On this page
Caput 26
Caput 26
An, viso deo, necessarium sit videri creaturas, saltem ut possibiles
1. Ratio dubitandi .—Una ex praecipuis difficultatibus quae ab incommodis objici solet contra resolutionem superioris capitis, est, quia ex illa sequitur, visa divina essentia, necessario videri omnia quae a Deo fieri possunt, quia omnia illa necessario repraesentari possunt per essentiam Dei, ergo etiam necessario repraesentantur; tum quia non est major ratio de quibusdam quam de aliis; tum etiam quia repraesentatio rerum possibilium in sua causa, si possibilis est, profecto naturalis et necessaria est. At si hoc concedatur, sequitur ulterius visionem Dei esse comprehensionem Dei, quia per illam videtur quidquid in Deo est, vel formaliter, vel eminenter.
2. Prima sententia. — In hac re prima sententia est affirmans necessarium esse ex vi visionis Dei videre omnes creaturas possibiles, saltem secundum esse essentiae vel possibile. Ita Godfredus, quodlib. 6, quaest. 3. Et eamdem sententiam tenet Bassolisius, quaest. 4 Prologi, art. 3, latius Durandus in 3, distinct. 14, q. 2 et in 4, d. 49, quaest. 3, qui differentiam in hoc constituunt inter creaturas possibiles et futuras; nam sub priori ratione dicunt necessario videri visa divina essentia: non tamen sub posteriori ratione. Et rationem differentiae reddunt, quia ut possibiles, necessario repraesentantur per esssentiam, ut futurae vero libere. Quae ratio, ne in ea petatur principium, ita videtur intelligenda, quod creaturae ut possibiles necessario continentur in Deo eminenter, et divina omnipotentia habet cum illis necessariam connexionem , creaturae vero ut aliquando futurae pendent ex libera Dei voluntate quae non necessario videtur, viso Deo. Et in hoc sensu videtur differentia satis apparens; sed de posteriori parte dicemus capite sequenti: nunc solam priorem tractemus.
3. Addit vero Durandus limitationem qua suam sententiam destruit, et in eamdem incidit difficultatem. Ait enim ex natura visionis Dei necessario sequi, ut videantur omnes creaturae possibiles in Verbo, tamen de potentia absoluta posse haec impediri et fieri ut maneat visio Dei ut sic, non manifestans creaturas. Quod quidem non est consequenter dictum, quia si visio illa manifestat creaturas in Verbo, id facit per se ipsam formaliter actuando intellectum , vel ergo manet integra illa visio secundum totam suam entitatem, per quam est repraesentativa creaturarum vel non: si primum, ergo impossibile est visionem illam actuare intellectum et impediri ab ea manifestatione, quia non potest impediri effectus formalis tormae, manente integra forma unita subjecto: si secundum dicat, superest illi explicandum quomodo sit diminuta illa entitas visionis, seu quid addat una visio super aliam. Item quomodo videatur Deus sine creaturis quae inipso continentur. Ac denique falsum simphliciter erit dicere per visionem Dei, ut sic, necessario videri creaturas, quia haec necessitas non sequitur nisi ex tali, seu tanta visione, non autem ex praecisa ratione visionis.
4. Secunda sententia Scoti.— Aliter Scotus in 3,d. 14, q. 2, limitat hancsententiam dicens, per illam visionem non videri omnia possibilia in actu secundo, imo nec posse videri, quia ad hoc esset necessaria infinita attentio: dicit tamen videri omnia in actu primo, quia illa visio sufficiens est ut per eam quaecumque creaturae possibiles videantur, non quidem omnes simul, sed nunc istae, nunc illae, prout voluerit beatus attendere. Nec vero Scotus omnibus beatis concedit hanc liberam facultatem videndi omnia etiam divisive seu successive, sed specialiter animae Christi: de aliis vero ait habere certum terminum seu limitationem, juxta modum beatitudinis uniuscujusque. Atque hanc ipsam hmitationem ponit ex providentia Dei, non quia quaelibet de se non sit ad omnia sufficiens in actu primo.
