On this page
Caput 10
Caput 10
De divina providentia
1. Esse in Deo providentiam. — Providentia et Praedestinatio tam sunt conjunctae, ut vix possit una sine altera exacte declarari. Unde cum in sequenti tractatu latissime simus de Praedestinatione dicturi, ibi de Providentia etiam dicemus. Ut vero ratio nominis habeatur et quaedam magis generalia principia supponamus, visum est caput hoc in fine hujus libri adjungere, quod tantum sit velut praeambulum quoddam ad tractatum de Praedestinatione. Ut ergo nomen providentiae explicemus, supponimus, habere Deum actualem gubernationem hujus universi, illique praeesse conservando illud et ordinem illius, totumque illud, universasque partes ejus in fines suos pro captu earum dirigendo. Hoc fundamentum de fide certum est, esse in Deo Providentiam. Quia gubernatio illa temporalis actio est, quam Deus per suum intellectum et voluntatem operatur, quia Deus non aliter extra se causat, ut supra ex fide ostensum est, crgo necesse est, ut ratio illius gubernationis universi in Dei mente ex aeternitate praecedat , non enim potest in tempore concipi, aut inchoari. Hanc ergo rationem aeternae gubernationis intra Deum existentem, providentiam vocamus. Atque hoc modo providentiam esse docet Scriptura, cum de Divina Sapientia dicit : Attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaciter, Sap. 8, cap. 6. Zqualiter est illi cura de omnibus. Et infra : Inomni providentia occurit illis, et cap. 14: Tu autem Pater gubernas omnia providentia. Et Christus Dominus, Matth. 6 : Respicite volatilia celi, etc. Item Luc 12 et passim. Solet autem a theologis quaeri , an providentia sit actus voluntatis divinae, vel intellectus. Sed hanc quaestionem in Praedestinatione exacte examinabimus. Nunc supponamus, utriusque facultatis actus ad providentiam requiri. Nam in omni gubernatione prudentia necessaria est et voluntatis electio, ac executio et vix definiri potest, quisnam horum actuum magis necessarius ad debitam providentiam sit. Nomen autem providentiae ad utrumque facile applicari potest, et ideo in hac controversia non est multum utilitatis , ut in citato loco latius dicemus.
2. Duplex providentia. — Ut autem haec veritas fidei melius intelligatur et ut attingamus errores, qui circa illam fuerunt, est advertendum, duas veluti partes in hac providentia distingui posse ; unam physicam, seu naturalem appellare possumus, aliam moralem. Prior generalis est rebus omnibus, tam inanimatis, quam animatis, atque etiam hominibus et angelis, quatenus cum aliis commune habent esse et operari. Posterior est propria hominum et angelorum , quia illi soli sunt capaces moralium actionum et finis, qui per illas comparatur, quia illi soli habent arbitrii libertatem. Ad priorem providentiae partem pertinent actiones sequentes. Prima conservatio est in esse Providentia enim supponit creationem et addit actionem necessariam, ut res creata subsistat, et finem suum consequi valeat. Inter has ergo actiones prima est conservatio : Quomodo enim posset aliquid permanere , nisi Deus voluisset. Sap. 11. Alia operatio est concursus, seu cooperatio Dei ad omnes actiones creaturarum, quia sicut sine influxu Dei esse non possunt , ita nec operari, et ideo dicitur Deus, cestire lilia agri et pascere corvos, Luc 12. Et ad has duas actiones reducuntur omnes externi actus Providentiae, quam physicam, seu naturalem appellamus.
