Text List

On this page

Caput 32

Prev

How to Cite

Next

Caput 32

Caput 32

De variis nominibus dei

CAPUT XXXII. DE VARIIS NOMINIBUS DEI.

1. Prima conclusio. — Quamvis Deus ineffabilis sit et quadam ratione innominabilis, nihilominus (ut diximus), aliquibus nominibus potest a nobis significari, ut aliqualiter de illo loqui possimus. Hac ergo occasione tractant hic theologi de nominibus Dei, quae nos breviter expedire poterimus , quia res facilis est, et de illa multa in superioribus tracta sunt. Supponimus autem sermonem esse de nominibus, quae Deo, ut unus est, tribuuntur : nam de nominibus ad mysterium Trinitatis pertinentibus in proprio tractatu differimus.

2. Proprium bifarium sumitur. Inprimis opponitur metaphorico. —Primo ergo dicendum est, posse Deum habere aliquod nomen proprium. Tta docuit D. Thomas, dicta quaest. 13, art. 1 ad 3, estque certum et explicatur facile, distinguendo illam vocem proprium , habet enim duos sensus et in utroque vera est assertio. Primo ita sumi solet, ut proprium metaphorico opponitur, et hoc modo probatum est supra, libro primo, capite nono, perfectiones illas, quae in suo formali conceptu imperfectionem non includunt, vere, ac proprie in Deo. Nomine ergo illa, quae tales perfectiones formaliter significant, proprie dicuntur de Deo. Idemque est clarum in nominibus negativis, per quae alias imperfectiones a Deo excludimus, ut in primo libro, capite sexto et sequentibus diximus, ubi etiam explicuimus, quomodo haec nomina inre, seu forma significata non involvant imperfectionem, et ideo propria sint, quamvis in modo significandi habere videantur imperfectionem, vel quia ex rebus imperfectis sumpta sunt, vel quia sunt accommodata nostro imperfecto modo concipiendi.

3. Secundo modo communi contradicit. — Secundo modo dicitur nomen proprium, ut distinguitur contra commune ei sic dicitur proprium nomen Dei, quod illi soli vere et proprie tribui potest, ut de hoc nomine Deus et similibus infra dicemus. Solum est observan- dum, quod supra, libro primo, capite tertio, notavi, nomina Deo imposita accommodata esse conceptibus nostris. Nos autem prius concipimus quasdam rationes communes Deo et creaturis, quam ad proprium aliquem Dei conceptum perveniamus, ut concipimns causam, bonitatem sapientiam et similia: tunc vero addimus aliquid, quo conceptum illum generalem Deo proprium faciamus, ut primam causam, a qua omnia pendent, ipsa est nullo, summe sapientem, infinite bonam. Et ita ad significandum Deum proprio nomine utimur, vel similibus vocibus complexis, aut incomplexis aequivalentibus ex impositione. Et ita potest habere Deus proprium nomen, licet nunquam significet id, quod est proprium Dei, prout est in ipso, sed subintelligendo negationem aliquam, vel comparationem cum excessu ad omnia alia, qui etiam est conceptus satis confusus, et aliquo modo negationem includens, ut supra dixi.

