On this page
Caput 28
Caput 28
Quae res de facto videantur a beatis in deo
1. Status quaestionis.—biximus, posse beatos videre in Verbo, tum res possibiles, tum etiam existentes et obiter significavimus videre aliquas, non tamen omnes. Hinc ergooritur difficultas praesentis quaestionis , quae nimirum regula servanda sit ad judicandum, quid videant et quid non videant: de qua re multa dicunt moderni. Ego tamen breviter expediam rem, quia est valde incerta. Ad tria vero capita possunt omnia revocari: primum continet mysteria fidei et res omnes supernaturales : secundum res naturales : tertium actus liberos et contingentes creaturarum , tam praesentes quam futuros.
2. Prima conclusio. — Circa primum dicendum est, beatos videre in Verbo mysteria fidei, quae in via crediderunt. Hanc assertionem aliqui putantita certam, ut contraria sit erronea, vel ut minimum parum tuta et parum consentanea fidei. Probant ex Paulo 1, ad Corinth. 13, dicente : Ez parte cognoscimus, cum autem venerit, quod perfectum est, evacuabitur quod eax parte est. Quibus verbis significat, videre beatos in Verbo omnia, quae in hac vita credunt, quod esse non posset, nisi in Verbo viderent creaturas, quia multa mysteria credita, creata sunt. Confirmatur, quia si haec mysteria non vident, nullam creaturam in Verbo vident, ergo non esset unus beatior alio, quod est erroneum. Patet sequela, quia non alia ratione potest unus alio esse beatior, nisi quia plura videt in Verbo. Sed haec posterior conjectura levis est, quia inaequalitas essentialis beatudinis non est nisi in videndo ipso Deo perfectius, vel minus perfecte, sive in illo videantur creaturae, sive non, juxta vulgare dictum Augustini, 5 lib. Confess., capit. 4, qui licet de viatoribus loquatur, tamen cum proportione applicari potest ad beatos. Quomodo autem illa inaequalitas conjungatur cum visione creaturarum in Deo, statim explicabitur.
3. Testimonium etiam Pauli non sufticit ad faciendam certitudinem, Paulus enim ibi directe solum docet, visuros esse nos in patria Deum in propria sua natura, quam in via solum ex creaturis concipimus. Hoc enim significant illa verba: Videmus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem. Hoc ergo solum habemus certum ex illis verbis. De aliis vero mysteriis fidei nihil ibi dicitur. Quia vero ibi docet evacuandam esse fidem, cum subjungit : Cum cenerit quod perfectum est, evoucuabitur quod em - parte est ; inde potest probabiliter colligi, habituros nos in patria perfectam scientiam mysteriorum, quae in via credimus. Quod autem illa scientia futura sit in Verbo formalter , id est, per visionem beatam , non potest ex illo loco certo colligi. Nam ut in primo tomo de Incarnatione, quaestione undecima, dixi, etiam de mysteriis supernaturalibus potest dari evidens notitia aliquo alio modo. Est autem probabilis / conjectura, quod haec mysteria videnda sint in j Verbo , quia visio correspondet fidei, et ideo conveniens est, ut omnia, quae in via creduntur, in veritate divina testificante , videantur in patria in ipsamet veritate divina se manifestante. Unde Augustinus 20, de Civitate, c. 21:1 Quid videbimus nisi Deum et omnia illa que nunc videmus credentes ? De mysterio etiam Incarnationis est valde verisimile , non posse exacte, et prout in se est videri, nisi eadem vi- sione, qua videtur Verbum, videatur humanitas illa unita : quia illud admirabile compositum ex Verbo et humanitate non potest, prout in se est, videri, nisi viso utroque extremo.
