Text List

On this page

Caput 9

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

De omnipotentia dei

CAPUT IX. DE OMNIPOTENTIA DEI.

1. Omnipotentiam esse attributum Dei. — Supponimus imprimis , Omnipotentiam esse unum ex specialibus attributis, quae per modum affirmationis de DEO proprie et vere dicuntur. Quae veritas, quoad rem ipsam de fide est, ita enim loquitur Deus: Ego Deus omnipotens, Gen. 11, 33, et saepe alias et Sap. 11. Vocatur hoc attributum : Omnipotens manus Dei, quee creavit omnia. Et ratione illius dicitur Luc. 1: Non erit impossibile apud Deum omne verbum. In hoc autem attributo duo includuntur. Unum est, esse potentiam vere et proprie effectricem : aliud est, illam potentiam esse amplissimam in objecto suo: atque adeo comprehendere sub se omne possibile, id est, quod fieri non repugnat. Ita enim explicandum est hujus potentiae objectum, ut tractavi in disput. 30 Metaphysicae, sect. ult. quibus nihil fere est addendum, quia res est facillima, explicabitur tamen amplius ex dicendis.

2. Dubium.— Resolutio.— Quaeri autem hic solet primo : An hoc attributum sit ratione distinctum ab omnibus aliis, vel sit aliquod ex caeteris, speciali ratione, ac modo conceptum. Et quoniam supra diximus, omnia attributa affirmativa substantiae divinae, tantum ad illa tria revocari, scilicet scientiam, voluntatem et potentiam ; solum superest quaestio, an potentia sit ipsa scientia, vel voluntas, aut aliquid ratione distinctum ab ipsis. Quam quaestionem citato loco late etiam tractavi: censuique hoc attributum esse ratione distinctum ab alis duobus, quam sententiam nunc etiam veriorem esse existimo. Quamvis illa etiam probababilis sit, quae affirmat voluntatem Dei esse potentiam Dei activam ad extra, quia per suummeet velle, ut tale est, efficacitatem habet producendi id, quod vult. Probabilius vero existimo hanc efficacitatem immediate convenire divinae essentiae ratione sui esse et summae actualitaris, omnipotentiam nihil aliud esse, quam ipsummet esse divinum, ut per se efficax ad extra, ut citato loco declaravi. Subordinatur tamen, nostro loquendi modo, divina omnipotentia divinae scientiae, ac voluntati illi, ut dirigenti actionem, quia Deus rationabiliter operatur, ut dixit Augustinus, lib. 83, quaest. 46, huic vero, ut moventi et applicanti, quia Deus nihil nisi voluntarie et libere operatur, et hoc modo facilius intelliguntur omnia, quae de actione Dei ad extra, et de concursu cum libero arbitrio traduntur.

Infinitas potentia DEI.

3. Secundo quaeri solet an haec potentia Dei infinita sit in ratione potentiae activae, et in quo consistat haec infinitas, et an inferatur ex omnipotentia, vel illam inferat, vel sit idem cum illa. Ad quae omnia imprimis dicendum est potentiam Dei effectivam sine dubio infinitam esse, simpliciter loquendo. Ita colligitur ex Scriptura, Psalmo 144: Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis ; subditurque statim: Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt. Quo declaratur magnitudinem illam sine fine etiam divinae potentiae convenire. Unde Eccles. 18, inquit Sapiens : Quis investigabit magnalia ejus- virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit, aut quis adjiciet enarrare masericordium ejus. Non est minuere negue adJicere, neque est invenire magnalia Dei. Quae omnia verba infinitatem indicant, non minus in potestate et virtute agendi, quam in essentia et perfectione.

