On this page
Caput 18
Caput 18
An visio dei sit cognitio quidditativa et intuitiva dei, habeatque omnes conditiones perfectae scientiae
CAPUT XVIII. AN VISIO DEI SIT COGNITIO QUIDDITATIVA ET INTUITIVA DEI, HABEATQUE OMNES CONDITIONES PERFECTAE SCIENTIAE.
1. Ratio dubitandi. — Ratio dubitandi esse potest, quia quidditativa cognitio rei simplicissimae est comprehensiva ejus, at visio Dei non potest esse comprehensiva illius, ut supra ostensum est, ergo nec quidditativa cognitio esse potest. Major declaratur, quia ut aliqua cogni- tio quidditativa sit, debet totam essentiam rei manifestare usque ad ultimam quasi differentiam seu rationem constitutivam cjus, non potest autem amplius ad comprehensionem desiderari: maxime in Deo, qui nec causas habet, nec proprietates a sua essentia distinctas, ut ostensum est.
2. Prima conclusio. — Dicendum imprimis est cognitionem illam esse evidentem et claram ac certam ac proinde perfectam scientiam Dei. Conclusio est certa, nam visio illa opponitur obscurae et aenigmaticae cognitioni et dicitur esse facie ad faciem 1, Corinth. 13, ubi etiam habetur illud: 7unc cognoscam sicut et cognitus sum, et illud: Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Unde colligimus visionem illam excludere obscuritatem fidei, ac proinde esse claram et evidentem manifestationem Dei. Quod etiam satis declaravit Joannes, prima epistola, cap. 3, dicens: Fidebimus ewn sicuti est, nam verbum videndi cum aliis circumstantiis claram cognitionem dicit. Item est hoc necessarium, ut cognitio illa satiet appetitum hominis fidelis quaerentis Deum: hoc autem praestat illa cognitio, juxta illud Psal. 16: S'atiabor cun apparuerit gloria tua. Et ideo etiam dicitur visio illa excludere spem, ad Rom. 8. Ratio denique declaratur; quia illa cognitio non nititur aliquo medio extrinseco, neque auctoritate dicentis, neque probabih ratione; ergo fundatur in ipsa evidentia rei visae in se, ut prae se fert nomen ipsum visionis. Probatur consequentia, quia impossibile est veritatem aliquam intelligibilem videri in se et sine medio, nisi aperte et clare. Adde, cognitionem illam, non solum esse evidentem, sed etiam evidentiorem omni alia cognitione creata, etiam cognitione primorum principiorum, quod patet, tum ex perfectione principii, quia procedit a lumine perfectissimo et altioris ordinis, tum ex parte objecti, cujus veritas simplicissima est et in se maxime clara et una. Unde etiam fit cognitionem illam esse certissimam et summe infallibilem, quia omnis cognitio evidens est certa, et quo illa est evidentior alis, eo est certior. Item ostendit veritatem summe necessariam, ergo generat assensum summe infallibilem.
3. Dubium. — Hic vero inquiri potest an sit certior fide, sed de hoc latius in proprio loco; dubitationem nunc breviter dico, quantum ad excludendam ex parte objecti, et periculum falsitatis esse illas cognitiones aequales, quia utraque fundatur in divina veritate, tamen quantum ad positivam perfectionem visio illa po test dici certior non solum ex parte subjecti, quod necessitat, et ab eo excludit omnem motum dubitationis, sed etiam quia habet omnem perfectionem quae reperitur in fide, et aliquid amplius. Procedit enim ex lumine supernaturali et perfectiori, et fundatur in primaveritate, non loquente, sed in se existente et manifestante totam suam primam veritatem et essendi necessitatem, in qua fundatur infallibilitas et certitudo fidei. Et praeterea superat illa visio in evidentia et quodammodo comparatur ad fidem, sicut scientia subalternans ad subalternatam, ostendit enim originem, unde fides habet certitudinem suam. Est ergo visio non solum evidentior, sed etiam certior.
