Text List

On this page

Caput 30

Prev

How to Cite

Next

Caput 30

Caput 30

Sit-ne deus omnino invisibilis homini in vita mortali, ita ut pro hoc statu visio clara dei illi communicari non possit

CAPUT XXX. SIT-NE DEUS OMNINO INVISIBILIS HOMINI IN VITA MORTALI, ITA UT PRO HOC STATU VISIO CLARA DEI ILLI COMMUNICARI NON POSSIT.

1. Haec sola quaestio superest ad plenam declarationem hujus attributi et non proponitur de comprehensione, quia cum illa in omni statu sit homini impossibilis simpliciter, etiam in ordine ad potentiam absolutam, multo magis in statu vitae mortalis. De visione autem est peculiaris difficultas, quia interdum dicitur Deus invisibilis in hac vita, Joannes 1: Deum nemo cidit unquam, et idem Joannes 4. Addit vero Paulus 1 Timoth. 6: Quem nemo hominum cidit, sed nec videre potest. Nam Exod. 33, ait Deus Moysi : Non videbit me homo et vivet. In contrarium vero est, quia interdum dicitur, mortales homines in Scriptura videre Deum et faciem Dei, ut Augustinus, Ep. 112, a cap. 4, late disputat.

Prima conclusio. —Breviter tamen dicendum imprimis est, non esse absolute impossibile hominem in corpore mortali elevari secundum mentem ad videndum clare Deum. Haec assertio certissima est in theologia. Probatur enim aperte, quia Christi anima conjuncta corpori mortali habuit visionem illam permanentem , ac perpetuam a primo instanti creationis suae, utlate probatum est in 1 tom., 3 part., disp. 25, sect. 1; ergo posset Deus idem concedere cuilibet homini mortali, etiam si humanitas ejus non esset Verbo hypostatice unita. Nam illa unio nec physice concurrit ad visionem , nec dat capacitatem physicam illius nec formaliter aufert impedimenta illius, sed solum adducit secum quamdam congruentiam, et quasi debitum connaturalitatis, ut ratione illius elevanda fuerit anima sic Deo unita substantialiter, ad summam unionem accidentalem. Ratio vero a priori est, quia in hoc nulla est implicatio contradictionis, quia licet anima unita corpori mortali non possit naturaliter intelligere, nisi per species a phantasmatibus acceptas et cum dependentia ab illis : tamen a Deo elevari potest ad intelligendum per species per se infusas et sine concursu phantasiae: ergo eadem ratione potest elevari ad visionem Dei.

3. Secunda conclusio. — Dico 2, de communi lege et potentia non conceditur hominibus mortalibus clara visio Divinae essentiae. Haec assertio est D. Thomae 1 p., q. 12, art. 11 et 19, q. 5, art. 3, 2, 2, q. 180, art. 5, estque de fide, illam enim probant testimonia Scripturae in principio adducta, quae in hoc sensu Patres interpretantur , quos paulo inferius referemus, et quos supra retulimus, capite quinto, contra Anomaeos. Nam illi haeretici non solum damnati sunt, quia dicebant, Deum posse comprehendi, sed etiam, quia dicebant in hac vita comparari claram Dei cognitionem. Sicut etiam Begardi et Beghinae non solum damnati sunt, quia dicebant videri Deum naturaliter , sed etiam, quia in hac vita putabant comparari lege communi illam visionem, ut patet ex Clement. Ad nostram , de Haeret. Ratio vero a priori est, dispositio divinae providentiae nobis revelata ; et ipsa experientia satis nota. Hujus vero divinae ordinationis duplex est ratio. Una moralis : altera physica.

4. Duplex assignatur ratio. Prior.— Posterior ratio. — Prior est, quia tempus hujus vitae est tempus merendi et pugnandi, post hanc autem vitam est status praemii , quod maxime in visione Dei confertur. Unde Paulus aiebat 2, Cor. 5: Duwmn sumus in corpore, perigrinamur a Domino, per fidem enim ambulamus et non per species, et V, Cor. 13: Cum cenerit quod perfectum est, etc., et infra: Fidemus munc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem, et 1, Joan. 5 : Cum appuruerit, simales ei erismis. Quasi dicat, non esse hoc in hac vita expectandum, sed in futura. Posterior ratio est , quia status animae in corpore mortali est ineptissimus ad perfectionem illius visionis. Quia in hoc statu nihil potest intelligere anima nostra nisi modo materiali, id est, ad modum rerum corporalium , a quibus cognitionem accipit. Deus autem videri non potest nisi modo purissimo et maxime spirituali. Et hac ratione maxime utitur D. Thomas, 1p., quaest. 12, art. 11et 3, contra Gentes, cap. 47, et quaest. 12, de Verit. , art. 9; et ex illa concludit, impossibile esse videre Deum in corpore mortali, quod aliqui intelligunt, id est, cognitione accepta per corpus mortale, seu ministerio sensuum. Atque ita aiunt hoc esse impossibile simpliciter. Sed hoc licet verum sit, non est ad rem , quia supponimus, visionem esse supra naturalem modum cognoscendi hominis, et absolute quaeritur, an sit possibilis in hoc statu. Item alias non oporteret, Christum, vel alios excipere, quos D. Thomas excipit. Sensus ergo est, id esse impossibile de lege ordinaria fundata in illa conditione homini naturah.