4. Infinitas intensiva et extensiva. — Deinde ut haec infinitas explicetur, addendum est divinam potentiam dici posse infinitam, et intensive et extensive. Intensive infinitam voco, quia in se est infinitae perfectionis. Extensive, quia in objectis suis infinitam extensionem habet. Prior pars a priori ostendi solet, quia haec potentia est quasi proprietas consequens infi- nitam essentiam. Quae ratio est optima, solum vero declarat infinitatem quamdam in proprio aliquo generc scu conceptu: sicut scientia vel voluntas, ut sic, dicitur in proprio genere infinita. Ego vero sentio divinam potentiam ad extra ex vi sui conceptus exigere infinitatem simpliciter et in genere entis. Quod ita declaro, quia divina potentia non solum est activa per modum principii guo, proximi scu immediati, quale intelligitur in igne esse calor, sed etiam per modum principii principalis, qualis intelligitur in igne esse forma substantialis. Imo haec est excellentia divinae naturae, quod non indiget principio agendi proximo, distincto etiam ratione a sua substantia, sed est activa immediate per suam substantiam, quamvis intellectuali et libero modo, quia per eamdem substantiam intellectualis est, et libera est in agendo, ut in citato loco Metaphysicae latius declaravi. Hinc ergo fit ut talis potentia, quatenus tale principium agendi est, eminenter continere debeat omnes effectus quorum est activa. Quia principium principalis actionis debet conUnere terminum, vel formaliter, ut in actione univoca, vel eminenter, ut in aequivoca actione, qualis est omnis actio Dei ad extra. Ergo illud principium agendi, quatenus tale est, requirit infinitatem simpliciter et in genere entis, quia haec infinitas necessaria est ut eminenter contineat omnia.

5. Potest etiam haec infinitas ex alio modo agendi divinae potentiae declarari, quia talis est ut sine dependentia ab alio suam actionem perficere possit : ad hoc autem requiritur perfectio simpliciter infinita in genere entis, ergo divina potentia activa hoc modo infinita est in suo esse, et haec est infinttas intensiva. Minor a posteriori potest probari, quia illa perfectio operandi propria virtute, sine dependentia ab alio, non est communicabils virtuti, vel substantiae creatae, etiamsi in infinitum perfectior et perfectior cogitetur, ergo signum est illum agendi modum postulare perfectionem simpliciter infinitam. Secundo declaratur a priori, quia esse independens ab alio est esse infinitum simpliciter intensive, sed potentia activa sine dependentia ab alia causa, ideo habet hanc independentiam in agendo, quia habet etiam in essendo, imo quia est ipsum esse independens (nam, ut dixi, non est tantum potentia proxima sed etiam principium principale per se immediate operans) ergo eamdem infinitatem intensivam habet, ut est principium agendi quam habet, ut est tale esse vel talis natura substantialis. Nam revera, sicut calor, ut est principium calefaciendi includit totam perfectionem quam requirit, ut talis forma sit, vel ut calidum formaliter constituat; ita divina essentia totam perfectionem intensivam seu entitativam quam intelligitur postulare, ut talis essentia sit, intelligitur etiam postulare, ut sittale principium agendi. :

6. Unde fit ut Deus in omni actione sua agat per potentiam suam, ut est infinita simpliciter et intensive, licet non in singulis actionibus operetur secundum totam extensionem suam, ut per se patet. Et hoc modo dicunt theologi actionem creandi, etiam si sit de re minima, esse a potentia Dei, ut infinita simpliciter, ex modo agendi ex nihilo, ut late declaravi in disp. 20 Metaphysicae: sic ergo ex alio modo agendi sine dependentia ab alio, potentia Dei se ostendit infinitam intensive in omni actione sua. Neque in hac infinitate aliquid declarandum occurrit, nec difficultas alicujus momenti tractanda. Ex hac vero infinitate, ut a nobis declarata est, recte intelligitur quod diximus potentiam Dei activam ad extra esse ratione distinctam ab intellectu et voluntate; quia non se habet, ut facultas operativa addita secundum rationem essentiae Dei. Sed est ipsamet essentia, ut per se immediate operativa, tanquam principium principale et immediatum operationis. Sicut potentia calefaciendi, respectu ipsius caloris, non dicit potentiam iilli additam, sed dicit ipsum calorem, ut activum per se ipsum, talis actionis seu termini.

Infinitas extensiva omnipotentiae.