4. Secunda conclusio.— Tria nominum Dei genera. —Objectio. —Responsio. —Secundo dicendum est, posse Deum habere nomen substantiale, id est, substantiam ejus significans. Hanc assertionem, fere sub eisdem terminis docuit D. Thomas, 1 part., quaest. 13, art. 2, ubi distinguit in Deo tria genera nominum : quaedam sunt negativa, alia, quae dicunt respectum ad creaturas, alia absoluta. De primis nominibus ait D. Thomas, non dici de Deo substantialiter. Quod intelligitur quantum ad formale significatum, nam quoad materiale sine dubio significant rem quamdam, quae subesse intelligitur illi negationi, quae non est nisi substantia Dei. Tamen, quia modus significationis et praedicationis juxta formale significatum attenditur, ideo dicuntur talia nomina non praedicari substantialiter de Deo, quia negatio non est de substantia Dei. Dices, ergo praedicantur accidentaliter. Respondeo primo , non praedicari accidentaliter secundum rem, sed ad summum secundum nomen, quia negatio nihil reale est. Deinde etiam illo modo non praedicari accidentaliter, id est, contingenter, quia necessario praedicantur: nam esse incorruptibilem, immensum , infinitum et similia necessario Deo conveniunt. Possunt ergo dici praedicari ad modum proprii necessario consequentis essentiam Dei, non secundum rem, sed secundum rationem, cum fundamento in re. Quod quidem in dialectico rigore verum est et non habet in re inconveniens: tamen si non attendamus modum significandi, sed id, quod per illam negationem indicare intendimus, illud sine dubio est ipsa substantia et essentia Dei et hoc modo saepe Patres vocant haec omnia attributa substantialia, ut libro primo vidimus. Quo etiam modo dicere solemus irrationale, verbi gratia, esse differentiam subalternam et substantialem animalis.

5. Nomina secundi generis — De secundis nominibus , scilicet , dicentibus relationem ad creaturas indistincte, loquitur divus Thomas. Tamen sine dubio intendit loqui de nominibus significantibus relationem ad creaturam fundatam in objectionibus liberis Dei ad extra. Nam omnipotentia etiam dicit suo modo respectum ad creaturas , nihilominus de Deo substantialiter dicitur , ut idem divus Thomas sertit 1 parte, quaestione 25. Et idem dicendum est de scientia simplicis intelligentiae creaturarum, ut dicemus. Haec ergo attributa, quae videntur dicere relationem necessariam ad creaturas, sub absolutis comprehenduntur, quia non significant relativa secundum esse, quamvis secundum dici videantur relativa, seu transcendentalem relationem importantia. Haec ergo nomina inter absoluta computamus. Imo etiam nomina, quae significant actus liberos Dei aeternos cum respectu aliquo ad creaturas inter absoluta potius, quam inter relativa comprehenduntur, quia principaliter significant actus existentes in Deo, qui reales et absoluti sunt, licet a nobis significentur ad modum relativorum.

6. Nomina ergo relativa proprie dicuntur a D. Thoma, quae relationean aliquam ex tempore in Deo important, correspondentem relationi temporali creaturae ad Deum, ut sunt nomina creatoris, Domini et similia. Haec enim ita significant, ac si relationem praedicamentalem indicarent. De his ergo nominibus etiam docet D. Thomas, non dici de Deo substantialiter. Quod duplici ratione verum est. Primo quidem non dicunt Dei substantiam, quod intelligendum est sicut de negativis nominibus, quantum ad formalissimum significatum, quia dicunt relationem rationis, quae in Deo non est, et consequenter non dicunt substantiam Dei. Nihilominus verum est ratione materialis, quod nostro modo intelligendi substernitur illi relationi, per has voces significari substantiam Dei. Secundum etiam verum est non dici substantialiter, quia quoad formam praedicationis dicuntur ce Deo accidentaliter, non solum ad modum proprii sicut negativa praedicata, sed ad modum quinti praedicabilis, quia contingenter praedicantur, et ita dicuntur de Deo,ut possint de illo non aftirmari.

