On this page
Caput 25
Caput 25
An viso deo, videri possint in ipso creaturae
1. Quaestionis explicatio. — Dupliciter considerari possunt creatura. —Quamvis creaturae non pertineant ad primarium objectum illius visionis, oportet inquirere, an saltem ad secundarium spectare possint, ut consequenter videamus, an ex hoc capite possit intelligi inaequalitas inter visiones , etiam circa ipsum primarium objectum. Supponendum vero imprimis est, creaturas dupliciter posse considerari uno modo secundum esse, quod habeant in Deo, quod quidem esse est formaliter in ipso DEDO et ratione illius creatura dicitur esse eminenter in DEO, et ratione illius creatura in DEO non est creatura , sed est ipsa creatrix essentia , juxta illud Joannis 1: Quod facLtun est in ipso vita erat, secundum probabilem sensum Augustini et aliorum : quapropter cognoscere creaturas hoc modo non est cognoscere creaturas formaliter. Unde clarum est, omnes beatos videre creaturas secundum illud esse, quod habent in Deo. De hoc ergo non est quaestio , sed de cognitione, quae terminatur $ ad creaturas secundum proprias essentias earum, cognoscendo non solum perfectionem, quam habent in Deo, sed etiam quam habent, vel possunt habere in se cum imperfectione ] admixtam : id est, cum limitatione et distinctione earum inter se.
2. Dupliciter aliquid cognoscitur in Verbo.— Secundo praemittenda est vulgaris distinctio, nam dupliciter dicitur aliquid cognosci in Verbo, scilicet causaliter et formaliter : causaliter dicitur, quando cognitio creaturae distinctus actus est a cognitione Verbi, tamen ex illa visione resultat : sive haec resultantia sit per propriam causalitatem physicam, sive solum per proportionem quamdam, quatenus ratione visionis DET, quae essentialis beatitudo est , dantur beato aliae perfectiones. Et de hoc modo cognitionis in Verbo, neque nunc agimus, quia non pertinet ad objectum visionis, sed potius ad effectus, neque est ulla difficultas, quia clarum est, hujusmodi cognitionem esse possibilem. De facto etiam creditur conferri beatis, per multas revelationes , vel illuminationes divinas extra visionem beatam , quae dantur ratione status beatifici : atque adeo ratione visionis, quae est prima radix illius status. Hic autem modus cognitionis in Verbo causaliter, licet sumat inde hanc denominationem, tandem formaliter est cognitio in proprio genere, quia et fit per proprias species creatuirarum, seu rerum, quae revelantur, et ad illas per se primo tendit, ac terminatur. Ut in anima CHRISTTI, scientia, per se infusa , quae a beata distinguitur, scientia est creaturarum in proprio genere, et tamen causaliter dici poterat scientia in Verbo, non solum quia erat debita ratione unionis ad Verbum, sed etiam quia data est ratione visionis Verbi, quam anima CHRISTI habebat : totum ergo hoc genus cognitionis extra rem praesentem est. Igitur cognoscere in Verbo proprie et formaliter, prout nos loquimur, in primis requirit, ut eodem actu, specie et lumine quo videtur Verbum, creatura, quae in Verbo videri dicitur. Tunc enim formaliter cognoscitur per ipsammet visionem beatificam, qua videtur Deus, seu Verbum: deinde requirit habitudinem aliquam inter ipsa objecta, ut in dicendis patebit.
3. Multipliciter aliquid uno actu videri pcLest.—Prüino. Propter cognoscentis efficaciam. —bUlterius ergo oportet , varios modos distinguere , quibus intelligi potest, duas res uno actu videri, ut intelligamus, an aliquis eorum, vel nullus ad visionem beatam applicari possit respectu DEI et creaturarum. Primo igitur possunt plura per unum actum cognosci ex virtute et efficacia cognoscentis, qui potest uno intuitu in utrumque tendere, ratione unius principii, seu speciei intelligibilis universalis, qua utitur. Quomodo angelus per unam universalem speciem intelligibilem intelligit uno actu naturam , verbi gratia, leonis et equi, non ex connexione objectorum secundum se, sed ex virtute sua. Et hic actus, quo plura cognoscuntur hoc modo , adhuc potest duplici modo excogitari: uno ut sit actus simplex, indivisibilis, aeque primo attingens utramque rem ; secundo, ut sit compositus ex duabus partibus et, per unam repraesentet hanc rem, per aliam vero illam. Haec autem unitas actus, quocummque ex dictis modis cogitetur, non videtur sufficiens, ut unum partiale objectum dicatur in alio cognosci. Quia cum omnino concomitanter se habeant, unum non dicit habitudinem ad aliud : neque actus respicit unum mediante alio,sed immediate et directe tendit in utrumque, ut in corporali etiam visione constare potest ; nam licet videam plura simul immediate et in se ipsis, non dicat videre unum in alio, sive uno actu, sive pluribus videantur. Item explicari potest, quia quantum est ex hoc modo cognoscendi plura, ita potest cognitio unius manere sine cognitione alterius, sicut e converso. Nam si fingatur ille actus compositus ex pluribus partibus inter se unitis, facile intelligi posset diminui in una, manente alia, et e contrario, atque hoc modo posse illam cognitionem durare circa unam rem, et non circa aliam, et e contrario. Signum ergo est, unam non cognosci in alia, quia hoc requirit aliquam dependentiam unius ab alia in tali cognitione. Si vero actus sit omnino in se indivisibilis, non poterit quidem manere circa unam rem, quin maneat circa omnes, illud tamen non erit ob dependentiam ipsarum rerum inter se, sed propter indivisibilitatem actus.
4. Secundo. Propter connexionem rerum. — Secundo modo contingit plura cognosci uno actu, non solum propter concomitantiam ex parte ipsius actus, sed etiam propter connexionem rerum, quaecognoscuntur interse, quia videlicet, itasunt connexae et essentialem habitudinem irter sedicunt, ut non possit unasinealia cognosci, quamvis proprie una non contineatur in alia, neque sit propria ratio attingendi aliam, seu medium ad aliam cognoscendam. Et hoc modo correlative Pater et Filius cognoscuntur simul uno actu, qui non potest terminari ad unum, quin terminetur ad aliud, propter connexionem ipsarum rerum, quamvis non magis unum relativum, sit medium ad cognoscendum aliud quam e converso, sed utrumque simul et aeque primo videantur. Et hic etiam modus non sufficit, ut unum dicatur in alio videri , quia illa particula in alio, dicit habitudinem medii, seu rationis cognoscendi et primarii objecti.
5. Propter inclusionem unius in alio. — Tertio. Tertio possunt plura cognosci uno actu, quia et inter se habent connexionem et praeterea unum ita in alio continetur, vel repraesentatur, ut per illud tanquam per medium cognitum cognoscatur. Quomodo dicitur cognosci effectus in causa et conclusio in principio , quia principium est medium cognoscendi conclusionem, unde si talis cognitio fiat diversis actibus , ita ut cognitio principii pariat cognitionem conclusionis, dicetur proprie unum cognosci ex alio, quia ex cognitione unius nascitur cognitio alterius et hujusmodi cognitio est in nostro discursu. Si autem utriusque cognitio fiat uno actu, quo videatur principium et in illo conclusio, tunc proprie est cognitio unius in alio, quomodo dicuntur angeli videre simplici intuitu et sine discursu conclusiones in principio seu proprietates in essentia, ibi enim reperitur et unitas et indivisibilitas actus, et connexio objectorum, et praeterea ordo unius ad aliud in ratione medii cognoscendi.
6. Prima sententia. — His positis, prima sententia negat posse creaturas videri in Deo proprie, acformaliter et eodem actu, sed solum causaliter. Haec opinio tribui solet Henrico, quodlibet 7, quaest. 4 et 5, sed alia est opinio ejus, ut infra dicam. Hanc ergo opinionemdefendunt Nominales, Ochamus in 4, q. 13, qui licet neget creaturas posse videri in verbo una visione, cujus primarium objectum sit essentia divina et secundarium creaturae, dicit tamen concomitanter posse divinam essentiam et creaturas videri uno actu aeque primo et directe terminato ad utrumque objectum. Idem Gabriel in 3, dist. 14, quaest. unica, art. 1; Almaynus, quaest. 1, art. 1; Major, quaest. 1, et in 4, dist. 49, quaest. 5; Petrus de Aliaco in 1, quaest. 12. Referuntur etiam pro hac sententia Bonaventura, Scotus, Paludanus et Marsilius, sed contrariam expresse docent, ut statim referam. Imo etiam D. Thomam in hanc sententiam aliqui adducunt, sed de hoc statim dicemus. Fundamenta hujus sententiae varia sunt, quae commodius proponemus , objiciendo contra nostram sententiam.