1. Prima opinio. — Refutatur. — Ex hac etiam infinitate intensiva demonstranda est a priori infinitas extensiva potentiae divinae quae in hoc consistit, quod in latitudine suorum effectuum non habet terminum. Omnis enim infinitas consistit aliquo modo in negatione alieujus termini, ut-capite primo, libro secundo, declaratum est, potentia vero activa quae in se indivisibilis est, non potest habere extensionem nisi in effectibus, ergo nec infinitatem sub hac ratione habere potest, nisi quia in illa latitudine effectu caret termino: hoc ergo modo dicitur infinita divina potentia. Hanc autem infinitatem aliqui putant sufficienter probari ex eo quod Deus potest velocius ac velocius movere quodhbet corpus infinitum sine ullo termino. At haec infirma probatio est, tum quia solum ostendit infinitatem quamdam extensivam in quodam cenere et satis limitato effectu et imperfecto. Unde non video quomodo ex illo effectu colli- gi possit potentia simpliciter infinita ad alios quoscumque possibiles vel cogitabiles effectus. Multoque minus potest colligi ex illo effectu infinitas intensiva simphliciter divinae potentiae, secluso modo agendi sine dependentia ab alio quem nos consideravimus. Quia ad illam velocitatem in infinitum sufticit potentia motiva superloris ordinis, et infinita secundum quid. Unde non est improbabile inveniri in angels, et non dubito quin possit Deus illam communicare creaturae, dummodo semper moveat cum concursu primae causae.

8. Secunda opinio. — Bejicitur. — Ahi hane infinitatem extensivam colligunt ex eo quod effectus divinae potentiae possunt plures in infinitum produci. Sed imprimis si sit sermo de pluralitate successiva faciendi plura, et plura ejusdem rationis seu perfectionis, nulla inde infinitas colligitur, sed tantum duratio et immutabilitas, seu integritas ejusdem virtutis. Sic enim sol, si perpetuo duraret, semper facere posset in infinitum, nec propterea dici potest virtus ejus infinita extensive. Si autem sit sermo de effectibus qui simul fieri seu conservari possint in majori, et majori numero in infinitum, si illi tantum sint sub certo gradu et hmitatae perfectionis, etiam ex hoc effectu non potest colligi infinitas extensiva simpliciter in potentia, sed solum secundum quid, quia potenüa activa superioris ordinis et eminentioris virtutis ad id suflicere posset, etiamsi finita simplieiter esset. Unde neque ex illo solo capite potest colligi infinitas intensive simpliciter, nisi aliunde ex modo agendi colligatur. Oportet ergo ut ille processus in infinitum sit, non solum in multitudine effectuum, sed etiam in perfectione eorum, quae in infinitum procedat in tota latitudine entis, et in speciebus ejus absque praefixo termino.

9. Et hoc modo bene quidem infertur Dei potentiam esse infinitam simpliciter extensive ex eo quod potest Deus producere in infinitum perfectiores, et perfectiores species rerum, in genere vel gradu substantiarum. Quia in extensione potentiae activae nulla major extensio inteliigi potest, et illa est, et concipitur absque termino finito. Dico autem /inito, quia terminum infinitum habere potest saltem extrinsecum, quia Deus non potest facere substantiam simpliciter infinitam in essentia, quia illa factibilis non est: sed, infra illam, potest facere quamcumque aliam infinitam etiamsi in infinitum crescat seu multiplicetur in specifica perfectione. llle vero terminus non tollit infinitatem simpliciter in extensione illius objecti, quia ille terminus est extrinsecus, unde non pertinet ad objectum omnipotentiae, et ita latitudo objecti semper est absolute infinita, sine proprio termino. Unde ex illa extensione objecti optime etiam infertur infinitas intensiva talis potentiae, quia non posset totam illam substantiarum possibilium latitudinem et multitudinem actu continere eminenter, nisi in se esset intensive infinita.

10. Verumtamen haec probatio a posteriori est, nam a priori potius colligitur infinita illa extensio ex infinitate intensiva talis principii. Deinde probatio sumpta est ex re minus certa quam sit conclusio. Non enim defuerunt theologi qui negaverint posse Deum producere illo modo infinitas species, seu in infinitum. Quorum opinio licet improbabilis (mea sententia) sit, ut disp. 3 Metaphysicae, sect. 17, dixi num. 18 et sequentibus, nihilominus ostendit probationem illam procedere ex principio minus certo quam sit assertio. Unde potius sententia illa ex eo maxime improbanda est, quod limitat infinitam potentiam Dei ad certum terminum finitum. Cum ex parte rerum non repugnet dari speciem aliam perfectiorem illo termino.

