Text List

On this page

Caput 6

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

De divina voluntate

CAPUT VI. DE DIVINA VOLUNTATE.

1. In Deo esse veram et perfectissimam coluntatem. — Omnia fere, quae de hoc attributo dici possunt, in Metaphysica, disp. 30, sect. 6, et in aliis opusculis nostris tractata sunt, et ideo brevissime illud expediemus, attingendo totius doctrinae capita, veramque resolutionem, et designando loca, in quibus fuse tracta sunt. Primo ergo supponimus, esse in Deo veram et perfectissimam voluntatem, seu potius verum et perfectissimum velle. Hoc de fide certum est. tota enim Scriptura clamat, Deum facere quae vult, et in voluntate ejus omnia esse posita, et alia similia. Rationes etiam satis notae sunt, quas in citato loco adduxi, et nunc haec sufficiat, quia voluntas est perfectio simpliciter, unde non potest deesse Deo. Item quia voluntas est perfectio sequens intellectum; qua ratione utitur D. Thomas, 1 part., quaest. 19, art. 1. Et radicem ejus declarat ex alio principio, quod appetitus itae sequitur formam apprehensam, sicut appetitus innatus sequitur tormam naturalem. Quod principium generale est ad omnia viventia cognitionis capacia, et constat inductione et optima proportione a divo Thoma insinuata, sed eam latius expendere, ad scientiam de anima pertinet.

2. Dixi autem potius velle, quam voluntatem esse in Deo, quia, ut eodem loco tractavi, in Deo non est propria et formalis potentia secundum rem, sed purissimus actus volendi, quem nos variis modis concipimus, sicut de scientia etintellectu etiam diximus, et infratractando de processionibus Divinis, libro primo, et libro septimo de Trinitate, magis explicabimus. Unde quando probari solet, esse in DeovolIuntatem, quia in omni natura cognoscente est appetitus elicitus et non tantum innatus, qui dicitur pondus naturae, non est intelligendum de appetitu proprie eliciente suum actum, nam elicere dicit effectionem ad intra, seu immanentem et consequenter imperfectionem, tam in potentia, quam in actu: sed intelligendum est de appetitu vitali, sive sit vere elicitus, sive purus actus per essentiam, quem nos per movum eliciti intelligimus, et ideo etiam sic nominamus.

3. Objectum divinae voluntatis esse ipsammet essentiam divinam.—Secundo est certum, primarium objectum hujus voluntatis divinae esse ipsammet essentiam divinam cui objecto necessario ac naturaliter illa voluntas conjungitur per amorem. Hoc tam est evidens, ut D. Thomas, dicta quaest. 19, de hac veritate quaestionem non moverit. Nam si in Deo est spiritualis appetitus, ac vitalis, necesse est, ut primo, ac per se feratur in ipsam Dei bonitatem. Duobus autem modis intellgi potest ferri primo in suam bonitatem , vel quia primarius actus voluntatis est dilectio sui, vel quia in omni actu diligendi, quem habet, magis, quam alia dilgit. Et uterque sensus est, sed de hoc secundo postea dicemus, nunc in priori loquimur. Et sic probatur, quia primum bonum divinae voluntati oblatum est propria bonitas, quae etiam est summa et maxime amabilis propter seipsam, est etiam maxime propria, ergo est primarium objectum voluntatis divinae.

