Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER TERTIUS. AD PROPRIETATIBUS QUAE POSITIVAM PERFECTIONEM DEO ATTRIBUUNT.

Ad tria praecipua capita revocari videntur haec affirmativa, seu positiva attributa, videlicet, ad Scientiam, Voluntatem et Potentiam. Quorum sufficientia sumi potest ex conditione naturae intellectualis creatae, per cujus analogiam, vel comparationem res divinas explicamus, ablatis imperfectionibus, et addita in omnibus summa excellentia et perfectione. In rebus ergo intellectualibus duas facultates intelligimus , quae proprios actus internae vitae eliciant , scilicet , intellectum et voluntatem, quibus additur aliqua potentia, operativa extra ipsammet substantiam intellectualem. Et praeter has nullam aliam invenimus , quae in suo conceptu formali dicat perfectionem sine imperfectione. Nam licet angelus habeat potentiam ad se movendum,, illa imperfectionem involvit, et licet anima rationalis in corpore alias facultates habeat, nulla earum dicit per- fectionem simpliciter. Tres autem superiores in sua ratione formali abstrahi possunt ab omni imperfectione, vel quoad potentias ipsas,vel quoad actus earum. Et ideo tantum illa tria DEO proprie attribuuntur et significantur per illa tria, scientia, voluntas et potentia, et ad haec reducuntur omnia, ut ex discursu hujus libri constabit. In quo de his attributis breviter dicemus, quia in aliis nostris operibus multa de illis diximus, quae suis locis designabimus.

PrevBack to TopNext