11. Infinitatem extensivam probari ea infinitate intensiva. — Quocirca infinitas extensiva divinae potentiae directe probanda est ex infinitate intensiva, quia ex illa summa perfectione sui esse habet divina potentia, ut extendatur ad omne possibile, seu ex se non repuqgnans. Quanta vero sit latitudo illa entium possibilium, quae sub objecto includitur, non potest a nobis ex sola perfectione divini esse demonstrari, re tamen vera, in illa habet fundamentum. Nam, quia Deus simpliciter infinitus est et nunquam satis participari potest, ideo semper magis ac magis et infinitis modis potest participari. Ex quibus etiam constat, ab hac infinitate extensiva, virtutem activam Dei denominari Omnipotentiam. Et ob eam rationem de divina sapientia dici Sapient. 7: Cum sit una, omnia posse, et de divino spiritu, quod omnem habeat virtutem. Vtaque idem est potentiam esse infinitam extensive et esse omnipotentiam, licet ratio nominum sit diversa, per unum enim explicatur potentiam illam extendi ad omnia possibilia, per aliud vero indicatur - illa possibilia esse infinita. Et ita unum ex alio probari potest.

Objectum divine omnipotentiae exponitur.

12. Ex quibus intelligere licet primo quo- modo divina omnipotentia ad suum objectum comparetur. Cum enim divina omnipotentia sit vera et realis potentia activa, non potest non habere aliquid per modum objecti. Tum quia ratio potentiae non potest a nobis aliter concipi, tum etiam, quia si illa est potentia, necesse est ut per illam possit aliquid fieri, hoc autem, quod ab illa fieri potest, vocamus objectum ejus. Non est tamen divina potentia talis naturae vel perfectionis quasi specificae, ut ad ilIud objectum ordinetur, aut realem habitudinem ad illud habeat, vel quae ab illo quasi specificari intelligatur, sicut potentiae creatae solent a suis objectis specificari. Nam hic modus potentiae minus perfectus est, quia supponit potentiam quasi per se ordinatam ad suum objectum, quod de divina omnipotentia dici non potest. Est ergo divinum esse absolutissimum, quia vero in se complectitur omnem perfectionem, inde habet ut sit effectivum omnis rei quae possit habere rationem entis, ideoque sine habitudine vel specificatione ab objecto suum objectum necessario habet.

13. Objectio. — Solutio. — Dices, quacumque ratione potentia illa requirat objectum, habebit talem connexionem cum illo, ut sine illo esse non possit, hoc autem repugnat cuicumque perfectioni divinae, quee magis necessaria est quam sit objectum potentiae divinae, etiam in esse possibili. Respondeo verum esse potentiam habere cum objecto necessariam connexionem (quidquid alii contendant) non quidem relationis realis et termini, nulla enim talis relatio est in Deo ad creaturas, sed est necessaria connexio causalitatis. Sicut enim Deus, actu etticiens esse non potest, nisi aliquid fiat, non quia ipse referatur ad effectum, sed quia effectus pendet ab ipso: ita nec Deus potest esse omnipotens, nisi aliquid sit possibile ab ipso, non quia omnipotentia ejus ordinetur ad effectum possibilem, sed quia ab illo necessario habent res, ut sint possibiles, si ex parte earum non sit repugnantia. Haec autem non repugnantia omnino necessaria est, ubi implicatio contradictionis non invenitur, ut latius explicabimus infra, libro nono de Trinitate, capite sexto, ubi emanatio Verbi divini cum possibilitate creaturarum, in necessitate, comparanda est.

14. Conclusio. — Secundo intelligitur ex dictis quid claudatur sub objecto proprio divinae potentiae. Dicendum est enim cum D. Thoma, comprehendi sub illo objecto quidquid habere potest rationem entis, utique possibilis. Dicitur autem habere rationem entis, quidquid non implicat contradictionem, ut in dicto loco Metaphysicae late tractavi, distinguendo in illo objecto negationem non repugnantiae, a positiva possibilitate. Nam prior supponitur ex se in objecto, posterior vero, quacumque ratione concipiatur ut aliquid positivum possibile, habet rationem possibilis ab ipsa omnipotentia Dei, quatenus effectiva est suimet objecti. Underefert D. Thomas, d. q. 206, art. 3 et 1, cont. Gentes, cap. 20, illud quod omnino non habet rationem entis, non claudi sub objecto omnipotentiae, quod intelligendum est cum proporüone, scilicet, de non ente possibil, id est, de tali non ente, quod in suo conceptu includat repugnantiam essendi, ut est Chimaeram esse, vel hominem esse irrationalem et similia.