7. Secunda opinio. — Secunda opinio affirmat, posse videri creaturas in Deo per eamdem visionem, quia ipse Deus videtur et in ipso DEO. Quam sententiam veram esse censeo et ad eam explicandam dico primo, videntes Deum, eadem visione videre possunt creaturas aliquas, juxta perfectionem suae visionis. Hanc assertionem nunc pono abstrahendo a modo videndi illas creaturas in Deo, vel causa, vel tanquam in speculo, vel idea, vel ex natura visionis, vel ex voluntate DETI, sed absolute, quod creaturae proprie et secundum suas proprias naturas videantur eadem visione qua DEUS. Et hoc modo est sententia communis theologorum, extra Nominales citatos. Quam imprimis defendunt omnes Thomistae, Capreolus in 4, dist. 49, quaest. 6, et ibi Sotus, q. 3, art. 3, et aperte Paludanus, quaest. 2, art. 2, et dist. 45, quaest. 2, art. 3, in fine, Cajetanus, 1 part., quaest. 12, art. 8, et 3 part., quaest. 10, art. 2, Ferrarius 3, contra Gentes, cap. 56, 59 et 60. Idem tenet aperte Bonaventura in 2, d. 4, art. 3, quaest. 1 et 2, ubi ita exponit cognitionem matutinam angelorum, et in 3, disinct. 14, art. 2, quaest. tertia, referendo quintam opinionem, quod anima Christi videat in Verbo omnia, quae Deus videt scientia visionis dicit esse facilem et rationabilem, et licet postea in aliam opinionem inclinet , asserentem non videre omnia illa in actu semper, sed in habitu, semper tamen intelligit quando actu illa videt, videre ea in Verbo. Et in fine totius quaestionis priorem sententiam docet esse magis conformen locutionibus sanctorum. Eodem modo sentit Scotus ibi, quaest. 2. Nam supponit etiam animam CHRISTI videre in Verbo omnia, licet in S S'ed si ista via, velit non semper actu videre omnia, sed nunc haec, nunc vero illa , semper tamen eadem visione Dei. Et in 2, dist. 3, quaest. 9, cognitionem matutinam angelorum dicit esse creaturarum in Verbo. In eadem sententia est Durandus in 3, dist. 14, quaest. 2, et in 4, dist. 49, quaest. 3, Richardus 2, dist. 4, art. 4, quaest. 1 et 2, agens de cognitione matutina, et in 3, dist. 14, art. 2, quaest, 3, et in 4, dist. A9, art. 3, q.3. Idem tenet Marsilius 3, quaest. 10, art. 2, in1 parte illius, Henricus, quodlibet septimo, q. 4 et 5, et Godfredus (quem Capreolus refert), quodlibet 6, quaest. 2.
8. Mens D. Thomae in hac reaperitur. —Non defuerunt, qui in dubium revocare voluerint , quid de hoc senserit D. Thomas, sed immerito, cum luce meridiana clarior sit ejussententia. Nam imprimis, 1 part., quaest. 12, art. 8, expresse dicit, videntem Deum videre in illo creaturas tanquam in causa, non tamen ommes, quia non comprehendit Deum. Quae ratio nullius esset momenti, nisi imelligeretur de visione propria creaturarum in Deo, per eamdem omnino visionem Dei. Et, articulo nono, dicit, non indigere beatos similitudinibus creatis ad videndas creaturas,quia per essentiam DETillas vident, eadem visione. Et in articulo 10, inde concludit, beatos a principio et simul videre in Verbo omnia, quae aliquando visuri sunt, quia omnia vident per unum essentiam Dei. Praeterea de anima Christi Domini id docet, 3part., quaestione 10, articulo 2. Idem late 3, contra Gentes, a capite 50 usque ad 60, quaestione 8, de Veritat.; art. 4. Et in 3, distinct. 14, et in 4, distinctione 49, et in prima parte, quaest. 58, art. 6 et 7, ex hoc principio explicat divisionem cognitionis matutinae et vespertinae, de qua statim dicemus.
9. Objectio er D. Thoma petita dissolvitur. — Objicitur vero ex eodem sancto doctore, quod in 1 parte, quaestione 57, art. 5, dixerit, angelos beatos quaedam mysteria gratiae co- gnovisse a principio suae beatitudinis , quaedam vero successu temporis illis revelata fuisse. Unde necesse est ut sentiat cognoscereilla extra Verbum, cum in ipsa visione Verbi, nec successionem, nec augmentum, vcel mutationem admittat. Sed non video, quid hic sic difficultatis vel repugnantiae ; nam ibi expresse ait divus Thomas beatos angelos videre in Verbo mysteria gratiae, sed non omnia. Unde quoad ea, quae in Verbo non cognoscunt, subjungit, extra Verbum illuminari de illis per novas revelationes. Quid ergo difficultatis in hoc est? vel quomodo in hoc divus Thomas contrariae favet sententiae ? Praesertim quia propter illum locum necessaria non est distinctio de videndo in Verbo aliqua causaliter, vel formaliter, quam ibi adhibet Cajetanus : Nam licet illa alias possit admitti, ut supra dixi, ibi non recte applicatur, quia nunquam ibi divus Thomas dixit, videre sanctos angelos in Verbo ea mysteria, quaein principio beatitudinis non cognoverunt, et postea eis revelantur. Cum vero ait, per visionem videre angelos sanctos mysteria gratiae non omnia, nec aequaliter omnes, sed secundumn quod Deus voluit revelare, ipsam visionem in Verbo revelationem appellat et merito, ate contrario revelatio extra visionem beatam non tam proprie dicitur visio in Verbo, et saltem D. Thomas ibi non ita locutus est.
10. D. Augustini mens explicatur. — Scholastici omnes pro comperto habent Augustinum docuisse, beatos videre creaturas in Verbo, moderni autem quidam contendunt, eos non esse assecutos mentum Augustini, et ideo accuratius consideranda sunt verba et testimcnia ejus. Quia vero praecipue creditur Augustinum hoc docuisse, quando in sanctis angels distinxit cognitionem matutinam et vespertinam, ideo sensus Augustini in hac divisione examinandus est. Tradit autem illam divisionem imprimis, libro undecimo, de Civit., capit. 1 et 29, et 4 Genes. ad litteram, et aliis locis quae paulatim expendemus. Videtur autem mihi clarum apud Augustinum, cognitionem matutinam non esse nisi in clara Dei visione, ac subinde, quod aliqui dicunt, angelos habuisse etiam in via cognitionem matutinam per cognitionem naturalem Dei, non esse juxta mentem Augustini. Hoc patet aperte ex lib. 11, de Civitate, capit. 7, ubi vespere et iane explicat in luce illius sanctee civitatis Jerusalem, que est mater nostra. Et cap. 29, apertius dicit, sanctos angelos discere, non per verba sonantia, sed per ipsam praesentiam incommnutabilis veritatis, in qua preesentia, a, melius nosci Trinitatem, quam nos ipsi nobDis noti simus. Idem clare docet allis locis infra citandis. Et ita intellexit Augustinum D. Thomas, 1 part., q. 58, art. 6et 7, et ibi Cajetanus et omnes Thomistae et quamvis D. Thomas, 1 part., quaest. 62, art. 1 ad 3, dicat angelos in primo instanti suae creationis per naturalem cognitionem cognovisse aliquo modo res in Verbo, tamen nec dicit, de illa locutum fuisse Augustinum, cum distinxit mane et vespere per cognitionem matutinam et vespertinam angelorum. Nec illam cognitionem naturalem vocat matutinam cognitionem, imo concludit, cognitionem matutinam proprie dici cognitionem creaturarum in Verbo, per visionem beatam. Et idem docuit Alensius, 2 part., quaestione 23, in 1 et sequentibus, et in 6, concludit consequenter, in doemonibus non fuisse cognitionem matutinam. Quod etiam est valdeconsentaneum Augustino, toto illo libro 11, de Civitate: et licet de sanctis angelis dubitare videatur, an habuerint illam in primo instanti creationis nec ne, tamen certum fere est, non habuisse, ut ex eodem etiam Augustino 22, libro de Civitate, cap. 29, colligi potest et in propria materia latius traditur. Scotus vero in 2, distinct, 3, quaest. 9, fatetur, cognitionem matutinam esse per cognitionem quidditativam Der, distinguit tamen duplicem scientiam quidditativam Dei, abstractivam et intuitivam, in utraque ponit cognitionem matutinam. Sed illa divisio nec habet fundamentum in Augustino, nec veritate nititur, ut in superioribus dictum est, et lib. 1 de Trinitate iterum dicetur. Alii vero ex citatis auctoribus qui multiphcant matutinam cognitionem et naturalem cognitionem angelicam matutinam vocant, sine fundamento in Augustino loquuntur, et ideoillorum sententiam omitto.De cognitione autem vespertina non ita constat apud Augustinum, an in ipsamet visione beata intelligenda etiam sit, vel in alio distincta : Imo nec constat, an cognitio vespertina solum in statu beatifico, vel etiam ante illum in angelis fuerit, quid vero in hoc probabihus nobis videatur, in sequentibus dicemus.
