On this page
Caput 19
Caput 19
Sit-ne dei visio ejusdem speciei essentialis in omnibus beatis, ita ut deus uno tantum modo visibilis sit
CAPUT XIX. SIT-NE DEI VISIO EJUSDEM SPECIEI ESSENTIALIS IN OMNIBUS BEATIS, ITA UT DEUS UNO TANTUM MODO VISIBILIS SIT.
1. Haec quaestio, ad declarandam amplius perfectionem illius visionis et hoc attributum invisibilitatis DEI conferre potest. Supponimus autem visionem illam et ratione objecti excedere in perfectione essentiali omnes cognitiones aliarum rerum extra Deum et ratione modi essentialiter differre ab omni cognitione Dei, qua non videtur Deus, prout est in se, eamque superare. Quae duo et per se nota sunt et ex discursu capitis fient notiora. Inquirimus ergo, an in illa visione sit essentialis diversitas.
2. Prima opinio. — Primus dicendi modus esse potest, esse in illa visione specificam diversitatem, ita ut omnis beatus, qui perfectiorem habet beatitudinem, habeat etiam visionem essentialiter perfectiorem. Primo quidem, quia unus videns Deum, est essentialiter beatior alio, sed essentia beatitudinis est in visione, ergo oportet, ut is, qui beatior est, dhabeat visionem essentialiter perfectiorem , alioqui non esset essentialiter beatior , sed accidentahter.
Secundo possumus argumentari, quia visiones non eodem modo manifestant Deum, sed quaedam ostendit ipsum cum habitudine ad plures creaturas, quam alia, quae diversitas non potest oriri nisi ex specifica distincUone, ut videtur, ergo. Probatur minor, quia visio est imago quaedam rei cognita, sive illa sit Deus, sive creatura, sed non videtur posse intelligi, quod duae res omnino ejusdem speciei, et in se indivisibilis in entitatibus suis, sint imagines rerum diversarum, cum ratio imaginis sumatur ex ordine ad rem repraesentatam, ergo. Nec refert, si dicatur, Deum repraesentari primario et creaturam secundario; quia quidquid de hoc sit, nihilominus illa indivisibilis entitas visionis immediate repraesentat creaturam in se ipsa, etiamsi illi hoc conveniat ratione alterius objecti et ideo dicatur secundario convenire.
3. Tertio saltem in intellectibus specie diversis erit illa visio specie diversa, id est, in angelis erit visio alterius speciei, quam in hominibus et similiter m angelis inter se juxta specificam diversitatem eorum, ut opinatur Major in 4., distinct. 48., quaest. 11. Et ratio ejus est, quia a potentiis specie distinctis necesse est, prodire actus specie diversos. Quam opinionem probabilem existimat Paludanus ibi, quest. 5, licet affirmare non audeat. Quod si inferas, consequenter dicendum esse, intellectum nobiliorem in specie elicere visionem specifice perfectiorem, Major concedit sequelam, et videtur loqui consequenter, quia si non obstante specifica diversitate intellectuum , posset inferior intellectus elevari ad eliciendam visionem essentialiter perfectiorem, ergo et ad eliciendam aeque perfectam, atque adeo ejusdem speciei, ergo ex diversitate specifica intellectuum non posset colligi diversitas specifica visionum, quod est destruere ipsius sententiam. Loquitur ergo consequenter et ita etiam docet, infimum angelum habere visionem Dei essentialiter perfectiorem, quam animam Christi. Quod si ulterius inferas, esse etiam magis beatum talem angelum: negat sequelam, quia ille excessus, inquit, in specifica perfectione potest compensari per plures gradus intentionis et claritatis in inferiori specie. Imo sunt, qui dicant, specificam visionum diversitatem, seu inaequalitem nihil referre ad diversitatem beatitudinis, quia licet visiones in ratione visionis differant specie, in ratione beatidudinis erunt ejusdem speciei, quia quod beatificat, est Deus clare visus, et hoc ejusdem rationis est in omnibus; etiam si entitates visionum inter se specie differant in genere entis. Atque eadem ratione sola inaequalitas in specie visionis non sufficiet facere magis beatum, sed hoc aliunde sumendum erit ex parte objecti visi.
