitur quaestio, quia si non est realis unio, nihil esse potest praeter id quod diximus: sic enim uniri in esse intelhgibih, nihil aliud erit quam simul conjungi, tandem duo principia subordinata ad efficiendum unum actum intellicendi. ó
10. Si vero dicatur primum, impugnari potest, tum quia nova unio realis non est sine novo modo, vel mutatione reali in altero extremorum, hic vero neque in essentia divina hoc reperiri potest, ut per se constat neque in intellectu, ut ipsi fatentur, nam praeter Ilumen gloriae nulla alia mutatio, vel modus ponitur in intellectu in actu primo et quatenus antecedit visionem, nec facile potest fingi aut explicari talis modus. Deinde, quia omnis unio realis terminatur ad unum reale compositum, ex intellectu vero, et essentia divina non componitur unum ens rcale, quia neque una substantia, neque unum accidens, neque unum aliquod esse, neque divina essentia communi- cat suum esse increatum intellectui, neque e contrario. Denique unio realis inter duo non intelligitur sine aliqua vel causahtate mutua,
subsistendo: nihil autem horum reperitur inter essentiam divinam et intellectum. Igitur, si contingat objectum per se conjungi potentiae ad causandam intellectionem sui, tota illa conjunctio intelligi debet in ordine ad efficientiam, ergo solum potest ibi intelligi intima propinquitas et indistantia entitatum , inter objectum et potentiam cum subordinatione ad agendum eumdem actum. Et tunc dicitur constitui in actu primo intellectus per ipsum objectum sibi unitum, non quia proprie objectum actuet, vel informet seu constituat intellectum in aliquo vero, et reali esse, sed solum, quia ita assistit intellectui, ut compleat activitatem ejus et sufficienter illum determinet ad talem actionem. At vero quando objectum unitur potentiae per speciem, ipsa quidem species vere unitur, ut forma informans, objectum vero per illam unitur potentiae tanquam agens per semen suum vel per instrumentum , sicut movens unitur mobili per impetum vel generans passo per semen, quae unio non est alquid distinctum ab ipsa specie, ejusque efficacitate.
11. Quartum munus.—Circa quartum de efficacia est longe quaestio inter philosophos: Ego autem suppono id, quod probabilius est speciem dari, ut cum intellectu efliciat intellectionem loco objecti, quia seclusa hac efficientia, nulla probabilis ratio, vel necessitas fingi potest ad ponendas has species. De qua re legi potest D. Thomas supra, 1 p.. qu. 56, art. 1 et 1, contra Gentes, cap. 51, et sequentibus. Scotus in 1, d. 3, q. 7, et in Quodl., q. 15, Albus, in Summa de homine, p. 2, traet. de Sensib. et Capreolus in 1, d. 35, q. 1, conclus. 1, et ad argumenta contra illam. Et videtur esse sententia Augustinus, l. 9, de Trinitate, c. 12, dicente, ab objecto et potentia oriri cognitionem.
12. Quintum munus.—Circa quintum de repraesentatione solum nunc dico, hanc repraesentationem non esse ita concipiendam, vel fingendam, ac si in specie ipsa esset similitudo aliqua formalis, vel imago depicta ipsius objecti. Quia hoc nec potest concipi sine convenientia aliqua et unitate formali, ut de verbo postea dicam, neque hic est ulla necessitas hoc fingendi : tum quia species solum est veluti semen et instrumentum, in quo sufficit virtualis assimulatio : tum etiam quia tota visre- praesentandi in specie ponitur propter actum secundum neque aliunde colligi potest, neque nos experimur illam nisi in ipso actusecundo: ergo non est necesse esse majorem similitudinem, vel repraesentationem in specie, quam in ipso actu.Quod optime videtScotus, loco citato, et Ferrarius 1, contra Gentes, cap. 53. Unde quod Paludanus et aliqui Thomistae dicunt, actum non repraesentare, sed supponere praesentiam objecti per speciem factam et tendere in objectum repraesentatum per speciem: non recte dictum est, quia intentionalis repraesentatio, quae potest esse in mente, proprie et actualiter est in ipso actu, ut ipsa etiam experientia docet: nam cessante actu nullam effigiem, vel idolum objecti experimur in anima, unde si aliquo modo experimur species, maxime est, quia postquam cessamus ab intelligendo, possumus iterum actum formare et repraesentare objectum ex vi interni principii conservati in animo, quod est signum aliquod, semen ejus relictum esse in mente, quod est principium illius actualis repraesentationis. Haec igitur repraesentatio fit in genere causae formalis per ipsummet actum, species vero solum dicitur repraesentare, quatenus est principrum constituens intellectum in actu ad efficiendam hujusmodi actualem repraesentationem.