11. Ex hisergo aperte concluditur, docuisse Augustinum, sanctos angelos cognoscere creaturas in Verbo, eadem visione, qua vident Verbum, nam haec est veluti definitio cognitionis matutinae. Dicunt vero aliqui, cum Augustinus ait per matutinam cognitionem cognosci creaturas in Verbo, non loqui de creataris ut ob- jective cognitis secundum proprias rationes earum, sed prout in Deo sunt ipse Deus et vita ejus, et (quod valde miror) divus Thomas hanc expositionem non rejicit in 1 parte, quaest. 58, art. 7, sed ipse aliam etiam expositionem admittit et illa priori supposita, ponit vespertinam cognitionem in ipsamet visione beatifica: et ita quantum ad nostrum propositum pertinet, in idem redit. Quia per visionem eamdem (ait D. Thomas) videntur creaturae in Verbo et secundum esse eminentiale, vel ideale, quod habent in Verbo et secundum esse proprium, ac formale , quod objective in verbo et sub priori ratione dicit juxta expositionem dictam, illam cognitionem vocari matutinam et secundum posteriorem vespertinam. Sed nihilominus non censeo illam expositionem consentaneam Augustini menti, existimoque cognitionem matutinam et vespertinam esse de creaturis secundum esse proprium et formale earum. Atque adeo cum Augustinus ait, per cognitionem matutinam cognosci creaturas in Verbo, non agere de sola cognitione increati esse, quod habent in verbo, sed de cognitione terminata secundario ad formale esse earum.
12. Hoc probo primo ex dicto libro 11, de Civitate, cap. 7, ubi sic inquit: Cognitio creaturarum in seipsa decoloratior est, quam cum in Dei sapientia cognoscitur, velut in arte, per quum facta est. Quis autem dicat creaturam, prout in Deo est, ipsa creatrix essentia, factam esse per artem, quae in Deo est. Creatura enim prout in Deo est vita ejus, non cognoscitur in arte Dei, sed cognoscitur esse ipsa vita, vel ars DEI. Et in cap. 29, id magis explicans dicitur: Ipsun quoque creaturarum melius ibi, (hoc est in sapientia DEI tanquam in arte, quee facta est) quam in ea ipsa sciunt , ac per hoc et se ipso melius, quam in se ipsis. Ub etiam habet locum argumentum factum et praeterea quod non dicit, creaturam secundum altius et melius esse cognosci in Verbo, sed eamdem creaturam melius, quod verum esse non potest, nisi ipsamet creatura secundum esse proprium utroque modo cognoscatur, et melius uno,quam alio. Nam profecto si angelus non videt in Verbo seipsum, sed solum esse divinum in quo eminenter continetur, non potest dici melius cognoscere se in Verbo, quam in se, quia re vera in Verbo non cognoscit se, sed Verbum. Quod vero Augustinus, eisdem locis, cognitionem matutinam interdum vocet cognitionem creatoris et dicat, quod per illam aliter creaLur e videntur n veritate incommutabili, quam n se ipsis, hoc (inquam) nihil obstat, quia illa cognitio revera primario est visio creatoris et in eo altius et immutabilius videntur creaturae, quam in se ipsis.
13. Secundo simul cum praedictis locis exponendo, quae de eadem re docet Augustinus 4. Genes. ad lit. cap. 22, et sequentibus. Per has enim cognitiones, matutinam et vespertinam, distinguit Augustinus in utroque loco, spirituali modo septem dies numeratos in Genesi in mundi creatione, quos ipse distinguit per distincta genera rerum creatarum, prout in mente angeli factae sunt, per unum et aliam cognitionem ; necesse est ergo, ut Augustinus senserit, per utramque scientiam matutinam et vespertinam cognosci illa genera rerum ut distincta, itaque cum Augustinus ait sscundum diem perfici per cognitionem firmamenti vespertinam et matutinam, tertium vero per cognitionem congregationis aquarum et sic de caeteris, necesse est, ut loquatur de firmamento revera cognito secundum propriam rationem et ut distincto ab aquis. At vero per cognitionem Verbi solum secundum esse increatum Verbi, in quo omnia eminenter continentur, non cognoscuntur creaturae ut distinctae, nec ipsa eminentiae, vel ideae creaturarum, possunt per visionem claram distingui etiam ratione, quia videntur prout sunt in se et in se non distinguuntur ullo modo. Et maxime est impossibile, illa sic distinguere, si per visionem non videntur res ipsae secundum proprias rationes, nam si ratione distinguendae essent masime in ordine ad res illas. Si ergo cognitio matutina non est alia , quam absoluta cognitio divini esse eminenter continentis omnia, intelligi non potest, quomodo in illa visione DEI distinguantur sex dies, vel mane sex dierum, necesse est ergo dicere, per illam cognitionem videri ipsas creaturas in sapientia DEI, tanquam in arte, per quam factae sunt: seu videri ipsam artem DEL, ut fabricantem tales et tales creaturas distincte cognitas. Accedit proprietas verborum Augustini, quae ad hunc sensum cogit. Adde , quod capite 22, illius libri quarti ait Augustinus: Angelum cum cognitionem sue naturee in se ad laudem creatoris refert, accipere de Verbo DEI cognitionem creaturae, quee post ipsum sit, hoc est firmamenti, quod in ejus cognitione sit prius et deinde in natura ipsius firmamenti. Profecto si videns Verbum non videt firmamentum, nisi prout est vita in Verbo, non potest dici accipere a Verbo cognitionem firmamenti, magis quam coelorum omnium, quos Deus potest facere et facturus non est. Item infra: Cwn dicit Deus, congregentur aquae, etc. Cognoscit hoc illa lua in Verbo Dei quo id dicitur et ideo sequitur, et sic est factum. Non video, quomodo id clarius dici potuisset, et capit. 26, creatura, inquit, cum per dies ceeteros conderetur, aliter in se ipsa facta cognoscebatur, quam in illo in cujus eritate facienda videbatur. At profecto si tantum videbatur increata eminentia Dei, nihil per illam visionem faciendam videbatur. Quod vero in illis capitibus interdum Augustinus. Matutinam cognitionem vocet cognitionem , per quam distinguitur creator a creatura, quid refert ? Non enim hoc dictum est, quia per visionem Dei non distinguatur creator a creatura in ipso cognita objective et secundum esse essentiae, sed quia cognitio creaturarum in Verbo erat alterius ordinis et primario erat cognitio creatoris, et ideo necessaria fuit cognitio commensurata ipsi creaturae, et quasi propria illius , ut distingueretur (ait Augustinus) creatura a creatore aliter in se ipsa cognita, quam in illo.
14. Tertius locus apud Augustinum, lib. 65, quaest. 26, ubi brevius rem pertractat , ideoque videri potest facilius admittere illam interpretationem de creaturis secundum esse, quod habent id Deo, quia ibi adducit illud Joannis 1 : Quod factum est, in ipso vita erat. Additque omnia , quae in se vitam non habent, in Verbo illa habere. Et hinc infert: Plus videri ab angelis sanctis in Verbo Dei, ubi sunt vita, quam in seipsis. Sed non hoc dicit, quia solum videantur ut habentes vitam in Deo, sed quia et hoc modo videntur et inde etiam nobiliori, et altiori modo videntur secundum propriam rationem, quam in seipsis tantum. Non itaque in Verbo non videntur secundum propriam rationem, sed ibi cognoscuntur maxime a priori et per altissimam causam et hoc est plus videri et cognosci. Quem sensum satis declarant illa verba : Zpsa creatura, plus videtur in arte, qua facta est, quam ipsa in seipsa , que facta est. Certe si ita videtur ars, ut de re facienda per artem nullus conceptus formetur , nullo modo dici potest res talis cognosci in arte, sed sola ars cognoscetur, imo nec ars formaliter ut ars, vel idea cognoscetur , quia impossibile est ita cognosci, non cognito artificiato, ut mox dicemus. Praeterea subdit ibi Augustinus numerando dies : Sit ergo in cognitione spirituwn dies primus, in cognitione firmamenti, secundus, in discretione terree, ac maris, et sic de caeteris. In qua enumeratione intelligere non valeo, quomodo cognitio Dei secundum solum esse increatum, nihil in eo distincte de creatu- ris cognoscendo, deservire possit ad talem enumerationem et distinctionem dierum, seu ad distinguendum mane unius diei prioris, a mane alterius diei posterioris. Sic ergo satis, ut existimo, constat, cognitionem matutinam creaturam in Verbo, juxta mentem Augustini, haberi per visionem beatam , et terminari ad creaturas secundum propriam rationem cearum. Unde etiam constat, vespertinam cognitionem creaturarum inferioris ordinis, ut satis clare Augustinus docuit in illo 4 lib. Genes. ad ht. An vero haec cognitio vespertina sit naturalis in angelis, vel superioris revelationis, et an sit prior, quam matutina, vel posterior secundum Augustinum et an in via praecesserit in angelis, propriae sunt quaestiones pertinentes ad materiam de angelis: hic vero necessariae non sunt, nam ad punctum praesens illud solum de matutina cognitione volumus habere ex mente Augustini : nunc alia testimonia leviter attingamus.
15. Quarto in libro 6, de Civit. e capit. 22, ait Augustinus : Sanctos angelos certius et immutalilius temporalia et mutabilia nosse, quo eorum principales causas in Verbo DEI conspiciunt, per quod factus est mundus , et 13 lib. Confess. , capit. 15, de sanctis angelis ait: IVon opus habent suspicere firmamentum hoc, et legendo cognoscere Verbum tuwm, vident enim faciem tuam semper et ibi legunt sine syllabis temporum, quid velit voluntas, tua. Haec quidem loca exponere non potuerunt alii auctores de cognitione creaturarum quoad esse increatum, et ideo confugiunt ad aliam evasionem, ut intelligantur de cognitione in Verbo causaliter, non formaliter. Sed hoc, qua facilitate dicitur, contemnitur , quia non habet fundamentum in illis locis Augustini, nec consonat phrasi et modo loquendi illius in aliis locis. Accedit etiam quodlib. 15, de Trinit., cap. 16, de statu beatitudinis Augustinus dixit : Fortasse vero volubiles non erunt cogitationes ab aliis in alias euntes , atque redeuntes, sed omnem scientiam nostram wuno simul conspectu videbimus. Quod maxime videtur dixisse propter scientiam beatam et non loquitur de scientia solius Dei, sed aliarium etiam rerum secundum propriam rationem et cognitionem earum, ut plane constat. Et idem Augustinus aperte etiam docet lib. 11 et 12, Cont., cap. 11 et 13.