15. Dubium.—Opinio Cajetani. —Cuaeri vero potest, an non ens actu tantum, quatenus tale est, pertineat ad omnipotentiam Dei, ita ut claudatur sub objecto ejus et circa illud versetur aliquo modo Dei omnipotentia. Nam Cajetanus, 1 p., quaest. 25, art. 3, dixit omnipotentiam versari circa ens et circa non ens, licet diverso modo, circa ens dando illi esse, circa non ens autem, non producendo illud, cum possit, vel non conservando. Sic enim dicitur Deus, sua omnipotentia annihilare aliquid posse, vel destruere, quae sunt mutationes, vel quasi mutationes ad non esse. Alii dicunt non ens, ut sic, non posse dici objectum omnipotentiae, quantum ad illam negationem, quia ens possibile non habet, quod sit non ens actu ab omnipotentia Dei, sed de se est nihil actu, nisi a Deo esse accipiat. Et sic dicitur creatura habere de suo, quod sit nihil. Item quia tenebrae non dicentur claudi sub objecto virtutis illuminativae, quia ex absentia illius redeunt, non enim redeunta sole, proprie loquendo, sed cessante actione solis ex se tales sunt.

16. Resolutio. — Dubium. — Sed quaestio est de modo loquendi, nam res clara est. Quia non ens, ut illa negatio dicit negationem possibiltatis, seu capacitatis ad esse, omnino excluditur ab objecto omnipotentiae, quod non est limitatio, sed excellentia omnipotentiae. Non ens autem, ut dicit ens possibile cum negatione actualis existentiae, clauditur sub objecto, quatenus per potentiam Dei potest recipere existentiam, ut etiam est clarum. Quatenus vero est non ens actu, etiam caret influxu omnipotentiae Dei. An vero hoc satis sit, ut dicatur objectum omnipotentiae quoad illam negationem, et an dicendum sit habere a Deo, quod sit non ens, vel ex se, quaestio est modo loquendi. Proprie tamen potius id videtur pertinere ad objectum voluntatis quam poten- tiae. Voluntas non intelligitur positive velle, u illud non sit et ut potentia non influat in illud, potentia autem non intelligitur habere quasi habitudinem ad illud objectum. Unde proprie non habet creatura quod sit non ens actu ex omnipotentia Dei, eo modo quo negatio dicitur esse causa negationis, illa enim negatio influxus magis esta voluntate quam ab ipsa potentia. Sicut quando ex absentia luminosi sunt tenebrae, removens luminosum est potius causa tenebrarum, quam ipsum luminosum. Sic ergo voluntas, quae est ratio suspendendi influxum potentiae est proprie causa et negatio, etiam influxus potest, suo modo, dici prosima causa per se, potentia autem ipsa non ita proprie.

Actiones divine omnipotentiae.

17. Ultimo inquiri hic potest de actionibus divinae omnipotentiae, quae materia amplissima est, nam complecti potest omnia, quae de diyinis operibus theologia disputat. Et ideo breviter advertendum divinam omnipotentiam nullam habere actionem ex necessitate, ideoque propriissime considerari in Deo in actu primo, in quo differt ab- intellectu et voluntate Dei. Nam intellectus et voluntas primo et per se versantur circa ipsum Deum, et ideo ex necessitate habent actum, saltem circa ipsum Deum, et ideo eadem necessitate sunt in actu secundo, vel potius sunt ipse actus secundus, quia illi actus immanentes sunt, et ideo contra Deum ipsum possunt semper, ac necessario esse, quantum ad totam realitatem suam. Potentia vero primo, ac per se versatur circa creaturas, omnesque actus suos circa illas exercet, ejusque actio transiens est, et ideo nec necessaria esse potest, nec est aeterna.