4. Prima conclusio. —Dicendum primo, de facto in omnibus beatis visionem beatificam esse ejusdem speciei essentialis, atque adeo illam visionem esse actum cognitionis summe perfectum, qui esse potest in intellectu creato secundum legem ordinariam. Haec est communis sententia theologorum quam supponit D. Thomas, 1 part., quaest. 12, ubi generatim loquitur de intellectu creato, angelico et humano, et art. 5, censet lumen gloriae esse idem in omnibus et art. 6, addit, inaequalitatem visionis sumi ex majori, vel minori intentione luminis. Expressius hoc docuit Durandus in 2, distinct. 23, quaest. 2, et in 3, distinct. 14, quaest. 1, et in 4, distinct. 49, qu. 6; Marsilius in 3, qu. 10, artic. 9; Sotus in A4, distinct. 49, quaest. 3, artic. 2. Et ratio theologica est, quia homines dicuntur in beatitudine futuri aequales angelis, Matth. 22. Quod patres et expositores intelligunt praecipue dictum esse ratione visionis beatae ; erunt ergo in hac aequales et non in gradu, vel claritate, ut infra videbimus ; ergo in ratione saltem specifica et essentiali. Quod bene confirmat Durandus, quia gratia est ejusdem speciei in angelis et hominibus et similiter charitas per se infusa, ut constat ex 1. part., quaest. 62, et ex materia de Gratia. Et ex Augustino, libro de Correctione et Gratia, cap. 11 et 12, de Civitate cap. 9. Anselmus, lib. de Casu Diab., cap. 1 et ferre per totum librum.
5. Prima vatio. — Et adjungi potest ratio, quia gratia et participatio divinae naturae altioris ordinis, unde a solo Deo infunditur et ad illam creatura intellectualis solum est in potentia obedientiali, non ergo est, unde in gratia sanctificante reperiatur diversitas specifica, ergo neque in visione beata ; nam illa visio, natura sua, est actus proportionatus tali gratiae et ultimus finis, ac beatitudo connaturalis illi. Et hanc rationem attigit D. Thomas, quaest. 9, de Verit. art. 1 ad 17, ubi concludit, lumen gloriae esse ejusdem speciei in angelis et hominibus.
6. Secunda ratio.-— Declaratur secundo hoc modo, quia de hominibus inter se nullus unquam theologorum dubitavit, quin visiones beatificae in eis sint ejusdem speciei, quia omnes homines sunt ejusdem naturae specificae ; ergo ordinantur ad finem et beatitudinem ejusdem speciei: et ita Scriptura sacra semper promittit omnibus idem praemium per eamdem beatitudinem, quod saltem necesse est intelligi de identitate specifica et essentiali beatitudinis; ergo et visionis. Nam hic non est sermo de beatitudine objectiva, quae non tantum est una specie, sed una numero secundum fidem. Loquimur ergo de beatitudine formali, quae est ipsa visio Dei, quatenus attingit Deum, qui est beatitudo objectiva, ergo si visio est specie diversa, forma beatificans, ut sic, erit specie diversa ; ergo si in visione, ut visio est, datur diversitas specifica, etiam in formali beatitudine necessario danda est et qui habuerit perfectiorem visionem in specie, erit sine dubio perfectiori modo beatus essentialiter, praesertim si caetera sint paria. Ergo te converso, si tota humana natura de se ordinatur ad eamdem beatitudinem formalem, essentialiter aequalem, necesse est, ut ordinetur ad visionem ejusdem rationis. Sicut quia elevata est ad justitiam et sanctitatem ejusdem ordinis et rationis, necesse est, ut in tota humana natura gratia formaliter justificans sit ejusdem rationis, quamvis in ea esse possit latitudo et graduum inaequalitas.
7. Rursus, si naturam angelicam, vel inter se, vel cum humana comparemus, nulla est ratiofingendi in illa diversitatem specificam visionis, quia si aliqua esset, maxime quia intellectus specie differunt in his naturis, sed hoc nullius momenti est, ergo. Probatur Minor primo, quia a principiis specie differentibus possunt interdum esse effectus, vel actiones ejusdem speciei, si non operentur, quatenus diversa sunt, sed quatenus in aliqua ratione conveniunt. Et hoc speciali ratione locum habet in his intellectibus respectu talis visionis, quia non concurrunt ad illam propria virtute naturali, sed prout elevati, et quatenus per potentiam obedientialem capaces sunt illhus visionis. Propter quam causam (ut infra dicam), naturalis perfectio intellectus nihil confert ad majorem, vel minorem perfectionem illius visionis; ergo multo minus diversitas specifica in natura facit diversitatem specificam in visione.
8. Tertia ratio. — Tertio ostendi potest a posteriori, quia sequitur, quemlibet angelum habere perfectiorem visionem essentialiter quolibet homine et consequenter esse beatiorem, quod est erroneum, ut ait D. Thomas, 1p., qu. 198, art. 8, et in 2, distinct. 9, q. 1, art. 8, et 3, contra Gentes, c. 53 et 51. Patet sequela, quia major excellentia specifica non potest satis compensari quacumque perfectione intensiva in inferiori specie. Licet enim in ordine ad effectum extrinsecum, vel utilitates humanas, interdum multitudo, vel intentio in re, vel forma inferioris rationis censeatur aequivalere perfectiori forme melioris in specie, tamen in ordine ad proprium et connaturalem forme effectum, nunquam accidentalis perfectio potest cum essentiali comparari. Sed visio illa formaliter et natura sua facit beatum, et manifestat Deum clare, prout in se est ; ergo quae fuerit essentialiter perfectior, conferet talem effectum perfectiorem simpliciter. Sicut intellectio naturalis angelica ejusdem objecti semper est perfectior intellectione naturali humana, quantumvis supponatur haec intentione illam superare.