7. Et hinc fit ut talia nomina possint de Deo ex tempore praedicari, in quo ab aliis omnibus distinguuntur, ut notavit divus Thomas, dicta q. 13, art. 7, et reliqui theologi in 1, d. 30, ubi Bonaventura, Richardus et alii: Alensis,1. p., q. 35, per totam. Estque res per se facilis, quia haec nomina in sua significatione involvunt denominationem extrinsecam a creatura existente, ut supra notavimus, capite secundo, tractando de immensitate Dei. Unde fundamentum (ut sic dicam) illius denominationis est res temporalis, et ideo mirum est quod talia nomina possint dici de Deo ex tempore, quia, dicuntur sine mutatione Dei. Denominatio enim extrinseca non ponit in Deo mutationem. In qua re explicanda interdum dubium fuit Augustinus, ut videri potest, lib. 12, deCivitate, cap. 15; tamen in lib. 5, de Trinitate, cap. 5 et 16, modo dicto illam expedit. Hac vero occasione tractant hic theologi: an relationes temporales Dei ad creaturas sint reales vel rationis, sed ea res suflicienter a nobis disputata est in Metaphysica, disp. 47, sect. 15, a n.15, usque ad finem.

8. Nomina tertii generis.— Damasceni locus objicitur. — Hemplicatur. — De nominibus tertii generis nimirum absolutis et affirmativis maxime procedit conclusio posita , nam haec nomina praecipue substantialia sunt, ut D. Thomas, dict. art. 2, docet, et caeteri theologi in 1, dist. 22, Marsilius, quaest. 25, Alensis, 1 part., quaest. 48, M. 4, art. 3, S 2. Probaturque facile, quia haec nomina significant perfectionem aliquam absolutam in Deo realiter existentem, sed quidquid in Deo est hujusmodi est substantia ejus: ergo significat divinam substantiam. Sed objici potest Damascenus, lib. 1, cap. 4, dicens: Quaecumque de Deo per affirmationem dicimus mon ipsius naturam, sed quee circa ipsius naturam sunt, ostendunt ita sive bommm, sive justum, sive sapientem, svve quodcumque tandem aliud dicere libeat, non Dei naturam, sed que nature Dei insunt , evponunt. Sentit ergo haec nomina non significare substantiam Dei. Respondetur hoc dictum esse a Damasceno propter duo. Primum quia nullum nomen significat vel declarat Dei substantiam prout in se est, sed secundum aliquam rationem communem confuse conceptam et applicatam Deo, per quamdam excellentiam conceptam etiam confuse, vel per quamdam comparationem ad alia. Secundo propter modum significandi, maxime aliquorum nominum quae per modum qualitatis perfectionem aliquam formalem indicant, ut sapiens, justus et similia, nihilominus tamen , quoad rem si- gnificatam, omnia significant substantiam Dei.

9. Inter haec nominum genera, precipuam difficultatem habent que actus Dei liberos significant. — Sed in hac trimembri divisione, nominum Dei peculiarem difficultatem habent nomina illa quae significant actus liberos Dei cum relatione ad creaturas,ut Preescientia, seu Scientia visionis evemplar, prout tantum est de rebus faciendis, Preedestinatio, Electio, Providentia, an haec dicantur de Deo substantiahter. Quod enim ita dicantur probari potest, quia etiam illi actus in Deo non sunt aliud quam substantia Dei, nam etiam ut liberi non addunt Deo aliquid reale quod extra substantiam ejus sit. In contrarium vero est, quia haec nomina non dicuntur de Deo necessitate absoluta, sed potius contingenter seu libere, licet cum immutabilitate postquam semel dicuntur, quae autem substantialiter dicuntur debent necessario convenire. Respondeo breviter ex doctrina D. Thomae, dicta quaest. 13, art. 7, ubi videtur explicare quod de nominibus Dei significantibus relationem ad creaturam generaliter dixerat in 2 art. ejusdem quaestionis.

10. Respondeo haec nomina directe significare substantiam Dei, connotare tamen relationem aliquam rationis ad creaturas et ratione prioris significati dici de Deo substantialiter: ratione tamen connotati non dici de Deo ex necessitate simpliciter, sed aliquo modo contingenter. Quia illa relatio potuisset non esse, absolute loquendo, ratione sui termini qui contingens est. Declaratur quia haec nomina significant in Deo directe et per se aliquem actum immanentem Dei, vel conceptum mentis, vel voluntatis propositum qui actus est ipsa substantia Dei, non tamen significant illam omnino absolute, sed ut habentem pro objecto actuali aliquam creaturam secundum aliquid quod non necessario convenit creaturae. Quia dicit habitudinem ad existentiam in aliqua differentia temporis, quae existentia absolute necessaria non est. Et ex hoc capite significatur ipsamet substantia Dei per illa nomina, non ut necessarium ens absolute et simpliciter, sed connotando talem relationem quae resultare potest posito termino. Ergotalia nomina, quoad modum significandi, non dicuntur substantialiter, licet substantiam Dcei indicent.

