On this page
Caput 29
Caput 29
Cur visio dei clara non sit ejus comprehensio, et quomodo ab illa differat
1. Ratio dubitandi. — Difficultatem hanc in hunc locum remisimus supra, capite quinto, quia non poterat comparatio haec recte fieri nondum intellecta perfectione et objecto illus visionis. Est ergo ratio difficultatis, quia per visionem cognoscitur totus Deus et quidquid in illo est formaliter, ergo illa visio est comprehensio Dei, juxta definitionem Augustini, Epist. 112, cap. 8: 7llud comprehenditur, quod ta videtur, ut nilil illius lateat videntem. Sic enim nihil Dei latet videntem Deum. Et si enim latent creaturae, illae non sunt Deus, neque aliquid Dei, neque in Deo sunt formaliter: prout autem sunt eminenter, omnes videntur per illam visionem, ergo absolute nihil Dei latet videntem.
2. Communis decisio. — Dubium.— Ad hanc difficultatem communis responsio est, videntes Deum, licet totum Deum videant, non tamen videre totaliter, et ideo non comprehendere illum. Sed oportet explicare quid sit videre totaliter. Nam si sumatur ex parte objecti necesse est, videri totaliter, si totum videtur, quid enim esse potest ex parte objecti, quod aliquid videatur totaliter, nisi quod omnis res, vel modus, aut ratio realis, quae in objecto fit, omnino videatur, nihilque occultetur : hoc autem modo videtur Deus a beatis. Si autem sumatur ex parte actus videntis, nihil aliud significabit, nisi quod objectum summe videa- tur per visionem summe claram et perfectam ex conatu et conditione videntis. Hoc autem modo non tantum Deus, sed etiam omnis creatura erit incomprehensibilis, nisi a solo Deo, quia a solo illo erit cognoscibilis summa claritate possibili. Atque ita Deum esse comprehensibilem non erit singulare attributum ejus, nec indicabit aliquam excellentiam in illo, quatenus cognoscibilis est.
3. Prima opinio. — Refellitur. — Propter hoc aliqui (quos supra retuli) dixerunt illud totaliter ex parte objecti, seu Dei, accipiendum esse, ita ut necessarium sit, videntem Deum, non videre in illo omnem perfectionem formaliter in eo existentem, vel non omnem modum ejus in ipsomet objecto existentem etiam formaliter, ut illum non comprehendat. Sed haec sententia improbabilis est, ita enim defendit, Deum non comprehendi, ut inde plane sequatur, non etiam videri. Nam Deus summe unus et indivisibihs est, quare si aliquid illius non videtur, totus non videtur. Item sicut omnia attributa sunt de essentia Dei, ita modus realis cujuscumque attributi, qui in Deo ipso sit, est de essentia Dei : unde si videtur attributum sine tali modo, non videtur, ut est peculiare attributum Dei et consequenter non videtur Deus. Denique supra ostensum est, ex his, quae in Deo sunt formaliter, nihil posse latere beatum, sive sit attributum, sive modus vel gradus ejus. Quae veritas cum de potentia absoluta probabilior multo sit, de potentia ordinaria et de facto est longe certissima.
4. Secunda opinio. — Quatuor modi incomprehensibilitatis.—Abhter ergo Nominales, cum doceant, per visionem Dei nihil cognosci posse, praeter ea, quae in Deo sunt formaliter, fatentur omnem claram visionem Dei esse comprehensionem ejus, si sola definitio ab Augustino tradita consideretur , quia revera nihil Deum videntem latet. Ut autem dogma fidei defendant, quod Deus est incomprehensibilis, alios quatuor modos comprehensionis multiplicant. Inter quos unus est supra tactus, quod res videatur summa visione possibili ex parte videntis. Et hanc etiam vident non sufficere, propter argumentum a nobis factum. Addunt ergo tertium modum comprehensionis, quando totum aliquid ita videtur, ut partes ejus distinctissime penetrentur. Quomodo Deus comprehendi non potest, cum partes non habeat. Sed haec comprehensio corporalium rerum, vel compositarum propria est, tamen ad communem rationem comprehensionis valde accidentaria est. Nam res invisibilis, ut punctum, vel angelus comprehendi potest, unde cum dicitur de ratione comprehensionis esse, ut totum id, quod comprehendi dicitur, in comprehendente claudatur, illud totum non dicit relationem ad partes, sed absolute sumitur pro integra, seu perfecta re.