5. Haec sententia eependitur.— Haec opinio, si loqueretur de lumine gloriae, posset habere aliquam probabilttatem ; tamen de ipsa visione mihi videtur improbabilis. Quia illa essentialiter est actus secundus et non manifestat objectum efticiendo, sed informando, et ideo repugnat quod de se sit manifestativa alicujus, quod non semper manifestat quamdiu intellectum actuet. Repugnat etiam ut nunc manifestet rem unam, postea aliam, propter variam attentionem etsine mutatione in ipsa visione, quia illa attentio nihil aliud est, neque esse potest quam effectio ipsius visionis, vel circa visionem : si ergo mutatur attentio, mutatur effectio et consequenter fit etiam aliqua mutatio in ipsa visione. Quia non mutatur effectio per solam conservationem diversam ejusdem termini, sed mutatur effectio in ordine ad diversum formalem effectum formae factae. Alia contra hanc sententiam videri possunt in 1 tom., 3 p., disp. 26. sect. 2, et infra cap. 29, hoc ipsum confirmabimus.
6. Tertia sententia Henrici.— Tertia opinio est Henrici, quodlib. 7, quaest. 4 et 5, ubi distinguit de visione essentiae divina, ut essentia absoluta est, vel ut idea est, et in essentia ut idea. Additque posse videri essentiam ut rem omnino absolutam praecise, non videndo illam ut ideam, atque hoc modo posse illam videri non visa ulla creatura ut possibili: de qua parte statim dicemus in sequenti opinione. Tamen, si cognoscatur divinitas ut idea, ait, necessarium esse, ut videantur in illa creaturae possibiles, quia idea dicit relationem ad rem, saltem ut possibilem. Addit vero Henricus hoc modo videri necessario species rerum creabilium, visis ideis, non vero individua. At vero, quod visa divina essentia ut idea quarumdam specierum creabilium, necessarium sit videri ut ideam omnium possibilium, non aftirmat Henricus (licet pro hac sententia referri soleat) imosentit, nec ipsam animam Christi videre omnes species possibiles.
7. Rejicitur. —In hac vero sententia imprimis displicet distinctio illa de essentia visa, ut est res absoluta, vel ut est idea, nam si est sermo de absoluto secundum rem , etiam idea est res absoluta : si de respectu rationis, etiam in essentia, ut est omnipotens potest considerari respectus rationis; si denique est sermo de respectu reali, neque idea illum dicit. Unde etiam displicet, quod supponit, creaturas videri in idea, ut sic et non in essentia, ut in causa, quia potius videntur in illa ut in causa: nec ratio ideae praecise sumpta sufficeret, ut in capite praecedenti dixi. Tandem displicet, quod ait, videri species possibiles, non vero individua: tum quia ideae sunt individuorum, ut sequenti libro dicemus. Tum etiam quia in Deo possunt res distinctissime et perfecte cognosci, cognitio autem, quae usque ad individua descendit, est magis expressa et distincta.
8. Quarta sententia. — Quarta opinio esse potest, ex vivisionis essentiae divinae ut sic, nullam creaturam possibilem, nec in particulari, nec in communi necessario videri, sed juxta perfectionem visionis plures, vel pauciores repraesentari et tam posse esse perfectam visionem , ut omnes repraesentet et tam imperfectam , ut nullam omnino repraesentet. In qua opinione prima pars ejus clara est: de qua late dicturi sumus ; secunda vero, scilicet per aliquam perfectam visionem posse videri omnia possibilia, ab aliquibus probatur, quia omnes species possibiles finitae sunt. Sed hoc fundamentum falsum est quoad multitudinem specierum, sed addi potest, totam illam collectionem esse finitae perfectionis; et ideo finito actu et lumine videri posse, ac subinde neque inde sequi comprehensionem divinae essentiae, neque aliam implicationem.