4. Additur aliud testimoniuwn. — Secundo potest addi aliud probabile testimonium ejusdem Pauli 2, Corinth. 3: Nosautem revelata facie gloriam Domini speculantes in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem. Quorum verborum probabihs sensus est, nos in lege gratiae rejecto velamine veteris testamenti, expressius, ac distinctius cognoscere supernaturalia mysteria : quae cognitio quamvis sit obscura, comparatione legis veteris dicitur claritas quaedam. Ab hac autem claritate fidei, dicit Paulus, nos transformari in claritatem gloriae. Ut sicut in lege gratiae expressius, ac distinctius cognoscuntur , quae in veteri erant adumbrata , ita speremus in gloria aperte et clare esse videnda, quae hic credimus. Ita fere Ambrosius, Anselmus et D. Thomas in Paulum, et Augustinus, epist. 112, cap. 21: A claritate ( inquit) fidei in gloriam contemplationis eterne. Et libro 15, de Trinitate, cap. 8: Transformamur de forma an formam, id est, de obscura in lucidam, de gloria fidei, in glorium speciei, de gloria qua filii Dei suwmus in gloriam qua similes ei erimus, quando videbimus eum sicuti est.
5. Hac opinio est communis.—Propter haec, ergo, pia haec opinio inter graviores scholasticos magis recepta est : eamque significat divus Thomas 1, part., q. 1, art. 2, ideo enim dicit nostram theologiam subalternari scientiae beatorum , qua ipsi vident principia fidei quae nos Bcredimus , et 9. 9, q. 1, art. 1 et 1, 2,q. 4, articulo 3, dicit visionem succedere fidei. Ratio denique assignari potest, quia hujusmodi visio est praemium valde consentaneum fidei. Item quia fideles merito cupiunt videre quae credunt: ergo verisimile est hoc justum desiderium explendum esse ipsa beatitudine essentiali, cum facile modo perfectiori fieri possit. Denique, quia mysteria fidei, quae ad Divinatem pertinent, necessario videntur viso Deo, quae vero pertinent ad Christi humanitatem, partim videri non possunt perfecte extra Verbum, parüm sunt quasi proprietates consequentes mysterium Incarnationis, quo viso expediens est eaetera videri. Neque circa hoc est nova diffieultas.
6. Duo dubia queeri possunt.— Prius dubium empeditur. — Duo vero possunt interrogari , unum, an in hoc futuri sint aequales omnes beati, cum in hac vita non fuerint omnes aequales in credendo, ut per se constat. Respondetur in intensione seu claritate qua videbunt haec mysteria, certum est non esse futuros aequales, nam qui fuerit beatior perfectius videbit. Tamen in extensione seu numero mysteriorum probabiliter credi potest omnes visuros omnia mysteria in Ecclesia militante credita, saltem quoad rationes praecipuas et specificas seu essentiales. Quia veluti per accidens est, quod non omnes omnia actu crediderint, nam quantum erat ex parte fidei et piae affectionis voluntatis, parati fuerunt ad credenda omnia. Et ita applicari possunt hic fere omnes allatae conjecturae.
7. Posterius dubium enodatur. — Secundo quaeri potest an videnda sint haec mysteria in omnibus individuis eorum, vel tantum secundum rationes communes. Respondetur quaedam esse quae tantum in uno individuo existunt, ut constat de mysteriis divinis et de Incarnatione et omnibus quae in particulari creduntur, de humanitate CHRISTI aut de Beata Virgine. Haec ergo sine dubio videbuntur in particulari et individuo, quia ita creduntur, et quia hoc pertinet ad exactam eorum scientiam. Alia vero sunt mysteria, quae in multis individuis multiplicantur, ut sunt, verbi gratia, mysterium Eucharistiae vel resurrectionis et similia, et haec non oportebit videri in omnibus individuis, quia nec necesse est ad perfectam mysteriorum cognitionem, nec etiam absolute creduntur in omnibus individuis, sed vel confuse, vel sub ratione communi, vel sub conditione, si adhibita sunt omnia necessaria ad mysterium perficiendum. Est autem credibile haec omnia videnda esse in aliquibus individuis, ut visio sit magis clara et distincta, etiam prout terminatur ad tale secundarium objectum. Individua autem illa erunt, vel quae praecipua fuerint, vel quae magis in particulari fuerint credita, vel quae ad unum quemque beatum magis pertinuerint.
