On this page
Caput 31
Caput 31
An deus ineffabilis sit, seu innominabilis
1. Ex cognitione oritur sermo et nominum impositio, et ideo ex prioribus attributis, qua ad cognitionem Dei pertinent, oriri censetur hoc, quod sumptum est ex ordine ad sermonem de Deo. Cujus attributi occasione tractant fuse theologi de nominibus Dei, praesertim divus Thomas, 1 part., quaest. 13 et latius Alensius 1; part. a quaest. 48, usque ad 70. Hle vero ibi congerit omnia, quae de variis modis loquendi de Deo, ut uno et ut trino, tractari solent, et non solum de essentialibus, sed etiam de notionalibus disserit. Nos vero ea, quae ad Trinitatem pertinent, in suum locum reservamus, sicut et D. Thomas facit. Ex his vero, quae de nominibus Dei et locutionibus, quae ex illis formari possunt, D. Thomas tractat in illa quaest. 13, multa sunt a nobis tractata in libro primo, tractando de attributis divinis in generali, quia vix erat possibile rem sine vocibus explicare, utrumque vero simul et brevius et clarius expedire potuimus. Unde, si quis recte consideret, quae in art. 2, 3, 4, 7 et 12, illius quaest. 13, D. Thomas tractat, ea declarata inveniet in dicto lib. 1, cap. 9 et sequentibus. Quae vero spectant ad analogiam nominum communium Deo et creaturis, de qua divus Thomas agit in art. 5 et 6, ejusdem quaestionis, in disputatione 28 Metaphysicae, satis a nobis disputata sunt, nam eadem est ratio de nomine Ens et de caeteris Deo et creaturis communibus. Reliqua vero, quae pro explicando hoc attributo, videri possunt necessaria et utilia ad intelligenda, quae in Scriptura, vel Patribus reperiuntur de nominibus Dei, in hoc et sequenti capite breviter comprehendi possunt.
2. Prima assertio. — Atque imprimis dicendum est, Deum vere, ac proprie dici et esse ineffabilem. Quamvis enim hoc attributum sub his terminis in Scriptura non reperiatur, illud nihilominus sub illamet voce tradidit Concilium Lateranense, in capite Firmiter, de Summa Trinitate, sumiturque ex doctrina Patrum dicentium, non posse Deum a nobis nominari, nec sermone explicari. Sic enim Dionysius, cap. 1, de Div. nomin., dixit: Dei neque momen esse, neque sermonem. Et Augustinus 7, de Trinitate, cap. 4: Verius (inquit) cogitatur de Deo aliquid, quam dicitur. Quod etiam retulit Prosperi , in lib. sanct. Augustin, sen. 61. Unde Platonis et Trismegisti dictum celebratur a Patribus : Deum intelligere difficile esse, logui autem impossibile, ut commemorat Cyrillus, lib. 1, contra Julianum, et Nazianzenus, orat. 2, de Theolog., qui addit utrumque esse impossibile. Ratio vero horum Patrum est , quia nos effari non possumus, nisi quae cognoscimus, at Deus qualis sit, cognoscere non possumus, est ergo nobis ineffabilis. Quam rationem his verbis attigit Augustinus, in Ps. 85. Queres, quid sit Deus, quod oculus non vidit, negue auris audivit, neque n cor hominis non ascendit. Quid queris, ut ascendat in linguam, quod in cor hominis non ascendit : quasi dicat, non posse linguam nominare, quem sicut est, non cognoscit.