5. Dubium. — Duphliciter visio animam a corpore abstrahere potest. — Dubitari vero potest circa hanc rationem, an illa visio communicata divinitus anima hominis in corpore mortali, ex natura et vi sua extrahat eam ab hac vita mortali aliquo modo : dico natura sua, quia interveniente Divina potestate et actione certum est, non semper habere illum effectum. Sicut in Christo Domino fuit visio beata toto tempore vitae mortalis, sine abstractione animae a substantia (ut sic dicam), vel officio illius vitae. Ideo etiam dixi aliquo modo, quia duobus modis intelligi potest , visionem illam habere vim abstrahendi animam a corpore mortali. Primo separando illam omnino etiam quoad substantialem informationem talis corporis. Secundo abstrahendo illam ab omni operatione praesertim sensuum, et raptum seu extasim faciendo , ita ut omnino per visionem impediatur , ne aliquid pro tunc sentire vel percipere possit.

6. Priori abstractione est conclusio. —he priori abstractione certum esse judico, ex vi visionis non fieri talem separationem animae a corpore, etiamsi speciali Dei protectione non impediatur visio , ne talem affectum efficiat. Hoc satis probat exemplum Christi Domini. Nec enim putandum est peculiare, ac continuum miraculum fuisse, quod visio illa animam Christi a corpore non separaverit. Idem confirmat , quod talis visio sine speciali miraculo erit in beatis post resurrectionem, neque oportebit, Deum speciali quadam actione supernaturali aliquid efficere, ut possit illa visio esse in anjma informante corpus. Quod vero illud corpus sit immortale ad hoc parum refert, ut statim dicam. Rhatio ergo a priori est, quia visio illa nec formaliter, neque effective, repugnat physice cum informatione substantiali animae in corpus, ut videtur per se notum.

7. Objectio— Responsum.—bices, non repugnare cum informatione per se, repugnare tamen cum corporis mortalitate. Respondeo imprimis informationem animae quoad substantialem unionem, ejusdem rationis esse in corpore mortali et immortali. Deinde, dotes gloria, quibus corpus efficitur immortale et quodam modo spirituale, aptiusque ad serviendum spiritui, non manare physice et effective a visione beata, sed solum per quamdam congruentem Dei ordinationem suo modo connaturalem illi statui : et quoad hoc fuisse miraculum in Christo habere illam visionem sine gloria cotporis. Tamen supposito illo miraculo ( quod Deus suspendit gloriam corporis, non obstante visione) dicimus, non esse peculiare miraculum , quod anima illa conservetur corpori unita, cum eadem visione. Quia formaliter non magis repugnat illa visio cum unione ad tale corpus, quam unio hypostatica. Sunt enim res diversi ordinis et in diversis subjectis proximis, unde non habent formalem repugnantiam inter se. Neque unio illa per se est effectiva per actionem aliquam transeuntem , ut possit effective tollere unionem , vel alterare corpus, aut privare illud dispositionibus necessariis ad unio- nem cum anima, quibus permanentibus non dissolvitur unio.

8. De alia abstractione est dubium. — De alio puncto est nonnulla major difficultas, nam Augustinus et D. Thomas interdum significant, visionem illam vi sua connaturali ita raptare animam, ut omnino abstrahat illam et impediat ab omni sensuum operatione. Sic ait Augustinus 12, Gen. ad. lit., cap. 27: Neminem cidentem Deun vivere vita ista, qua mortaliter vivitur istis sensibus corporeis. Sed nisi ab hac vita quisque quodain modo moriatur, sive omnino eaiens de corpore, sive ita aversus et alienatus carnalibus sensibus, ut merito nesciat, sicut Apostolus ait , an in corpore, vel eatra corpus sit , cum in illam rapitur et subvelatur visionem. Atque hanc sententiam secutus est D. Thomas 2, 2, q. 175, art. 4, et rationem reddit, quia per visionem tota intentio animae, et intellectus ad Deum avocatur, et ideo non potest simul attendere ad operationes sensuum, unde concludit, esse impossibile stante illa visione uti sensibus. : :