5. Addunt ergo quartum comprehensionis modum, ad quem dicunt necessarium esse, ut inter cognitionem et objectum tanta, ac talis servetur proportio, ut quantum objectum cognitum excedit in perfectione alia objecta cognoscibilia, tantum excedat cognitio comprehensiva ejus omnes alias cognitiones. Constat autem hoc modo, solam visionem increatam Dei ita comparari ad Deum, quia Deus infinite simpliciter excedit omnia objecta visibilia, infinitate (inquam) in genere entis et eodem modo excedit visio increata omnes visiones alias possibiles Dei, etiamsi cum intensione, vel claritate infinita intelligantur,quia in genere entis semper sunt finitae simpliciter et ita exceduntur a visione increata infinita simpliciter. Sed hoc etiam non satisfacit, quia illa acceptio comprehensionis pro libito cogitata est ad fugiendam difficultatem. Et quia nulla ratione et usu loquendi probatur, illam proportionem esse necessariam ad comprehensionem intellectualem praesertim, quia si illa perfectio, in qua fit proportionalis comparatio , non deseruit ad manifestandum amplius objectum cognoscibile, materialiter et impertinenter se habet ad rationem comprehensionis ; ut in comprehensione corporali, a qua sumpta est metaphora, videre licet. Nam inter coelos, verbi gratia non minus dicetur nonum coelum comprehendere octavum, quam coelum empyreum comprehendere nonum, etiamsi nonum coelum non tantum excedat in perfectione substantiali octavum coelum, quantum exceditur ab empyreo: et annulus argenteus non minus comprehendit digitum quam aureus, licet materialiter non sit tam perfectus.
6. Denique addunt alium modum nimirum, ad comprehensionem necessarium esse cognoscere rem sub omnibus praedicatis, quae illi convenire possunt, et hoc modo aiunt solum Deum de se cognoscere omnia praedicata quae illi tribui possunt et ideo solum ipsum se comprehendere. At enim, vel intelligunt necessarium esse cognoscere omnia illa praedicata, ut distincta, vel ut sunt unum in re. Primum necessarium non est ad comprehensionem, imo repugnat comprehensioni illius rei, in qua talia praedicata nullo modo distinguuntur. Quia oportet, ut videatur et intime cognoscatur, prout in se est, quanto autem melius cognoscitur, tanto magis cognoscitur, ut una et consequenter sine ulla distinctione attributorum, quae de illa praedicari possunt. Atque ita Deus se comprehendit, non cognoscens aliquam infinitatem praedicatorum, quae de ipso cognos possint, sed simplicem perfectionem infinitam Si vero id intelligatur secundo modo, sic om nes videntes Deum vident omnia, quae de ill praedicari possunt, quia videt omnia, quae in ipso sunt, ut diximus.
7. Est ergo valde difficile, congruentem rationem reddere, cur Deus non comprehendatur a videntibus ipsum, si in Deo ipso nihil aliud videri potest, nisi quae in eo sunt formaliter. Quod etiam declaratur. Nam Deus ipse licet simul cognoscat se et creaturas, non se comprehendit, quia cognoscit creaturas, sed quia cognoscit omnia, quae in ipso realiter, ac formaliter sunt, quia juxta praedictam sentens tiam, reliqua tantum concomitanter cognoscuntur et ita inde non percipitur cognitio Dei Ideoque nihi! potest ad ejus comprehensionem id pertinere. Ergo ex parte objecti cogniti pe comprehensionem , non est differentia inter visionem increatam Dei, ut ad ipsum terminatur praecise et visionem beatorum, sed illa, u sic est comprehensio, ergo et aliae.