11. Et eodem modo loquitur D. Thomas in illa solutione ad primum de his vocibus, creator, Salvator et similibus: quia videtur supponere actionem significatam per has voces esse ipsummet actum immanentem in Deo. Sed adhuc hoc supposito intercedit differentia, quia haec connotant relationem ad rem temporaliter existentem in se, et ideo dicuntur de Deo non solum contingenter sed etiam ex tempore. Alia vero connotant relationem ad rem tantum, ut futuram vel praesentem in aeternitate, et ideo licet dicantur contingenter, ab aeterno et immutabiliter dicuntur. Unde in universum afftirmare possumus nomina quae dicuntur de Deo ex tempore, non significare directe substantiam Dei, sive formaliter signiticent relationem, ut D. Thomas censet de hoc nomine Dominus, sive significent actionem seu originem, quae est ratio fundandi relationem, ut D. Thomas vult, de hoc nomine Creator, quia et relatio non est in Deo, et actio illa temporalis etiam est extra Deum, quia transiens est et extrinsece denominat Deum creatorem. At vero nomina significantia actus Dei immanentes ex aeternitate de Deo dicuntur, propter rationem dictam. Non desunt tamen qui putent has voces eidere vel intueri creaturas, ex tempore Deo convenire, licet significent actum immanentem, quia connotant relationem ad terminum existentem actu in propria differentia temporis. Et fortasse non repugnaret aliquod nomen ita imponi, tamen nullum invenio ita significans, nam de illis verius est ab aeterno convenire Deo, et soIum dicere habitudinem ad terminum existentem secundum praesentiam objectivam in aeternitate.

12. Nomina substantiam Dei significantia carie dividuntur. — Ex quibus possumus variis modis distinguere nomina significantia substantiam Dei.:Nam primo dividi possunt in ea quaé omnino necessario Deo conveniunt et quae contingenter seu libere. Quorum membrorum differentia jam satis explicataest. Et juxtaillam dicere possumus priora et significare substantiam et substantialiter ac essentialiter praedicari, posteriora vero, licet substantiam significent, non tamen praedicari essentialiter, nec omnino substantialiter, quia connotantrespectum qui est extra substantiam Dei, ratione cujus non sunt praedicata essentialia. Unde quoad modum et figuram praedicationis videntur imitari accidentia inseparabilia, quae postquam semel insunt, separari amplius non possunt.

13. Rursus inter praedicata necessaria sienificantia substantiam Dei, quaedam sunt omnino absoluta quae in suo conceptu neque includunt, nec connotant relationem ad creaturas etiam ut possibiles, qualia sunt hoc nomen Deus, Qui est, Summa substantia, Scientia et amor Dei de se ipso, Beatitudo Dei et similia. Et haec censentur maxime substantialia et essentialia ; sunt vero quaedam alia quae licet necessario Deo conveniant, connotant relationem ad creaturas, ut possibiles, ut Omnipotentia, scientia simplicis intelligentiee, idee, prout dicuntur rationes rerum factibilium, et de his quidam dicunt, licet significent Dei substantiam, non tamen praedicari de Deo substantialiter, id est, essentialiter, quia non sunt tam necessaria quantum est essentia Dei. Sed contrarium censeo verum: nam haec etiam essentialiter DEO conveniunt, ut supra generaliter dictum est de attributis, et in particulari de Scientia et Omnipotentia, ut infra, libro tertio dicetur, et iterum in libro nono, de Trinitate. Quia quidquid intelligi potest necessarium ad illum respectum ex parte fundamenti est esentiale Deo, et ex parte termini habet tantam necessitatem quanta desiderari potest, ut ibidem ostendemus.