9. Ultima vero pars, scilicet, posse dari minimam visionem, per quam nulla res creata, vel creabilis videatur , probatur primo illa ratione, quod essentia est res omnino absoluta, non ergo repugnabit, videri omnino absolute , sine ulla prorsus habitudine ad crea turas ; praesertim cum non videatur visione comprehensiva, sed tantum quidditativa , ad quam sufficit videre rei essentiam, praecise in illa sistendo. Secundo sic explico, quia potest essentia Dei videri non visis omnibus creaturis simul, ergo potest videri, non visa qualibet creatura determinate sumpta, quia eadem est ratio de una, ac de singulis omnibus. Ergo eadem ratione potest videri divina essentia, nulla creatura in particulari visa, quia eadem est ratio de omnibus collective, quae de singulis divisive ; ergo pari ratione potest videri non visis creaturis, etiam sub conceptu communi et confuso. Probatur consequentia, quia essentia Dei non videtur confuse, sed clare, pronut in se est, ipsa autem essentia non continet creaturas in communi, sed continet angelum, hominem et singulas alias species in particulari, a quibus nos abstrahimus conceptum communem et confusum, ergo ex visione Dei clara non potest sequi hic conceptus confusus creaturarum. Tertio, quia potest videri Deus non concipiendo omnipotentiam sub hoc expresso conceptu omnipotentiae, qui nostro modo intelligendi includit habitudinem ad creaturas. Diximus enim supra, non esse necessarium, ut qui- videt Deum, distincte videat attributa, prout a nobis ratione distinguuntur, sed tantum per modum unius simplicissimae perfectionis Dei: propter quam causam non est necesse videre attributum misericordiae, vel justitiae, prout ratione distinguuntur, secundum eos proprios conceptus, qui his vocibus respondent, ergo eadem ratione non oportebit, necessario videre omnipotentiam sub hoc expresso conceptu, ergo neque cognoscere creaturam, vel in particulari, vel sub aliqua ratione communi ; nam si hoc esset necessarium maxime propter connexionem, quam habent creaturae possibiles cum omnipotentia Dei.
10. Prima conclusio. — Objectio. — Responsio. — Dico primo, non esse necessarium, ut qui videt Deum, videat in eo omnes creaturas possibiles, neque quoad individua omnia, neque quoad rationes specificas. Haec est sententia divi Thomae 1 part., quaest 12, art. 7 et 8, et 3 part., quaest. 10, art. 2, et lib. 3, contra Gentes, cap. 55 et 56, et de Veritate, qaest. 8, art. 4et 5, et quaest. 20, art. 5, et in 3, dist. 14, quaest. 2, et in 4, dist. 46, quaest. 2, et his locis, Paludanus, Capreolus, Cajetanus, Ferrarius, Sotus, Scotus et Henricus, supra citati: est que communior theologorum. Ratio D. Thomae est, quia creaturae videntur in Deo tanquam effectus in causa, non est autem necesse, ut visa causa, videantur omnes effectus in illa virtute contenti ; nisi causa comprehenditur, cum ergo beati videntes Deum, ipsum non comprehendant, non est necessarium, ut in eo videant omnes etfectus possibiles. Confirmatur, quia nec ratione identitatis, nec ratione connexionis hoc est necessarium, ergo nullo modo. Declaratur prior pars, quia licet creaturae possibiles secundum illud esse, quod in DEO habent, non distinguantur a DEO : tamen secundum proprias essentias, seu naturas possibiles revera sunt distinctae a Deo, ergo ex vi identitatis non est necesse, illas omnes videri viso Deo. Quod vero nec sit necessarium ex vi alicujus connexionis; probatur, quia nulla potest assignari, quia potest esse tam imperfecta visio Dei, ut possit in causa illa penetrare omnes effectus ejus: ergo potest cognosci non cognitis in ea omnibus proprietatibus ejus et similiter poterit etiam videri, non cognitis omnibus particularibus objectis ejus. Denique nulla est ratio, quae probet hanc necessitatem, ut patebit respondendo