3. In quo sit difficultas. — Difficultas autem est , quomodo hoc attributum intelligendum sit, quia simpliciter dicere non possumus, Deum esse ineffabilem , cum de nulla re frequentius loquamur, nec innominabilem, cum tot nominibus illum appellemus. Unde acute, ut solet , Augustinus , lib. 1, de Doct. Christ., cap. 6, non videtur nobis permittere Deum dicere ineffabilem, ne in ipsamet voce contradictoria dicere videamur. Cum itaque de Deo aliqua dixisset, interrogat: Divimus ne aliquad dignum de Deo? Si dixi non est hoc, quod dicere volui. Unde hoc scio nisi quia Deus ineffabDilis est, quod autem a me dictum est, si aneffaLile esset , dictum non esset, et subjungit: At per hoc nec ineffabilis quidem est dicendus Deus, quia hoc cum dicitur aliquid dicitur et fit, nescio que pugna cerborum , quoniam si illud est ine ffabile , quod dici non potest, non est ineffaLDile, quod, vel ineffabile dici potest. Quam verborum pugnam, ait statim Augustinus, stlentio potius pacandam esse , quam voce. Nihilominus tamen conandum est nobis cum theologis explicare, quomodo Deus ineffabilis dicatur. Ratio enim Augustini evidenter convincit, Deum non in eo sensu dici ineffabilem , ut nullum possit habere nomen, quo mediante de illo loqui possimus, id enim constat esse falsum ex usu, non tantum Scripturae et fidelium , sed omnium etiam philosophorum et hominum. Videndum ergo est, quo modo ineffabilis dicatur, quomodove de illo loqui possimus , eique nomina imponere, et quae sint haec nomina, et quomodo nobis, aut aliis illum indicent et significent.
4. Deus dicitur ineffabilis sermone humano. —Supponendum autem imprimis est, Deum dici ineffabilem humana voce, ac sermone et verbis, seu nominus vocalibus : nam in ordine ad conceptus, seu verba mentalia dicitur Deus, vel incomprehensibilis, vel invisibilis, ut videmus. Unde nihil in hoc loco tractamus, de modo, quo angeli, de Deo loqui possunt, quia illi (ut credimus) non loquuntur per signa significantia ad placitum, quae nostris conceptibus, seu vocibus proportionalia sint, sed suos conceptus manifestando, unde eadem est ratio de eorum locutione et de conceptione, seu co- gnitione, nam locutio solum addit voluntatem objiciendi alteri conceptum proprium , ut ab eo videatur. Et ob camdem causam non agimus de videntibus Deum, ut sic, quia si ipsi inter se loqui possunt de Deo, ut a se viso (quod ego satis dubito propter ca, quae in sequentibus insinuabo) non loquentur more humano, sed angelico, vel potius divino, suos conceptus in se ipsis, manifestando. Nunc ergo tantum sermo est de vocibus humanis, quae totam vim suam habent in significatione, nam ratione ilius locutioni deserviunt, quatenus voces sunt signa conceptuum, ut Aristoteles dixit. Haec autem significatio vocoum et nominum non est naturalis, sed impositionem humanam vel divinam, seu cujuscumque habentis auctoritatem ad tribuendam illam, ut constat.
5. Ex his intelligi potest, omne nomen , seu verbum humanum ex cognitione oriri et ad cognitionem tendere. Nam cum significet ex impositione , supponit in imponente cognitionem ejus rei, ad quam significandam imponendum est nomen, quia impossibile est loqui de re incognita; et longe impossibilius est , ut quis imponat nomen rei, quam nullo modo cognoscit. Et ideo dicitur Genes. 2, adduxisse Deum animalia ad Adam: Uft videret, quid vocaret ea, quia nisi ea praecognovisset, non potuisset ea nomina imponere. Ordinatur autem nomen ad generandam cognitionem rei significatae perillud in mente audientis, nam omnia sensibilia signa ad hanc finem ordinantur. Quia de ratione signi sensibilis est: Ut praeter speciem, quam ingerit sensibus, aliquid aliud faciat in cognitionem venire, ut Augustinus, l. 2, de Doct. Christ., in principio, tradidit, et scholasticis et dialecticis vulgare est.