16. Patrum sententia de hac re explicatur. — Pro eadem assertione referri solet Bernar- dus, libro quinto, de Considerat. ad Eugenium, cap. 1, ubi de Creatura celi, id est, beata ait, non indigerescala creaturarun, ut ad ascendat ad Deun. Quid enim (inquit) opus scalis tenenti solium ? et subjungit : Creatura coeli illa est, preesto Lhabens per quod potius ista intueatur, videt Verbwn et inVerbo facta per Verbuin. Quae verba etiam interpretantur aliqui de creaturis quoad esse tantum increatum, quod habent in Deo. Sed non apparet verisimilis expositio : tum quia magnam aequivocationem committeret Bernardus, cum loquens de cognitione creaturarum, et Dei quatenus in via per creaturas cognoscitur creator, in patria e contrario : in uno ageret de creatura cognita in suo esse proprio : in alio de creatura secundum esse Dei. Tum etiam, quia creatura secundum esse Dei. Tum etiam, quia creatura, ut est vita, non potest dici facta per Verbum, nec Verbum dici potest medium ad cognoscendam illam, quia creatura secundum illud esse, est ipsum verbum. Dicit autem Bernardus habere beatos : Verlbum per quod ista intueantur. Ubi ponderanda est illa vox per quod, quae medium cognitionis denotat, et pronomen isfta, quod positum est ad designandas creaturas, de quibus proxime locutus fuerat, illis scilicet, per quas viatores ascendimus ad Deum. Aliter possit hoc argumentum eludi dicendo, Bernardum loqui de cognitione in verbo causaliter, sicut ipse Bernardus, serm.17, in Cantic. dixit, Luciferum cognovisse in Verbo mysterium Incarnationis. Sed hic locus extra rem est, nam ibi Bernardus non agit de Verbo increato, sed de Verbo, id est, locutione Dei ad Luciferum , quia per fidem illud mysterium accepit si illud cognovit. Ad alium vero locum non potest illa expositio accommodari : praesertim cum subdat Bernardus loquens de beato : Neque ogms habet em his, quee facta sunt , factoris notitiam mendicare. Nec enim ut vel ipsa noverit, ad ipsa descendit , quee ibi videt , ubi longe melius sunt, quam n seipsis. Quibus verbis non significat, (ut alii per extremum interpretantur) beatos non videre creaturas, illarum conceptum formando , sed sistere in solo esse increato : sic enim non cognoscent illas et multo magis indigerent conversione ad ipsas, ut eas possent cognoscere : excludit erco descensum ad illas per inferiorem cognitionem : quia vident illas, ubi longe melius sunt, non tamen in illo meliori esse sistendo, sed per illud eas cognoscendo. Et hoc confirmant, quae in praecedenti capite ex eodem Bernardo adduximus ex eodem libro de Consid. capit. 4.
17. Eodem modo favet huic sententiae Isidorus, lib. 1 de Summ. bon. seu sententiarum, cap. 12, ubi dicit angelos videre in Verbo omnia, antequam fiant. Qui facilius posset exponi de causali cognitione, quae statim de revelatione DETI loquitur. Tamen quia Augustinum in ea sententia imitatur, in eodem sensu videtur locutus. Et nomine revelationis optime potest ipsamet visio beata intelligi. Eodem modo favent Patres Concilii Senensis in decretis fidei, cap. 13, dum aiunt: Beatis pervium esse omniforme illud Divinitatis speculum, in quo quidquid eorum intersit, illucescat. Quod etiam potest exponi causaliter, nec facile refutabitur: tamen cum necessaria non sit expositio, et Concilium loquatur juxta phrasim Scholaticorum, certe videtur in eorum sensu loqui. Eodem modo adduci potest Gregorius 4 Dialog., cap. 13, et lib. 2, cap. 3, sed illis locis generalius loquitur Gregorius de scientia beatorum, quam dicit esse perfectissimam, ubi habet illam vulgatam sententiam : Quid non vident qui videntes omnia vident? unde ille locus parum probat: nam omnia genera cognitionum complectitur.
18. Cum in assertione solum asseramus, hoc esse possibile, non oportet nos id directe ostendere, sed solum respondere rationibus, quibus aliqui probare conantur, id est impossibile. Nam si nulla est ratio, quae in hoc ostendat implicationem contradictionis, non est, cur credamus, Deum non posse id facere. Hoc autem ostendemus solvendo difticultates et explicando modum, quo illa visio fieri possit. Nunc breviter utor hac ratione, quae pro materiae capacitate-potest dici a priori. Quia Deus scientia sua infinita cognoscendo se cognoscit creaturas in se, ut cum Dionysio docent D. Thomaset reliqui gravestheologi. ergonon erit impossibile Deum elevando intellectum creatum ad participationem illius scientiae, qua seipsum intuetur, simul elevare illum ad aliquam participationem ejusdem scientiae, quatenus est cognitio creaturarum in ipsomet Deo. Quia non apparet major impossibilitas in uno, quam in alio, ex parte enim objecti assignari non potest, quia si in objecto aliqua esset, respectu ipsiusmet scientiae Dei, eadem esset, nam ipsum met objectum et incapax hujusmodi cognitionis. Si autem ex parte objecti non repugnat, neque ex parte principit, seu luminis repugnabit, ut per se patet, et infra videbimus.
19. Objectio. — Responsio.— Dices : Hoc argumento probaretur, posse Deum elevare intellectum creatum ad videndas omnes creaturas possibiles in DEO, quia Deus sua scientia omnes illas videt, et ita ex parte objecti non repugnat. Respondetur, quidquid sit de veritate consequentis, illationem non sequi. Quia nos non colligimus aequalitatem, sed participationem. DEUS autem cognoscit in se omnia possibilia , quia se comprehendit; intellectus vero creatus, licet possit elevari ad visionem DET, non tamen ad comprehensionem, et ideo licet possit elevari ad videndas aliquas creaturas non sequitur posse clevari ad videndas omnes possibiles. Quia licet ex parte objecti simpliciter non repugnet, tamen ex parte principii potest ad hoc esse necessaria virtus infinita, cujus non est capax creatura. Alio modo respondent aliqui negando id, quod in ea assumitur de divina scientia : sed id probabitur infra, lib. 3, cap. 2 et ex dicendis constabit.
20. Dico ergo secundo. Per visionem Dei possunt videri creaturae in DEO tanquam in causa et medio cognito per quod et in quo alia simplici intuitu et sine discursu videntur. Haec est sine dubio sententia D. Thomae, 1 p., q. 12, art. 8 et quaest. 14, art. 5, ubi Cajetanus et Ferrarius 1, contra Gentes, cap. 49, atque idem D. Thomas, quaest. 8, deVerit., art. 4et 5, et quaest. 20, art. 4, expresse comparat metaphoram speculi cum hac ratione causae et dicit creaturas potius videri in Deo, ut in causa, quam, ut in speculo. Sic Durandus in 1, dist. 35, quaest. 2, latius in 4, dist. 49, quaest. 3, Major et alii citati. Ratio est, quia Deus videt in se, ut in causa, creaturas, saltem ut possibiles, ergo etiam per visionem creatam divinae essentiae possunt hoc modo in illa videri. Antecedens est sententia Dionysii, cap. 7, de Divinis nominibus, ubi de Deo sic loquitur : Divina mens omnia continet scientia, quaee secreta est ab omnibus, quod per causam rerum omniwmn in se omniun rerum scientiam anticipatam haDet, et infra: Neque enim ea, que sunt ex his, que sunt discens, novit divina mens, sed ea se et vi se per causum verun omniuwn cognitionem, scientiam , essentiamque anticipatam et ante comprehensam habet. Non quod per speciem singula consideret, sed quod uno causce complemu omnia sciat et contineat, etc.; et concludit: Se ipsam ergo noscens Divina sapientia novit omnia. Quod multis verbis prosequitur tam aperte, ut vix potuerit clarioribus verbis id docere. Atque ita intellexerunt Dionysium expositores et graviores Scholastici, praesertim D. Thomas, 1 part., quaest. 14, art. 6, ut infra, lib. 3, cap. 2, latius videbimus. Consequentia vero principalis argumenti probata est in fine praecedentis assertionis : tum quia si ex parte objecti non repugnat, non est, unde repugnet communicari creaturae per visionem divinae scientiae modum illum cognoscendi creaturas in DEO tanquam in causa. Tum etiam quia illa visio beata est altissima participatio divinae scientiae et per illam communicatur , quod excellentius est, scilicet videre divinam essentiam, cur ergo non poterit communicari in illa visio objecti secundarii ?
