On this page
Caput 8
Caput 8
De voluntate signi et beneplaciti, antecedente et consequente
1. Voluntas signi et beneplaciti. — Quinque signa voluntatis. — Superioribus divisionibus, quae sumptae sunt ex analogia ad nostram voluntatem, additae sunt aliae a theologis quas nosse oportet, ad explicandas varias locutiones Scripturae et Patrum, et ideo illas breviter percurremus. Dividitur ergo voluntas Dei in voluntatem signi et beneplaciti, ut videri potest in D. Thoma, quaet. 19, art. 11 et 12. Quae divisio juxta communem sensum theologorum valde analoga est, nam voluntas signi non est vera voluntas, sed signum voluntatis, solet enim vocari voluntas alicujus, id quod ipse vult aliquo modo et omne id, quod indicat voluntatem ejus. Sic videtur sumi Ps. 102: Notas fecit vias suas Moysi, Filiis Tsrael voluntates suas, id est, praecepta sua. Et Act. 13: Qui faciet omnes voluntates meas, id est, praecepta, vel opera, quae ego voluero. In hoc ergo sensu vocant theologi voluntatem signi, externum signum divinae voluntatis. Numerantque quinque signa divinae voluntatis. Praeceptum, Prohibitionem (quae est praeceptum negativum) Consilium, Permissionem, Operationem. Circa quae breviter adverto, signum voluntatis metaphorice dici voluntatem, semper tamen in DEO indicare aliquam veram voluntatem, alias non esset verum signum, neque nomen voluntatis mereretur, etiam secundum analogiam. Sicut homo pictus nisi verum hominem repraesentaret, nec analogice, nec metaphorice homo dici posset. In his ergo signis attente considerandum est, quam veram voluntatem in Deo indicent. Ideo namque haec signa distinguuntur, quia non eumdem voluntatis modum significant.
2. Praeceptum ergo de se non indicat absolutam voluntatem Dei, quod res praecepta fiat, sed indicat absolutam voluntatem praecipiendi et obligandi, ut fiat: cum affectu simplicis desiderii, ut ita fiat. Idem est cum proportione de prohibitione, nam illa etiam est quoddam praeceptum oppositi, seu negativi objecti. Indicat ergo in DEO voluntatem praecipiendi et obligandi, ne aliquid fiat cum affectu, ut non fiat, quantum est ex parte Dei. Consilium non est signum voluntatis Dei obligandi, sed immediate videtur consilium indicare judicium Divinum decernens esse melius id, quod consulit, et consequenter etiam indicat simplicem affectum Dei et desiderium, ut id fiat, quantum est ex parte sua. Permissio autem convenit cum praecedentibus, quia non indicat -voluntatem efficacem rei permissae, differt tamen, quia simplicem affectum non indicat. Permittit enim Deus peccatum, quod nullo modo vult. Indicat ergo voluntatem non denegandi concursum generalem ad rem permissam, nec impediendi nefiat. D. Thomas, dictoart. 12, exposuit. Operatio vero Dei indicat voluntatem Dei, qua vult id facere, vel ad id concurrere, quia omnia per suam voluntatem operatur. Quae voluntas non semper est ejusdem rationis, aliter enim DEUS vult, quod ipse solus facit, quam quod facit per creaturas et aliter vult bonum opus quam illud, quod habet malitiam adjunctam. Et ideo fortasse dictum est, Psalmo 110: Aagna opera Domini, exrquisita in omnes voluntates ejus, quia varii sunt volendi modi, qui in operibus DET latent. Ad quod pertinent multa, quae de decretis divinae voluntatis in libris de Auxiliis disputavimus.
3. Voluntas beneplaciti significat veram voluntatem. — Ex declaratione hujus membri constare potest, per voluntatem beneplaciti significari voluntatem veram in DEO existentem : ac subinde sub illo membro comprehendi totum velle Dei, prout versatur circa objecta creata, quia hoc necessarium est, ut divisio sit adaequata. Sic ergo omnis vera voluntas Dei beneplacitum ejus dici potest, sicque videtur dixisse Christus, Matth. 11. 7ta Pater, quoniam sic fuit placitam antete. Ibi enim tam de voluntate illuminandi quosdam, quam de voluntate obcaecandi, seu non illuminandi alios, locutus est. Aliae ergo divisiones divinae voluntatis, de voluntate beneplaciti intelligendae sunt. Unde ad illam pertinent omnia, quae in tribus primis divisionibus dicta sunt, et ad idem membrum spectant omnes voluntates, quas per quinque dicta signa ostendi, diximus. Ulterius vero solet haec voluntas aliis modis dividi.