6. Et inde consequenter habent voces humanae, ut sint instrumenta , quibus homines possunt inter se conceptus suos, et sensa manifestare, quomodo dixit Aristoteles, lib. 1, de Interpret. : Sunt autem ea, que sunt in voce earum quae sunt in animo passionum notae. Quamvis enim nomina directe imponantur ad significandas res conceptas, ut per se notum videtur, et ideo directe etiam moveant ad cognoscendas res, quas proxime significant (quae interdum esse possunt res externae, ut homo, leo, interdum cognitiones ipsae, si ad ipsas significandas voces impositae sint, ut est haec ipsa vox cognitio aut verbum cogito , aut nomen inftellectio, et similia) nihilominus nomina non significant res, nisi ut objectas conceptibus loquentium et objiciendo illas mentibus audientium , et ita deserviunt ad manifestan- dos et reprimendos proprios conceptus. Nam quia non possumus alteri manifestare nostros conceptus in se ipsis, utimur verbis ad illos manifestandos.
7. Ex quibus intelligere lhicet, id, quod ad dicenda valde necessarium est, nomina rerum, non posse in nobis virtute sua generare intuitivam rei significatae, sed tantum abstractivam cognitionem. Probatur, quia nomen vi sua non confert nobis propriam speciem illius rei, cujus est nomen, sed tantum sui ipsius, et mediante illa specie, facit nos venire in alterius cognitionem rei significatae, quae esse debet per propriam speciem ejus. Item illa repraesentatio vocis, per se et natura sua est independens ab actuali existentia rei significatae, quod adeo verum est, ut licet ipsa vox significet rem existere, nihilominus ipsa vox non ostendit re vera ita esse, quia potest retinere illam significationem , etiamsi vera non sit, at intuitiva cognitio esse debet de re existente, ut existens est, ergo non potest nomen ducere in cognitionem intuitivam rei. Denique nomen non significat menti nisi mediante auditu, auditus autem non confert intuitivam cognitionem nisi ipsius soni sensibilis, atque ita in praesenti confert intuitivam cognitionem ipsius nominis, non tamen rei significatae per nomen.
8. Quocirca etiamsi, is, qui loquitur, vel qui nomen ad significandum imponit , habeat intuitivam cognitionem illius rei, quam nomen significat, vel significare debet, nihilominus nomen ex vi suae impositionis non potest repraesentare intuitive rem quam significat. Quia semper facit illam cognoscere, non in se ipsa, sed in signo extraneo. Unde visio imponentis tale signum, vel per illud loquentis est quasi per accidens, quia nomen non significat loquenti, vel imponenti, ut tales sunt, sed audientibus, ut sic: et hic est veluti intrinsecus et connaturalis finis talium signorum.
9. Ex quo tandem concludo, talium signorum, nominum, seu verborum significationem mensurandam esse ex cognitione, quam generare possunt in mente audientium , nam si illa cognitio fuerit perfecta , vel imperfecta, tale etiam erit nomen : si cognitio fuerit quidditativa, vel essentialis, etiam nomen dici poterit essentiale, et sic de aliis. Ratio est , quia tota ratio signi consistit in habitudine ad significatum , ut sic. Item, quia hae voces non significant res, prout in se sunt, sed prout objiciuntur mentibus humanis, et ideo dicuntur significare conceptus objectivos et exprimere formales. Neque refert, quod interdum imponi possint ab habente altiorem cognitionem , ut a Deo ipso, quia semper debet signum accommodari illi, pro quo instituitur, quia ad illum tanquam ad finem ordinatur, illumque respicit per modum termini , ad quem tendit, a quo solent hujusmodi res speciem sumere. Quod ita etiam declaratur , nam vox humana non potest ad finem cognitionis deservire, nisi prius homines concipiant et sciant significationem ejus ; ergo non potest vox aliqua perfectius significare hominibus rem aliquam, quam homines ipsi possint rem illam concipere, ergo inde mensuranda est perfectio talis signi, non ex cognitione imponentis, licet alioqui excellentior sit.
