Text List

On this page

Caput 27

Prev

How to Cite

Next

Caput 27

Caput 27

An in deo viso videri possint creaturae secundum suam existentiam actualem

CAPUT XXVII. AN IN DEO VISO VIDERI POSSINT CREATURAE SECUNDUM SUAM EXISTENTIAM ACTUALEM.

1. Diximus de rebus possibilibus : dicendum superest de rebus aliquando futuris: et prius dicemus , quid in hoc sit necessarium vel possibile: postea vero quid de facto contingat.

2. Prima opinio. — Prima ergo opinio fuit, quam refert divus Thomas, q. 20, de Veritate, art. 4, et Durandus in 3, d. 14, q. 2, et in 4, d. 49, q. 3, omnes beatos videntes Deum necessario videre omnia, quae aliquando fuerunt, vel futura sunt, unde fit, omnes videre omnia quae Deus scit scientia visionis. Quae opinio potuit occasionem sumere ex illo Gregorii, 2, Moral., cap. 2.Quid non vident, qui videntem omnia vident ? Item quia Scriptura sacra ita videtur loqui de sanctis angelis, ac si omnia sint praesentia eorum visioni. Ut est illud primae ad Timotheum 5: Testificor coram Doeo et electis angelis, et illud 1, ad Corinth. 11. Oportet mulieres velamen habere super caput suum propter angelos; Sed haec valde infirma sunt. Oportet etiam ut haec opinio supponat, viso Deo necessario videre in illo omnes ereaturas possibiles, quia, nisi hoc supponatur, nulla potest reddi ratio, ob quam necessario videantur omnes creaturae factae. Quia illae (absolute loquendo), non habent majorem connexionem cum omnipotentia Dei, quam possibiles, ut per se constat : voluntas vero libera, quae ad has potius, quam ad alias creaturas terminata est, non necessario videtur, ut ostendimus : ergo necessario supponendum est in hac sententia illud fundamentum. Cui addendum est aliud, scilicet, visa aliqua creatura in Deo sub esse possibili, necessario videri quoad existentiam actualem, si illam de facto habitura est. Et hoc a simili suaderi potest: quia Deus per scientiam suam omnino eamdem et immutatam, qua videt res possibiles, necessario videt futura, si futura sunt: ergo idem credendum est de visione beatifica. Probatur consequentia, quia illa visio beata est eminentissima participatio scientiae divinae, et mensuratur aeternitate, et est suo modo invariabilis ; ergo mirum non est, quod participet illam perfectionem.

3. Hereticam esse putant moderni, sed perperam. — Hanc vero sententiam damnant, ut haereticam, moderni (quod nec divus Thomas, nec Durandus fecerunt), quia videtur repugnare Scripturis, in quibus sanctis angelis tribuitur ignorantia aliquarum rerum, vel futurarum, vel existentium, si autem in Verbo omnia viderent, nihil ignorarent. Antecedens probatur primo, quia de fide est, angelos ignorare diem judicii, Matth. 24: De illa die nemo scit, neque angeli. Secundo, quia Isai. 72. Sancti angeli, interrogant , Quis est iste qui venit de Hdom ? Ignorabant ergo id, quod interrogabant. Sicque intelligit Ambrosius , lib. de instit. Virg. et lib. de Mysteriis, c. 7, conjungens cum illis verbis illa Psal. 23: Quis est iste Rex glorie ? Ex quibus etiam Dionysius, c. 7, de coelesti Hierarch., collegit, inferiores angelos sanctos doceri et illuminari a superioribus. Tertio ex illo ad Ephes. 3: Ut innotescat principibus et potestatibus per Ecclesiam multiformnis sapientia Dei. Ergo angeli per Eccle-. siam multa de divinis mysteriis discunt, quae prius ignorabant.