4. Secunda conclusio. — Dico secundo visionem illam esse quidditativam et intuitivam cognitionem DEI. Ita sentit D. Thomas, 1 p., q. 12, artic. 12 et 13, et in 4, d. 49, q. 2, art. 3, et quaest. 8, de Veritate, artic. 1, ad 8, et docet Cajetanus, d. qu. 12, artic. 1, in principio, ubi recte declarat quae dicatur cognitio quidditativa. Eam enim nihil aliud esse intelligimus quam propriam rei cognitionem per essentiam vel per propriam speciem ejus: per quam de illa re cognoscuntur omnes proprietates essentiales ejus. Nihil enim amphlus desiderari potest ad quidditativam cognitionem :- haec autem omnia habet illa visio respectu DEI, ut ratio dubitandi in principio facta probat, et latius in capitibus sequentibus declarabitur. Atque hinc etiam constat visionem illam esse cognitionem intuitivam. Quin potius addo contra Scotum in 2, d. 3, qu. 9, et in 4, d. 49, q. 11, non posse esse quidditativam cognitionem Dei, quin simul etiam sit intuitiva. Quod bene docuit Durapdus, q. 3 Prologi, et Capreolus in 2. d. 3, q. 2, ad argumenta contra 6 conclusionem, et d. 23, quaest. 1. Ratio est, quia non potest cognosci quidditative Deus, quin cognoscatur actu existere, quia de essentia ejus est actu existere: cognitio autem intuitiva dicitur, qua videtur res ut existens et sub omnibus conditionibus existentiae.
5. Effugium. — Refutatur. — Responderi autem potest, non satis esse ad cognitionem intuitivam, quod cognoscatur res ut existens, nam de re absente possumus cognoscere evidenter eam existere, oportet ergo ut cognoscatur res ut praesens, posset autem aliquis per speciem cognoscere quidditatem Dei et existentiam ejus, non tamen intueri illum ut praesentem. Sed hoc fieri non potest: quia licet per causam vel effectum possit cognosci res ut existens, etiam si absens sit et in se non videatur; tamen quod existentia rei evidenter cognoscatur in se ipsa absque alio modo cognito, intelligi non potest absque praesentia rei, maxime si talis cognitio sit propria ipsius rei prout in se est. Deinde inquiro quid nomine praeesentie intelligatur, si enim est indistantia localis, haec et necessaria non est ad intuitivam visionem, ut patet in visu corporeo et intellectu angelico, qui intueri potest res etiam si loco distent, et praeterea hoc non habet locum in Deo, qui cum sit immensus, videri non potest ut loco distans a vidente. Aut illa praesentia est objectiva et haec deesse non potest respectu actus, quia fit per ipsammet visionem; ergo non potest esse visio rei existentis in se ipsa et prout in se est, quin illa res sit objective praesens intellectu: per ipsam visionem.
6. Objectio.— Responsio.—Dices, hanc praesentiam in hoc consistere, quod objectum per se ipsum adsit potentiae, et conjungatur illi ad efficiendam intuitionem sui. At hoc etiam reperietur in visione Dei, ut visum est. Et praeterea falsum est, hoc per se requiri ad visionem intuitivam ut sic, fieri enim potest per speciem objecti, etiam si ipsum per se non sit intra ipsam potentiam, ut patet in visu corporeo, et cognitione intuitiva quam unus angelus habet de alio, et ideo dixit D. Thomas Quodlhb. 7, quaest. 1, non obstare cognitioni immediatae ac intuitivae, quod fiat per speciem. Et ratio clara est, quia cognitio non habet, quod sit intuitiva formaliter ex principio efficienti, sed ex modo quo terminatur immediate ad objectum in se, et prout in se existit et hoc habere potest, sive fiat per speciem, sive alio modo; est ergo visio Dei quidditativa, necessario etiam intuitiva.