18. Assertio secunda. — Mis positis, dico secundo. Nullum est nomen Dei, quod ipsum quidditative significet, seu repraesentet, et hac ratione merito inetfabihs dicitur, et in eodem sensu dici potest innominabilis , hcet haec vox adeo usitata non sit. Ita docet D. Thomas, q. 23, art. 1, et cum eo caeteri theologi statim citandi. Idemque sentiunt Dionysius, Cyrillus, Nazianzenus et Augustinus in principio citati. Damascenus, lib. 4, cap. 4, sic ait: /n Deo impossibile est , quidnam essentia sua, ac natura ipsa sit dicere. Gregorius 2 Moral., cap. 16: isi homo de Deo loqui ceperit, illico quam sit nifl ostenditur, quia magnitudinis illius immensitate devoratur : quia furi ineffalile cupiens, ipsa suee ignorantice angustia deglutitur. Idem sumitur ex Justino Apolog., 2, proChrist., et Orig., lib. 6, contra Celsum, post medium, et aliis infra citandis. Favet etiam scripturae, in qua significatur : Deun esse super omne nomen, quod nominatur mon solum in hoc seculo, sed etiam in futuro. Vta enim explicat Paulus ad Ephes. 1, dignitatem, quam Christus habet ex eo, quod est Filius Dei naturalis, supponit ergo illam esse excellentiam propriam Dei. Unde est illa interrogatio Proverb. 30 : Quod est nomen ejus, aut quod nomen Filii ejus, si nosti? Et Gen. 32 : Cur queeris nomen meum ? hatio denique facilis est ex dictis , quia nobis impossibile est in hac vita Deum cognoscere quidditative, ergo, nec habere nomen , quod ipsum quidditative repraesentet.
11. Nonnulli positam assertionem varie coarctant.—At vero theologi conclusionem hanc limitant variis modis. Quidam dicunt, quod licet viatores non possintimponere nomen;Deum quidditative significans , tamen Deus ipse et beati possunt illud imponere, quia ipsi Deum quidditative cosnoscunt. Tale autem nomen a Deo, vel beatis impositum de se quidditative significaret Deum, licet nobis fortasse non significaret pro statu hujus vitae. Hoc videtur supponere D. Thomas in illo art. 1, clarius 1, contra Gentes, cap.30, et sequentibus.Significat etiam cap. 1, dist. 22, quaest. 1, art. 1, ubi citantur Bonaventura et ali. Et Alensius, 1 p., quaest. 48, art. 1, sed non satis clare loquuntur de beatis et de viatoribus aperte negant. At vero illud de beatis videtur admittere Cajetanus, quaest. 13, art. 1, saltem de possibili, licet de facto neget datum esse hominibus tale nomen, quia esset inutile.
12. Alii vero ut Scotus in 1, distinctione 22, quem sequuntur Gabriel et Ochamus ibi et nonnulli moderni expositores divi Thomae, dicunt. Etiam viatores posse Deo nomen imponere, quod se quidditative Deum repraesentet, quia licet non repraesentet ipsis hominibus viatoribus, beatis et angelis poterit repraesentare. Utiturque Scotus quodam mirabili fundamento, quod potest quis imponere nomen ad significandum clarius et distinctius rem, quam ipse imponens nomen illam cognoverit. Nam haec vox substantia significat substantiam prout in se est, ex hominum impositione, quamvis homines in hac vita non cognoscunt substantiam prout in se est, sed per species accidentium. Item argumentantur alii, quia interdum qui nomen imponi, solum habet cognitionem abstractivam rei et illi semper significat obscure et confuse, aliis vero, qui rem illam viderunt distinctius significant, quia audito illo nomine, statim concipiunt rem illam, prout illam viderunt. Nominis autem significant non his, qui illa imposuerunt, sed audientibus, ergo possunt distinctius significare illi qui eis utitur quam fuerit assecutus is, qui ea imposuit et clarius, quam ipse cognoverit rem significatam per tale nomen.