ad objectiones in contrarium, ergo cum sit distinctio inter ipsa obJecta, et Deus possit se magis, vel minus perfectae manifestare, si ex parte objecti non est repugnantia, non est cur asseramus, hoc esse necessarium. Dicunt tamen auctores oppositae sententiae ex parte objecti esse repugnantiam, supposita nostra sententia. Asserimus enim posse creaturas videri in Verbo, visa essentia Dei, propter connexionem quamdam, quae est inter creaturas ut possibiles, et Deum ut omnipotentem, quae licet non consistat in relatione, consistit in continentia eminentiali unius in alio, et naturali dependentia creaturae, a Deo. At haec ratio mere necessaria est et aeque habet locum respectu omnium creaturarum possibilium; ergo, si quaelibet videri potest, omnes necessario videntur, quia eadem est necessitas respectu unius et alterius et omnium simul, quae cujuslibet per se sumptae. Ad hoc vero respondemus, recte procedere, si objectum ipsum primarium perfecte comprehenderetur : tamen cum in modo videndi sit inaequalitas, non esse necessarium, ut connexio illa, quae est inter causam et effectus exacte videatur quoad omnes effectus in particulari ; nam recte fieri potest , ut in eadem causa magis, vel minus visa plures, vel pauciores effectus videantur. Unde quod Durandus sumit de repraesentatione naturali omnium rerum possibilium, est quodammodo verum de repraesentatione in potentia, seu in actu primo , quia essentia de se est sufficiens ad omnia repraesentanda. Sed inde non recte infertur repraesentatio in actu secundo, quia haec fit per visionem, quae non est adaequata illi speciei, seu causae, vel lumini. Unde etiam non consequenter loquitur Durandus distinguens in hoc inter creaturas ut possibiles, vel ut existentes. Quia divina essentia utrasque repraesentat naturaliter inactu primo, si ipsae repraesentabiles sunt. Unde sicut non recte infertur, quod creaturas existentes repraesentet necessario in actu secundo: etiamsi supponatur, illas esse futuras: ita nec de possibilibus id recte infert Durandus.
11. Objicitur secundo. — Respondetur. — Sed instant, hoc esse verum, quando in ipsamet causa aliquid novum apparet in ipsa formaliter existens, ratione cujus est causa novi effectus, qui in illa cognoscitur. Nam si objective non plus video in causa per unam visionem, quam per aliam quoad formalem perfectionem ejus, a qua effectus manare possunt, qui fieri potest, ut in illa et perillam plures, vel diversi effectus videantur? Respondeo necessarium non esse, ut illa visio, quae facit videre aliquam creaturam in essentia divina, quatenus intelligitur terminari ad essentiam divinam prius ratione, quam ad creaturas in ipsa visas, perfectionem aliquam formalem novam in ipsa essentia ostendat, quam non ostendit alia visio, quae illam creaturam non manifestat : hoc enim impossibile esse, supra ostensum est ; sed suffhicit ut illam eamdem perfectionem meliori et expressiori modo repraesentet. Quia cognitio effectus in causa non semper provenit ex nova re cognita in causa, sed potest provenire ex profectiori modo concipiendi eamdem causae perfectionem. Quantumcumque enim virtus causae in se absoluta sit, negari non potest, quin distinctius et clarius concipiatur, quando concipitur ut conjuncta suis effectibus cum repraesentatione clara diversorum modorum, quibus illi manare possunt a causa. Quamvis enim illi modi non sint distincti in causa, sed in ipsis effectibus, tamen cum simul cognoscuntur cum causa, et ex virtute causae, profecto clarius et distinctius concipitur causa. Quia ergo haec tota repraesentatio, non est necessaria in omni visione creata, ideo necessarium non est, ut ex vi cujuscumque visionis videantur. Cur autem. unus potius, quam alius effectus per hanc, vel illam visionem repraesentetur, inferius dicemus.