21. At vero auctores contraria sententiae consequenter negant , Deum scire creaturas in se ipso ut in causa, exponuntque Dionysium, ut volunt : nam illi contradicere non audent. Ego vero judico, satis grave commodum esse id negare, ut in dicto cap. 2, latius prosequar. Nunc videamus, qua ratione haec scientia rerum in Deo ut in causa, tam beatis, quam Deo ipsi negetur, inde enim constabit et possibilem esse et perfectissimam talem scientiam. Nam mirum profecto est, quod angelus intuendo suam essentiam per illam et suo modo in illa, quia sine discursu, cognoscat Deum ut causam sui esse et quod Deus intuendo suam essentiam, non possit in illa et per illam cognoscere angelum, ut effectum, quem in se, tanquam in suprema causa eminenter continet. Melius enim et facilius cognosci videretur effectus per causam et maxime per illam, quae sola et independenter ab omni alia continet effectum, quam causam per effectum cognosci possit.
22. Objectio. — Enervatur.— Sed aiunt: divina essentia, virtus et potentia est res in se omnino absoluta, nullum habens respectum realem, nec praedicamentalem, nec transcendentalem ad creaturas possibles; ergo fieri non potest, ut ex vi visionis essentiae, creaturae possibiles cognoscantur. Antecedens supponimus ut verum. Consequentia vero probatur: Quia res absoluta ut absoluta, quae in suo esse formaliter non est alia, non ejusdem rationis cum illa, non potest ferre videntem ipsam, in cognitionem alterius rei formaliter dissimilis. Nec vero sufficit, quod omnipotentia Dei, verbi gratia, dicat relationem rationis ad creaturam possibilem, quia relatio rationis in DEO non est, sed ad intellectu viatoris fingitur: non ergo potest esse ratio cognoscendi creaturam in Deo, vel DEUM cum habitudine ad creaturam, cum per illam videatur DEUS, ut in se est, atque adeo, ut res absolutissima. Unde Henricus supra fortasse hac consideratione motus, dicit, si divina essentia videatur secundum suam absolutam entitatem, nullam creaturam posse in illa videri, si tamen videatur sub ratione ideae sic posse in ea videri creaturas. Sed de hac posteriori parte dicam in sequenti assertione. Nunc solum assero, illas duo non esse consequenter dicta, quia idea, prout in DEO est, tam absoluta res est, sicut ipsa essentia et relatio rationis, sub qua a nobis concipitur, nec potest esse ratio cognoscendi creaturas, nec est in visione beata, quia non est in objecto ejus et per illam visionem videtur res, prout est in se.
23. Respondetur ad argumentum. — Ad argumentum ergo negatur consequentia, et id, quod in probatione ejus assumitur, scilicet, rem absolutam non posse esse medium et rationem cognoscendi aliam rem distinctam, cujus perfectionem et naturam in se formaliter non continet. Hoc enim est totum fundamentum oppositae sententise, quod tanquam per se notum supponere videtur arguens, cum illud non probet, nisi vel quia unum prius cognitum non ducit in cognitionem alterius, praeterquam illius, ad quod refertur: vel interrogando; si unum prius cognitum diversum est, quo pacto instar illius aliud possit quidditative cognosci? Sed, si quis recte consideret, prior non est probatio, sed repetitio ejusdem propositionis per alios terminos. Dico igitur, ut aliqua res cognita sit medium ad cognoscendum aliam diversam, etiam quidditative et secundum proprium conceptum ejus, non esse necessarium, ut ad illam dicat respectum realem, aut enim nullum esse potest tale medium, quod cognitum, ducat ad cognoscendum aliud , vel certe non oportet esse relativum. Nam relativum non est proprie ratio, aut medium cognoscendi suum terminum, vel correlativum, nec etiam est ratio cognoscendi alia, ut a fortiori, supponunt hi auctores; ergo medium cognoscendi, ut cognitum, non est relativum, ut relativum ; ergo vel nullum est, quod difficile creditu est, vel est absolutum.
24. Major patet, quia relativum, si comparetur ad terminum secundum se, sic potius cognosci solet ex cognitione fundamenti et termini, nam cognoscitur sicut est, relatio autem conjungit, posito fundamento et termino, ergo potius terminus, simul cum fundamento, est medium ad cognitionem relati- vam, quam e converso. Si vero unum relativum ad aliud comparetur, sed licet sint simul cognitione, tamen, ut supra dicebam, unum non est medium, vel ratio cognoscendi aliud, sed oportet, ut intuitus mentis ad utrumque simul tendat, vel absque medio cognito, vel per medium tale , quod ad utriusque cognitionem simul ducat. Ergo relativum, ut relativum, non est medium cognoscendi. Ut ergo aliquod objectum cognitum ducat in cognitionem alterius rei diversae, satis est, quod illam in se eminenter contineat, et quod talem inter se habeant connexionem, ut una ex alia resultet, vel emanare possit, etiam si utraque omnino absoluta sit. Aliud enim est, rem esse formaliter respectivam: alud vero talem esse, ut habeat cum alia connexionem, vel manantis ab illa, vel ex se producentis illam. Actus enim creandi, quatenus ex parte DEI intelhgitur esse ab aeterno in Deo, absoluta res est in se, nullumque respectum realem habet, nec rationis secundum se: et nihilominus est, ut semel positus in Deo, et ex se inferat creaturam suo tempore. Et e contrario substantia angeli absoluta res est et nihilominus extrinseca sua essentia talis est, ut, nisi ab alio, esse non possit. Et quamvis sit capax relationis realis ad primam causam, nimirum dependentiae ab illa, nihilominus haec relatio extra essentiam et conceptum est illius rei absolutae quae est substantia angeli.
25. Qualis connecio sit inter res absolutas.— Est ergo inter absolutas res quaedam connexio causalitatis, quae fundat relationem, vel realem vel rationis : formalhter tamen relatio non est. Unde angelus cognoscendo quidditative substantiam suam , cognoscit, talem esse , ut non ex se habeat esse actualis essentiae , sed ab alio habere debeat, quod non cognoscit per solum formalem respectum, quia, ut dixi. potius ad cognoscendum respectum prius cognoscit fundamentum et terminum, saltem prioritate naturae, vel rationis. Cognoscit ergo intime penetrando naturam illius rei absolutae. Tta ergo una res absoluta cognita potest ducere in coenitionem alterius a se distinctae. Haec autem cognitio non erit quidditativa respectu alterius rei, quae per aliam cognoscitur , quando medium fuerit inferioris ordinis. At si fuerit superioris ordinis, a priori, poterit ducere in cognitionem quidditativam alterius. Sic idem angelus cognoscendo suam absolutam naturam, cognoscit passionem et proprietates, quae in illa virtute continentur, et ab illa manare possunt. Quod nemo negare potest, nisi etiam ne- get angelos, cognoscere, sed et proprietates suas absque discursu et a priori, per causam, seu in causa. Quod non solum est contra communem sententiam, sed etiam contra omnem rationem ; nam si nos possumus a priori aliquam proprietatem rei cognoscere per essentiam rei, interveniente discursu, cur existente altiori lumine intellectus, non poterit idem cognoscere absque discursu ? Nos enim quando a priori cognoscimus proprietatem per essentiam rei, non id cognoscimus per relationem propriam inter illas, sed per connexionem naturalis dimanationis, quem colligimus ex ipsa essentia rei in se absolute cognita : qui ergo habet altius lumen, poterit eamdem proprietatem cognoscere in ipsamet natura altius cognita. Tunc ergo per cognitionem unius rei absolutae devenit quis in cognitionem alterius rei diversae formaliter ; nam substantia angeli absoluta est, et non dicit relationem ad suam proprietatem, nec illam in se formaliter continet, sed eminenter et proprietas etiam in se potest esse absoluta res et distincta ab essentia, a qua manat. Ad hunc ergo modum intelligendum est, in essentia divina , quae in se quidem absolutissima res est, tamen creaturas omnes possibiles ita in se eminenter continet, ut ab illo quodammodo creaturae manent , vel in esse possibili, quatenus esse possunt per aliquam participationem illius divini esse, vel in esse actuali, si voluntas Dei accedat.
26. Inquisitioni cuidam respondetur. — Cum autem interrogatur, si unum est ab alio diversum: Quomodo instar illius, cogniti, aliud possit quidditative cognosci? Respondetur, quando unum per aliud cognoscitur dicto modo, non cognosci instar illius, quia hoc significat unum cognosci per quamdam comparationem ad aliud, vel per convenientiam, seu similitudinem cum illo. Non cognoscuntur autem hoc modo creaturae in Deo, nec in universum effectus in causa aequivoca et superiori , nec proprietas in essentia. Id ergo, quod per aliud medium cognitum exacte cognoscitur, tale cognoscitur, quale est et per conceptum non minus proprie et absolute repraesentantem naturam ejus, quam si illud solum directe repraesentaret : tamen quia res alia cognita propter suam peculiarem conditionem , vel excellentiam, duci mentem ad alteram, quam in se aliquo modo continet et cum qua habet connexionem a nobis explicatam , ideo esse potest medium ad cognoscendum aliam non instar sui, sed secundum illud esse, quod a se potest participare. Et quod hoc modo sit possibile Deo, cognoscere omnia per se ipsum et ex comprehensione sui, ut divus Thomas saepissime docet et praesertim 1, contra Gentes, cap. 46, et lib. 3, cap. 46, videtur certe ad magnam Dei perfectionem pertinere : alioqui non potest perfectissime, et a priori comprehendere connexionem, quae est inter se et suos effectus: ut latius infra libro tertio, capite secundo , declarabo. Quod si hoc est Deo possibile, ibi cessat illa interrogatio et falsum invenitur illud principium, quod una res absoluta non possit ducere in cognitionem alterius et concluditur ratio supra facta, quod possit Deus participationem hujus perfectionis communicare beatis per sui claram visionem.