4. Unde facile patet altera pars de necessitate illius amoris, prout terminatur ad Deum, quam D. Thomas, d. quaest. 19, art. 3, absoluLtnin necessitatem vocat. Addit vero, ita Deum ex necessitate velle suam bonitatem, sicut voIuntas nostra ex necessitate vult beatitudinem, ex qua similitudine videtur tantum inferri necessitas. quoad specificationem: unde Cajetanus fateri videtur, ex vi illius rationis non aliud probari, quod etiam sentit Ferrarius 1, contra Gentes, cap. 81, sed cum verum sit, etiam quoad exercitium Deum necessario amare seipsum, non est, cur negemus, D. Thomam de illa fuisse locutum. Maxime cum illam vocat necessitatem absolhttam, qualis profecto non est sola necessitas quoad specificationem. Item infra, articulo decimo, exdictis in articulo tertio, infert in Deo, non esse libertatem supra amorem sui, quia ex necessitate se amat, quae non esset bona illatio, nisi necessitas illa esset quoad exercitium, quia sola necessitas quoad specificationem, non excludit libertatem. Denique ratio D. Thomae hoc probat, si commode inducatur.

5. Explicatur quoddam principium. — Nam illud principium omnis potentia habet necessariam habitudinem ad proprium et principale obiectum suum, intelligendum est indefinitive seu abstracte et cum proportione. Nam potentia quae non conjungitur objecto per se ipsam, sed per actum, habet ad illud necessariam habitudinem inclinationis, actum vero tunc solum necessario habet, quando habet praesens objectum ita proprium, ut nihil in illo appareat quod possit potentiam retardare. Divina autem voluntas per se ipsam respicit immediate objectum suum, quod est, respicit illud per modum actus potius quam per modum potentiae: et habetobjectum suum semper praesentissimum, et in illo apparet summa ratio boni sine ulla ratione mali, quae voluntatem illam retardare possit, ergo. Unde cum divus Thomas comparat illam necessitatem cum necessitate nostrae voluntatis ad volendam beatitudinem, non est necessarium intelligi de beatitudine in communi, vel prout in hac vita cognoscitur, sed abstracte. Nam voluntas nostra ex se habet talem ac tam necessariam habitudinem ad beatitudinem, ut si in se ipsa videatur beatitudo objgectiva, necessario quoad exercitium illam velit. Denique eo ipso quod voluntas Dei non est aliud quam ipsum velle, optime concluditur illud velle esse omnino necessarium et immutabile, atque adeo esse necessarium quoad exercitium. Et inde ulterius concluditur eadem necessitate terminari ad objectum primarium suum. Quia non potest actus esse sine actuali objecto, nec potest habere aliquod objectum magis intimum, vel prius quam primarium, quod est propria bonitas.

6. Hic vero occurrebat nonnulla quaestio cum Scoto de necessitate illius amoris, sed illam tractabimus commodius infra, libro septimo de Trinitate. Ubi etiam dicemus amorem illum non solum necessarium, sed etiam naturalem dicendum esse, quia est maxime connaturalis Deo et quast ex impetu naturae ejus. Nam in citato loco Metaphysicae ostendi esse in Dco non solum vitalem appetitum, sed etiam innatum, quem pondus naturae vocant. Ex illo ergo natural pondere intelligi mus se ipsum amare cum praedicta necessitate, et ideo amor ille recte dicitur naturalis Deo.

7. Divinam voluntatem unum vel duos actus habere circa Deum. — Unde etiam obiter intelligi potest voluntatem divinam unicum tantum actum secundum rem, et ad summum duos ratione distinctos, posse habere circa ipsummet Deum, ut propter se ipsum dilectum, tanquam summum bonum suum. Quod enim ille actus in re unus tantum sit, satis clarum est ex divina simplicitate, sicut in universum dicemus de omnibus actibns illius voluntatis. Quod vero secundum rationem tantum possit esse duplex, sumitur ex divo Thoma, 1. p., q. 20, a. 1. Nam imprimis actus ille est perfectissimus amor, quia per illum vult Deus sibi perfectissimum bonum. Amare autem est velle bonum alicui, teste Aristotele 2, Rhetoric. cap. 4, et amor de se abstrahit a respectu ad futurum vel praesens, sed absolute fertur in bonum. Hanc ergo rationem habet illud velle divinum circa se ipsum, quia dicit perfectionem sine ulla imperfectione. Ex hoc autem amore sequi solet gaudium, quando bonum amatum possidetur, et ideo etiam habet ille amor divinus rationem summi gaudii de propriis et inamissibilibus bonis. Praeter has autem duas rationes nullae aliae in eo possunt considerari, quia non potest esse desiderium vel spes, cum non possit aliqua ex parte carere bonitate sua intrinseca, quam solam necessario amat per hunc amorem, desiderium autem, et spes est solum de bono non habito. Nec actus ille potest esse intentio, vel aliquis ex actibus qui ad illam consequuntur, ut sunt electio et similes, quia non est tale bonum illud ut per media comparandum sit, sed necessario ac naturaliter inest. Actus autem qui versantur circa malum, eo ipso non versantur circa Deum ut objectum proximum, et ideo nulla ratio talium actuum in illo velle Divino, prout est de Deo ipso, considerari potest, habet ergo illam duplicem rationem tantum.