14. Tandem haec ipsa praedicata substantialia et necessaria possumus distinguere, quia quaedam significare videntur, quid est Deus, alia qualis sit Deus: licet omnia essentialia sint. Sicut enim dialectici distinguunt praedicata essentialia, quia quaedam dicuntur in quid, alia in quale quid, ita in omnibus significantibus substantiam Dei, licet omnia essentiam Dei significent et essentialiter dicantur, juxta ea, quae tractavimus, in fine primi libri, nihilominus quaedam videntur de illo dici in quid, ut Deus, et similia. Alia vero in quale quid, ut Sapiens, justus, et fortasse de his posterioribus locutus est Damascenus, quando dixit non naturam, sed aliquid circa naturam significare. De his ergo nominibus, quae qualis sit Deus, indicant, nihil occurrit dicendum, praeter ea, quae attributis et eorum numero dicta sunt superiori libro; et quae libro sequenti de afftirmativis attributis in particulari dicemus, nam quaedam aliae questiones, quae de his nominibus hic solent disputari, alibi a nobis tractata sunt. Ut an sint synonyma supra, libro primo. An sint univoca vel analoga, prout sunt communia Deo et creaturis, in disp. 28 Metaphysicae, sect.2.De nominibus autem quae indicant, quid sit Deus et ejus substantia, pauca adnotanda supersunt.

15. Tertia conclusio.—Dico ergo tertio. Duo sunt praecipua nomina quae maxime significant, quid est Deus, significando substantiam ejus. Haec assertio patebit proponendo haec Dei nomina et illa breviter explicando. Supponendo imprimis cum Dionysio, cap. 2, de Divin. nomin., haec nomina maxime esse a nobis sumenda ex Scripturis : JVam omnes (inquit) Deo digne denominationes non per partes, sed in tota integra ac perfecta et plena Deitate a Scripturis sanctis celebrantur. Sumuntur autem ex Scriptura plura nomina Dei, ut statim ex Hieronymo referemus. Propter quod dixit de Deo Cyrillus Jerosoly mitanus, Catech. 6: Multorum nomimun est, et substantie ejusdem. Primum ergo nomen est, hocipsum Deus. Unde Hieronymus, Epist. 136, recensens et breviter explicans decem Dei nomina, quae in Scripturis habentur, hoc ponit primo loco, dicitque in Hebraeo illi respondere nomen ? KEL Graece Usec , ita enim priorem vocem septuaginta interpretantur, cui latine respondere vocem Deus manifestum est.

16. Objectio. — De hoc ergo nomine certum est, significare substantiam Dei, seu quid ille sit, prout in hac vita concipi potest. Unde Athanasius in Epist., de decretis Nicenae Synodi post medium : Cum audimus (inquit) vocabulum Deus, nihil aliud nisi ipsam incomprehensibilem Dei substantium significari intelhgimus. Dices, nomen Deus ab operatione, vel cognitione Dei sumptum esse, juxta Damasceni doctrinam, lib. 4, cap. 12, ubi tres etymologias illius nominis refert. Una, ut dictum sit a verbo 0 eciy, quod est currere, aliam a verbo a6ei quod est urere, vel a verbo 9:ao6a, quod est prospicere, quia providentia sua omnia prospiciat, omnia percurrat, ac moveat et omnem iniquitatem urat et absumat, et Theophylus Antiochenus, lib. 1, ad Autholicum addit quartam dicens: Deus nominatur a verbo csvaéve ab eo quod omnia in sua securitate collocavit .Et deinde adjungit primam ety mologiam Damasceni.