13. Sectum munus speciei intelligibilis. — Circa sextum, quod est determinare potentiam, facile ex dictis intelligitur, hanc determinationem in actu primo esse, aut per modum principii formalis et informantis, si fiat per propriam speciem, aut per modum comprincipii complentis activitatem ad talem speciem actus et hac ratione quasi specificantis ex parte principii. Non vero proprie ex parte termini, quia species impressa non comparatur per modum objecti terminativi, in quo fiat visio, ut suppono ex libris de anima. Unde etiam species non determinat potentiam in aliquo alio genere causae, ut patet discurrendo per singula.
14. Prima conclusio.—His positis, dico primo : Non implicat contradictionem divinam essentiam per se ipsam, ut objectum intelligibile uniri intellectibus beatorum ad efficiendam immediate visionem beatam, absque interventu speciel intelligibilis impressae. Haec assertio, ut dixi, est D. Thomae, et communis et in illam inclinat Scotus, 2, d. 3, q. 9. Haec autem assertio non solum est ita intelligenda, ut hoc non repugnet fieri multiplicando miracula et supplendo per omnipotentiam omnem efficientiam objecti et speciei, hoc enim facillime ostendi posset, ut ex dicendis patebit, non est tamen satis ad id quod intendimus. Intelligitur ergo assertio, quod hoc non repugnet fieri, servato aliqui connaturali ordine concipiendi verbum mentis ex objecto et potentia. Sic ergo probatur haec sententia a D. Thoma, quia divina substantia est objectum maxime intelligibile in actu et in illo ordine est actus purissimus, absque ulla admixtione potentiae, ergo potest per se ipsum uniri intellectui ad intellectionem sui, ergo non est simpliciter necessaria species creata. Quia haec tantum requiri solet propter absentiam, vel impotentiam objecti intelligibilis. Secundo declaratur. quia nulla est repugnantia, aut enim oriretur ex causalitate formali, quam species, seu objectum habere debet circa intellectum, constituendo illam in actu primo: aut ex causalitate effectiva, sed ex neutro capite oritur, ergo.
15. Circa priorem partem multa dicunt Thomistae de unione essentiae divinae cum intellectu in esse intelligibili , ratione cujus potest supplere illud munus speciei absque propria et formali causalitate, per aliud genus ineffabilis unionis: sed, ut supra dixi, hic non potest intelligi alia unio, nisi conjunctio duorum principiorum et sufficiens subordinatio ad eumdem actum efficiendum, neque est aliquid quod nos cogat ad aliam unionem asserendam. Neque enim haec ineffabilia mysteria asserenda sunt, sine fundamento cogente. Diximus enim supra actualitatem, seu determinationem potentiae ab objecto per accidens, seu per occasionem, ut sic dicam, fieri per inhaesionem aut veram informationem, quia per se solum requiritur concursus objecti sufficienter applicati. Quod, exemplo videre licet in angelo cognoscente se ipsum, per suam substantiam (quam opinionem nunc suppono ut probabiliorem: nec enim omnia exempla probanda ubique sunt, praesertim cum constet saltem esse probabile) ibi ergo substantia angel se intelligentis sufficienter determinat intellectum ejus et dici potest constituere illum in actu primo ad intelligendum, non formaliter actuando illum, sed complendo cum illo unum principium proximum totale actionis.
16. Objectio. — Rejicitur. — Dices, quamvis substantia non inhaereat intellectui angeli, tamen intellectus inhaeret substantiae et ex hoc capite intelligi potest inter ea unio sufficiens ad intellectionem: at vero in praesenti nec Deus inest intellectui beati, neque e contrario. Respondetur illam inhaesionem non esse necessariam ad efficientiam ut sic. Sed in creatura fortasse est necessaria aliqua similis conjunctio, propter imperfectionem ejus uti possint illa duo principia esse subordinata et per sit conjuncta in ordine ad eamdem actionem. At vero Deo tribuendum est id quod est perfectionis in creatura, seclusis imperfectionibus, concurrere autem ad actum intelligendi per modum objecti intelligibilis et per se adesse potentiae et subordinare illam sibi in ordine ad eumdem effectum, totum hoc est perfectionis et potest recte intelligi sine imperfectione inhaerentiae, vel informationis, ergo ex hoc capite hoc non repugnat. Et liane Goct ina insinuavit Cajetanus, 1 part., quaest. 12, art. 2, in quadam prima solutione , quamvis illam non probet, eam tamen videntur sequi Scotus et Ferrarius et illi etiam favet Scotus in 5, dist. 3, quaest. sexta, quamvis eum impugnet Cajetanus, 1 parte, quaest. 79, art. 2.