8. Secunda conclusio.— Contra rationem obJicitur.— Responsum.— Circa secundum caput dicendum est omnes beatos visuros in Verbo totam universi machinam, compositionem et ordinem, et omnes species rerum ex quibus constat, vel quae in ipso factae fuerint in aliqua differentia temporis. Sic divus Thomas,1 part., q. 22, art. 8, ad 4, et 3, contra Gent., cap. 59, et ibi Ferrario et Soto 4, distinctione 49, q. 3, art. 3, conclusione sexta: et sumi potest ex doctrina Augustini supra tradita, quod angeli vident in verbo omnia opera sex dierum. Ratio divi Thomae est , quia beatus naturaliter appetit haec omnia scire, quoniam habet eorum om- nium naturalem capacitatem. sed illa beatitudo explet omnem ordinatum appetitum etiam naturalem, ergo. Haec veroratio videri potest infirma, quia vel est sermo de capacitate absoluta intellectus, et hoc modo non solum est capax intellectus scientiae, rerumquae facta sunt, sed etiam omnium rerum possibilium: ergo vel ratioprobat visuros beatos omnia possibilia, vel nihil concludit de his quae facta sunt. Vel est sermo decapacitate proxima quae est per lumen gloriae, ut quidam divum Thomam interpretantes exponunt, et sic petitur principium, nam inquirimus an beatus per lumen gloriae sit proxime capax ad videnda haec omnia in Verbo. hespondetur neutro modo esse intelligendam divi Thomae rationem, ut argumentum probat. Unde nec etiam intelligenda est de solo appetitu innato, qui fundatur in sola capacitate remota, vel est idem cum illa. Sed intelligenda est de quodam appetitu elicito rationabili et consentaneo humanae naturae, supposito ordine constituto a Deo in suis operibus. Nam creaturae, quae nunc pertinent ad constitutionem universi, sunt veluti in proxima dispositione expositae cognitioni et inquisitioni hominum, et ideo consentaneum rationi est ut appetitus sciendi, qui est maxime naturalis, saltem circa hujusmodi res, in beatitudine expleatur.
29. Secundo objicitur. — Dilucidatur. — Sed tunc est secunda objectio circa alteram partem. Quia non est necesse ut formalis et essentialis beatitudo per se ipsam hoc conferat, sed satis est quod per aliquam perfectionem ab ipsa manantem id faciat, ergo ex illa ratione non potest concludi beatum haec omnia scire per ipsam visionem Dei, et al summum, quod ratione beatitudinis detur illi aliqua scientia perfecta hujusmodi rerum. Respondetur argumentum concludere, assertionem non esse certam. Est autem nihilominus valde probabilis, quia cum hic appetitus possit expleri per ipsammet visionem beatam, et perfectiori modo quam per aliam scientiam, cumque aliunde nihil obstet, quominus ita fiat, credibile est hujusmodi perfectionem tribui beatis. Item ut possint semper in actu habere totam illam scientiam, quod valde pertinet ad modum perfectum explendi appetitum illum.
10. Primum dubium.— Prima opinio.— Vera opinio.— Secundum dubium.— Opinio Soti. —Vera opinio.—Sed in hoc interrogari potest primo an sit intelligendum de omnibus speciebus, an tantum de perfectis. Quidam enim existimant non oportere ut beati videant in Verbo viliores rerum naturas et species, quia hoc ad perfectionem intellectus parum referre videtur. Sed D. Thomas generaliter loquitur, nec est cur addamus illam limitationem, quia haec tota varietas pertinet ad perfectionem universi, et cujuscumque naturae cognitio, quantumvis imperfectae, est perfectio intellectus, et si videatur in Deo, est signum perfectioris visionis Dei, caeteris paribus. Rursus vero inquiritur an intelligendum hoc sit solum de naturalibus operibus, vel etiam de supernaturalibus. Sotus non hoc limitat ad species naturales, quia ad illas tantum extenditur naturale desiderium. Verumtamen nullo modo sunt excludendae species supernaturales pertinentes ad ordinem universi, seu ad potentiam ordinariam, nam illarum cognitio maxima perfectio est, et valde consentanea appetitui naturali quem omnes habemus, supposita fide. Nec puto Sotum voluisse haec excludere, praesertim quia hae species pertinent ad fidei mysteria quae per visionem Dei sciri supponit.