8. Voluntatem divinamnon solum circa Deum, sed etiaum circa alia versari. —Tertio dicendum est voluntatem divinam, nonsolum circa Deum, sed etiam circa alia versari posse, saltem ut objectum secundarium. Conclusio est certa de fide, nam Scriptura frequentissime loquitur de hac Dei voluntate circa creaturas, Sapient. 11: Quoanodo posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? Matth. 26: Non sicut ego volo, sed sicut tu. A posteriori etiam patet, quia operatur Deus per suam voluntatem. omnia enim quecumque voluit fecit, ergo vult ea quae facit. Item vidit illa esse bona et amabilia, ergo potest ita velle. Quae rationes evidenter concludunt divinam voluntatem versari circa res creatas, quatenus in se ipsis habent proprium esse, propriamque entitatem actualem. Itaque non vult illas secundum illud solum increatum et eminens, quod in ipso Deo habent, nam illud non esset velle creaturas, sed seipsum tantum. Vult ergo ut fiant et sint, et hoc est velle illas in proprio esse illarum, illud enim vult quod facit, facit autem creaturas in proprio esse illarum.

9. Et in hoc sensu ait D. Thomas, 1. part., quaest. 20, art. 2: Deum amare omnia eaxistentia, nam omnia existentia in quantum sunt, bona sunt, et voluntas Dei est causa bonitatis in rebus. Amat ergo Deus in his rebus ipsam bonitatem creatam. Sic ait Paulus 1, ad Thess. 4: Hc est coluntas Dei, sanctificatio vestra. Quae sanctificatio creatum quid est, et Joan. 3: Sic Deus dileait mundum ut filoum suum unigenitum daret. Addit autem D. Thomas, dicta quaest. 19, art. 2: Dewm velle alia a se quatenus vult se communicare aliis secundum quod possibile est. In quo verbo haerent expositores, sed sensus est clarus. Non enim significat D. Thomas velle Deum se communicare omni modo possibili, sed velle se communicare secundum aliquem modum possibilem. Nam communicare totum suum esse alteri extra se non vult, nec velle potest, quia non est modus communicationis possibilis.