17. Respondemus ex D. Thoma, dicto art. 8, aliud esse, unde nomen sumptum est, aliud ad quod significandum impositum est, ut est vulgare exemplum de nomine /apis, quod a laedendo pedem dictum est, non tamen id formaliter significat. Sic ergo nomen Deus ab operatione sumptum est, tamen quia sub illa operatione, cognitione, vel providentia, quamdam summam substantiam intelligimus, eam nomine Dei significamus. Cujus signum est, quia ignorantes etymologiam significatum concipimus : et licet etymologiae sint plures, significatum est unum. Denique sicut nomen angelus, licet ex actione sumptum sit, substantiam significat, ita est nomen Deus, est enim idem significandi et concipiendi modus. Estque nomen Deus, maxime substantivum, nec de formali, vel de connato significat aliquid praeter substantiam Dei, licet nos ex imperfectione nostra non concipiamus ejus substantiam sine conceptu aliquo modo connotativo, quod fere in omnibus nominibus substantiarum nobis contingit, magis vero in spiritualibus et maxime in Deo.

18. Quomodo nomen Deus creaturis tribuatur. — Quia vero hoc nomen Dens, attribuitur interdum creaturis, inquiri solet, qua ratione id fieri possit, si nomen Deus substantiam Dei significat, quae una tantum est? Ut hoc explicem, adverto ex D. Thoma d. quaest. 13, art. 9 et 10, nomen Deus, licet habeat modum termini communis quoad sonum, seu vocem et modum concipiendi nostrum, re tamen vera esse terminum singularem, quia significat naturam omnino singularem, incommunicabilem multis Diis, seu naturis. Unde fit, si hoc nomen, quatenus per illud significatur vera Dei natura, alteri quam vero Deo in propria significatione tribuatur, falso ei tribui, quia dicitur de re, quam non significat. Nec per talem praedicationem mutatur significatio vocis, sed male applicatur, ut si vox homo tribuatur lapidi, non propterea lapidem significat, nec mutatur ejus significatio vocis, sed male applicatur, ut si vox homo tribuatur lapidi, non propterea lapidem significat, nec mutatur ejus significatio, sed male applicatur. Si vero nomen Dei non sumatur ut significat veram naturam Dei, id est, quae est ex se infinite et summe perfecta. sic jam illud nomen non est proprium Dei, de quo tractamus, et quod dicimus esse proprium et singulare unius veri Dei.

19. Quarta conclusio. — Unde ulterius dicendum est, nomen Deus sumptum latiori et translata significatione, dici solere de iis, qui non sunt verus Deus. Patet ex usu Scripturae, nam interdum vocat Deos, idola gentium, juxta illud, Omnes Dii gentium Demnonia, et illud Pauli 1. Cor. 8. Ft si sunt qui vocantur Dii sive in caelo-sive in terra, nobis tamen unnus est Deus. llli ergo dicti sunt dii, vel alia significatione, vel falsa existimatione et applicatione nominis Deus. Addit vero D. Thomas hoc nomen sumptum in hac duplici significatione non esse aequivocum., sed analogum. Duplicem autem analogiam in eo esse significat, unam, qua dicitur de aliquibus, qui excellentias Dei per peculiarem modum participant. Et haec analogia est clara et frequens, ac multiplex in Scriptura, sic enim sancti et fideles vocantur Dii, Psalm. 81. 7/go dixi dii estis ; exponente Christo, Joan. 10: Zllos divit Deos, ad quos sermo Dei factus est. Ytem sacerdotes et judices, Exod. 22. Diis non detrahes, et cap. 7: Constitui te Deum Pharaonis, et psan. 81. Deus stetit in synagoga Deorum. De qua anaautem, qui contrarium affirmant, revera utunlogia videri possunt Gregorius, lib. 5, in fi.Reg. cap. 4, et Basilius, Epist. 141. Altera vero analogia est, quia Deus dicitur de vero Deo, vel opinato. Sicut enim homo dicitur analogice de vivo et picto, ita Deus dicitur de Deo vero vel ficto, per illam opinionem, et errorem. :