4. Explicantur sacrarum litterarum testimonia praemissa. — Haec vero testimonia sunt probabilia argumenta, non tamen, quae sufticiant ad certam fidem faciendam, cum res ab Ecclesia definita non sit. Nam quod ad primum attinet, non est de fide, angelos sanctos ignorare diem judicii, sicut enim in dicto loco dicitur, Jveque angeli, ita etiam dicitur, Neque Filius. Ergo sicut hoc explicatur, quod Filius nescit ad dicendum, vel quod nescit, a se, sed a Patre, vel quod nescit scientia humana et naturali : ita posset quis sine errore de angeIis explicare , ut latius in 3p., q. 10, art. 2, dixi. Testimonium autem Isaiae et Psalmi minus est efficax, quia multi intelgunt, non esse angelos, qui loquuntur ibi, sed prophetam ipsum , qui usus est illo loquendi genere, ut Christi triumphum altiori modo expliearet et amplificaret , ut ait Tertullianus, l. 4 contra Marcionem, c. 40. Deinde hcet demus, angelos esse, qui interrogant et respondent, non tamen necesse est, ut propter ignorantiam interrogent, sed ex admiratione, ut ait Origines in Mattheum, et tom. 9, in Joannem, vel ex abundanti gaudio, ut significavit Augustinus, serm. 188, de Tempore. Non est autem necesse, ut admiratio procedat ex ignorantia, potest enim oriri ex novo genere experimentalis cognitionis, ut in Christo Domino constat. Adde, materiam illius interrogationis talem fuisse, ut non videatur potuisse ab angelis ignorari. Recte neque sciebant, quis esset Christus et quod propter redemptionem hominum passus esset : nam propterea in nocte Nativitatis ipsi canebant gloriam Deo et annuntiabant pacem hominibus. Denique locus ilie ad Eph. 3, non ostendit ignorantiam in augelis, tum quia potest recte intelligi de scientia experimentah, seu effectus in se ipso, sicut intelligitur illud 1, ad Tim. 3: Magmun est pietatis Sacramentum quod apparwit angelis. Tum etiam quia possunt illa verba explicari, non de bonis, sed dc malis angelis, qui vel inviti mysteria Christi credunt, per ca, quae in Ecclesia fieri vident, ut exponunt Ambrosius ibi et Augustinus in libro quaest. novi et veteris testamenti, q. 111. o. lvon omnes beati vident in Deo omnia fuLura contingentia. —Quamvis autem haec testi- monia non omnino convincant nihilominus verum est et satis certum, non omnes beatos videre in Deo omnia futura contingentia, neque omnes omnium cordium cogitationes, neque omnia quae Deus de rebus omnibus facere disposuit. Unde fit consequens, non necessario videre omnes beatos in Verbo omnium rerum existentia, quia si illud esset necessarium, omnibus de facto conveniret. Hllud ergo primum, scilicet, quod de facto non omnia videant, suaderi potest ex communi modo loquendi sacrae Scripturae, in qua legimus sepae quosdam sanctos angelos alios instruere de rebus faciendis, quod supponere videtur, eos non omnia scire. Ut Apoc. 7: Angelus clamavit magna voce ad quatuor angelos: Nolite nocere terre, mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei, Daniel 10. Unus angelus resistit alteri, quod omnes exponunt, quia unusquisque deprecabatur pro populo suo, ignorans, quid Deus facere disposuisset. Praeterea non est dubium, quin haec sit sententia Dionysii et aliorum Patrum,qui hinc colligunt,angelos de novo illuminari, quod non esset necessarium, si omnia viderent in Verbo, sicut Christi anima nullam novam illuminationem, vel revelationem suspicit, quia omnia videt. Unde etiam sumitur argumentum : nam theologi hoc tribuunt animae Christi ut singulare, quod videat in Verbo omnia, quae Verbum videt scientia visionis, non est ergo tam facile ad omnes alios sanctos extendendum. Denique nulla ratio afferri potest hujus necessitatis, quia ostensum est, non necessario videri omnia possibilia, ergo neque erit necessarium videre omnia futura, etiam sub esse possibili, quia licet futura sint, ex se non habent majorem connexionem cum omnipotentia Dei; voluntas autem Dei libera non necessario videtur. Àn vero cognita in Verbo aliqua creatura , quae aliquando futura est, necessario cognoscatur existentia ejus, dicemus statim.