17. Opinio Thomistarum. — Refellitur. — Prima assertio. — Circa secundum caput de efficientia varia etiam dicunt Thomistae: nam quidam eorum licet affirment Deum supplerevicem speciei, nihilominus negant Deum posse supplere et conferre illam efficientiam, quam solet dare species intelligibilis, quia in tali efficientia species est veluti instrumentum intellectus, qui illa utitur. At vero essentia Dei non potest hoc modo subjici, seu subordinari intellectui, ut ita dicam, esset enim magna imperfectio. Et ideo hi auctores dicunt essentiam divinam supplere vicem speciei, quantum ad unionem objecti cum potentia, non vero quantum ad efficientiam : sed hanc totam tribunt lumini gloriae, quod tamen negant esse speciem intelbgibilem Dei. Sed hanc doctrinam existimo divo Thomae contrariam et involventem repugnantiam. Primum patet, nam divus Thomas, 1 part., quaestione duodecima, articulo secundo, ad ultimum et tertium, contra Laibus apite 11 et in 4, distinct. 49, quaest. 2. art. 2, ad. 8, et in corpore, docet, esscntiam esse, quod beatus intelligit et quo intelligit et supplere totam rationem speciei, quoad omnem concursum objecti. Secundum patet, quia seclusa efficientia nulla relinquitur necessaria unio objecti cum potentia, quae ad intellectionem conferat per modum actus primi. Quia ut ostendimus, unio formalis ibi nulla est, sed tantum potest intelligi conjunctio quaedam in ordine ad eamdem actionem. Item quia objectum duplicem habitudinem potest habere ad actum, scilicet, prin- cipii et termini, seclusa autem efficientia, excluditur habitudo prima et consequenter ra- il tione illius non est necessaria unio, neque quoad hoc est aliquid, in quo objectum suppleat rationem speciei. Habitudo autem termini, neque convenit speciei intelligibili, ut sic, neque per se requirit unionem, sed solum quod objectum in se et prout in se est videatur. Ergo repugnat dicere, quod essentia divina nihil efficiat ut objectum et quod uniatur pos tentiae ad supplendam vicem speciei.
18. Praeterea repugnat etiam dicere hanc totam efficientiam convenire lumini et illud non esse speciem, vel saltem habere vicem ejus.Nam perspeciem solum intelligimus quamdam qualitatem, quae praebet potentiae activitatem quamdam ad actum, necessariam ex parte objecti. Item quia haec activitas objecti necessaria est in actu intelligendi ut sic: ergo etiam in visione beata : ergo si Deus non praebet illam per se ipsum, sed per qualitatem, quam per modum actus primi ad hoc munus substituit, quae qualitas est ipsum lumen , necesse est fateri, ipsum lumen esse speciem, quia est veluti semen seu instrumentum objecti ad actum efficiendum: ergo repugnantia est negare speciem creatam et hoc munus tribuere lumini.
19. Alii ergo concedunt, Deum per se efficere hujusmodi actum, non tamen immediate per substantiam suam tanquam objectum actu intelligibile, sed per voluntatem per infinitam potentiam,qua operatur alios effectus.Sed licet verum sit, Deum posse hoc modo supplere efficientiam objecti non solum in intellectu respectu visionis suae, sed etiam respectu aliorum objectorum, imo etiam in sensibus, quia Deus ut prima causa potest supplere efficientias causarum secundarum, ubi non involvitur specialis repugnantia, quae hic nulla apparet ; nihilominus hoc in praesenti non sufficit, quia ille modus operandi Dei et supplendi efficientiam objecti et miraculosus est, et praeter naturam rerum. Quia ex natura rei objectum esse debet causa proxima actus, per se, vel per speciem : ergo si Deus ut objectum non posset per se influere, deberet infundere speciem, ut actus connaturali modo fieret. Sicut infra etiam dicemus, posse Deum ut causam supremam supplere efficientiam luminis, et nihilominus lumen esse necessarium ad connaturalem modum agendli. :
20. Resolutio. — Dicendum ergo est praeter concursum Dei ut causae primae, posse etiam influere in actum videndi per modum principii proximi connaturalis illi actui ex parte objecti et hanc efficientiam dari immediate per substantiam divinam, libere applicatam per voluntatem. Probatur, quia Deus est perfectissimum objectum intelligibile in actu, ergo convenit illi quicquid est perfectionis in tali objecto, ergo et posse efficere visionem sui in ratione objecti, nam hoc perfectionis est: et nullam habet admixtam imperfectionem Deo repugnantem. Minor propositio probatur, quia in efficientia, ut sic, nulla est imperfectio et ideo dicitur Deus posse supplere causam efficientem , quia hoc ex perfectione convenit. Nec vero in tali efficientia fingi potest specialis imperfectio. Quae enim afferebatur, quod divina essentia subordinaretur in agendo intellectui creato, nulla est: species enim intelligibilis, quia est accidens intellectus, potest il subordinari: objectum vero ipsum intelligibile, in quo illa virtus efficiendi est altiori modo, non est necesse ut subordinetur intellectui, sed potius potest ipsum objectum habere subordinatum sibi, sicut angelus intelligens suam substantiam, habet sibi subordinatam vim intellectivam. Maxime, quia in praesenti Deus, qui videtur, est principalis auctor hujus visionis et utitur intellectu creato tanquam instrumento, cui conjungit substantiam suam, tanquam objectum ad efficiendam visionem.