20. Objectio. — Dices, ergo sic vere appellamus Deos homines secundum dictam analogiam, ita etiam falsos Deos vere dicemus Deos, quia subintelligitur semper dicta analogia, hoc autem falsum est, quia Gentiles vocantes sua idola deos, errant; ergo non tribuunt secundum analogiam, sed in propria et univoca significatione veri Dei, et in hoc consistit eorum error. In hoc etiam nos illis contradicimus, unde necesse est, ut univoce utamur illo termino, alias non fieret contradictio, ergo nomen Denus, de vero et falso non dicitur analogice, sed univoce et cum errore dicitur de falso Deo.

21. Responsio. — Respondeo duplicem esse usum illius vocis Deus, attribuendo illud falsis diis cum vera fide. Unus est affirmativus et in illo usu sumitur cum analogia quam divus Thomas posuit, et sic Scriptura vocat deos idola gentium, scilicet, opinatos seu fictos errore centium. Alter usus est negativus, quo negamus simpliciter idolum esse Deum, et tunc sumitur Deus in significatione propriissima quae non est univoca, sed singularis,nam ad negandum nomen aliquod de alio, non oportet, ut nomen quod negatur de alio significet eamdem rem cum illo, imo contrarium necessarium est. Ut cum Petrum negamus esse Paulum. Infideles autem, qui contrarium affirmant, revera utuntur nomine Deus in eadem significatione ut argumentum factum probat, non tamen inde fit, nomen Deus esse etiam illo modo univocum in re ipsa, sed putari univocum ab infideli, et ab ipso ita accipi ac si esset univocum, quod satis est ad veram contradictionem. Ut si nunc quaeramus, an relatio Dei ad creaturas sit vera relatio, intelligendo per veram relationem, realem relationem, qui affirmaverint, consequenter opinabuntur, relationem univoce dici de relatione creantis et illuminantis, et non tamen inde fit, illud nomen esse univocum revera ad illam relationcm, imo hoc ipsum negat qui negat illam relationem esse realem, tamen ut conveniat cum alio in disputatione utitur illa voce in eadem significatione. Nunquam ergo nomen Deus communem conceptum.ad verum et falsum Deum habet, neque ad plures Deos, et consequenter neque univocum est, nec commune in suo proprio significato, licet per errorem possit multis applicari, ut dictum est.

22. Secundum nomen et maxime proprium Dei est illud, qui est, de quo D. Thomas tractat in dicta quaest. 13, art. 11, et imprimis supponit illud esse unum ex nominibus Dei, quod non omnes admittunt. Aliqui enim putarunt illud non fuisse nomen Dei, sed orationem quamdam, qua Deus significavit se futurum esse praesentem in favorem sui populi, ut videre licet in Beda, Hugone et Burgense, et aliis Exodi 3. Sed communis sententia Patrum est ibi Deum declarasse illud tanquam proprium nomen suum. Ita Hieronymus supra, ubi sexto loco hoc nomen ponit: idem habet Damascenus, lib. 4, cap. 12. Imo docet hoc esse primum et maxime proprium nomen Dei: Quia universum id quod est, tanquam immensum quoddum, et infinitum essentiee pelagus complewu suo continet.