18. Hinc ergo fit, ut tam ipsius potentiae divinae quam actionis cjus duplex sit consideratio. Potentia enim sumi potest vel per se, ac praecise spectata, vel ut conjuncta liberae voluntati et quasi alligata ordini ab ipsa voluntate praescripto. Et juxta hanc duplicem considerationem videtur sumpta vulgaris distinetio theologorum de divina potentia in absolutam et ordinatam, seu ordinariam, quam tradit D. Thomas, d. quaest. 25, art. 5, et alii in 1, d. 43 et 44. Nam priori modo et secundum se potentia spectata, absoluta dicitur. Posteriori autem modo sumpta dicitur ordinata. Quam insinuasse videtur Paulus cum dixit: Deum operari omnia secundum consilium voluntatis suee. Christus autem Dominus cum dixit Matthae, 26: An non putas, quia possum rogare Patrem meum et eahibebit mnihi plusquam decem legiones angelorum, etc., priorem potentiam absolutam insinuasse videtur: ordinatam vero cum subjungit : Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri.

19. Et quanquam in explicatione horum terminorum sit aliqua varietas inter theologos (quam notavi in dic. disput. 30 Metaphysicae, sect. ult., num. 32) est parvi momenti et solum de usu vocis, nam res constat. Et in omni opinione certum est, potentiam non dici absolutam, vel ordinatam nisi per respectum ad voIuntatem, nam quatenus soluta concipitur ab omni lege, seu decreto voluntatis dicitur absoluta, ordinata vero, ut conjuncta illi. Potest autem hoc esse duobus modis. Unus est, quatenus potentia intelligitur conjuncta alicui legi universali, ut de movendo coelo continue. In qua lege potest Deus dispensare, cum voluerit, ut cum solem sistere facit, quod juxta hanc expositionem censetur per potentiam absolutam fecisse. Alius modus est, ut potentia intelligatur conjuncta decreto aeternae voluntatis Dei de omnibus et singulis, quae in quolibet tempore operatus est, et ita quidquid de facto operatur, dicitur facere per potentiam ordinatam , quia semper operatur juxta decretum suum et ita solum ea dicetur posse de absoluta potentia, quae nunquam facturus est. Et uterque modus est satis usitatus, prior tamen videtur magis conformis communi modo loquendi et commodior.

20. Duplex est ordo actionum ommipotentie. — Hinc etiam actiones hujus potentiae in duos ordines distinguere possumus, quaedam enim sunt possibiles, quae nunquam erunt, aliae vero sunt quae fiunt de facto, vel aliquando tantum futurae sunt, vel jam sunt factae. De his ergo actionibus, quae interdum fiunt, tractandum est in toto discursu theologiae, nam una ex his actionibus est creatio, huic adjuncta est conservatio et gubernatio, ad quam pertinet cooperatio, seu concursus cum omnibus causis secundis. Et in his videntur contineri actiones omnes ordinariae, pertinentes ad communem cursum naturae : quae propterea ad philosophicam considerationem pertinent : et ideo de illis diximus in Metaphysica, disp. 20, 21 et 22. Ultra has vero actiones sunt aliae superioris ordinis, ut sunt sanctificatio et justificatio et glorificatio intellectualum creaturarum, Incarnatio, transsubstantiatio et effectio quaelibet per instrumenta supernaturalia, de quibus per totius theologiae discursum disputatur. Et ideo extra rem esset de illis hic dicere. Satis ergo est, advertere, licet actiones hae variae sint, potentiam Dei esse unam et simplicissimam in se, ut in disput. 3 Metaphysicae dixi, sect. ult., num. 51. Illa enim potentia, ut dixi, non specificatur ex suis actionibus, quia non specificatur ab objecto, et in se est absolutissima et eminentissima, et ideo cum sit una, omnia potest. Ouanquam nihil impedit, quo minus per inadaequatos conceptus a nobis plures possint distingui ratione, ut est potentia creativa, vel motiva, etc., ut ibidem dixi.

21. De actionibus possibilibus. — De actionibus vero possibilibus regula generalis est, omnes illas actiones, quae non involvunt repugnantiam esse possibiles huic potentiae. Disputare autem in particulari de omnibus actionibus, vel effectibus, de quibus dubitari solet, an in se involvant repugnantiam nec ne, non est hujus loci, sed ad varias materias theologiae et philosophiae pertinet, ut constat. Solum adverto, non solum esse Deo impossibiles actiones, quae in genere entis, videntur repugnantiam involvere, sed etiam quae divinae bonitati sunt repugnantes, ut mentiri, peccare, infidelem esse, etc. Quia etiam hae involvunt contradictionem comparatae cum infinita bonitate Dei. Et ratio est, quia potentia non potest exire in actum nisi, ut applicata per voIuntatem, et voluntas Dei non potest velle nisi juxta et decentia suam bonitatem et ad hoc est natura sua determinata quoad specificationem, ut in Relectione prima late disserui.