21. Secunda conclusio. — Ratio responsum rejicitur. — Secundo dicendum est, videri Deum a beatis sine interventu speciei intelligibilis creatae, Deo ipso proxime per suam substantiam concurrente. In hoc sequimur opinionem D. Thomae fere communi theologorum consensu jam receptam, nam praeter eos, qui putant, non posse dari talem speciem, quos in sequenti capite referam, eam tenent Alex. Alensis, 1 parte, quaest. 7, numero secundo et 2 parte, quaest. 29, num. 1, Paludanus in quarto, dist. 49, quaest. 1, art. 2, et ibidem Thomas de Argentino et Marsilio in 3, quaest. 10, art. 2, estque in scholis valde recepta. Rationem hujus assertionis multi ex eo sumunt, quod putant implicare contradictionem, dari talem speciem creatam Dei, sed hoc habet dubitationem tractandam capite sequenti, a qua nunc abstrahendum est. Ratio ergo assertionis sumitur ex praecedenti, quia non oportet multiplicare principia, quae non sunt necessaria juxta naturas rerum: sed ostensum est, posse Deum videri sine specie concurrente ipso per se tanquam objecto actu intelligibili, quod satis est, ut visio maxime fiat connaturali modo, ergo. Secundo, species solum poni solet ad supplendam absentiam, vel impotentiam objecti, hic autem ad neutrum horum est necessaria. hesponderi potest ex Scoto quodlibet 14 et in 2. distinct. 3, quaest. 9, etiam dari speciem, ut actus sit in potestate intelligentis. Respondetur: si hoc intelligatur de potestate libera, non habere locum in hac visione, quae non libere, sed necessario fit. Si autem intelligatur absolute de potestate activa ; satis habere intelligentem in sua potestate talem actum, si ex parte sua habeat sufficientem virtutem activam et objectum per se satis conjunctum ad agendum ; praesertim in hac visione, in qua principalis virtus est in ipso Deo, qui est objectum talis visionis, ideoque ex natura rei necessario manat ab objectis et potentia sufficienter elevata ad operandum, ut infra dicemus. Sed urgebis. Nam magis connaturale est, ut principium proximum operandi sit intrinsecum et inhaerens ipsi operanti, nam haec est ratio, ob quam ponuntur habitus infusi. Respondetur, hoc esse verum de principio operandi, quod tenet se ex parte operantis, non vero de objecto ipso. Atque ita in praesenti, beatus quatenus efficit visionem, habet principium agendi sibi inhaerens, scilicet, intellectum et lumen : objectum vero non est propria ratio agendi, a qua ipsa beatus denominetur agens, seu activus, sed est veluti principium coefficiens et coadjuvans et ideo necesse non est ut uniatur intellectui per aliquid ipsi inhaerens.
22. Ad argumentum. —Haec omnia clariora fient respondendo argumentis aliarum opinionum.Ad argumenta ergo prioriloco posita responsum jam est, necessarium non esse, ut objectum intelligibile constituat potentiam in actu primo informando illam, sed per se assistendo et conjungendo se illi, quando est tam perfectum, ut per se id facere possit. Item ostensum est, non repugnare divinae omnipotentiae per se ipsam influere in actum ut objectum actu intelligibile. Quod vero quidam objiciunt, talem actionem futuram esse naturalem et non liberam, frivolum est, quia illa efficientia subordinata est voluntati divinae , sicut omnis alia effectio ad extra et hoc satis est, ut sit libera, non elicitive (ut more nostro loquamur) sed donominative ad modum actus exterioris : nam etiam creatio est hoc modo libera et non alio.