10. Varie quaestiones occurrunt.—Hic vero statim occurrunt quaestiones graves, prima an voluntas Dei non solum versetur circa creaturas existentes, vel futuras in aliqua differentia temporis, sed etiam circa possibiles. Ubi non est dubium de creaturis secundum esse illud eminentiale,vel ideale quod habent in Deo,quia ut sic, creaturae non sunt, sed creatrix essentia. Et ideo necessario diliguntur diligendo ipsam Dei essentiam: sed dubium est de creaturis secundum illud esse proprium possibile, quod objective habent in divina scientia simplicis intelligentiae. praescindendo ab omni ordine ad actualem existentiam aliquando futuram. Ita, ut sicut intelligimus in Deoscientiam quamdam simpheis intelligentiae distinctam ratione a scientia visionis, itaetiam intelligamus amorem quemdam simplicem rerum possibilium, quem habet Deus, sive illas ordinet ad existendum, sive non. Hoc vero dubium tractavi in dicta sect. 16, a num. 37, et infra, lib. 11 de Trinitate, tractando de processione Spiritus sancti, necessario aliquid erit de hoc puncto dicendum. Quamobrem duo hic breviter dico: unum est, si Deus habet talem actum, illum esse debere absolute necessarium; quia non potest intelligi actus liber in voluntate divina, nisi quatenus per illud aliquid facit, vel vult in objecto quod absque tali voluntate Dei non esset, sed circa creaturas possibiles, ut sic, nihil tale intelligi potest, nam priusquam intelligantur ullo modo volitae a Deo, sunt possibiles, et ex vi affectus qui circa illas, ut sic, tantum versatur, nihil illis confertur nec ordinatur ad aliquid ad quod ex se non habeant necessariam habitudinem: ergo nullus actus liber voluntatis Dei potest circa illas, ut sic versari. Si ergo Deus talem actum habet, ille necessarius erit. Unde addo secundo, Deum nullum actum voluntatis habere circa creaturas, nisi conjunctae sint cum amore sui, suaeque omnipotentiae, quia Deus extra se nihil amat ex necessitate quocumque amore. Et in hoc potest intelhigi aliqua differentia inter scientiam et amorem, ut in dicto libro undecimo de Trinitate amplius explicabo.

11. Secundum dubium.—Secundum dubium est an Deus libere vel necessario velit creaturas, quod tractat D. Thomas, dicta quaest. 19, art. 3, et in Summa respondet non velle illas necessario necessitate absoluta, sed libere. Velle autem illas necessario ex suppositione, non solum eo modo quo omne quod est, quando est, necesse est esse, sed etiam necessitate immutabilitatis, quia quod semel vult, semper necessario vult, et quod ab aeterno non voluit semper ac necessario non vult in sensu composito, ut aiunt. Quae resolutio certam in fide doctrinam continet. Nam libertatem Dei docet Scriptura, cum tribuit Deo electionem. Ad Rom. 9: Et propositum Juta beneplacitum suum et gratiam, ad Rom. 8, et passim in Epistolis Petri et Psalmis. Item sententia illa Pauli ad Eph. 1: Qui operatur omnia secundum consiliumvoluntatis sue,aperte probat libertatem Dei, ut in Relectione circa illum locum late ostendimus. Item orationum necessitas libertatem Dei clare supponit, unde merito dixit Sapiens Eccl. 39: Justus cor suum tradit ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Domini deprecabitur. Et subjungit : S' enim Dominus magnus voluerit, spiritu intelligentiee replebit illum, etc. , ibi conditionalisilla libertatem Dei aperte ostendit. Est autem ille loquendi modus frequentissimus in Scriptura. Ratio autem hujus veritatis est, quia bonum creatum non est Deo necessarium, ut latius in Metaphysica demonstratum est. Immutabilitas vero Dei supra libro primo est probata.

12. Hinc vero nascuntur gravissimae difficultates. Quomodo haec duo conjungi possint? Quid addat actus seu determinatio libera actui necessario divinae voluntatis? Quomodo intelligi possit quasi novus actus immanens sine additione reali? Vel si nihil addit talis actus, cur denuo non possit esse, vel non esse absque mutabilitate? Sed haec omnia late a nobis tractata sunt in dicta disp. 30 Metaphysicae, sect. 9, quibus nihil hic addendum occurrit. Item tractari hic posset, an divina voluntas sit libera in actibus circa creaturas, non solum quoad exercitium, sed etiam quoad specificationem. Item an possit in illa voluntate esse necessitas, non tantum immutabilitatis, sed etiam alterius suppositionis. Sed prior ex his quaestionibus in dicta Relectione 1, disput. 2, sect. 1. posterior vero in sect. 2 late tractatae sunt, et ideo circa divinam libertatem mihi hoc loco nihil dicendum superest.

PrevBack to TopNext