6. Secunda opinio. — Fundamentum. — Secunda ergo opinio praecedenti omnino contraria negat posse videri in Verbo creaturas, ut existentes.uam opinionem tenent Nominales, Ochamus in 4, quaestione 13, quem sequitur Gabriel in 3, dist. 14, item supplement. Gabriel in 4, dist. 49, dicit, intuitivam visionem intellectualem creaturae in Verbo esse ejusdem speciei, cum intuitiva visione in proprio genere, quod est dicere, illam non esse in Verbo proprie et formaliter, sed causaliter tantum. Durandus etiam licet admittat cognitionem creaturarum in Verbo secundum esse essen- tiae, negat esse posse secundum esse existentiae, ut patet in 4, dist. 49, quaest. 2. Quia cognitio existentiae creaturae est per visionem intuitivam WHlius, est autem contra rationem visionis intuitivae, quod fiat per aliud medium cognitum, sed fieri debet immediate in re visa. Idem quesentit Henricus, quodlibet 7, quaest. 5, potestque fundari hoc modo opinio. Quia creaturae videntur in Verbo ut in causa, ut dictum est, sed in Deo ut in causa non possunt videri creaturae ut actu existentes, vel futurae, sed tantum sub esse possibili, ergo. Probatur minor, quia in causa duo possunt considerari, unum virtus causae, alterum actualis causalitas ejus. In virtutae ergo causae, seu in omnipotentia Dei non possunt videri creaturae existentes, quia ut sic, non habent necessariam connexionem cum omnipotentia, nam si Deus nihil facere decrevisset, posset videri omnipotentia Dei, nulla creatura visa et existente. At in universum ex nulla causa, quantumvis cognoscatur ejus virtus, potest colligi existentia effectus, nisi illa causa sit necessario agens et cognoscatur applicata cum omnibus conditionibus requisitis ad operandum. At vero causalitas omnipotentiae Dei non est in Deo, sed est actio transiens, ergo ut exercita et in actu posita, non potest cognosci in Deo, sed tantum in se, quia in Deo semper repraesentatur solum ut possibilis.

7. Dici vero potest, actionem illam ut exercitam, vel exercendam et terminum ejus, ut futurum, cognosci in voluntate Dei et libera ejus determinatione, per hanc enim determinatur potentia ad operandum, et illa voluntas non est actio ad extra, sed potius principium ejus, seu conditio necessaria ex parte Dei, ut actio ad extra fluat ex omnipotentia ejus, qua conditione, seu determinatione voluntatis posita, necessario fluit actio, et ideo in illa voluntate recte cognosci potest existentia effectus. Sed haec responsio habet imprimis difficultates omnes supra tactas de cognitione determinationis liberae voluntatis Dei et praesertim, quia illius cognitio quodammodo pendet ex cognitione effectus, vel saltem necessario habet illam conjunctam: unde non magis videtur cognosci effectus ex illa voluntate, quam voluntas in effectu. Deinde, quia cognitio effectus in voluntate, licet possit dici cognitio existentiae futurae effectus, tamen illa non est cognitio proprie intuitiva, sed potius abstractiva, quia ut sic, non terminatur ad rem, quatenus in se existit, ita ut ex directa et praecisa tendentia ad eam videatur existentia ejus.

8. Ultimo, quod difficilius est, quia non omnes res, quae aliquando habent existentiam, possunt illo modo cognosci in determinatione divinae voluntatis, ut actus liberi pravi, quos divina voluntas non absolute praefinit et omnes effectus, quia ab illis pendent. Nam circa hos actus non habet Deus absolutam voluntatem efficiendi illos ante praescientiam illorum, sed habet voluntatem permittendi illos, et voluntatem concurrendi ad illos cum voluntate creata simul se determinante. Unde quod talis effectus sit futurus, non solum pendet ex illa voIuntate et concursu Dei, sed etiam ex influxu voluntatis liberae, quae non determinatur ad illum praestandum per solam divinam voluntatem, ergo ut effectus cognoscatur futurus, necesse est aliunde cognoscere, quod voluntas creata simul est determinanda ad illum effectum, hoc autem non cognoscitur in sola divina voluntate ; ergoille effectus ut futurus, non potest in Deo tanquam in causa cognoci, imo neque in illa causa cognosci potest, sed in se ipso.