4. Primus modus declarandi. — Ulterius itaque dividitur voluntas divina in voluntatem antecedentem et consequentem, quam distinctionem tradunt omnes theologi statim citandi, non tamen omnes eodem modo illam declarant. Quidam dicunt voluntatem antecedentem vocari, quando non terminatur ad rem alquam in se, sed ad aliam antecedentem, ex qua sufficienter potest altera fieri, licet fortasse impedienda sit, ne fiat. Ita videtur exponere Durandus in 1, distinct. 47, quaest. 1, num. 5, et ibi Bonaventura, art. 1, quaest. 1. Hervaeus, d. 46, quaest. 2, Gabriel, quaest., 1 et alii, quos retuli in Relectione 1, disp. 1, sect. 2, num. 8. Exemplo declarant, quia vult Deus reprobos salvari, non quia velit eis gloriam, sed quia vult sufficientem gratiam, in qua veluti antecedenter continetur gloria. Sed objici potest, quia Deus vult hoc modo antecedenter causas, ex quibus sequitur peccatum, et tamen non potest dici velle peccatum, etiam voluntate antecedente, imo simpliciter odio habet peccatum, quia vere illi displicet. Respondebunt fortasse, peccatum non sequi ex eo, quod Deus vult, nempe, ex permissione. Ut autem dicatur Deus velle aliquid antecedenter oportere, ut sequatur ex illo quod Deus vult tanquam ex causa.
5. Rejicitur.—Sed nihilominus cum voluntas antecedens vera sit et nor metaphorica, et ratione illius dicatur Deus velle aliquid, verbi gratia, salutem omnium hominum, 1 Timoth. 2. necesse est, ut talis voluntas sit aliquo modo terminata ad rem volitam in se ipsa. Praeterca hae duae voluntates distinguuntur ratione a theologis, at juxta illam expositionem non essent duae voluntates, sed una, quae ut terminatur ad suum objectum immediatum, est consequens, respectu vero alterius, quasi virtute, vel causaliter in illo contenti, dicetur antecedens. Denique nec ratio nominum quadrat, nam voluntas, quae versatur circa objectum proprium, cur ea ratione consequens dici debet, cum sit proxima sui objecti (ut sic dicam) et aliud non sit objectum ejus nisi virtute et quasi interpretatione quadam. Denique ex dicendis constabit, non esse necessarium recurrere ad has metaphoras.
6. Secundus modus. — Secundo exponitur haec divisio advertendo, Deum aliquid ex se velle, ratione suae bonitatis, ut misereri, benefacere : aliquid vero tantum provocatus ab hominibus, vel supposita praescientia alicujus operis nostri, ut punire vel aliquod malum ir- rogare. Voluntas ergo Dei, ut versatur circa priora opera, dicitur antecedens, quia ex se Deus illam habet, nulla sumpta occasione ex nostris operibus : ut autem versatur circa posteriora, dicitur consequens, contraria ratione. Hanc partitionem hoc modo explicatam indicavit Chrysostomus, hom. 1, in ad Ephes. Ubi has duas voluntates primariam et secundariam, seu primam et secundam appellavit. Damascenus vero, libro 2, de Fide, c. 29, etiam nomina antecedentis et consequentis addidit. Nec dubitare possumus, quin sit in Deo illud duplex genus voluntatis, nam (ut alia obscuriora exempla omittamus) clarum est, voluntatem creandi mundum primariam fuisse, ex sola enim sua bonitate illam habuit, quod etiam de voluntate sumendi carnem humanam, credendum est. At voluntas aliquem damnandi, vel perpetuo deserendi, secundaria est: Deus enim neminem deserit nisi prius deseratur ab ipso. Unde notari potest ex dictis Patribus, quoties exempla ponunt secundariae voluntatis, applicare illa ad voluntatem inferendi malum. Nam licet interdum Deus non conferat aliquod bonum, nisi permotus suo modo ab homine, per orationem, dispositionem, vel meritum : nihilominus, quia semper Deus de se est paratus ad haec bona conferenda, et illum ipsum ordinem vult propter majus bonum nostrum, quod totum a primaria ejus voluntate originem habet, ideo in malis sem- per explicant voluntatem consequentem, cum tamen (ut dixi) suo modo locum habeat in aliquibus bonis. Denique quod attinet ad voces, non est dubium quin sint aptae ad illas voIuntates significandas et ideo partitio illa in hoc sensu et bona est, et utilis ad divinam providentiam explicandam.
7. Tertius modus dicendi. — Tertia expositio illorum membrorum est divi Thomae, dicta quaest. 19, art. 6 ad 1, quem Thomistae sequuntur, et Richardus in 1, dist. 46, quaest. 1, Corduba, lib. 1, quaest. 956. Vult itaque divus Thomas voluntatem antecedentem non esse absolutam et efficacem, sed magis (inquit) dici potest velleitas, quam voluntas, voluntatem vero consequentem dicit esse efficacem, semperque impleri. Unde, quod ad voces attinet , priorem dicit vocari antecedentem, quia est de objecto, seu sine bono secundum se spectato, praescindendo ab adjunctis, seu a particularibus circumstantis. Posteriorem vero vocari consequentem, quia est de re in particulari, consideratis omnibus adjunctis et circumstantiis ejus ad hunc modum dixit idem D. Thomas 1, 2, quaest. 6, art. 4, quae ex metu fiunt esse simpliciter voluntaria, et secundum quid involuntaria. Unde cum in periculo tempestatis, quis vult conservare merces, quas nihilominus vult efficaciter projicere in mare, dici potest juxta dictam expositionem habere voluntatem antecedentem per simplicem affectum., seu velleitatem non projiciendi et voluntatem consequentem per absolutam voluntatem projiciendi merces. Ad hunc ergo modum in Deo philosophamur, juxta dictam expositionem.