13. Nomen habere non potest empressiorem significationem cognitione illius a quo nomen tali rei impositum est. — Ut autem ab hae posteriori sententia incipiam, incredibile profecto est, nomen habere perfectionem et magis expressam significationem, quam fuerit cognitio illius, a quo impositum fuit ad significandum. A quo enim habere illam potest ? non enim ab imponente, quia nemo dat, quod non habet, nec effectus virtutem causae potest excedere. Item, si ille nullo modo rem talem cognosceret, non posset illi nomen imponere, ergo cum illam imperfecte cognoscit, non potest imponere nomen, quod illam perfectius significet, quam ab ipso cognoscatur. Deinde inductione satis constat, (maxime in praesenti materia) omnia no- mina, quibus Deum significamus, significare juxta modum concipiendi nostrum, ut constat ex dictis supra, lib. 1, cap. 9, et ult. et ex hic dicendis amplius constabit. Praeterea commune axioma est, facilius esse rem concipere, quam verbis explicare , ut supra ex Trismegisto Platone, Nazianzeno, Cyrillo et Augustino retuli, estque experientia notum. Et ratio suffragatur, quia nobiliori modo operatur mens per se ipsam et faciliori modo, quam per corpus. Unde licet interdum contingat, aliquem plus significere verbis, quam ipse intelligat, ut Scotus objicit, illud est casu, sicut fons prolatus a psitaco, plus significat , quam ipse assequatur, quia non habet significationem ab illo, sed materialiter ab illo profertur, nam significationem habet ab impositione, nunquam tamen significatio vocis, potest excedere suam impositionem, nec mentem ejus, qui illam imposuit. Quod maxime verum habet in vocibus simplicibus, nam per compositionem simplicium multa possumus nos fingere, quae primus impositor non concepit et componendo voces simplices, unus explicat melius mentem suam quam alius, quia hoc non pendet ex impositione, sed ex meliori compositione simplicium terminorum, quae pendet ex facultate utentis. Sic ergo illa significatio vocis, quae ex sola impositione est, nunquam potest excedere conceptionem imponentis.
14. Definitio signi. — Nec exemplum de nomine saubstantia contrarium ostendit, quia sicut imponimus substantiae proprium nomen, ita illam concipimus proprio conceptu aliquo modo. Quod si conceptus hic imperfectus est, confusus vel connotativus, illum etiam significandi modum vox ipsa involvit. Argumentum autem aliorum parum effticax est, nam licet demus, eum qui rem videt, audito nomine ejus distinctius illam concipere, quam is, qui nomen imposuit ex sola abstractiva cognitione: non inde sequitur nomen ipsum distinctius significare, quia clarior illa cognitio in tali persona non provenit ex significatione vocis, sed ex speciebus, quas de re ipsa conservavit. Cum autem agimus de significatione nominis, considerandus est effectus, quem per se et quasi vi sua causat tale nomen in mente audientis, juxta definitionem illam : Sagmaun est quod preeter speciem quem sensibus ingerit, aliquid aliud facit in cognitionem venire. Id ergo, quod signum ipsum facit, ad ejus significationem pertinet. Quod autem aliunde provenit quasi per accidens ex dispositione audientis : non facit ut nomen melius significet. Alias non habe- ret nomen determinatam perfectionem significationis, sed pro varietate audientium, qui non ex nomine, sel aliunde habent majorem, vel minorem rei cognitionem, haberet unum et idem nomen ex vi ejusdem impositionis multiplicem significandi modum, quod frivolum est, quia ex his, quae sunt extrinseca et per accidens, non est propria vocis significatio variari, aut mensurari. Unde licet verum sit, nomen habere significationem suam in ordine ad audientem, ut supra dixi, et in ordine ad eumdem esse considerandum perfectionem significationis, id tamem intelligendum est, de significatione per se, etex vi talis nominis, non de his, quae sunt per accidens et ex alio modo cognoscendi proveniunt.
15. Corollarium. —Unde colligo impossibile esse, ut nomina, quae nobis imperfecte Deum repraesentant, beatis significent Deum clare et prout est in se. Quia licet beati alias videant Deum in seipso, eumque quidditative cognoscant, illa cognitio nullo modo ex his nominibus excitatur, aut generariunquam potuisset, unde impertinens est et per accidens ad horum terminorum significationem. Nomem enim non dicitur significare, nisi quatenus facit in cognitionem venire, ut ex definitione signi ab Augustino tradita constat, ergo licet beati audientes nomina Dei, quibus nos utimur, videant Deum, si illa nomina non faciunt illos in illam cognitionem venire , non possunt dici significare ipsis ratione talis cognitionis ; ergo non possunt repraesentare illis clare Deum vel quidditative, quia non repraesentatur illis hoc modo, nisi mediante visione, quae visio fieri non potest ex perceptione talium nominum.