12. Secunda conclusio. — Dico secundo. Probabilius est, non posse dari visionem Dei creatam, per quam videantur in Deo omnes res possibiles. Ita sentit D. Thomas in locis citatis et communiter ejus discipuli, consentiuntque Bonaventura, Scotus et Richardus, in 3, dist. 14, et in 4, dist. 49. Henricus, dicto quodlib. 7, quaest. 4 et 5. De hac vero assertione hic breviter dicam, quia illam ex professo tractavi in 1 tom., 3 part., disp. 20, sect. 2. Et a posteriori magnum argumentum sumitur ex ibi dictis. Quia si visio tam perfecta non est concessa animae Christi, ut omnes fatentur, magnum signum est, non esse possibilem. Unde ratio a priori esse videtur, quia ad hoc requiritur lumen infinitum, quod non est possibile. Maxime vero solet probari ab inconvenienti, quia valde probabiliter sequitur, per hujusmodi visionem comprehendi divinam essentiam. Propter quam causam nonnulli ex modernis contrariam sententiam et opinionem damnant, ut errori proximam, et parum tutam in fide; sed hoc nimium est: quia licet certum sit, Deum non posse comprehendi ab intellectu creato, quantumvis elevato, ut supra dictum est, tamen quod illa visio omnium possibilium in Deo, esset comprehensio, est mera opinio fundata in illatione quadam probabih, sed incerta, et ideo hoc non sufficit ad hujusmodi censuram, vel aliquam notam contrariae opinionis. De qua re dicemus plura infra, cap. 29.
13. Tertia conclusio. — Objectio. — Responsio. — Dico tertio : Non est necessarium videre in Deo viso aliquam creaturam in particulari secundum propriam naturam specificam seu cenericam ejus. Probatur, quia hoc ipso, quod non necessario videntur omnes, potest aliqua determinate occultari, ergo et quaelibet determinate, seu sigillatim sumpta: nam quoad hoc cadem est omnium ratio, ergo et omnes simul, seu collective sumptae, propter eamdem causam. Dices : quamvis non sit necessarium aliquam determinate videre, potest esse necessarium videre aliquam saltem indeterminate, id est, hanc, velillam. Respondetur tamen, in praesenti materia non posse hoc rationabiliter dici: nam qua ratione quaelibet creatura secundum propriam et determinatam naturam, non habet necessariam connexionem cum visione Dei secundum communem speciem ejus, eadem ratione , neque collectio omnium creaturarum secundum proprias naturas earum habet hujusmodi connexionem, quia divina essentia, vel Omnipotentia ad totam collectionem eodem modo quoad singulos effectus comparatur.
14. Quarta conclusio. — Dico quarto probabile esse, visa divina essentia , necessarium esse videre, quidquid est possibile, vel creabile saltem sub hoc communissimo conceptu creabilis, seu possibilis. Sic Capreolus in 4, distinct. 49, quaest. 5, art. 3, ad argumentum contra primam conclusionem, ubi in hanc sententiam citat alios, idem Sotus ibi quaest. 3, art. 3, et moderni Thomistae. Dico autem solum esse probabile, quia est res dubia. Probatur autem, quia necessarium est viso Deo, videre illum esse omnipotentem, non potest autem videri omnipotentia sub propria raUone et praesertim visione clara et prout in se est, nisi saltem videatur esse tantae perfectionis et virtutis, ut sit efficas ad omne possibile, seu ad omne id, quod non repugnat, ergo necesse est viso Deo videre, omne creabile esse possibile ex vi talis potentiae Dei, quamvis non videatur in particulari, quidnam illud sit, quod sub objecto creabili comprehenditur. Declaratur, quia licet omnipotentia Dei sit alterius ordinis a qualibet potentia creata et non recipiat speciem a suo objecto, sicut inferiores potenae, nec relationem ad illud habeat: tamen in hoc habet aliquam convenientiam, quod necesse est habere aliquid per modum objecti, quod habet necessariam connexionem cum illa natura , non quia ipsa ab objecto pendeat ; sed potius quia objectum in suo esse pendet et in sua possibilitate, quasi constituitur, seu denominatur a tali potentia : ergo sicut aliae potenae non possunt cognosci sine objecto saltem adaequato : ita neque omnipotentia Dei clare videri sine conjunctione cum objecto possibili, seu creabili, ut sic: nam illud est tanquam objectum adaequatum. In quo differt haec communis ratio ab omnibus particularibus naturis creatis.