8. Aliqui conantur reddere rationem. - Nihilominus moderni, qui cum Nominalibus negant videri creaturas in Verbo, ex hoc ipso conantur reddere rationem, ob quam visio beatifica non est comprehensio Dei nimirum, quia de ratione comprehensionis est, ita videre totum, quod est in re formaliter et intrinsece, ut ex vi talis visionis etiam cognoscatur quidquid ex tali re consequi potest, vel ab ea pen dere. In quo non oportet comprehensione intellectualem aequiparare omnino corporali a qua sumpta est metaphora : quia non opor tet metaphoram esse similem in omnibus. l corporalibus ergo, ut unum corpus comprehendatur ab alio non oportet, ut in eo includantur omnia, quae ab ipso pendent, quia no pertinent ad quantitatem ejus. In objecto autem intelligibili est necessarium ad compre hensionem illius, cognosci quidquid ab illo oriri, vel pendere potest, quia totum hoc cen setur ad illud objectum pertinere, ut cogno scibile est. At vero per visionem beatam no potest ita cognosci Deus, ut simul per illam visionem et ex vi illius videantur creaturae quae a Deo pendere et procedere possunt, u hi auctores supponunt : inde ergo fit, ut ill visio non possit esse comprehensio.
9. Non admittitur. — Haec vero responsio, licet vero principio utatur, ut mox dicemus, tamen non video, quomodo applicare illud possit , si consequenter loquatur. Tunc enim ad comprehensionem rei necessarium est, cognosci omnia, quae ex illa manare possunt, vel pendere, quando hoc confert aliquo modo exactam rei cognitionem, vel quando in re, vel ex re comprehensa cognosci potest id, quod ab illa fit, vel fieri potest. Sed Deus non ita comparatur ad suos effectus, ut isti auctores dicunt, ergo cognitio effectuum nihil referre potest, ad comprehensionem Dei, sive eodem, sive diverso actu videantur. Major patet, quia si cognitio effectuum non est in causa, neque ex causa, nullo modo pertinet per se ad perfectam cognitionem causae ; ereo neque ad comprehensionem pertinere potest ; nam comprehensio ultra cognitionem addit exactam cognitionem ejusdem rei, juxta mentem Augustini, locis supra citatis, et juxta communem usum allarum vocum.
10. Praeterea declaratur in Deo ipso, consequenter loquendo in eadem opinione. Negant enim iidem auctores, Deum cognoscere creaturas in se, tanquam in causa, unde consequenter aiunt, licet Deus in se una scientia cognoscat se et creaturas, tamen illam scientiam esse comprehensivam Dei, ut est omnino absoluta a creaturis etiam possibilibus. Imo etiam aiunt, illam scientiam non esse tam necessariam, ut terminatur ad creaturas possibiles, quam ut terminatur ad Deum : inde etiam dicunt, verbum divinum procedere ex scientia Dei, ut est de Deo, non vero, ut est scientia creaturarum : et nihilominus non negabunt Verbum esse ex scientia comprehensiva Dei, et consequenter dicere debent scientiam comprehensivam Dei esse magis necessariam, quam scientiam creaturarum, ergo scientia creaturarum non pertinet ad comprehensionem, er3o scientia beatorum erit comprehensio, nam ad comprehensionem impertinens est, quod repraesentet, vel non repraesentet creaturas.
11. Respondere possunt, licet scientia, quam Deus habet , non requirat actualem terminaionem ad creaturas, ut sit comprehensio Dei, amen postulare, ut sit talis scientia quae neessario repraesentet creaturas Si illae sunt possibiles , vel futurae. Et ita in illo primo siino , in quo intelligitur esse in Patre compreiensio divinitatis sue et nondum attingere reaturas possibiles, jam est scientia illa remeesentativa creaturarum, si sint, et hoc tam necessario illi convenit sicut esse scientiam , vel comprehensionem divinitatis. Hoc autem non ita invenitur in visione creata Dei, et ideo non est comprehensio.