8. Quae quidem expositio quoad doctrinam, quam contimnet, verissima est ( et hoc est, quod ad rem spectat.) ttem quoad verborum accommodationem habet sufficientem congruentiam, ut ex illius declaratione constat. ÀAn vero fuerit juxta mentem Damasceni parum refert : satis enim est quod non sit illi contraria. Ego vero existimo aliquid illi addidisse. Nam juxta Damascenum voluntas consequens semper est efficax et in hoc convenit cum voluntate consequente a D. Thoma explicata , quia utraque est voluntatis effectus in particulari, omnibus consideratis, ut aiunt. Et ita in hoc menibro nihil est peculiare in utraque expositione praeter rationem seu etymologiam nominis. Voluntas autem antecedens juxta Damascenum potest esse et efficax et inefficax, quia utroque modo potest velle Deus aliquod bonum ex se, nam et electis et reprobis voluit ex se perseverantiam et salutem aeternam atque adeo utrisque antecedenter (juxta illam expositionem) et tamen electis efficaciter, aliis non, sed tantum secundum quid. Hanc ergo voluntatem secundum quid, voluit explicare D. Thomas, et ideo voluntatem antecedenteni, ut sic, semper censuit esse inefficacem. Quod si interdum voluntas aliqua beneplaciti, quam Deus ex se solo habet, absoluta et efficax est, illam vocaret D. Thomas (ut opinor) consequentem, quia habetur absolute et consideratis omnibus quae ad illam necessaria sunt, ut fuit voluntas creandi, vel similes.
9. Alia divisio voluntatis. — Omuissis ergo dissensionibus verborum addere possumus divisionem actus divinae voluntatis, in eflicicacem et inefficacem, quae est subdivisio voluntatis antecedentis, juxta expositionem Damasceni, vel est nova divisio voluntatis beneplaciti, et ita habet locum in utraque sententia. In qua divisione de priori membro aliqua sunt certa, videlicet, esse aliquam voluntatem, absolutam et efficacem, in Deo et illam esse per quam principaliter operatur, et quae semper impletur, quia omnia, queecumque voluit, fecit, Ps. 113, et cui nemo potest resistere, Rom. 9, Genes. 50, Esther 13. Et ratione hujus voluntatis dicitur Deus, non operari aliquid sine voluntate sua, juxta id ad Ephes. 1: Qui operaLlur omnia secundum consilium voluntatis sud. Denique sine hac Dei voluntate nihil subsistere potest, ut dicitur Sap. 11.
10. Nonnulla vero alia de hac voluntate a theologis disputantur. Unum est, an haec ipsa voluntas sit immediatum principium , quo Deus ad extra operatur, vel secundum rationem sit aliud attributum propinquius, quod in Metaphysica tractatum est, et capite sequenti attingetur. Aliud dubium est, qualis et quotuplex sit in Deo haec voluntas efficax, an sit praeveniens et praefiniens , vel concomitans praesertim circa actus liberos humanos. Cum qua quaestione conjuncta est alia : quomodo efticacia hujus voluntatis divinae stet cum libertate actuum voluntatis humanae. Quae dubia longissimae disputationis materiam nobis praebebant, sed tractata sunt copiose in tribus libris de Auxiliis, et ideo nihil amplius dicere necesse est, praeter ea, quae de Praedestinatione postea dicemus.
11. In altero autem membro voluntatis inefficacis, non est tam certum apud omnes, dari in Deo vere et proprie talem actum, quod videntur sentire auctores citati in prima expositione praecedentis divisionis. Cujus occasione tractari hic solet, de sensu illius loci Pauli: Deus vult omnes homines salvos fieri. Ego vero suppono dari in Deo talem actum et de omnibus omnino hominibus locutum fuisse Paulum in citatis verbis. Quod ostendi in Relect. 1, disp. 1, sect. 2, n. 9. et latius id tractabimus infra, lib. 4, de Praedestinatione fere per totum. Hoc ergo supposito, certum est, talem voluntatem illam Dei non semper impleri, ut in eodem exemplo et testimonio Pauli manifestum est. Et ratio est, quia non est efficax voluntas, neque ipse Deus vult aliter illam habere, et ideo nulla est imperfectio, ut in dicto loco latius declarabitur. Ubi etiam videbimus, an illa voluntas sit actus liber in Deo, vel necessarius. Item an sit vera intentio finis, conferens alquid ad electionem mediorum, vel simplex tantum affectus complacentiae in bonitate possibili. Item an sit actus aliquo modo absolutus, vel conditionatus, et ideo de divina voluntate haec sufficiant.