3. Durandi opinio. — Durandus vero 1, d. 39, q. 3, numero 5 et 6,inter actus providentiae ponit dispositionem rerum. Sed ut bene ibidem subjungit dispositio magis pertinet ad creationem, quam providentia supponit. Nam Deus, cum in aeternitate sua voluit rescreare, unamquamque voluit propter suum finem, et totum universum etiam ad certum finem ordinavit et consequenter partes universi convenienter ad illum finem apte disposuit, et singulis facultates connaturales ad fines suos consequendos ordinatas, tribuere statuit. Haec autem omnia ad dispositionem pertinent et in ipsa creatione continentur, nam qui dat formam, dat consequentia ad formam. Et hoc modo ordinatio rerum ad fines suos, quantum ad primam intentionem finis pertinet, in ipsa creatione includitur, seu in voluntate creandi res, namcreantur res propter tales fines, et ita vult Deus illas esse propter tales fines. Ad providentiam ergo pertinet proprie conservatio, cooperatioque Dei, necessaria, ut res illae possent tendere in fines, ad quos creatae sunt. Et ita ad has duas actiones reducitur tota providentia naturalis. Nam sub conservatione includuntur omnia necessaria ad vitam et subsistentiam rerum; sub cooperatione vero omnes generationes et corruptiones, et denique omnes operationes, quibus res possunt ad fines suos pervenire.
4. Duplici autem titulo haec pertinent ad providentiam Dei, primo quatenus haec proveniunt a causis secundis, quas ipse ad hunc finem produxit et ordinavit et conservat: secundo quatenus Deus ipse in illis et cum illis immediate operatur et eas movet, applicat ad agendum. Unde satis constat, providentiam ex hac parte attingere omnia , quae sunt, vel fiunt in mundo in particulari , quia omnia pendent a Deo in esse et operari, et Deus ad omnia in particulari concurrit, per scientiam suam et voluntatem ac potentiam operando. Et de hac duplici actione providentiae divinae disputavimus late in Metaphysica, disputatione 21 et 22. et copiosius in libro primo, de AuxiIs.
5. Qua propter nullus infidelis potuit circa hanc partem divinae providentiae errare, nisi, vel qui non agnoverunt Deum esse, vel non putarunt omnia pendere immediate a Deo non in esse et operari, postquam facta sunt. In quo Aristoteles quid senserit, in disputione 30 Metaphysiese, sect. 15, num. 40, explicuimus. Potuerunt etiam in hoc errare illi, qui putarunt, DEUM ex necessitate naturae omnia operari, ut Epicurus, Democritus et Cratilus. De quibus non constat, an dicerent Deum conservare res omnes et cooperari cum illis eadem necessitate, qua putarunt illas produxisse. Verumtamen etiam si hoc dicerent, illa non esset vera providentia, quae proprie non cadit nisi in agens liberum. At suppositis principiis positis, quae non solum in fide sunt certa, sed etiam ratione naturali evidentia, aperte sequitur, necessariam esse Dei providentiam , quae attingat ad omnia et singula, quae fiunt in particulari.
6. Dubium.—Resolutio.—An vero per hanc providentiam possit Deus immutare cursum causarum naturalium, eumve impedire, aut juvare, fortasse non est tam notum lumine naturali. Tamen secundum fidem certum est, divinam providentiam ad hoc extendi, quia ejus nutui et voluntati omnia parent. Unde Tob. 9, dicitur: Qui preecipit soli et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo. Et Matth. 10, dicitur: Unus passer non cadit super terram sine Patre vestro. Nec folium arboris sine ejus scientia et voluntate movetur ; et hinc est, ut pro fructibus etiam temporalibus, vel pro influentiis temporum opportunis et conservatione et incolumitate vitae, vel animalium, orari possit et debeat Deus: quia licet haec regulariter eveniant per naturalium causarum cursum, ab ejus nutu et voluntate semper pendent et immutantur etiam mirabiliter: de qua re et in Scriptura sacra, et in historiis exempla multa leguntur.