9. Explicatur etiam haec difficultas, nam ita philosophandum est de visione beatorum, sicut de scientia Dei, saltem secundum quamdam analogiam et participationem, quia haec visio est eminentissima participatio illius scientiae, quam Deus de se habet. Sed Deus quatenus intelligitur habere scientiam intuitivam creaturarum, non intelligitur videre creaturas in se tanquam in causa, sed in se ipsis immediate intuendo varietates per se cognoscibiles: quia ante hanc scientiam visionis intelligitur Deus habere scientiam comprehensivam sui ipsius, ut esse potest causa omnium et ut sic, illa scientia non est intuitiva futurorum. Tamen quia infinitee perfectionis est per se ipsam (nostro modo loquendi) extenditur ad intuenda objecta existentia in aliqua differentia temporis, supposito quod debeant existere. Ergo similiter beatus non potest videre in Verbo, ut in causa, existentias rerum, sed debet illas intueri in se ipsis quasi per quamdam extensionem. Unde ulterius necesse est, ut intercedat differentia inter hanc visionem et scientiam Dei, quod divina scientia, quia est infinita per se ipsam omnino et sine ulla additione, intelligitur terminari ad haec objecta. At vero visio creata, cum sit limitata et finita, non potest extendi et terminari adhaec objecta sine additione alicujus perfectionis: haec autem additio non potest fieri in eodem actu, nec per modum extensionis, ut supra probatum est, nec per modum intensionis, quia illa visio non potest intendi, nisi per ordinem ad Deum, quem respicit, ut primarium objectum: haec autem additio non fit in ordine ad Deum, sed immediate in ordine ad creaturam visam. Ergo necesse est, ut haec intuitio creaturae existentis fiat per novum actum distinctum a . visione, qua videtur Deus, ita tamen ut ab illa visione derivetur aliquo modo, et ideo dicatur esse in Verbo, non proprie et formaliter, sed causaliter.

10. Conclusio. — Nihilominus non est recedendum a sententia D. Thomae et communi. Unde dico , beatos et posse et de facto videre creaturas in Verbo, non tantum ut possibiles, sed etiam ut existentes, vel futuras in aliqua differentia temporis. Sic D. Thomas, 3 part., quaest. 12, art. 8, 9 et 10, quem sequuntur omnes ejus discipuli et alii auctores citati, praecedenti capite (exceptis Durando et Henrico). Sumiturque ex Augustino supposita sententia ejus supra tractata. Quando enim dicit, angelos videre in Verbo creaturas, non loquitur de possibilibus, sed de factis. Hoc praetera supponunt, qui docent (ut capite sequenti videbimus) videre beatos mysteria fidei in Verbo, loquuntur enim de mysteriis factis, non enim credimus, tantum posse haec Deum facere, sed fecisse ; hoc ergo etiam videbimus, igitur videbimus existentias talium rerum. Alia etiam, quae ex Bernardo et Concilio Senonensi supra adduximus, ad hoc confirmandum valent. Addereitem possumus Laurentium Justinianum, sermonede Omnibus sanctis, qui ait: Beatos videre clare pericula in quibus nos versamur. Julianus etiam, Toletanus, tractans illa verba Matth. 18: Angeli eorum semper vident, etc., dicit: Cum angeli huc veniunt ad nos custodiendos, non separari a visione Dei, Quia si aspectum conditoris amitterent, nec jacentes erigere, nec ignorantibus vera nuntiare potuissent. Supponit ergo in Deo videre ea, quae annunciant. Dionysius etiam seepe significat, superiores angelos illuminare inferiores de his, quae in Verbo vident. Citari solent Nazianzenus, orat. 11, 18, 20 et 22, Cyprianus, lib. de Mortalitate, Tertullianus, lib. de Monog., c. 10. Quibus locis docent, beatos res nostras curare et videre, sed illi facile possunt explicari de revelatione facta extra visionem Verbi. Denique de anima Christi omnes docent, videre in Verbo omnia, quae Deus scientia visionis. Quod negare nec pium esset, nec prudens, aut probabile, at vero si non videat ipsomet actu beatifico, dici non potest cum fundamento quod simul omnia videat, nec facile intelligi poterit, quomodo successive omnia illa exhauriat, cum sint infinita: oportet ergo fateri, in Verbo videre simul uno actu res infinitas.