9. Philosophica ratio. — Unde concludi potest philosophica ratio, quia nullum est principium diversitatis specificae in illa visione; nam visio illa (sicut et alii actus animae) sumit speciem ab objecto et modo attingendi illud, sed objectum specificans est omnino idem, scilicet Deus prout inse est, qui codem modo conjungitur per essentiam suam omnibus beatis, ut ab cis videatur et ceodem modo per se ipsum immediate terminat omnium visiones, ergo.
10. Secunda conclusio. —Objectio. — Responsum. — Hinc dico secundo, probabile esse, in illa visione non posse esse specificam diversitatem, etiam de potentia absoluta, licet hoc non sit certum. Priorem partem insinuat Cajetanus, 3 p., quaest. 10, art. 4, ubi de lumine loquitur, est autem eadem ratio. Nimirum quia nullum est, neque excogitari potest principium specifice diversitatis in tali visione; nam in objecto et modo attingendi illud, est quaedam participatio illius visionis, qua Deus se ipsum videt, perfectissimi ordinis, qui a nobis potest intelligi. Dices: sicut visio creata et increata Dei essentialiter differunt se ipsis, per entitates suas, ita fieri posse duas visiones creatas Dei, quae specie differant, non ratione objecti, sed absolute per suas entitates. Respondetur, non esse simile, quod adducitur, quia visio increata non habet specificationem ab objecto et differt plus quam genere, cum sit substantia et actus purissimus.
11. Deinde ille respondendi modus confirmat alteram partem assertionis, scilicet rem hanc esse incertam. Tum quia illa responsio non potest evidenter refutari, tum etiam quia fortasse divina virtus plus in hoc potest, quam nos possumus intelligere, praesertim cum hic non appareat evidens implicatio contradictionis. Tamen si nobis loquendum est juxta modum, quointelligimusspecificari et diversificari actus animae, non invenimus, unde posset oriri in illa visione diversitas essentialis, nam cum ex natura sua respiciat objectum, sicut ali actus intelligendi, non videtur posse per entitatem suam differre specifice , nisi in objecto, vel habitudine ab illud intelligatur aliqua diversitas: haec autem nulla est in objecto primario, objectum autem secundarium non dat actui speciem, ut dicemus, ergo.
12. Ad argumenta. — Unde ad primum argumentum de inaequalitate beatitudinis respondetur, esse aequivocationem in termino. Erit enim inaequalitas in beatitudine essentiali (ut capite sequenti dicemus), id est in forma, qua essentialiter beatificamur, ipsa vero inaequalitas non erit essentialis, sed intensiva, vel individualis. Sicut in via est inaequalitas in gratia essentiali, non tamen est inaequalitas essentialis. Ad secundum argumentum de repraesentatione creaturarum in Deo respondetur argumentum fore alicujus momenti, si repraesentatio et similitudo visionis esset per formalem convenientiam et unitatem cum re repraesentata. At vero cum illa tantum sit similitudo repraesentationis, nulla est difficultas, quia illa visio tantum repraesentat intentionali modo, et extenditur ad creaturas ex vi primarii objecti perfectius cogniti, a quo sumit speciem suam et ideo non sequitur, inter illas visiones esse differentiam specificam, sed gradualem, vel individualem, ut ex dicendis in sequentibus capitibus constabit.
13. Ad tertium respondetur, sententiam Majoris falsam esse et fundamentum ejus de naturali diversitate specifica intellectuum parvi momenti esse, ut ostensum est. Quod etiam ait, quemlibet angelum habere visionem Dei perfectiorem essentialiter, quam sit visio animae Christi, ab omni veritate et pietate alienum est, ut in tom. 1, 3 p., disp. 26, diximus. Distinctio autem illa de visione in ratione visionis, vel beatitudinis satisfacere non potest, tum quia Christi anima non solum excedit angelos in visione, ut beatitudo est, sed etiam, ut scientia est: tum etiam quia in ratione beatitudinis non posset excessus ille essentialis per accidentales perfectiones compensari: tum denique , quia distinctio illa impertinens est, cum in tali beatitudine essentialiter includatur ratio visionis. Est etiam valde absurdum dicere, perfectionem beatitudinis non attendi ex perfectione visionis, sed ex solo objecto, quia objectum non facit formaliter beatum, sed visio. Item quia vel est sermo de re, quae est objectum secundum se spectata. Et sic ex illo dogmate sequeretur, omnes beatos esse aequales, ut beati sunt : quod est contra fidem, ut capite sequenti ostendemus, vel est sermo de re illa ut visa et sic necessario includit visionem, nec potest in ea dari magis et minus, nisi ratione visionis.