11. Tertium dubium. — Enodatur.— Praeterea inquiri potest an videant beati solas species futuras in aliqua differentia temporis, vel etiam aliquas ex possibilibus qua nunquam erunt? Respondetur ex his speciebus possibilibus quasdam esse quae continentur in virtute ac potentia earum rerum quae factae sunt, et hae cognosci poterunt a beatis, qui comprehendunt res factas et omnem virtutem earum. Et ita docuit de anima Christi D. Thomas, 3 part., quaest. 20, art. 2, ubi id Cajetanus notat, et idem credi potest de Beata Virgine. De alis autem beatis res est incerta, quia non est necesse ut omnes aeque comprehendant omnes res factas. Aliae vero sunt res possibiles quae in solius Dei potentia continentur, et de earum visione nihil est certum, quia per se non spectat ad statum beatorum ut hujusmodi res videant. Si ergo aliquis nonnullas ex his rebus videt, solum est ex abundantia perfectionis suae beatitudinis.
12. Quartum dubium. — Prior opinio.—H ec opinio rejicitur. — Tandem inquiri potest an videant beati etiam individua. Quidam enim dicunt non videre beatos res singulares, quia non pertinet cognitio rei singularis ad perfectionem intellectus humani, ut videtur docere D. Thomas in illa quaest. 12, art. 8, ad quartum. Sed hoc nullo modo placet, non enim videbunt beati coelos vel angelos in communi, sed hos coelos, hos homines, quia sine dubio est haec distinctior et perfectior cognitio, et appetitus sciendi ad has res maxime determinatur. Unde falsum est non pertinere ad intellectus perfectiorem cognitionem singularium: nam licet non semper sit ita necessaria aut debita nostro intellectui (quod fortasse voluit D. Thomas) tamen si habetur, non est dubium quin caeteris paribus augeat perfectionem. Nam si sit de rebus singularibus incorruptibilibus quae sunt per se intentae a natura, multum confert haec cognitio ad perfectionem scientiae speculativae : si vero individua sint corruptibilia quae sunt veluti per accidens, eorum cognitio minus est necessaria ad speculationem, multum vero confert ad perfectionem prudentiae et providentiae. Legatur D. Thomas, 1. p., quaest. 14, art. 11, et 3. part., quaest. 16, art. 2.
13. Contraria opinio. — Fundamentum ecertitur. — Alii e contrario dicunt, beatos, qui vident species rerum, consequenter videre omnia individua illarum, vel possibilia omnia, vel saltem, quae aliquando erunt, quia existimant non esse majoris perfectionis videri in Verbo haec omnia individua, quam unum eorum, praesertim quando inter se sunt valde similia. Sed hoc fundamentum falsum est, ut supra ostendi, et ideo necessaria esse non potest conclusio in eo fundata. Neque per se verisimilis est, quia non oportet, ut beati videant omnia haec individua corruptibilia, praesertim multa, quae sunt impertinentia ad statum eorum. Censeo igitur, omnes beatos videre in singulis speciebus ea individua, quae sufficiunt ad distincte cognoscendam naturam specificam et varietatem aliquam proprietatum, quam habere potest. Item ea, quae ad providentiam statui uniuscujusque convenientem, necessaria, vel opportuna sunt. De caeteris nihil affirmari certo potest.
14. Dubium.— Prima opinio.— Rejicitur.— Circa tertium caput, difficultas est, de factis hominum mortalium et cogitationibus eorum, an et quomodo videantur a beatis. In qua re nonnulli ex antiquis Patribus dubii esse videntur, ut viderelicet apud Origenem. libro 2, super Epist. ad Rom. Et Augustinus, lib. de Cura pro mort. agenda, cap.13, quod notavit D. Thomas 1, part. quaest. 89. art. 8. llli vero magis videntur dubitare de naturali virtute, quam de supernaturali cognitione. Unde quidam dixerunt animas creatas solum cognoscere. quae hic fiunt ex relatione angelorum. ut Augustinus indicat capite quindecimo. Sed hoc non satis esset ad cognoscendas cordium cogitationes, quia neque angeli illas cognoscunt virtute naturali. sine consensu hominis cogitantis. lmo nec alia omnia etiam externa angeli semper cognoscunt, non quia non possunt, sed quia non semper attendunt. Si autem attendunt, etiam animae sanctae videntur posse virtute naturali cognoscere, quae hic fiunt, ut Hieronymus, lib. contra Vigilantium sentit, dicens: Animas mira celeritate posse esse ubique. Quod si hoc intelligat de existentia ubique per realem praesentiam, et incertum est, quia non constat sanctas animas extra coeelum incedere: et non refert ad intellectualem cognitionem , quia praesentia localis non est causa illius, sicut neque distantia impedit, si principia cognoscendi, non desint: oportet ergo illud intelligere de celeritate per mentis attentionem et praesentiam. Hoc autem supponit (id quod verisimile est) habere animas sanctas species inditas omnium harum rerum, sicut habent sancti angeli, maxime post statum beatitudinis, ut Gregorius etiam supponit, lib. 12 Moral., cap. 12. At in sinu Abrahae fortasse hoc non habebant animsee, ut sentit Augustinus supra, etcolligi potest ex nonnullis testimoniis veteris testamenti, quae ibi citat.