7. Ad rationem dubitandi. — Primum dubium. —Resolutio.—hatio dubitandi in principio posita post discursum sequentium capitum tractanda est,est enim maxima difficultas hujus materiae. Nunc breviter negatur sequela, quia plus ad comprehensionem requiritur quam ad quidditativam cognitionem, quid autem illud sit paulatim explicabitur. Nunc super est expedire nonnulla brevia dubia quae de proprietatibus illius visionis interrogari possunt. Unum est, an illa visio sit cognitio simplex et incomplexa: quod tractant Ochamus in 4, quaest. 13, et ibi supplement., Gabriel, Sotus et alii, distinct. 49. Dico tamen breviter esse simplicem cognitionem sine ulla comparatione vel discursu. Est enim scientia altioris et divini ordinis, unde sicut Deus sine compositione videt praedicatum in subjecto, et eorum unionem inter se, et effectum incausa, seu conclusionem in principiis, ita multo magis videt beatus simphci intuitu omnia quae per eam scientiam cognoscit. Quod quidem maxime verum est de visione illa, quatenus ad Deum terminatur, nam, ut sic, etiam ex parte objecti simplicissima est, quia in eo ostendit simplicissimam veritatem in qua nulla est compositio. Si vero terminatur ad creaturam, etiam, ut sic, est in se simplex, quia per unam simplicissimam et eminentissimam speciem ostendit omnia, ac denique est unus et idem actus simplicissimus cum ipsa visione Dei. Eminenter tamen continet vim compositionis et discursus. Neque in hoc est ulla difficultas, quia licet homini sit naturale per compositionem et discursum cognoscere, tamen supernaturaliter elevari potest ad altiorem modum cognoscendi.
8. Secundum dubium. — Responsum. — Secundo solet inquiri an haec cognitio sit apprehensiva vel etiam judicativa. Quia non solemus ferre judicium, nisi componendo et unum alteri tribuendo. Unde Bonaventura in 3, d. 14, artic. 1, qu. ult., videtur distinguere visionem a judicio: formidat enim concedere eum qui videt Deum judicare de ipso Deo, sed solum de sua visione, quod sit conformis Deo. Sed neque ipse perstitit in ea sententia, nec dubitari potest quin illa visio sit perfectissimum judicium, quia per illam perfecte cognoscit beatus, v. g., quod Deus sit et quod sit perfectus, omnipotens, sed nihil aliud est per intellectum judicare de aliqua re quam cognoscere quid illi rei conveniat, seu veritatem quae in illa reperitur. Item notitia judicativa non repugnat cum simplicitate, nos enim propter imperfectionem componimus ad judicandum ; Deus autem et angeli per simplices actus judicant de quacumque veritate, sive in se simplex, sive composita sit, ergo idem facient beati per illam visionem quae et est perfectior scientia quam angelica, et est eminentissima participatio divinae scientiae. Unde ad hoc judicium non oportet intelligere reflexionem illam, et quasi comparationem visionis ad objectum, sed satis est directa cognitio perfecta ipsius objecti de quo judicat, quod et quale sit.
9. Tertium dubium. — Tertio quaeri solet an illa visio sit directa tantum vel etiam reflexa. Nam Ochamus, supra quaest. 13, artic. 10, quem sequuntur Gabriel in 3, d. 14, et supplement. ejus in 4, d. 49, negant illam visionem esse reflexam, sed tantum directam, existimantes non posse has duas rationes eidem actui convenre. Quia, ut notitia sit reflexa, existimant necessarium esse, ut sit etiam complexa. Unde infe- runt posse aliquem esse beatum videndo Deum, qui omnino ignoret, se videre Deum et se esse beatum. Nam haec cognitio includit actum reflexum, qui cum sit a visione distinctus, erit ab illa separabilis. Mihi autem imprimis falsum videtur notitiam reflexam debere esse necessario per compositionem, quia nulla est ratio vel fundamentum, propter quod talis necessitas afferatur. Item quia alias angeli non possent reflexionem facere super suos actus nisi componendo, quod est frivolum, nam si alias veritates possunt cognoscere simpliciter, cur non hanc, scilicet, scire se cognoscere? Denique divina scientia eminentissime continet reflexionem et cognitionem sui cum summa simplicitate: unde valde probabile judico illam visionem intime et per se ipsam esse reflexam, ita ut non possit beatus videre Deum, quin videat, se videre. Nulla est enim ratio cur hoc repugnet eidem actui: nam sicut lux manifestando alia, se etiam manifestat, ita facile hoc intelligi potest in eodem actu intellectus, imo hoc maxime pertinet ad perfectam claritatem et certitudinem ejus. Adde hoc etiam spectare ad perfectionem beatitudinis, et per se esse maxime credibile de illa visione, quae participatio divinae scientiae est in supremo gradu et ordine. Atque ita sensit Bonaventura 3, dicta distinct. 14, art. 1, quaest. 3, ad ultimum.