15. Viso Deo necessario videtur ejus omnipotentia. —Quod vero necessarium sit, viso Deo, videre omnipotentiam , videtur clarius, quam ut indigeat probatione. Primum , quia hujusmodi perfectio est essentialis ipsi Deo et non intelligitur comprehensa sub aliqua alia perfectione. Secundo quia viso Deo, necessarium est videre, eum habere intellectum et voluntatem secundum propriam perfectionem , quam intelligimus, correspondere Deo his vocibus et conceptibus nostris : ergo eadem ratione necesse est videre omnipotentiam eodem modo, quia non est minus intrinsecum et essentiale hoc attributum, quam illa. Tertio potest sic explicari, quia quando essentia alicujus rei cognoscitur, verbi gratia, ab angelo per scientiam non discursivam, sed simplicem, ac perfectam , visa essentia videntur in illa proprietates, quae conjunctissimae sunt cum ipsa essentia et praesertim si sint illi adaequatae et ab illa non distinguantur, sed visio Dei est scientia altioris ordinis, simplicissima et sine discursu: Omnipotentia autem Dei est attributum divinae essentiee non per modum proprietatis, sed potius per modum praedicati essentialis, ergo visa tali essentia, quidditative cognita, necesse est videre omnipotentiam ejus, saltem sub hoc adaequato conceptu, quodomnia in se eminenter continet et quod efficax est ad omnia, quae exse non repugnant.
16. Neque contra hanc assertionem urgent argumenta in ultima opinione facta. Quia jam ostendimus, rationem differentiae inter creaturas speciales etcommunem rationem entiscreabilis, seu possibilis. Nam hujus cognitio magis necessaria est, ut efficacia et virtus divinae naturae videri possit, quam visio particularium specierum. illa autem necessitas non est, quia omnipotentia Dei pendeat ab ente creabihi, sed potius e contrario, quia tale objectum habet necessariam connexionem cum tali potentia et in eo veluti explicatur ejus virtus, propter quod videri non potest, nisi illo etiam aliquo modo concepto. Neque ad hoc oportet, fingere an Deoaliquam habitudinem per modum relationis ad creaturam, quia revera nulla est, sed est potentia Dei res omnino absoluta, quae nihilominus quoad sui cognitionem, seu visionem potest habere praedictam connexionem cum objecto creabili propter rationem explicatam. Denique jam declaratum est, quomodo non possit videri Deus, non visa omnipotentia ejus. Ad hoc autem non est necesse, ut videns Deum ratione distinguat omnipotentiam ab essentia, sed satis est, ut videat summam perfectionem Dei prout in se est, et prout eminenter continet omne possibile, atque adeo ut est infinitae virtutis et efficaciae, quod totum unico simplici conceptu beatusintuetur.
17. Rationi dubitandi in principio posite respondetur. — Solum superest, ut respondeamus ad rationem dubitandi in principio posi- tam, cujus difficultas praecipue consistit in quadam interrogatione, in qua aliqui magnam vim faciunt. Cur (scilicet) viso Deo, haec potius res, quam illae in ipso videantur? Ad quod primo responderi potest consequenter, provenire ex libera voluntate Dei, quia sicut videtur quando vult, ita etiam quomodo vult: sic enim, ut supra notavi, dici solet speculum voluntarium. Cum enim intellectus ad visionem beatam concurrat, ut instrumentum Dei per voIuntatem liberam principalis agentis determinatur, ut potius has creaturas, quam illas videat. Quae responsio vera quidem est loquendo de prima radice hujus diversitatis , quamvis etiam ex parte meritorum, seu status beati possit assignari aliqua ratio hujus effectus , ut constabit ex inferius dicendis, c. 28. Nihilominus tamen, quia Deus operatur cum causis sccundis juxta capacitatem earum, oportet assignare in ipsa visione, vel in principio proximo ejus causam , hujus differentiae, si fortasse aliqua reperiri potest.