15. Tertia conclusio. — Praeter hunc autem modum cognoscendi extra Verbum, credibile est, beatos videre in Verbo ex his actibus liberis, seu contingentibus effectibus, omnia, quae spectant ad cujuscumque statum. Hanc regulam constituit D.Thomas,locis citatis, et 3 part., quaest. 10. art. 2 et 3, contra Gentes, c. 59, et eam sequuntur Ferrarius, Cajetanus, Sotus in 4, d. 49, quaest. 3, art. 3, ubi Capreolus, Paludanus et alii. Et juxta illam exponunt dictum Gregorii. Quid non vident, etc., scilicet quod ad eos pertineat. Quod etiam significavit Concilium Senonense in illo verbo. Quod eorum intersit. Ratio vero est eadem supra tacta, quae eodem modo est explicanda, quia beati appetitu valde consentaneo rationi cupiunt haec cognoscere, illa autem visio satiat omnem hujusmodi appetitum, quod si per se ipsam formaliter id facere potest. ad majorem perfectionem pertinet, ut ita faciat.
16. Prime inquisitioni satisfit. —Sed quaeres primo, quae dicantur pertinere ad statum beati. Respondetur, duplicis generis haec esse posse. Quaedam spectantia ad ipsas beatitudinis operationes, id est, ad convenienter exercendas omnes actiones, quas beati in suo statu operantur et de his est major verisimilitudo. Quia vident quidquid necessarium est ad operandum ibi prudentissime et jucundissime. Neque in hoc occurrit aliqua difficultas. Solum adverto, aliquos hinc colligere, omnes beatos videre aliorum beatorum cogitationes : sed hoc neque necessarium est, neque verisimile. Quia non est hoc consentaneum intellectualibus ac liberis creaturis: et ideo nullus scholasticus hoc docuit. Praesertim vero improbabile est, quod inferiores beati videant omnia cogitata superiorum, vel quod omnes viderent quidquid Christi anima agere disponit, etiam per voluntatem creatam, nam de increata jam supra dixi, non omnes videre omnia, quae Deus facere disposuit. Unde etiam non spectat ad statum angeli custodis, ut videat omnia, quae ventura sunt, vel quae Deus disposuit circa hominem curae suae commissum, ut ex Daniele 10, colligitur: satis ergo est, quod unusquisque videat ea, quae expediunt, ad suum ministerium convenienti modo exequendum.
17. Secunda interrogatio. — Opinio Cajetani. — Non placet. — In alio ordine constituuntur ea, quae beati reliquerunt in hac vita et erant suae curae commissa, si talia sint, ut merito censeantur adhuc habere specialem curam eorum. Ut, verbi gratia, quod fundator alicujus religionis de illius progressu et augmento curam habeat et cupiat scire et sic de aliis. Et de his etiam censetur unusquisque videre, quae ad suam providentiam aliquo modo pertinent. Potest vero de his interrogari, an censeantur hoc modo pertinere ad statum beati solum ea, quae hic reliquit in instanti mortis suae, an etiam, quae postea fiunt. Nam Cajetanus, 3 p., quaest. 10, art. 2, priori modo explicat hujusmodi statum. Unde dicit, beatos solum videre in Verbo formaliter ea, quae ad eos pertinent in instanti mortis; quae vero ex illis postea eventura sunt, tantum causaliter, seu per novas revelationes in Verbo cognoscere. Sed hoc non placet etiam aliis Thomistis, quia ratio supra facta aeque procedit de omnibus, et ideo melius dicitur, haec omnia sive sint praesentia, sive praeterita, sive futura, quae pertinent ad aliquem beatum, ab ipso videri in Verbo. Addit tamen Ferrarius, dicto cap. 59, non videri simul a principio beatitudinis, sed successive prout res istae fiunt. Sed hoc jam est a nobis in superioribus improbatum ; quia non potest in visionem beatificam cadere mutatio, nec successio illa fieri potest sine mutatione aliqua. Quid autem hoc auctores moverit, statim dicam.