10. Quartum dubium. — Quarto interrogari solet an illa visio sit scientia practica, vel speculativa, vel utrumque simul. Sunt enim opiniones variae. Prima affirmat tantum esse scientiam practicam , quia est regula voluntatis quam movet ad operandum et dictat quid secundum rectam rationem agendum sit. Sic Scotus, in Prologo, quaest. 4,ubi non loquitur in particulari de visione, sed de theologia et de quacumque cognitione creata Dei, imo idem probabile censet de increata scientia quam Deus habet de se, de qua infra libro tertio dicemus.
11. Secunda opinio. — Secunda opinio est, illam scientiam tantum esse speculativam, quia est de objecto non operabili a nobis. Quae tribuitur D. Thomae, 1, 2, qu. 3, art.5, et sumitur etiam ex eodem 2, 2, q. 181, art. 4. Citatur etiam Paludanus in 4, d. 49, quaest. 3, artic. 2. Ille tamen in beatis ponit scientiam speculativam et practicam, ut necessariam ad integrandam beatitudinem, et fatetur visionem ipsam esse scientiam speculativam: dubium tamen relinquit an practica sit ab illa distincta necne.
Tertia opinio. — Est ergo tertia opinio, quod simul sit practica et speculativa, sicut D. Thomas docuit de Theologia, 1 p. , quaestione 1, art. 4. Sic Cajetanus 12, quaest. 3, art. 5, Sotus 4, distinct. 49, quaestione 1, artic. 4, ubi Richardus, artic. 1, quaestione 8, idem sentit. Differt tamen ab aliis, quia existimat illam visionem principalius esse practicam quam speculativam, quia principaliter ordinatur ad amorem. Alii e contrario dicunt principalius esse speculativam, quia primarium illa est, quod sit quidditativa cognitio naturae divinae, et ut sic, est speculativa, hinc vero consequenter habet, quod sit affectiva, seu directiva voluntatis, ex quo habet quod practica sit.
12. Lis componitur.—Haec disceptatio solum de modo loquendi esse solet, ideoque ita videtur breviter expedienda. Considerari enim potest illa visio, vel ut est de Deo ipso, vel ut in illo et per illum aliqua alia manifestare potest. Priori modo dico esse simpliciter et omnino speculativam, quia est suprema contemplatio primae veritatis, et est de re nullo modo operabili a vidente. Imo licet simul videatur Deus ut dilgibilis ab ipso vidente et ideo respectu amoris videatur esse de re operabili et regulabili ab ipso; nihilominus etiam sub illa ratione non censeo esse practicam, ut infra etiam de ipsa scientia Dei dicam. Quia neque est practica per modum artis, seu scientiae factivae, quia non docet, quomodo sit eliciendus amor, seu phycice faciendus, ut per se constat, nec est practica per modum prudentise, quia ille amor necessarius est; unde nonregulatur per prudentiam, sed per suum objectum ; unde illa visio non excitat amorem practico modo, sed per solam contemplationem objecti applicando illud.
13. At vero prout illa visio judicat de aliquibus actionibus extra Deum, potest esse practica. Primo per modum prudentiae, quatenus per illam visionem judicare potest beatus de alus rebus agendis, vel vitandis secundum divinam rationem, seu voluntatem. Secundo per modum artis, quia illa visio conferre potest cognitionem, quae de se sufficiat ad dirigendam artificiosam operationem. Neque enim est inconveniens, ut scientia altioris ordinis utramque rationem complectatur, praesertim cum ex vi primarii objecti speculativa sit, practica vero solum circa secundarium objectum. Ex quo intelligere licet, visionem illam, quatenus formaliter pertinet ad beatitudinem essentialem, esse tantum speculativam et non practicam et hic est sensus divi Thomae 12, quaestione 3, articulo 5. Quia illa visio non est beatitudo, nisi prout terminatur ad rem increatam : quia solum objectum increatum est beatitudo objec- tiva essentialis, ut in 1. 2, loco citato latius tractandum est.