23. Unde Patres ex illo nomine varias Dei proprietates colligunt, ut Ambrosius, Epist. 63: Hoc est (ait) verum nomen Dei semper essc. Alu ibi intelligunt significari Dei immutabilitatem et aeternitatem, ut Augustinus, lib. 83, q. 10, et Psalm. 101, et Hilarius 1, de Trinitate, in principio, Bernardus, lib. 5, de Considerat. Item Deum ex se habere esse, et non ab alio, et ideo esse summum esse, ut Augustinus 12, de Civitate, cap. 2, et optime Bernardus, dicto lib. 5, cap. 6. ubi in hoc nomine contineri putat omnem perfectionem essendi. Quod est frequens in Patribus, de quo nonnulla dixi supra libro primo, capite primo. Et sane ex ipso contextu Exodi videtur satis clarum illud esse traditum a Deo, ut proprium nomen suum. Nam interrogante Moyse: S diverint mil quod est nomen ejus? Diazit Deus ad Moysem - Ego sum qui swn, sic dices ad eos : Qua est misit me ad vos. Ubi prius videtur Deus dixisse rationem nominis, quam nomen, atque ita priora verba, Z'go sum qui sum, non continent nominis impositionem. sed orationem explicantem essentiam Dei: posteriora vero continent nominis impositionem per quam Deus Moysi satisfecit.

24. His nominibus addi solet nomen Jehova, quod Tetragrammaton, id est, quatuor litterarum. Hoc etiam nomen esse distinctum a praecedenti supponit D. Thomas, dicto articulo undecimo ad primum, ubi comparat haec tria nomina : Deus, Qui est, et Jehova, et dicit, Qui est esse maxime proprium, quantum ad id unde sumptum est, scilicet, esse, et quantum ad mo- dum significandi abstractissimum. Nomen autem Deus esse magis proprium quoad rem significatam, quia significat propriam Dei naturam. Tertium vero adhuc esse maxime proprium, quia significat naturam ut incommunicabilem multis Diis. Hierony mus etiam, in dicta epistola haec nomina ponit ut distincta, et hoc Tetragrammaton 9 loco ponit. Et videtur consentaneum verbis Exodi, nam post citata verba subditur : Diaitque iterun Deus ad Moysem H ec dices filiis lsrael, Dominus Deus Patrum vestrorwun, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus J acob misit me ad vos, hoc nomen mihi est in etermun. Ubi ponitur nomen Jehova. Unde videtur Deus non unum tantum nomen, sed duplex voluisse tradere Moysi, unum quo majestatem suam significaret, aliud, quo indicaret benignitatem et benevolentiam erga suum populum.

25. Alii vero existimant hoc nomen non esse distinctum a praecedenti, quia juxta propriam inscriptionem Hebraicam eisdem verbis constat et ab eodem verbo derivatur, quod esse significat. Quam sententiam censeo valde probabilem, praesertim quia doctissimi in Hebraea Iinguaillam sequuntur, ut Theodoretus in Exod. quaest. 15, Lipomanus et Eugubius, Exod. 3, Pagninus, et Mercerus in Thesauro, Genebrardus, lib. 1 de Trinitate, Bellarminus, lib 1 de Christo, cap. 7, Galatinus, lib. 2, de Arcan. Cath. ver., cap. 10. Qui de illo nomine multa mysteria scribunt, et late hanc sententiam confirmant.

26. Alia vero nomina Dei, quae supra refert Hierony mus, vel ad haec reducuntur vel significant relationem ad creaturas, ut Dominus, vel simpliciter per antonomasiam dictum, vel cum addito, Dominus exercituum. Vel dicuntur per comparationem ad creaturas per excellentiam quamdam, ut Altissimus, Eacelsus, Fortis et similia. Dionysius, etiam cap. 3, de Divinis nomin., nomen Zontus, tanquam proprium Dei ponit, juxta illud: IVemo bonus misi solus Deus, eique primas partes attribuit, nam (ut meminit etiam Damascenus supra) Primarium Dei nomen esse censet Bomm. Hoc vero D. Thomas limitat ad nomina quae significant Deum sub ratione causae, quod etiam notavit Clictoveus in Damascenum. Vel certe intelligendum est de nominibus quae adjective dicuntur de Deo, ut cum dicimus, Deus est sapiens, justus, bonus, nam inter haec merito praefertur bonus, non vero respectu eorum nominum, quae substantive DEUM ejusque naturam significant.

PrevBack to TopNext