11. Ratione tandem solum probari hoc potest, quia non implicat contradictionem ; nulla enim ostendi potest, ut patebit explicando ahqualiter modum et respondendo factis objectionibus. Deinde quia per se verisimile est, Deum posse per aliquam creatam scientiam per seinfusam manifestare hujusmodi ressecundum existentias suas, et multi probabiliter existimant, Christi animam per scientiam infusam cognovisse evidenter futura contingentia in se ipsis: ergo multo magis hoc fieri poterit per scientiam beatam, quae est altioris ordinis, per quam perfectiori modo scientia et aeternitas Dei participatur. Praeterea sic explicatur: Nam Deus in seipso creaturas continet et perfectissimo modo illas comprehendit, non solum essentias et virtutes earum cognoscendo, sed etiam causalitates et omnes causalitates et omnes determinationes earum, quae vel futurae sunt, vel futurae essent, si tales creaturae fierent: aut si tali modo operari permitterentur : ergo simili modo potest Deus communicare intellectui creato talem , tamque perfectam visionem creaturarum in Deo, ut per eam videantur creaturae cum omnibus virtutibus , causaltatibus, ac determinationibus earum. Quia tota difficultas, quae potest esse in hac scientia creata, fere reperitur in increata, et nulla est aperta repugnantia in hujusmodi participatione.

12. Unde non est necesse hujusmodi existentiam, vel futuritionem effectus creati videri proprie et immediate in virtute aut in voluntate divina, tanquam in causa potente operari, vel actu operante: contra hoc enim recte procedunt diflicultates positae , quae eodem modo urgent in scientia increata Dei: satis ergo est, quod creaturae ipsae simpliciter cognoscantur in Deo tanquam in causa et quod ila scientia propter eximiam perfectionem suam consequenter extendatur ad intuendum in creatura quidquid in ea esse potest, vel aliquando futurum est, ut in ultima objectione circa secundam opinionem sufhcienter explicatum est.

13. Quaesitum. — Ut vero illi objectioni respondeamus (aliae enim ex dictis expeditae sunt) quaeri potest, an haec perfectio conveniat ormni visioni beatificae, ita ut omnis creatura, quae per quacumque visionem beatam ut possibilis videtur, videatur etiam ut existens, si futura est, vel ut operans, si est operatura. Unde consequenter oportet exponere, ad satisfaciendum difficultati supra positae, per quid extendatur visio ad hujusmodi repraesentationem, si id non habebit praecise ex hoc, quod visio est. Et in utroque videri potest haec necessario esse conjuncta in visione, et ideo nullam extensionem, vel additionem in visione necessariam esse. Et potest a simili declarari, nam angelus eodem Iumine, quo rem singularem cognoscit possibilem, etiam videt existentem, quando existit.

14. Responsum. — Nihilominus probabilius videtur, non sequi necessario unum ex alio, ita ut licet res aliqua sit aliquando habitura existentiam, possit in Verbo videri quoad essentiam, non videndo, quod futura sit. In quo cum Durando et Henrico sentio. Et ratio est, quia sine dubio perfectior est visio, qua cognoscitur creatura in Deo intuitive, et ut existens, quam si videatur tantum ut possibilis, etiam si supponamus, illam creaturam habituram esse existentiam. Majoris item virtutis est cognoscere de voluntate creata, quid factura sit, quam cognoscere tantum, quid possit facere, ergo idem est de visione Dei; ergo non est necesse, ut omnis visio creata, quae minorem perfectiorem habet, habeat etiam majorem, cum illa visio limitata sit et possit recipere magis et minus. Praeterea de ipsamet voluntate divina supra diximus, non esse necessarium, ut beatus videat, quid Deus decreverit, quamvis facilime videat, quid Deus possit velle, ergo idem est proportionaliter de voluntate creata visa in Deo. Tandem quia alias possunt inferri incommoda multa, ut quod omnes beati videant vel ultimam circulationem solis futuram, atque ita diem judicii, vel omnia futura conüngentia earum saltem rerum, quas possibiles esse cognoscunt, quae non sunt facile admittenda.

15. Secunda conclusio. — Unde ulterius dicendum est, visionem Dei, per quam videntur illa duo, esse distinctam ab ea qua videtur alterum tantum et priorem sine dubio esse magis perfectam : et consequenter esse talem, ut illa posita cum sua perfectione necessario haec omnia videantur. Quia, ut saepe dictum est, visio naturaliter repraesentat et per modum causae formalis, quidquid repraesentare potest, sive primario, sive secundario, et ideo necessario habet hunc effectum, si talis visio actu existit et intellectum informat. Cum vero petitur, quid sit haec perfectio, quam addit talis visio supra aliam, dicendum est, non esse parUalem aliquam entitatem per modum extensionis: quia non est talis compositio in illa visione, nec esse solam intentionem, quia hac sola non causat quasi extensionem in objecto, sed esse ipsammet individuam entitatem visionis, quia scilicet una est perfectior altera, et ideo ex se sufficiens ad manifestandum perfectius Deum et creaturas in Deo et consequenter ad comprehendendum melius aliquas creaturas, vel virtutes et determinationes, aut existentias earum, ut in praecedenti capite latius dictum est.