23. Dubium. —Quidam dicendi modus. — Refutatur.— In confirmatione petitur difficultas, an haec efficientia sit tribuenda soli divinae essentiae, vel etiam relationibus ut sic. Alicui videri potest probabile hoc posterius, propter argumentum ibi factum et quia nullum inde videtur sequi inconveniens, quia cum una persona non possit videri sine alia, semper ille effectus ad extra erit indivisus et communis omnibus, quod videtur sufficiens ad salvandum illud axioma : Opera Trinitatis ad extra sunt indivisa. Sed nihilominus non approbo hunc dicendi modum. Nam imprimis constat, solum concursum, divinae essentiae esse sufficientem ad efficiendam visionem omnium personarum, ut patet in ipsismet personis divinis. Nam Pater, verbi gratia, intuetur omnes personas et tamen relationes Filii et Spiritus sancti non concurrunt ullo modo tanquam ratio, vel principium, per quod Pater videat, seu intelligat illas, ut est res certissima, sed sola sua substantia est Patri sufficiens ratio ad videndum omnia, ergo idem erit respectu visionis creatae. Nam quod haec fiat per efficientiam (quae nulla est circa visionem increatam) nihil refert, quia hoc provenit ex imperfectionis ; et non tollit, quin ipsa substantia divina de se sit sufficiens ad manifestandum omnia. Et ratio est, quia in ipsa essentia virtute et eminenter continentur relationes , tanquam in radice, nostro modo loquendi et ideo ipsa est sufficiens principium ad videndas illas, non est ergo necessaria efficientia ipsarum relationum per se ipsas , sed solum quatenus includunt essentiam.
24. Ex quo ulterius infero, hanc efficientiam non esse alio modo possibilem. Primo, propter rationem factam, quia efficientia ad extra est indivisa, quod est verum non solum ratione effectus , quia semper est ab omnibus personis, sed etiam ratione effectionis et principii agendi, quod est semper unum et idem in omnibus personis, nam in hoc fundant omnes sancti illud axioma. Quia, si relatio esset ratio agendi, quantum est ex parte sua , posset una efficere sine alia. Quod vero non possit videri una persona sine alia, id aliunde provenit. Unde esset quasi per accidens ad ipsam efficientiam , quia quantum est ex parte efficientiae, nihil repugnaret. Secundo, quia divinis relationibus nihil est tribuendum, nisi quod est necessarium et maxime connaturale : non est autem necessaria haec efficientia, ut ostendi, neque etiam est connaturalis, quia proprius et connaturalis modus videndi divinas personas, est per essentiam earum ita ut essentiale et primarium objectum illius visionis sit essentia, relationes vero consequenter cum illa videantur, sicut consequuntur illam. Ergo est etiam connaturale, ut sola essentia sit principium talis visionis, per quam ipsa primo et consequenter reliqua videntur. Tertio, addi potest. quod relatio, ut relatio non est activa : Item quod substantia praecise, ut talis est, non est ratio agendi, sed conditio et ideo relationes divinae praecise sumptae, quatenus relationes sunt, sunt rationes subsistendi, non efficiendi.
25. Ad aliam partem argumentorum jam fere responsum est. Negamus enim speciem creatam esse necessariam ut visio illa fiat connaturali modo, quia species non est necessaria ex parte intelligentis sed objecti. Quod autem alia objecta concurrant mediante specie, provenit ex eo, quod improportionata sunt, ut per se concurrant. Ubi autem objectum est aptum et sufficienter conjunctum potentiae magis connaturale est, ut per se ipsum efficiat sui cognitionem, ut de angelis dictum est. Unde per hoc non excluditur, quin Deus efficiat illam visionem per causam secundam et per formam illi inditam, necessariam ex parte ejus, ut jam dictum est et in capite quarto decimo, amplius explicabitur. Ad confirmationem vero dicendum est, elicitive (ut sic dicam) esse illam actionem ab essentia Dei quatenus est, imperative autem esse ab eadem, quatenus vult. Et priori ratione habet illa actio, quod si naturalis quoad specificationem , quia supposito, quod vult Deus illo modo diflicere cum tali intellectu, tali lumine disposito, talem sui imaginem expressam in illo et cum illo imprimit. Est autem actio libera quoad exercitium , quia ex libera voluntate pendet.