16. Aliquorum responsio. — Dilwtur. — Respondent aliqui, quod licet beatus antea videat Deum, nihilominus audito nomine Dei, quo nos utimur, intelligit beatus nostros sermones esse conformes visioni, quam ipse habet de Deo, et hoc dicunt esse satis, ut illa nomina beatis, clare et quidditative Deum significent. Sed hoc non satisfacit, quia significatum vocis non est attendendum nisi ex conceptu et cognitione, quam vi sua formare facit, nomen autem Dei perceptum a beato, non facit illum cognoscere Deum intuitive, sed abstractive tantum illum concipere et ibi sistit ejus cognitio, quantum est ex vi nominis. Alia vero ulterior cognitio quasi comparativa, qua beatus percipit sermones nostros esse conformes suae visioni, non est ex vi significationis nostrorum nominum, sed ex visione, quam ipse aliunde habebat. Quod praeterea declaro, nam cum ducitur beatus videre illam conformitatem nostrorum sermonum, cum sua visione, vel videt illam per ipsammet visionem beatam, et sic illa cognitio non causatur ex nominibus nostris, ut per se constat et consequenter non pertinet ad illorum significationem, ut dictum est, vel habetur illa cognitioper alium actum extra visionem et sic neque ille actus esse poterit cognitio quidditativa Dei, quia haec per solam visionem habetur, nec etiam est ex vi significationis nominis, sed ex quodam quasi discursu, quem intelligitur facere beatus comparando id, quod audit, ad id, quod videt, qui magis est ex virtute ejus, quam ex vi nominis, cujus significatio sistit in eo conceptu, quem formare facit immediate, ex vi auditionis suae.
17. Exemplo declaratur, nam homo, quatenus est ad imaginem Dei, non magis repraesentat beato quidditative Deum, quam nobis, licet beatus videndo clare Deum et hominem, clarius etiam possit cognoscere convenientiam hominis cum Deo. Item coeli, licet enarrent gloriam Dei et sint quaedam signa naturalia divini esse, non possunt ostendere quidditative ipsum esse Dei, etiam beato videnti Deum, quia licet beatus alias videat Deum, nunquam potest videre ex vi illius medii. Et licet habita simul cognitione per tale medium et visione, possit illam comparare et conformitatem aliquam inter id, quod videt et quod per illum effectum significatur, clare cognoscere, id tamen satis esse non potest, ut effectus ille dicatur significare beato Deum quidditative , ergo multo minus id dici potest de nostris nominibus significantibus Deum ex sola impositione et imperfecto modo.
18. Unde ulterius colligo contra priorem sententiam, non solum nos non posse tale nomen imponere, verum etiam nec beatos ipsos, imo nec Deum posse nomen sibi imponere, quod ipsis beatis Deum quidditative significet, aut prout in se est. Haec sententia placet multis modernis theologis. Et probatur ex fundamento posito, sistendo semper in definitione signi. Quia nomen in tantum significat, in quantum facit devenire in cognitionem rei, quam significare dicitur, ergo non potest aliquod nomen significare rem aliquam, quam non potest facere cognoscere, ergo non potest illam significare illo modo, quo non potest illam facere cognoscere. At nunquam potest nomem aliquod impositum ad significandum Deum, facere audientem cognoscere Deum quidditative, seu prout in se est, quantumvis illud nomen sit a beato, vel a Deo impositum, : ergo nec potest significare Deum prout inse est quidditative. Minor probatur, quia nomen ex vi significationis suae nunquam generat visionem intuitivam, ut supra ostensum est, et extra illam visionem non cognoscitur Deus quidditative et prout in se est, ut supponimus.