16. Atque hinc colligitur responsio ad ultimam interrogationem, quae hic fieri potest, an scilicet visio beata, per quam videntur creaturae existentes, simul et a principio repraesentet omnes, etiam antequam fiant: vel solum quando fiunt et existunt. Scotus enim et nonnulli ex Thomistis hunc posteriorem modum amplectuntur, propter quamdam difficultatem, quam attingemus, capite sequenti, et D. Thomas, 1 part., quaest. 89, art. 8, dicit: Beatos videre omnes res, quando sunt praesentes. Et quidam ex his auctoribus dicunt, hoc fieri sine ulla mutatione in illa visione, per solam mutationem objectorum. Quod videtur sentire Ferrarius 3, contra Gentes, cap. 59, et in eadem sententia plane sunt Bonaventura in 3, d. 14, art. 2, quaest. 3, Scotus, quaest. 2, S ult., Marsilius 3, q. 10, art. 2, 3, partis illius. Alius vero dicendi modus esse potest, non esse inconveniens admittere talem mutationem in visione Dei, quae sit circa creaturas et non circa Deum, quia hoc non repugnat beatitudini.

17. Vera opinio D. Thomae. — Sed contraria sententia est sine dubio vera et D. Thomae, qui ubique asserit, in scientia beata omnia simul videri, 1 part., quaest. 12, art. 9 et 10, et 22, q. 83, art. 4 ad 2, et 3 part., quaest. 10, art. 2, et in 4, d. 45, quaest. 3, art. 1, ubi idem sentit Capreolus, quaest. 1, et Paludanus, quaest. 2. Unde addit ipse D. Thomas, quaest. 8, de Verit. art. 12, respectu illius visionis perinde esse, quod res sit facta, vel futura, et ex hoc principio docuit, 1 part., quaest. 10, art. 5 ad 1 visionem beatam mensurari aeternitate participata, quia nimirum illa visio omnino invariabilis est. Quod etiam expresse docuit Augustinus, lib. 129 Confess., cap. 11 et 3, estque valde consentaneum illi visioni, ut beatitudo ultima est et ultimus terminus meritorum, quae immutabilia erunt. Item quia Iumen gloriae incorruptibile est, et supra est otensum naturali necessitate prodire in actum sibi adaequatum et proportionatum. Hinc ergo, ut opinor, aperte concluditur visionem illam nec in objecto admittere successionem, quia illa successio non posset fieri sine mutatione aliqua in ipsa visione, quia non potest fieri mutatio in effectu formali, quin fiat in forma. Praeterea in visione illa non potest fieri mutatio circa creaturam, quin fiat circa Deum, cum perfectio visionis proveniat ex modo, quo creatura videtur in Deo. Imo, cum dictum sit, hanc perfectionem convenire tali visioni ratione suae indivisibihs entitatis, non potest in ea intelhgi talis mutatio, nisi facta mutatione in tota visione.

18. Ut ergo illa visio sit immutabils, ut re vera est, oportet ut quidquid per illam videri potest in aliqua differentia temporis, a principio beatitudinis videatur. Neque hoc habet novam difficultatem, neque inconveniens ullum, quia rationes factae probant hoc esse possibile, quod possibile est, etiam maxime decens et consentaneum beatitudini est. Ubicumque ergo D. Thomas docet vel angelis, vel animabus beatis revelare Deum aliquid novum, intelligit de revelatione extra Verbum, nam cum non videant omnes omnia, ut sequenti capite dicemus, capaces sunt revelationum et illuminationum circa multa contingentia, sed illa revelationes extra visionem beatam fiunt. Unde nominales, cum negent beatos videre haec contingentia formaliter in Verbo, consequenter dicunt, successive ea videre, causaliter in Verbo. Tamen quia inconveniens est de Christi anima ita sentire et de omnibus beatis quoad ea, quae ad suum statum pertinent, ideo melius dicitur haec, quae ad statum pertinent, simul videri, alia successive et extra Verbum.

PrevBack to TopNext