18. Aliter respondetur ev D. Thoma. — Secundo igitur respondet D. Thomas, quaest. 8, de Veritate , articulo 4 ad 12, inter effectus, qui in causa continentur, quosdam esse notiores aliis, qui propterea visa causa statim videntur, vel saltem facilius, alios vero esse effectus magis reconditos, ad quos videndos in causa necesse est virtutem causae magis penetrare, ac perfectius cognosci. Et ex hac radice dicit prevenire, ut viso Deo, hi potius quam alii effectus videantur juxta mensuram et perfectionem luminis. Quae doctrina apta est ad explicandam rationem differentiae inter primam et ultimam conclusionem, quia illae rationes universales creaturarum, quae sunt veluti adaequatum objectum divinae Omnipotentiae, statim relucent in Deo, viso Deo et facillime cognoscuntur, atque immediatam connexionem habent cum quocumque proprio conceptu Dei. Quae omnia non ita reperiuntur in specialibus creaturis secundum proprias naturas et essentias earum. At vero loquendo de comparatione ipsarum particularium creaturarum, cur hae potius, quam illae videantur : non videtur reddi sufficiens ratio ex illa doctrina, quia licet ad videndas perfectiores creaturas, caeteris paribus, necessarium videatur perfectius Iumen et visio perfectior: tamen quod attinet ad necessariam connexionem singularum creaturarum cum essentia Dei, eadem est ratio de omnibus, ut supra dixi.
19. Animadversio. —Quapropter advertendum est rationem hujus diversitatis postulare posse vel ex parte visionis, cur potius repraesentet has, quam illas creaturas, vel ex parte Iuminis et speciei intelligibilis, seu divinae essentiae, quatenus habet rationem speciei, quae sunt principia proxima visionis. Quoad priorem partem dico: non esse quaerendam rationem aliunde, quam ex entitate ipsius visionis, nam quia talis et tam perfecta est in entitate sua, ideo tam perfecte repraesentat Deum, et quia repraesentat Deum cum tali perfectione, ideo facit in eo videri has creaturas potius, quam illas. Haec enim repraesentatio visionis non est voluntaria, seu ad placitum, sed est naturalis et per modum effectus formalis ipsius visionis, ergo necesse est, ut fundetur in physica entitate et perfectione ipsius visionis. Ut si per unam visionem videatur Deus et angelus, verbi gratia, in illo, per aliam vero videatur Deus et leo in illo, hoc provenit ex majori perfectione illius visionis.
20. Quaesitum responsum. — Quod si inquiras, quae sit haec major perfectio. Communiter explicatur per modum majoris intensionis. At hoc nonnullas pati potest difficultates. Primo quia gradus intensionis praecise considerari servant inter se ordinem quemdam et conformitatem, ita ut primus supponat secundum, et secundus tertium, et sic de aliis, in cognitione autem diversarum creaturarum nullus est necessarius ordo, potest enim videri perfectior creatura, non visa minus perfecta et e contrario: non potest ergo servari proportio intensionis graduum ad hanc quasi extensionem ex parte objecti. Deinde quia intensio solum fit per majorem conatum potentiae, seu radicationem qualitatis in illa in ordine ad idem, et idéo non recte intelligitur, quod per solam intensionem extendatur secundus gradus ad cognoscendas plures creaturas , quam primus, sed solum ad videndum melius easdem. Sicut amor Dei ex hoc, quod intendatur praecise non intelligitur extendi ad proximum, vel ad aliquid aliud, sed solum circa idem perfectius versari.