19. Quorumdam objectio.—Sed aiunt, unusquisque potest imponere nomen ad significandum tam perfecte rem quantum a se cognoscitur, sed Deus et beati cognoscunt Deum quidditative, ergo possunt imponere nomen eodem modo significans Deum. Respondeo falsam esse majorem, licet enim verum sit, non posse aliquem imponere nomen ut perfectius significet rem, quam a se cognoscitur, non tamen e contrario, semper potest tam perfecte significare rem per nomen illi impositum, quam a se cognoscitur. Tum quia generatim loquendo facilius est, rem mente concipere, quam verbis exprimere, ut supra dicebam ex Patribus, et maxime verum est, quando perceptio mentis fit per superiorem intellectum: explicatur autem inferioribus mentibus, ac minus perfectis. Tum etiam quia significatio nominis, licet pendeat ab imponente, ut a causa, non tamen commensuratur illi, sed audienti. Unde non potest esse perfectior, quam possit esse cognitio ex vi illius genita in mente audientis. Fieri autem nullo modo potest, ut per alicujus nominis significationem perveniatur in cognitionem quidditativam Dei, vel exprimatur, quomodo Deus sit in se, ergo repugnat nomen Deo imponi eo modo significans illum.
20. Unde recte dixit Augustinus, libro 15, de Trinitate, cap. 11: Quando verbum mentis per sonw dicitur , vel per aliquod corporale signum, non dici sicuti est, sed sicut potest videri, audirive per corpus. Sic etiam dixit Henricus, in Summ., art. 13, q. 9. Non posse Deum sibi imponere nomen, quod se comprehensive significet, quia licet Deus ipse se comprehendat, nunquam potest facere, ut qui audit nomen ejus, in ipsis cognitionem comprehensivam deveniat et ad significationem vocis hoc est necessarium, nec imponentis cognitio sufficit. Idem autem profecto est de cognitione quidditativa, licet de illa aliter Henricus loquatur, non tamen consequenter, meo judicio. Quia licet in hoc differant, quod cognitio comprehensiva Dei nunquam potest communicari creaturae, quidditativa autem potest , nihilominus in hoc conveniunt, quod neutra comparari potest per auditionem nominis Dei et hoc est, quod ad nominis significationem per se, ac formaliter necessarium est.
21. Aliorum objectio. — Dissolvitur. — Sed objiciunt alii, quia vox non significat naturaIiter, sicut species intelligibilis, vel conceptus, sed ex impositione, vel conventione, qua conventum est, ut audito tali nomine, statim intelligatur talem rem esse in mente proferentis, ergo nihil. obstare potest, quo minus possit beati nomen Deo imponere, quo audito alii videntes Deum intelligant quidditative Deum, ergotale nomen significabit quidditative Deum. Respondeo imprimis, aliud esse, quod nomen significet Deum, aliud quod significet videri a loquente, sunt enim haec duo valde diversa, ut per se constat. Unde posito priori nomine, possemus nos viatores uti illo sine falsitate, non tamen posito posteriori. Si ergo loquamur de priori impositione, licet non repugnet , eum qui audit tale nomen videre Deum et per visionem eum quidditative cognoscere, repugnat nihilominus quod illud nomen faciat ipsum, vel alium, cognoscere Deum illo modo et hoc est significare. Item repugnat, quod audito illo nomine beatus videat, vel cognoscat ex vi nominis eum, qui loquitur, videre Deum, quia hoc non significatur per nomen ut supponitur. Sed ad summum significatur eum, qui loquitur, habere aliquem conceptum, vel apprehensionem rei significatae per nomen, quae significatio magis est naturalis per modum effectus significantis causam suam, quam ex impositione, quanquam illa significatio naturalis non haberet locum, nisi prior significatio et locutio supponeretur. Si vero loquamur de posteriori nomine, licet per illud significaretur, loquentem videre Deum, non tamen ex vi nominis illius cognosceretur quidditative tota visio Dei, ne dum ipse Deus. Sicut nunc multis verbis, vel orationibus nos significamus beatos videre Deum, non tamem possumus quidditative visionem illam explicare.Sic ergo, licet locutio esset inter ipsos beatos per signa ad placitum, nunquam per illam quidditative Deum dicerent, non solum uno nomine, verum nec multis sermonibus, quia per talia signa non potest generari quidditative cognitio Dei. Unde respondendo in forma dicitur, nihil quidem obstare,vel loquentes et utentes nominibus Dei a se impositis, vel a Deo, alia via cognoscant quidditative Deum, tamen quod talem cognitionem quidditativam per talia nomina comparent, aut exprimant esse impossibile et hoc est necessarium ad nominum significationem.