18. Tertia inquisitio. — Prima opinio. — Secunda opinio vcera gutatur. — Tertio inquiri potest , an orationes , quae in Ecclesia funduntur ad sanctos, pertineant hoc modo ad statum eorum, ita ut in Verbo cas videant. Aliqui Thomistae negant et aperte Cajetanus nuper citatus. Nihilominus idem Cajetanus 22, q. 83, art. 4, circa solutionem ad secundum docet, beatos videre has rationes in Verbo, et idem sentit D. Thomas ibi et 3 p., quaest. 10, art. 2. et in 4, d. 45, quaest. 3, art. 5, et inclhnat Magister,cap. penult. Ferrarius 3,contra Gentes cap. 60, Sotus supra et Gabriel, lect. 3, in Cano, lit. E, et favet Concilium Senonense in decretis fidei, cap. 13. Videturque valde consentaneum consuetudini Ecclesiae et modo, quo ad sanctos preces fundit : nam plane supponit eos actu videre has nostras actiones, ex vi suae beatitudinis. Et ideo fortasse oramus potius nunc ad sanctos beatos, quam in veteri testamento , quando justi mortui Deum nondum videbant. Et haec opinio magis pia videtur, et quae eadem facilitate defendi potest qua dicitur, beatos videre quascumque alias res, quia revera merito desiderabunt beati cognoscere eos , qui in hac vita ipsos speciali amore prosequantur, aut eos honorent et cum eis loquantur, et hic appetitus altiori modo satiabitur per ipsam visionem: ergo si commode fieri potest, ita fiet.
19. Objectio. — Responsum. — Sed objici potest, quia ex his sequitur, ut interdum inferior beatus plura videat in Verbo, quam alius beatior, quia possunt plura pertinere ad illius statum, vel plures orationes ad illum fundi. Sed, omissis aliis solutionibus, respondetur, concedendo sequelam scilicet, quod ex rebus his, plures videri possint aliquando ab inferiori beato. Neque inde fit, eum simpliciter melius videre Deum, quia non erunt caetera paria. Nam alius beatior et clarius videbit Deum et ex aliis rebus vel plures, vel meliores agnoscet, si oportuerit. Item dici potest, licet aliquis beatus non postulet visionem aliquarum rerum, eo quod ad suum statum pertineant, tamen si ex perfectione, seu abundantia beatitudinis id sequatur fieri posse, ut ea videat: atque ita fortasse beatior videbit omnia individua et contingentia, quae inferior beatus videt, licet non ex speciali ratione sui status, sed ex perfectione beatitudinis suae.
20. Secunda objectio. — Responsum. —Mine vero sumitur ultima objectio, quae fere contra omnia dicta procedit. Nam perfectio beatitudinis commensuranda est juxta merita: fieri autem potest, ut aliquis non habeat tot merita, quae visionem postulent adeo perfectam, ut sufficiat ad videnda omnia quae diximus: ut videtur, verbhi gratia, verisimile in infantibus. Sed ad hoc dicendum est, supposita probabilitate corum quae dixi, Deum ita dispo- suisse statum beatorum et perfectionem illius visionis, ut quaelibet, etiam in infimo gradu, potens sit ad videndum omnia, quae in prima et secunda parte hujus capitis dicta sunt. Unde licet beatus infimum habeat meritum, vel nullum proprium, accipiet visionem cum perfectione necessaria ad videndum res fidei et naturales. Unde fit, ut addita aliqua perfectione meritorum possit videri aliqua contingentia, quae ad suum statum pertinuerint. Vel certe dicere possumus omnia, quae in hoc capite diximus cum limitatione esse accipienda et quasi sub conditione, si talia fuerint merita beati in hac vita, ut per ea meruerit praedicta omnia obtinere et videre per suam essentialem beatitudinem. Quod si talia non fuerint, satis erit, quod per gloriam accidentalem, seu per novas revelationes aliqua videat.