22. Dubium. — Resolutio. — Solent autem D. Thomas et alii scholastici, hoc loco in particulari disserere, an possit Deus facere quod praeteritum non sit praeteritum. Quod gratia exempli videtur adductum ad explicandum, quomodo sine impotentia ex parte Dei, fieri non possit, quod implicat contradictionem. Unde in illo puncto certam existimo D. Thomae sententiam in dicta quaest. 25, art. 4 asserentis, fieri non posse, ut factum sit infectum, in sensu composito, ita enim ibi loquitur, et secundo contra Gent., cap. 25. Idem Bonaventura 1, dist. 42, quaest. 2 et Thomistae omnes. Estque aperta sententia Hieronym., epist. 22, ad Eustoch., Augustini 26, contra Faust., cap. 5, Anselmi in Prosolog., cap. 6 et lib. de Concord. Praesc. et praedest., cap. 4. Imo et Aristoteles idem tradit ex Agathone 6. Ethicor., capit. 2. Ratio vero est, quia praeteritum dicitur, quod in aliqua differentia temporis habuit esse, impossibile autem est, ut quod semel ponitur habens esse in aliqua differentia tempo- ris, in illa eadem non habeat, vel non habuerit esse. Quia esset et non esset pro eodem tempore, quod repugnat in se: et consequenter etiam ipsi potentiae DET, quia ad ejus potentiam spectat, ut quod vult esse pro aliquo tempore sit, unde pro eodem tempore non esse, esset contra potentiam DEI. Sicut ergo non potest Deus facere, ut res sit et non sit simul, quia hoc esset se ipsum negare et sibi repugnare, ita nec potest facere, ut praeteritum non fuerit.

23. Opinio contraria.— Eaplicatur. — Quidam autem theologi videntur contrarium docere, maxime Gregorius in 1. d. 42 et alii, quos refert, et sequitur Corduba, lib. 1, q. 55, dub. ult. Sed contradicunt in modo loquendi, non in re. Volunt enim, quod licet Deus fecerit aliquam rem, manet in ipso integra potentia, qua potuisset illam non facere in sensu diviso, ideoque volunt affirmandum esse, nunc esse in Deo potentiam, ut praeteritum non fuerit. Non dicunt autem, posse non fuisse, postquam fuisse supponitur, sed absolute et secundum se spectatum, quod nemo negat. Unde illud extra rem est : Similis vero quaestio de voluntate Dei tractari solet, an postquam aliquid voluit, maneat in illo potentia, ut illud ipsum in ordine ad idem momentum nolit: et resolutio est, in sensu composito non habere talem potentiam. Non quia aliquam potentiam amiserit aliquid volendo, sed quia nunquam habuit potentiam, ut mutari possit, licet secundum se et in sensu diviso habeat potentiam ad utrumque et eamdem semper retineat, ita ergo in praesenti loquendum est.

24. Duo dubia expediuntur. — Ex his etiam expedienda sunt duo alia dubia, quae divus Thomas in duobus articulis ultimis illius quaestionis tractavit, scilicet : An Deus possit plura, vel alia facere, quam fecit, et an quae fecit, potuerit efficere meliora. In utroque vero resolutio est clara. Primo ergo certum de fide est, potuisse et plura et alia distincta facere. Ita docent omnes theologi cum Magistro 1, d. 43. Etdivus Thomas, q. 25, art. 5. Et Vualdensis in doctrinali lib. 1, cap. 10, ubi oppositum errorem refert tradidisse Wicleffum et Abaillardum , cumque late ex Patribus confutat. Qui damnatusetiamrefertur in Concilio Senonensi. Sedres est evidens in Scripturis, ut patet ex locis Matthaei et Marci supra citatis, quae sunt de omnipotentia Dei et de ejus libertate, in qua videwur Wicleffus errasse. Hac etiam ratione dicimus, potuisse Deumaliam naturam humanam sumere, et potuisse aliter redimere genus hu- manum, quam fecit et plures salvare, quam salvat, vide Augustinum 13, de Trinit., cap. 18, de Spiritu et lit., cap. 1 et epistol. 3, Gregorium 22. Moral., cap. 25. Item, etiam creaturae multa possunt facere, quae non faciunt, ut homo ratione suae libertatis non facit omnia quae potest, multo ergo magis Deus. Item, non solum homo, sed etiam sol posset plura facere quae non facit, quia ei non applicatur materia, ergo Deus, qui non indiget materia et est dominus suorum actuum, multo magis poterit plura, vel diversa facere, vel cum causis secundis, si aliae essent, vel aliter applicarentur, vel se solo pro sua libertate.