9. Conclusio. —Sed imprimis certum est, non esse impossibile de potentia absoluta, ut in Christo Domino patet.-Quod exemplum persuadere videtur etiam sine speciali miraculo id fieri posse. Nam in Christo nullum aliud intervenisse videtur, praeter suppositionem gloriae corporis non obstante visione. Illo autem posito, naturali modo potuit Christus attendere et uti sensibus. Respondet autem divus Thomas ad 2, dispensative factum esse, ut siaul esset viator et comprehensor, et ideo non esse de illo similem rationem. At enim illa dispensatio solum hoc facit , quod esset gloria animae, sine gloria corporis, usus vero sensuum postea naturalis fuit, ergo idem esset in quolibet homine, si daretur ei visio sola et suae naturae in reliquis relinqueretur.

10. Praeterea si ratio supra adducta efficax esset, etiam in corporibus resurgentium impediretur naturalis vis activa sensuum. Nam quod ibi ait D. Thomas ad 1: 7n illis corporibus futuram redundantium a gloria anime. Verum est quoad dotes gloriae: tamen quoad naturalem vim sentiendi eamdem retinebunt et secundum eam connaturaliter operari poterunt, non obstante visione, ergo valde probabile videtur ex vi visionis illius non fieri talem abstractionem a sensibus. Estque urgens ratio, quod visio illa beatifica non umpedit naturales operationes animae, etiam ipsius intellectus , ut in angelis constat et in anima Christi et in aliis beatis, ergo neque impediet operationes cione Ecclesiae, vel probabili ratione. Denique sensuum, etiam in corpore mortali, si ineo infundatur illa visio : quia eadem est ratio de illis operationibus et in corpore mortali non est speciale impedimentum, quoad sensuum actiones.

11. Ratio a priori. — Ratio autem a prieri est, quia illa visio non sit per naturalem virtutem animae, sed per lumen glorise, concurrente anima per virtutem obedientialem et ideo naturalis virtus ejus semper manet expedita, ut non obstante visione suas naturales actiones exercere possit. Sed de hac re et de extasi in universum dicturi sumus latius t. 1, de Relig., lib. 3, qui est de Orat., mentali cap. 11.

12. Dubium expenditur.—BAhiud hic superest grave dubium. An in hac lege, quam diximus : esse ordinariam, ut visio Dei non communicetur homini mortali, sit aliquando dispensatum. Nam quod Deus dispensare possit dubium non est. Duobus autem modis potest intelligi talis dispensatio. Primo, ut aliquis homo ( praeter Christum) toto tempore vitae mortalis, vel pro aliqua magna parte ejus, habuerit illam visionem permanenter et immutabiliter. Et in hoc sensu certum est, non esse factam dispensationem, neque oppositum affirmari posse sine magna temeritate et errore. Quia est contra regulam Scripturae et sine ullo fundamento, vel in Scriptura, vel in Patribus, aut tradi- etiam de beata Virgine in 2 tomo ostendimus non habuisse hoc privilegium in hacvita , quis ergo audeat alicui puro homini iud attribuere?

13. Alio ergo modo intelligitur illa dispensatio de aliqua visione Dei per breve tempus, quasi in transitu et hoc modo creditum est, factas esse aliquas dispensationes. Prima est de Moyse, quam affirmavit Augustinus 12, Gen. ad lit., c. 27 et 28, et epist. 112. c. 12, et secutus est D. Thomas supra, et ante illos videtur fuisse sententia haec Basilii, hom. 1, Exam. Ambrosii, lib. 1, Exam. cap. 2. Quos postea multi secuti sunt, ideoque illa sententia gravis est et probabilis. Ut verum tamen, non video in Scriptura sufficiens illius fundamentum. Nam duo testimonia afferuntur: primum, Exod. 33, ubi Moyses ipse a Domino petiit: Ostende mihi faciem tuam, et iterum, ostende mihi gloriam tuam. In quibus verbis dubium est, quid Moyses petierit. Ego autem probabilissimum credo, petiisse videre ipsam naturam et substantiam Dei, nam hoc est, quod maxime appetere poterat, quia visiones alias in figura, vel gloria corporali satis magnas, satisque familiares habebat. At hoc ipsum illi denegavit Deus dicens: JVon poteris videre faciem meam, unde etiam Augustinus et qui ejus sententiam sequuntur non magnam vim in hoc loco constituunt.