27. Objectio. — Solvitur. —Sed tunc objicitur ulterius, quia Deus non scit creaturas, quia est causa earum, sed potius e contrario ideo potest esse causa, quia habet perfectam scientiam earum, ergo non scit eas in se tanquam in causa, ergo nec beati vident in illo ut in causa. Antecedens patet, quia Deus est agens per intellectum et per voluntatem, ergo operatur, quia intelligit. Respondetur, cum Deus sit suum intelligere, sicut est suum esse, non potest cognoscere creaturas in se ut in causa, quin cognoscat illas in sua scientia, quae cum simphcissima sit et infinite perfecta, est reflexiva in se ipsam, nam Deus sciendo se perfectissimo modo, scit se scire et ideo intelligi potest , Deum simul et scire creaturas in se, ut in causa et per scientiam ipsam constitui sufficientem causam earum. Quod facilius intelligi potest respectu visionis beatificae, quia ipsa scientia increata Dei est objectum directum illius visionis, et ideo quamvis demus, illam scientiam constituere Deum in ratione causae sufticientis, nihilominus optime intelligimus videri creaturas in Deo ut in causa. Secundo facilius secundum nostrum modum intelligendi respondetur ex divo Thoma, 1 parte, quaest. 19, art. 4 ad 4, et quaest. 25, art. 1 ad 4, scientiam Dei concurrere ad causalitatem per modum dirigentis voluntatem et omnipotentiam. Unde non constituitur Deus formaliter loquendo potens ad agendum per scientiam, sed per suam substantiam et omnipotentiam : scientia vero est veluti conditio necessaria ad perfectum modum agendi. Quocirca loquendo formahter de principio per se agendi, non ideo potens est Deus eflficere omnia, quia scit omnia, sed quia habet talem potentiam et efficaciam, quae immediate convenit illi ratione suae perfectissimae essentiae, quae ex vi suae perfectionis essentialis et quatenus est ipsum esse per essentiam, eminenter continens omne esse, est principium principale potens ad faciendum omnia, ut infra, librotertio, latius declarabitur. Hinc ergo etiam habet Deus, ut sit potens ad cognoscendum omnia, atque adeo ut sit sufficiens medium et principium, in quo possint omnia cognosci. Exemplo declaratur in angelo movente coelum: nam operatur ille ut agens intellectuale per intellectum et voluntatem, et tamen non intelligitur formaliter constitui potens ad movendum per intelligentiam, sed per potentiam motivam, quae per cognitionem dirigitur et per voluntatem applicatur ad agendum. Quod non obstat, quominus in ipsa potentia motiva possit cognosci effectus ejus, si alioqui illum in se continet eminenter.
28. Objicitur verum. — Respondetur. — Sed instant aliqui. Nam si per impossibile Deus non esse omnipotens, per locum intrinsecum non sequitur,eum carere scientia creaturarum, quia haec attributa sunt distincta, et unum non est ita connexum cum alio, ut Deus sit omnisciens, quia est omnipotens, ergo ex vi illationis non sequitur, ablata potentia, auferri scientiam, ergo omnipotentia cognita non est ratio cognoscendi creaturas. Respondetur imprimis, hoc argumento non probari, creaturas non posse cognosci per hoc medium ; sed ad summum posse a Deo alio etiam modo cognosci, quod nunc non disputamus. Unde loquendo de illa scientia, prout est per tale medium, scilicet per continentiam eminentialem et omnipotentiam cognitam : sic dicimus, ablata omnipotentia per locum intrinsecum auferri scientuam creaturarum , quia tollitur medium et ratio cognoscendi. Sicut si a substantia angeli auferas vim illam, a qua fluit intellectus, consequenter auferes ab angelo illam scientiam, qua in sua essentia videt intellectum suum. Adde, quod ablata a Deo omnipotentia, auferuntur creaturae etiam ut possibiles ; imo tunc implicaret contradictionem illas esse et sic aufertur omnino objectum talis scientiae et consequenter etiam scientia : quae illationes omnes sunt per locum intrinsecum, licet non omnes aeque immediate. Hic ergo modus videndi creaturas in Deo ut in causa et possibilis et verus est, sed videndum superest, an sit unicus.
29. Tertia assertio. — Eaplicatur. — Dico ergo tertio. Non est improbabile, beatos videre creaturas in Deo tanquam in idea, seu Verbo et ratione illarum. Per illam vero scientiam non cognosccrentur creaturae secundum proprias rationes, nisi prior interveniret. Priorem partem docuit absolute Henricus, dict. quodlibet 7, quaestione 4, male tamen explicat et probat ex respectu rationis idae ad rem in illa repraesentatam; nam respectu rationis non potest conducere ad propriam scientiam rei, prout in se est, ut bene supra probatum est. Male etiam excludit alium modum cognoscendi res in Deo, ut visum est, imo statim dicemus, hunc modum sine alio non posse recte subsistere. Solet autem haec assertio probari ex Augustino, libro 83, quaest. 46. Sed ibi solum docet Augustinus, beatos videndo Deum videre creaturarum ideas et illas videndo beatos fieri: unde plane loquitur de ideis secundum esse increatum, quod in Deo habent, neque ibi mentionem ullam creaturarum facit, quae in ideis videntur. Quomodo autem locus ille possit induci, statim declarabo. Facilius probatur ex aliis locis ejusdem Augustini supra citatis, quatenus ait, per cognitionem matutinam videri creaturas in arte Dei: ideae enim ut libro tertio dicitur in arte Dei sunt, imo sunt quasi ultimus actus et forma artis per quam Deus ex parte intellectus proxime operatur. Ratione declaratur assertio, quia beati videntes DEUM, vident conceptum formalem, seu verbum, quod per suam scientiam practicam habet de creaturis, sed ille conceptus increatus Dei repraesentat omnes creaturas per illum cognitas: ergo in illo Verbo Dei viso, et in se continente ideas creaturarum, poterit, qui illud videt, videre creaturas in illo repraesentatas, plures, vel pauciores pro captu suo.
30. Difficultati quae suboriri poterat, occurritur. — Neque huic cognitioni obstat, quod conceptus Dei, seu Verbum ut est de creaturis, est in se omnino absolutum realiter respectu creaturarum, nam repraesentatio illa non est vera relatio et licet a nobis concipiatur ad modum respectus, parum id refert ad illam cognitionem, ut dictum est: non, inquam, hoc obstat, quia (ut dictum etiam est) inter res absolutas, ut absolutae sunt, potest esse connexio in cognitione, quatenus una potest ducere mentem in cognitionem alterius. Quod sicut contingit ratione emanationis vel productionis, aut virtutis, ita potest contingere ratione repraesentationis, quia ea ratione habent res absolutae ut absolutae sunt, quamdam unitatem, ratione cujus potest una cognita ducere in cognitionem alterius. Ut imago ducit in prototypi cognitionem, non ratione relationis formaliter loquendo, sed propter unitatem, quae est fundamentum relationis. Ita ergo idea, quam Deus habet de aliqua re, potest ducere in illius rei cognitionem. Quin potius addo, non posse ideas divinas distincte cognosci, nisi videantur res quarum sunt ideae et hoc modo induci potest locus ille Augustini in dic. quaest. 46, ait enim, beatos ita distincte videre ideas, ut videant propriam rationem, per quam singula creata sunt, quod et Deus ipse distinctissime videt et per proprias singularum rerum rationes, unamquamque condit, et non per rationem leonis creat hominem, nec e contrario, hoc enim absurdum esse Augustinus ibi existimat. Ad hanc autem distinctam cognitionem idearum necessarium non est, ut Deus, vel beatus inter ipsas rationes distinctionem rationis confingat: necessarium tamen est, ut illam rem absolutam, quae est idea, conjunctim videat cum rebus, quae per illam formari possunt, ut distincte, id est, clare et perspicue cognoscat , quomodo secundum illam rationem hoc, vel illud creabile sit. Sicut aeternus Pater videt, se generare Filium per intellectum suum et producere Spiritum sanctum per voluntatem suam ad quod necesse est, ut cognoscat, vel fingat distinctionem inter intellectum suum, et voIuntatem, necessarium tamen est, ut illammet perfectionem suam absolutissimam in se, quae est intellectus et voluntas, comparet cum personis, quas producit, ut distincte videat, quomodo perfectio illa sit principium, quo haec vel illa persona producitur. Unde etiam intelligitur, posse rem absolutam perfecte cognitam ducere mentem ad aliquid aliud ultra ipsam cognoscendum : cum ergo Augustinus ibi doceat, videre beatos ideas, ut sunt propriae rationes singularum rerum factarum, profecto sentit, eadem scientia videre res repraesentatas, quia illa distincta cognitio idearum, cum objectorum cognitione conjuncta est, ut declaravi.