25. Dubium. — Resolvitur. — Hic vero statim occurrit interrogandum, quot sint ista plura, quae potest Deus facere, et an sint finita vel infinita cathegorematice in individuis, vel speciebus, vel gradibus rerum, vel etiam in pluribus mundis in infinitum, vel simul, vel successive, vel ex similibus, vel ex dissimilibus corporibus : atque adeo aequalibus, vel inaequalibus in perfectione cum eo, qui nunc est. Itemque utrum non solum modo possit Deus plura facere, quam fecit, sed etiam in quocumque rerum statu, seu quacumque suppositione facta, quod aliqua Deus creaverit. Ubi involvitur illa quaestio, an possit Deus facere simul omnia, quae ut possibilia novit, quibus creatis jam non posset facere plura. Sed haec infinitam habent disputationem et per varias materias vagantur : ideoque illa omitto, praesertim quia ex principiis positis in dic. disp. 30 Metaphysicae, sect. ult., facile omnia expediri possunt. 26. Assertio. — Conclusio. — In alio puncto breviter dicendum est, multa fecisse Deum in universo, quae non potest facere meliora in illo genere, et ita quoad aliquid non potuisse facere melius universum hoc, quam fecerit, licet quoad aliqua in particulari illud potuerit facere perfectius. Declaratur imprimis , quia fecit unionem hypostaticam, quo opere nullum altius, nec perfectius potest efficere, ut nunc suppono. Unde fit, ut ex ea parte qua hoc universum nobilitavit per illud opus, non possit hoc universum esse perfectius. Unde etiam ait D. Thomas Beatam Virginem, quatenus assecuta est dignitatem Matris DET, non posse in illo genere nobiliorem dignitatem habere. Item gratia et gloria (ut ego opinor) sunt talis perfectionis essentialis, ut non possit fieri in ordine qualitatum altior, aut major perfectio intellectualis naturae. Unde etiam hoc universum ex ea parte, qua refertur ad ultimum finem non potuit esse perfectius, tum ex parte finis ultimi, qui est Deus: tum ex formali consecutione illius secundum speciem visionis et fruitionis, qua obtinetur. Rursus in hoc universo corporeo non potuit fortasse esse nobilior natura , quae illi praeesset in eodem genere corporalium rerum, quam sit homo, quia fortasse non potest esse natura corporalis et rationalis alterius speciei. De coelis vero et simplicibus corporibus est controversia, an potuerint esse essentialiter meliora et alterius speciei, sed probabilius videtur, fieri potuisse, quia nulla apparet repugnantia, quod etiam sentit D. Thomas d. art. 6, ad. 3.

27. Addit tamen idem D. Sanctus, suppositis his rebus, ex quibus universum constat, non potuisse esse quoad ordinem et concentum earum, in quo bonum universi consistit. Quod incertum est, et ita oppositum docet Durandus 1, dist. 44, quaest. 3, quia in Thesauris divinae omnipotentiae multi ordines contineri possunt, et fortasse alius esset simpliciter melior, licet in ordine ad finem a Deo intentum hic fuerit optimus. Nam si Deus voluisset aliter homines praedestinare, vel plures, vel in majori virtute, et gratia, vel in statu innocentiae perpetuo conservare, posset etiam alio modo elementa, vel influentias coelorum ordinare, ita ut omnibus pensatis totum esset perfectius. Semper tamen credendum est Deum juxta finem sibi praestitutum optime omnia facere, quae facit, ut loquitur Augustinus 3, de libero Arbitrio, cap. 5. Et explicui in citato loco Metaphysicae, et in tomo primo de fncarnatione, disputatione 4, sect. 2 et 3.

PrevBack to TopNext