21. Alterum responsum. — Aliter ergo dici potest , hoc provenire ex perfectiori entitate specifica visionis. Sed hoc supra rejectum est: melius ergo attribuetur haec diversitas diverse entitati individuali ipsius visionis, ctiamsi indivisibilis sit, quia sicut unus intellectus perfectior est, quam alius, non ex majori intensione, sed ex majori perfectione individuali : sic intelligi facile potest de visione. Atque idem consequenter dicendum est de lumine, quia principium accommodatur suo effectui. Et similiter dicendum est de specie ; nam datur juxta perfectionem luminis, seu divina essentia accommodat suum concursum per modum speciei, juxta exigentiam luminis. Atque eadem ratione licet fieri possit, ut duae visiones repraesentent diversos effectus et quod in perfectione, omnibus pensatis, aequales sint , totum hoc referendum est proxime in diversam perfectionem entitativam ipsius visionis ; nam una ex natura sua habet repraesentare Deum hoc modo , altera vero aliter. Est autem haec sufficiens ratio, quia unaquaeque forma natura sua habet determinatum suum effectum formalem. Aliqui vero, cum non habeant, quid contra hanc diversitatem individualem visionem obyjiciant, dicunt illam esse commentitiam et nunquam in qualitatibus inveniri. Sed revera non ita est , nam in quahtatibus respicientibus objecta est frequens distinctio, ut visiones Petri et Pauli differunt in repraesentatione objectorum, plusquam duae visiones numero distinctae ejusdem personae: et sic de aliis, in praesenti vero licet objectum primarium idem sit ; tamen diverso modo magis, vel minus claro et perfecto concipitur, cum conjunctione ad unum objectum secundarium, quam ad aliud, et hoc satis est, ut visiones individualiter distinctae, natura sua habeant illam diversitatem in suis effectibus formalibus.
22. Corollarium.—Atque hinc primo intelligitur, falsum esse, quod Scotus et alii dicunt, fieri posse, ut stante eadem visione et in entitate invariata manente, nunc per illam videantur istae creaturae : postea aliae , quia Deus est speculum voluntarium; patet enim ex dictis hoc non esse possibile, cum repraesentatio illa sit naturalis in genere causae formalis, et per modum actus secundi et ultimi. Nec Deus dicitur speculum voluntarium, quia per quamcumque visioriem possit manifestare, quae voluerit, non enim potest privare formam suo effectu formali, manente illa in subjecto, nec etiam potest proprius effectus formalis unius formae fieri per aliam, natura sua habentem distinctum effectum, sive individualem , sive specificum, quia servata proportione eadem est ratio.
23. Alterum corollarium. — Colligitur secundo, non posse illam visionem recipere variationem in ordine ad creaturas possibiles, quin recipiat in ordine ad Deum. Cujus contrarium sentiunt alii auctores, quia actus potest variari in ordine ad objectum secundarium, licet non varietur circa primarium. Haberet autem hoc locum aliquo modo, si objecta illa tantum con- comitanter viderentur. At supposita superiori doctrina, id dici non potest. Ratio est, quia per illam visionem videntur creaturae in Deo ut in causa et tanquam in primario objecto et medio cognito: ergo ut alii et alii effectus videantur in causa, necesse est, causam ipsam aliter et aliter videri. Item diximus, actum illum, quo videntur Deus et creatura, esse in sua entitate indivisibilem, ergo non potest in se recipere mutationem, quin in tota sua indivisibili entitate illam recipiat: ergo oportet, variari tam respectu Dei, quam respectu creaturarum. Nec refert, si quis opinetur, illum actum extendi ad creaturas per hoc, quod in se intensior fiat, quia necesse est etiam in ea opinione assignare aliquem gradum intensionis, quo posito manifestetur creatura in Deo et consequenter necessarium est, posito illo gradu, vel melius, vel aliter manifestari Deum , ergo cum necesse sit variata illa visione circa creaturas, variarialiquem gradum intensionis ejus, secundum illum oportebit variari visionem circa Deum.
24. Tertium corollarium.—Unde obiter colligitur tertio, caeteris paribus, eo perfectius videre Deum, quo plures, vel meliores creaturae videntur in Deo. Non quia haec sit ratioa priori melius videndi Deum, sed potius quia a posteriori et ab effectu colligimus eo causam perfectius videri, quo plura et meliora in eo videntur, caeteris paribus, quia hoc est signum, virtutem ejus perfectius penetrari et cognosci. Unde consequenter fit , ad hujusmodi visionem perfectius lumen requiri, quia actus secundus correspondet primo: Nec censeo necessarium distinguere,ut quidam faciunt, de pluribus speciebus creaturarum, vel de pluribus individuis, nec de pluribus substantiis, aut accidentibus, quia quacumque ratione plura simul in Deo videantur ex possibilibus, si caetera paria sint, necesse est, visionem Dei esse meliorem, quia revera virtus et potentia ejus perfectius cognoscitur,