31. Difficultas. — Major difficultas in hac assertione est, quia repraesentatio Verbi, seu conceptus, aut speciel expressae non est objectiva, sed formalis : non est ergo ratio cognoscendi ut medium cognitum, sed solum ut ratio cognoscendi incognita ; ergo licet Verbum increatum videatur a beatis objective et in se, non poterunt in illo videri creaturae ex vi repraesentationis idealis. Confirmatur , quia alias etiam posset unus beatus videre divinam essentiam in Verbo alterius clare et quidditative, quia hoc modo videt unus beatus Deum per verbum creatum Dei, quod in se concipit, ergo alius videndo verbum alterius in illo poterit videre divinam essentiam, prout in se est.
32. Solvitur. —Responderi potest imprimis negando assumptum, vel quia licet idea, aut verbum non postulet ex se, ut sit medium cognitum sed aliam rationcm medii incogniti habeat ; nihilominus cam non repugnat esse medium cognitum in quo, ut in objecto proximo, aliud videatur : non quidem sistendo in ipsa idea tanquam in imagine habente similitudinem formalem cum re ideata, hanc enim re vera non habet, ut sepe dictum est ; sed per ideam tendendo ad rem repraesentatam propter connexionem, non relationis, sed causalitatis, vel repraesentationis, vel etiam addi potest quod licet forte species creata non habeat tantam perfectionem, ut possit esse tale medium, nihilominus ideam increatam esse ad hoc sufficientem propter summam illius perfectionem.
33. Sed licet hoc utrumque defendi possit, probabilius dicitur, ideam divinam ideo esse posse medium cognoscendi creaturam , quia talis est, ut virtualiter contineat rem ideatam, tanquam eminens causa ejus. Et ob hanc causam in posteriori parte assertionis addidi solas ideas per se spectatas et praescindendo illas a continentia eminentiali, quam habent creaturae in essentia DET, non esse sufficiens medium cognitum. per quod possint creaturae secundum proprias naturas cognosci. Unde etiam Deus ipse licet a nobis intelligatur, ut formans directum conceptum, seu ideam creaturarum et quasi reflexe cognoscere se habere in suo conceptu ideam creaturae ; nihilominus non intelligitur cognoscere creaturam per hunc conceptum, ut reflexum, sed per priorem directum , vel saltem non intelligitur posse habere distinctam cognitionem creaturarum per posteriorem conceptum, nisi in quantum supponit priorem et quasi ab illo juvatur. Sic ergo in praesenti dicimus, ideam ut cognitam a beato per se spectatam, non esse sufficientem rationem cognoscendi creaturas, tamen, supposita alia cognitione creaturarum in essentia divina, tanquam in causa, cognitionem etiam ipsius ideae multum juvare, ut cognitio creaturae per illud medium, unite complectens illam duplicem rationem, perfecte videatur. Atque ita cum dicuntur creaturae cognosci in verbo, ut in arte, velidea, per quam fiunt, ita accipiendum esse, ut non excludatur prius medium, neque hoc absque illo reputetur sufficiens. Et hoc modo intelligendus est Augustinus, locis citatis. Potestque hoc sumi ex doctrina Scoti in quodlib. q. 14, S ult., Henrici, quodlib. 7, quaest. 4, Gabrielis, lect. 31, in Can., 1. 3.
34. Quomodo beati creaturas in essentia di- vina tanquam in speculo videre dicantur. — Ex dictis etiam colligi potest, quomodo intelligenda sit metaphorica quaedam locutio, qua dici solet, beatos videre in essentia divina creaturas tanquam in speculo. Qui modus loquendi allegari solet ex Augustino, epist. 112. sed ibi cap. 4 et sequentibus solum docet Augustinus videri Deum. quando vult et quomodo vult, et praecipue tractat de visionibus DEI sub specie corporali. Habetur tamen nomine Augustini in 9 tom., lib. de Triphlici habitac. cap., ult, et ea utitur Concilium Senonense supra, et D. Thomas 1 p., quaest. 14, art. 5 et quaest. 12, art. S ad 2 et ibi Cajetanus, item D. Thomas in 3, d. 14, quaest. 1, art. 1, quaestiuncula 4 ad 1. Haec igitur comparatio, seu locutio contemnenda non est, non est tamen cum proprietate, vel perfecta similitudine accipienda, sed per quamdam metaphoram et perfectam similitudinem. Nam imprimis, juxta sententiam magis philosophia probatam, cum res per speculum videtur, visio talis rei non terminatur proxime ad imaginem quasi depictam in speculo, sed ad rem ipsam immediate, cujus species mediante speculo per reflexionem ad oculum pervenit. Quod si simul videtur specuIum solum est concomitanter, quia ipsum etiam speciem sui mittit ad oculum : si autem poneremus impediri speculum, ne sui speciem mitteret, vel DEUS cum illo non concurreret, et concurreret cum specie alterius objecti ad reflexionem ejus, videretur plane res per speculum, non viso speculo. Visio ergo illa, quatenus ad rem aliam per speculum terminatur, non terminatur prius ad speculum, ut affectum specie talis objecti et ita non est medium cognitum proprie, ac per se loquendo. In hoc ergo non tenet in praesenti similitudo speculi, sed solum in hoc, quod sicut speculum objicitur visul et visus tendendo in illud, transit ad rem aliam repraesentatam per illud : ita beatus intuendo essentiam divinam per illam transit ad creaturas. In hoc ergo solum est comparatio, in modo vero minime. Dicitur autem divina essentia speculum voluntarium , quia solum videtur quando et a quibus vult.
35. Assertio ultima. — Dico ultimo : si divina essentia non potest esse ratio videndi creaturas in ipsa vel omnino fieri non posset, ut creaturae viderentur eadem indivisibili visione, qua videtur Deus, vel saltem credibile non esset, ita fieri. Hanc conclusionem pono ad declarandam amplius necessitatem illius modi cognoscendi creaturas in Deo. Et ad refellendam sententiam] illam, quae asserit, creaturas dici videri in verbo solum, quia concomitanter videntur eadem visione, qua verbum et per idem lumen gloriae et per eamdem speciem intelligibilem, seu per eamdem essentiam divinam unitam per modum speciei. Et imprimis jam supra ostendi, illum modum concomitantiae non sufticere, ut unum dicatur in alio cognosci, nec unitatem speciei, luminis et actus, quia res nec in specie, nec in lumine, nec in actu ipso videtur, ut in viso corporeo manifestum est : eademque ratio est de spirituali visione, ut supra etiam tetigimus, tractando de verbo beatorum. Sed, omisso modo loquendi, ostendo vel impossibile, vel incredibile esse illo modo videri simul essentiam divinam et creatam uno actu, quia vel id fieret per illam visionem secundum diversas ejus partes, ex quibus intelligatur componi, aut quia idem actus omnino indivisibilis aeque primo et directe attingit utrumque objectum, non quatenus inter se habent connexionem, sed absolute, immediate et in se ; sedzneutrum dici potest, ergo.
36. Roboratur pars minoris prior. — Prior pars minoris probatur, quia duobus modis potest intelligi, actum illum componi ex duabus illis partibus. Primo quod utraque illarum sit in se omnino indivisibilis extensive et quod inter se uniantur aliquo modo untionis : et hic modus, neque hactenus excogitatus est ab ahquo anctore, quia entitates, seu partes in se indivisibiles non possunt uniri inter se per modum continuationis , quia hic modus est proprius rerum habentium aliquam latitudinem, secundum quam possunt habere aliquem terminum communem indivisibilem. At vero, seclusa hac unione per modum continuationis non potest intelligi alius modus unionis inter has partes indivisibiles, nisi per modus actus et potentiae , seu objecti et actus, seu aliquo alio simili vel proportional illi. hic autem neque intelligi potest talis modus unionis, neque aliqua illius ratio reddi potest, ergo. Probatur minor : nam si quaelibet illarum entitatum per se primo et directe tendit in suum objectum sine ordine, vel habitudine objectorum inter se, non est, cur una ad alteram comparetur ut potentia ad actum, neque cur una aliam per se supponat, vel ab illa pendeat : erunt ergo illae duo entitates duo actus , neque fingi potest atio aut modus, quo in unum coalescant.
37. Objectioni via praecluditur.—CQuod si dicantur illae duae entitates esse in se divisibiles et uniri per modum cujusdam continuationis, sicut de gradibus intensionis dicitur; hoc im- pugnatur primo quia non est, unde hujusmodi entitates in se habeant latitudinem quasi extensivam respectu singulorum objectorum. Constituamus enim per illas videri Deum et angelum: ille actus, quatenus terminatur ad Deum praecise, non est, unde habeat latitudinem seu divisibilitatem quasi extensivam in entitate, cum neque ex subjecto, neque ex objecto possit illam habere: utrumque enim indivisibile est. Unde quidquid entitatis est in illo actu, prout versatur circa Deum, totum tendit in Deum secundum idem; ergo in illa ratione non potest intelligi latitudo extensiva in illo actu. Atque eadem ratio fieri potest de altera parte illius actus, quatenus terminatur ad angelum, et sic de aliis: ergo necesse est intelligere singulas illas entitates quae vocantur partiales, in se indivisibiles extensive.