12. Sed haec responsio non satisfacit, tum quia si illa scientia Dei non est repraesentativa creaturarum ex vi divinitatis cognitae, tanquam medii ducentis ad cognitione creaturarum, illa perfectio talis scientiae, scilicet, quod sit repraesentativa aliorum objectorum scibilium, parum refert comprehensionem Dei, quia solum se habet concomitanter ad cognitionem Dei et non provenit ex illa, sed ex enttativa perfectione illius scientise, quasi materiali. Tum etiam quia non repugnabit facere visionem Dei creatam, quae illam perfectionem habeat, nam dicti auctores docent, posse Deum manifestare per scientiam creatam omnes res possibiles in se ipsis, per propriam cognitionem : docent etiam possibile esse unico actu Deum et creaturas videre, etiamsi non videantur creaturae in Deo, sed concomitanter : ergo etiam poterit facere Deus unam visionem creatam, qua Deus ipse, et omnes creaturae possibiles et futurae videantur : ergo illa visio esset comprehensio, vel certe dicendum est. concomitantiam illam non referre ad comprehensionem, quia neque supponit, neque indicat magis perfectam cognitionem divinitatis, quam si sola ipsa sine creaturis videretur.
13. Redditur ratio. — Superest ergo, ut ad cognitionem creaturarum in Deo, tanquam in causa recurramus et dicamus ag comprehensionem non satis esse cognoscere totum id, quod in re cognita formaliter inest , sed etiam illa omnia ita cognoscere, ut ex vi talis modi cognoscendi ea comprehendantur omnia quae quovis modo ab illa essentia emanant , aut emanere possunt. Et hoc ipsum est cognosci non tantum rem totam, sed etiam totaliter , idemque est rem comprehensivam scientis comprehensione finiri, ut Augustinus dixit i2 de Civ., cap. 418, et inidem redit, quod dicitur, oportere, satisque ad comprehensionem esse ut nihil lateat videntem , utique eorum, quae in tali objecto quocumque modo videri possunt. Quia ergo visio creata hoc non habet, neque habere potest, ideo comprehensio non est. Et haec fuit ratio D. Thomae, 1 p., q. 12, art. S. Nec est diversa ratio, quam in articulo septimo habet , dum probat , Deum non posse comprehendi a beatis, quia lumen gloriae non potest esse infinitum. Nam haec est ratio quasi remota et a causa efficiente, altera est proxima et a causa formali : visio enim creata ideo non est comprehensio , quia non ostendit in Deo omnia, quae possunt ostendi : ideo autem non omnia illa ostendit, quia finita est, et a lumine finito procedit : finito (inquam) et essentiahter et intensive, neutro enim modo potest esse infinitum. Hinc ergo concludit divus Thomas in illo articulo septimo, Deum finite cognosci per visionem creatam, et ideo non comprehendi, quia non cognoscitur quantum cognoscibilis est.
14. Et hoc etiam est, quod in eodem art. 7 ad 3, dicit : Deum non videri totaliter, quia modus objecti non est modus cognoscentis , id est, quia objectum est cognoscibile intinite, et visio non est infinite cognoscitiva, unde hcet videns essentiam Dei, videat ipsam esse infinite cognoscibilem, tamen simul videt a se non infinite videri, et ita suam visionem non habere modum adaequatum objecto, et ideo non comprehendere illud. Quid autem sit objectum illud esse infinite cognoscibile , explicat D. Thomas in articulo octavo, per hoc, quod in eo potest videri quidquid possibile, vel conoscibile est . quod fieri non potest per visionem finitam. Quocirca nunquam D. Thomas docuit, ad comprehensionem , ut sic, necessarium esse, ut in genere entis sit tam perfecta cognitio sicut est objectum comprehendendum, nam hoc plane falsum est, neque ad rem praesentem erat necessarium. Unde nec ad comprehensionem Dei per se, ac formahter D. Thomas requirit visionem in genere entis aequalem visioni increatae Dei, quia hoc etiam per se non pertinet ad rationem comprehensionis. Quamquam hoc consecutione quadam sit necessarium. Quia cum Deus sit objectum infinite cognoscibile objective,non potest comprehendi, nisi infinite cognoscatur : non potest autem infinite cognosci , nisi per virtutem infinitam, qnuia nulla minor potest penetrare omnia infinita cognoscibilia , quae in eo latent. Non potest autem esse vis cognoscendi infinita, nec visio sic infinita, nisi increata sit. Atque eamdem rationem habet D. Thomas 3 p., q. 10, art. 2, ubi disp. 26, sect. 2, hanc materiam et rationem latius prosecuti sumus, et ideo in praesenti loco haec sufficiunt.