22. Tertia assertio. — Tertio principaliter dicendum est, posse Deo imponi nomina , quae illum significent et hac ratione non essc Deum innominabilem, aut ineffabilem omnino. Haec assertio per se evidens est, et certa ex Scriptura, in qua multa nomina Dei leguntur, de quibus paulo inferius Exod. 15: Omnipotens nomen cjus, Jud. 9, Dominus nomen est tibi. Et similia sunt multa, quae supra, lib. 1, tractata sunt. hecte enim addunt Patres, quia unum nomen non potest Deum satis exprimere, ideo variis nominibus nominari, Dionsyius 1 capite, de Divin. nom , Clemens Alexand., libro 5 Stromat., amedio, et Cyrillus Hierosoly mitan., Cateches. 6: Deus (inquit) multorun nominum est, et substantiee ejusdem. Ratio vero clara est, quia Deus non est omnino ignotus hominibus in hac vita, sed cognosci ab eis potest, ergo et nominari poterit aliquo modo.
23. Postreme assertionis pars probatur. — Hinc etiam manifesta est ultima pars conclusionis, quam probat sufficienter ratio quaedam in principio facta cum testimonio Augustini. Nam si Deus diceretur ineffabilis, quia omnis sermo deillo et nomen ejus esset nobis impossibile, pugna et contradictio in ipsis verbis involveretur: non potest ergo in eo sensu esse ineffabilis. Duobus ergo modis ineffabilis dici potest. Primo quia nullum nomen imponi potest, quod divinam substantiam, prout in se est, significet, sicut declaratum est ; et hoc sensu dicitur innominabilis, nomine, utique, adaequato , vel quidditative eum exprimente, seu significante, ut explicatum est. Et in hoc sensu explicant frequentius hoc attributum Patres, superius citati, et Dionysius de Divinis nominibus, cap. 1, Justinus, orat. Paraenet. ad Gent. et Apolog. 1 et 2, pro Christ., ubi in hoc sensu dicit: Nullum esse nomen Deo impositum, Gregorius Nyssenus, homil. 8, in Eccl., Arnobius, 1. 3, contra Gentes, Joannes Cyparissioti decade 4, supra citata,ubialia ex Patribus refert.
24. Secundo modo dici potest ineffabilis Deus, non solum quia uno nomine satis exprimi non potest, sed etiam, quia vel longo et prolixo sermone nunquam satis ejus excellentia, et natura explicari potest. Est ergo ineffabilis, quia licet in infinitum sermo de illo proferatur, nunquam totum, quod in illo est, poterit effari. Ad hunc modum dixit Leo papa, sermone 10 de Passione Domini. Divine considerationis materiam exm quo est ineffabilis fandi tribuere facultatem, quia non potest deftcere, quod dicatur, dum non potest esse satis, quod dicitur. Quo sensu, dum Deus ineffabilis dicitur quodam modo summe effabilis appel- latur, quia non potest unquam satis effari. Quod etiam indicasse videtur Nazianzenus, oratione 49, dicens: Hoc est Deus, quod cum dicitur, non potest dici; cum aestimatur, non potest eestimari; cum definitur, ipsa definitione. crescit, id est, omnem definitionem excedit, quae verba usurpavit etiam Augustinus, sermone 190, de Tempore, et inveniuntur in Ambrosio, libro de fide contra Arianos, cap. 6.