14. Aliud testimonium est, Numer. 12, ubi sic dicit Dominus : S quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per sommiwn loquar ad illum. At non sic servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus; ore enim ad os loquar ei et palum et non per cnigmata et figuras Deum videt. Sed haec verba licet magis faveant, non cogunt: nam ad summum ostendunt quamdam majorem familiaritatem Dei cum Moyse, quam cum aliis prophetis et majorem excellentiam revelationum et apparitionum Dei, vel in visione intellectuali, vel in splendore aliquo et claritate sensibili. Et hic sensus videtur verisimilis. Tum quia non est credibile, Moysem vidisse tam frequenter et familariter divinam essentiam, Deus autem ibi loquitur de ordinario modo, quo solebat loqui cum Moyse. Tum etiam, quia fere eadem verba habentur, Exod. 33, cum dicitur : Loquebatur Dominus ad Moysem facie ad faciem, sicut solet loqui umvcus ad amacum swnn. Et nihilominus ibidem, paulo infra negat illi Deus visionem faciei suae. Imo in fine illius capitis videtur negari illi talis visio pro futuro tempore indefinite, ac simpliciter. Tum denique, quia si nec in monte Sina, neque in tabernaculo, Exod. 23, Moyses vidit divinam essentiam, certe non apparet ex Scriptura, ubi illam videre potuerit.

15. Atque ita de Moyse sentiunt Evaristus papa, epist. 1, Dionysius, de Coelest. Hierar., cap. 4, et epistol. 1, ad Caium, lrenaeus, lib. 4, c. 31, Nazianzenus, orat. 34, Gregorius 18 Moral., cap. 28, Orig., 1. Per, cap. 4, et hom.1, in Isaiam, et alii innumeri. Ex quo a fortiori constat, ante Christi Domini adventum nullum hominem vidisse Deum clare, etiam ad momentum. Estque optima conjectura etiam contra Moysem, quia non expediebat, hominem aliquem ante Christi animam videre Deum, etiam brevi tempore, quod indicavit Joannes, capite primo: Deum nemo vidit unguam ; unigenitus Filius qui est in sims Patris, ipse enarravit, unde quoties in veteri testamento dicuntur Abraham, Jacob, vel alii vidisse Deum facie ad faciem, certum est, esse sermonem de visione imaginaria, vel sensibili, ut late Augustinus, epist. 112, et D. Thomas 2, 2, quaest. 174.

16. Secunda dispensatio est de Paulo, quam etiam affirmant Augustinus et Thomas supra, et Anselmus, 2. Corint. 12, et alii moderni. Illam vero negant Dionysius, dicto capite quarto, de Coelest. Hierarch., et Nazianzenus, dicta orat. 34, Tertullianus, contra Praxeam, cap. 14, et generaliter Hieronymus, Dialog. 3, contra Pelag., infine, et in cap. 6. Isaiae, Isidorus, lib. 1, deSum. bono, cap. 7, Athanasius, quaest. 12, ad Antioc. Et mihi quidem etiam videtur ex sacra Scriptura non colligi.

17. Solum enim afferuntur verba 2, Cor. 12, ubi dicitur: Zaptus est in paradisum et usque ad tertium Calwn et audivisse urcana verba, et similia, quae non cogunt. Primo quia non sunt verba propria, sed metaphorica, variis exposita interpretationibus de Paradiso, de tertio clo et de verbo audiendi. Nam hoc verbum licet interdum sumatur pro clara visione, tamen proprietas vocis non cogit. Item, quia totus ille raptus prout ibi narratur satis proprie intelligitur, si Paulus elevatus est, ad intuendam ipsam Christi humanitatem et gloriam et consortium beatorum , ibique intellexit arcana fidei mysteria. Imo verisimile est, raptum illum non fuisse sine cooperatione phantasmatum, inde enim orta est alienatio a sensibus et quod postea nescierit, an in corpore, vel extra corpus tunc fuerit.

18. Tertia dispensatio ab aliquibus creditur facta cum sancto Denedicto, propter quaedam verba Gregorii 2 Dial., cap. 5. Verum illa non admittit D. Thomas 2, 2, quaest. 180, art. 5 ad 3 et quodlib. 1, art. 1. Ubi Gregorius interpretatur. Nam revera solum refert quamdam insignem revelationem factam sancto Benedicto. Quare non sunt tam facile hujusmodi dispensationes afferendae, aut extendendae. De beatissima autem Virgine pie credi potest, et quidem si alicui hoc privilegium concessum est, illi maxime datum est, ut in 2, t. 3. part., dixi, et licet cum aliis contentis in regula non fuerit dispensatum ; ipsa non solet ita sub his generalibus regulis comprehendi, quin ratione suae dignitatis secum afferat sufficientem rationem dispensationis, vel exemptionis, et ideo pie, ac probabiliter credi potest, gratiam hanc singularem interdum accepisse.

PrevBack to TopNext