38. Secundo etiam si fingeremus illas esse divisibiles, non possent habere terminum communem quo unirentur. Nam interrogo quodnam objectum respiciat ille terminus, ut in exemplo posito, an terminetur ad angelum, vel ad Deum tantum? Si ad Deum, ergo non potest terminare aliam partem illius actus, qua videtur angelus, cum non versetur circa objectum ejus. Si ad angelum, eadem ratione non poterit terminare aliam partem qua videtur Deus. Nec vero potest dici quod terminetur ad utrumque, tum quia esset altioris rationis quam sit totus actus secundum omnes partes suas: tum etiam, quia si datur unum indivisibile, quod objective terminetur simul ad Deum et creaturam, melius diceretur totum actum esse indivisibilem et repraesentare utrumque objectum simul, quia non est major ratio de toto actu quam de qualibet entitate indivisibili. Neque etiam dici potest illum terminum communem non respicere aliquod objectum. Contra hoc enim imprimis procedit ratio facta, scilicet, quod ille esset alterius rationis a tota entitate actus, et ab omnibus alis indivisibilibus terminis ejus, et praeterea, quia cum ille sit unus actus visionis integer et totalis, necesse est ut totus tendat in objectum, quia totus est repraesentativus illius, et quidquid fingatur in tali actu quod ad repraesentandum objectum non serviat, est impertinens et praeter naturam talis actus. Non potest ergo assignari terminus communis quo uniantur tales partes, et consequenter si illae sunt, non sunt duae partes, sed duo actus, nisi vocetur unus tantum per quamdam collectionem seu aggregationem, quod pertinebit ad quaestionem de nomine.
39. Superest ut dicamus de altera parte: an scilicet possit ille actus esse indivisibilis complectens utrumque objectum aeque primo. n quo difficilius est ostendere impossibilitatem simpliciter, quia juxta communem sententiam, angelus una specie et actu universali intelligit simul plures res, non intelligendo unam in alia vel per aliam, sed singulas directe et in se. Nihilominus sine causa fingeretur hujusmodi visio Dei et ecreaturarum. Tum quia illa non confert per se ad habitudinem, quia creaturae cognitae per se non beatificant. Tum etiam, quia si solum concomitanter cognoscuntur, inde non crescit visio Dei, neque e contrario visio creaturarum inde perficitur, quia non videntur per Deum nec in Deo. Unde talis cognitio creaturarum per eamdem visionem solum concomitanter nihil conferre potest ad reddendam rationem cur per illam visionem non comprehendatur Deus, quod in hoc puncto magni ponderis est, ut infra dicam. Secundo, ille modus universalis cognitionis habet locum respectu rerum quae sunt inferiores cognoscente, non vero respectu superioris, ut in exemplo dato, licet angelus ex rebus inferioribus cognoscat plures uno actu, quia virtus et capacitas ejus excedit perfectionem et cognoscibilitatem singularum, tamen respectu superiorum angelorum, inferior non potest plures cognoscere una specie vel actu, quia virtus ejus non adaequat, neque exhaurit totam cognoscibilitatem quae est in uno superiori angelo. Sed in praesenti visio divinae essentiae est visio supremi objecti quod superat virtutem cujuscumque cognoscentis creati: ergo non est cur respectu talis objecti fingamus visionem universalem, quae per solam concomitantiam comprehendat tale objectum et alias res.
40. Atque hinc fit mihi valde probabile talem visionem creatam esse impossibilem, prout Durandus sentit in 1, d. 35, q. 1, num. 14, et significat Ferrarius 1, contra Gentes, cap. 49, Henricus quodlib. 9, q. 25. Et ratio est quia cum actus visionis sumat speciem ex objecto, non potest idem actus indivisibilis et creatus tendere in plura, ut plura, nisi quatenus illa conveniunt in aliqua una ratione objectiva sub ratione cognoscibilis seu intelligibilis: Deus autem prout in se visibilis est sicut est, non habet hujusmodi convenientiam cum creatura, quia sicut habet altiorem modum essendi, quam omnis creatura tanquam purissimus actus, ita habet supremam quamdam rationem objecti intelligibilis, quae non reperitur in aliqua creatura. Propter quod, ut diximus, visio illius nulli creaturae potest esse connaturalis, ergo non potest excogitari una aliqua ratio objectiva in qua conveniant Deus et creatura, ut ab illa sumat speciem ille actus de quo agimus. Neque refert si quis dicat rationem entis sufficere: quia visio Dei ex propria et specifica perfectione sua non tendit in communem rationem entis, sed in eminentissimam perfectionem entis, quae est in Deo, et prout est in altiori modo, quam esse possit in quacumque creatura. Relinquitur ergo ut visio Dei et creaturae per unum actum creatum et per solam concomitantiam, vel omnino impossibilis sit, vel sine causa, et ratione fingatur.
41. Objectio. — Resolutio. — Dices: divina essentia quae est beatis per modum speciei intelligibilis, est veluti species universalis repraesentans se, et creaturas in esse intelligibil; ergo potest respondere actus adaequatus et universalis quo videantur Deus, et creaturae immediate, et in se. Patet consequentia quia juxta doctrinam D. Thomae, quaelibet species universalis potest habere actum adaequatum sibi. Unde nonnulli theologi, praesertim Nominales ita dicunt videre Deum sua scientia se, et creaturas immediate quodam actu universali, quia habet suam essentiam tanquam speciem universalem: sic ergo intelligi potest participari ipsa scientia Dei et creaturarum per visionem beatam. Nam divus Thomas, 1 part. , quaestione 12, art. 9 et 10, ubi agit de hac materia, inde probat beatos, quidquid in verbo vident, simul et in uno actu videre, quia non vident illa per proprias species earum, sed per divinam essentiam quae habet rationem unius eminentissimae speciei. Respondetur essentiam divinam non esse proprie speciem intelligibilem creaturarum, quia neque eas formaliter in se continet, neque est veluti instrumentum, seu semen aliorum objectorum intelligibilium, ad supplendam vicem eorum: haec enim ratio imperfecta est. et non potest divinae essentiae proprie convenire.
43. Duobus modis essentia divina supplere potest locum speciei.—buobus autem modis potest essentia divina supplere locum speciei intelligibilis creaturae in illius cognitione. Primo, ut suprema causa, quae potens est se sola efficere quidquid inferiores formae possunt. Quomodo non solum potest supplere Deus efticientiam specierum intelligibilium, sed etiam sensibilium. Tamen hic modus nihil refert ad visionem beatam, ad unitatem actus intelligendi. Quando enim Deus hoc modo supplere vellet efficientiam alicujus speciei intelligibilis, non propterca mutaret actum intelligendi, sed talem illum efficeret, quia per speciem propriam fieri posset, hoc enim est supplere efficientiam alterius. Alio modo potest Deus concurrere ad cognoscendam creaturam per modum supremi objecti actu intelligibilis, quod per se ipsum potest influere cum potentia, et hic modus proprie pertinet ad visionem beatam. Tamen sicut Deus aliter est sua essentia: aliter vero continet creaturas (nam est sua essentia formaliter, continet verocreaturastantum eminenter) ita immediate et formaliter est quasi species intelligibilis sui ipsius ducens immediate cognitionem sui, creaturarum vero tantum mediate, quatenus cognoscendo perfecte id quod est formahter in Deo; consequenter cognosci potest etiam id quod est eminenter. Atque hoc modo recte respondet essentiae divina, quatenus una species intelligibilis est, unus actus visionis respectu sui et creaturarum, qui tamen non aeque primo terminatur ad illas, quia neque ipsa species aeque primo, neque eodem modo repraesentat illas.
44. Objectio. — Respondetur.—Hic vero potest tandem objici ex Gabriele in 1, d. 35, q. 3, conclus. 2, quia si actus ille visionis Dei omnino indivisibilis est, impossibile est in tali actu intelligere prius et posterius respectu plurium objectorum, vel quod sit causa, vel ratio attingendi unum potius quam aliud. Nam in una et eadem formalitate actus, neque causalitas, neque ordo intelligi potest. Respondetur cognitionem hanc fieri eodem actu indivisibili, in quo ex parte ipsius actus non reperitur realis causalitas, ita ut aliquid sit in actu, quod sit causa realis alterius perfectionis ejusdem actus, quia hoc plane repugnat cum omnimoda entitate et indivisibilitate actus. Atque eadem ratione non est realis ordo in ipso actu secundum se: solum ergo inter objecta reperitur hic ordo, quod unum est ratio cognoscendi aliud, quae ita attinguntur simul per illum actum, sicut inter se habent habitudinem. Unde fit ut secundum rationem possimus nos praescindere et considerare illum actum ut terminatum ad unum objectum primarium, et ut rationem ob quam ille actus terminatur ad objectum secundarium, quia nos possumus entitatem quantumvis indivisibilem (intellectu praescindente) ratione distinguere ; non ergo repugnat eodem indivisibili actu attingi plura cum ordine et habitudine eorum inter se. Quod in ipsamet increata Dei scientia reperitur, ut infra videbimus. Et inter ipsa Dei attributa unum dicimus esse rationem alterius, etiamsi in re distincta non sint. Supcerest hic alia difficultas, quia ex nostra sententia sequi videtur posse inferri visionem Dei esse comprehensionem ejus. Sed haec in sequentibus capitibus tractabitur.