7. De providentia morali. Esse necessariam moralem gubernationem.—CQuid senserit Aristoteles de providentia Dei. — Circa alteram partem hujus providentiae, quam moralem appellamus, dicendum est, ultra physicam efhcientiam et operationem Dei, quae in omnibus operibus creaturarum etiam liberis et moralhbus interveniunt, esse necessarium addere moralem gubernationem, quae consistit in praeceptis, consiliis, promissionibus, comminationibus, praemiis et suppliciis. Et de hoc toto genere providentiae pauca (ut opinor) philosophi subodorati sunt. Nam imprimis de praeceptis, aut legibus Dei positivis nihil scire potuerunt, ut constat, quia libere feruntur a Deo, et ideo nisi per revelationem, sciri non possunt. Leges autem quas naturalis ratio dictat, licet cognoscantur ut dictamina rationis naturalis, tamen sub ratione legis divinae et quod Deus in eis suam voluntatem et auctoritatem peculiariter interponant. vel cognosci non potest ratione naturali, vel difficillime ; unde non mihi constat, aliquem philosophorum, hoc peculiariter cognovisse. De promissionibus vero et comminationibus in particulari certius hoc est. De praemio autem et poena in generali fortasse aliquid suspicati sunt, sed valde imperfecte, ac diminute, ut patet ex Aristotele, libro decimo Ethic., cap. 8, ubi eos, qui veritatem sectantur, dicit esse amicissimos Deorum immortalium. Nan si Dii (inquit) cavam habent humanarum rerum ut existimatur vationi consentaneum est , ipsos eo gaudere, quod est optimum. Ubi et sub magna dubitatione loquitur et sub impropriissima Deorum appellatione et diminute valde. Et in lib. 2, Mag. moral. cap. 8. Deum, ait, mala et bona pro meritis distribuere : tamen ibidem sentit, effectus fortuitos non subjacere providentiae DEI, licet aliter in hoc sentiat lib. 7 Ethic. ad Eudonum, cap.18.
8. Deum habere providentiam creaturarum rationalium. — Veritas autem Catholica docet, habere DEUM perfectissimam providentiam ereaturarum rationalium et operationum liberarum tam bonarum quam malarum, non solum generalem et remotam, sed etiam particularem providentiam: nec solum physicam, sed etiam moralem. Consistit autem haec providentia, tum in perfecta scientia, quam Deus habet de omnibus liberis effectibus antequam fiant, et postquam facta sunt et in voluntate procurandi illa, si bona sint, per praecepta, consilia, vel alia media consentanea: vel si sint mala, prohibendo illa et impediendo, vel permittendo et de illis, si fiant juxte , vel si misericorditer, pro ratione suae sapientiae disponendo. Et haec omnia passim docet Scriptura: nam de rerum praescientia jam supra visum est. Et ideo Job 22. irridentur qui dixerunt, de Deo: Circa cardines celi ambulat, nec nostra considerat. De aliis vero actibus moralis providentiae etiam constat ex his, quae supra diximus, de voluntate Dei et ex discursu omnium Scripturarum. Ex quibus veritatem hanc late confirmant Patres, vel qui de Providentia ex instituto scripserunt, ut Chrysostomus per tres libros et sermones sex, et in hoamnil. 9, ad Populum, tomo 5, Theodoretus, lib. T, Curationum et sermon. 10, de Providentia, Salvianus, lib. 8, de Providentia, Nemesius, lib. 8 Philosophiae: vel aliis in libris: ut Augusunus libro 5, de Civitate cap. 9, et lib. 5. Genes. ad litteram, cap. 21, lib. 3, de libero Arbi- trio, et lib. 1 et2, de Ordine, Clemens Alexand., lib. et 5 Stromat. Cyrillus Hierosolymitanus, catech. 8, et Cyrillus Alexand., lib. 5 contra Julianum.
9. Ratio autem hujus veritatis sumenda est ex actibus illis, in quibus ex divina providentia consistit. Quia imprimis necesse est, Deum omnia scire et de omnibus rectissimum judicium ferre. Potens item est omnia disponere et bene ordinare, ac constituere. Voluntatem etiam habet rectissimam, quae sine sui mutatione potest velle bonum et odisse malum, estque summe honestum , ut ita singula velit. Estque item supremus Dominus et Princeps, ad quem pertinet leges ferre et praemia , ac poenas pro ratione operum conferre. Denique quia omnia ab ipso ita pendent ut sine ipso, vel volente, vel permittente fieri non possint, ergo habet Deus providentiam etiam moralem omnium actionum liberarum, usque ad minimas.
10. Difficultates vero, quae circa hanc partem providentiae occurrunt, praecipue sumuntur ex concordia divinae providentiae cum libertate actionum humanarum. Ubi consequenter se offert tractandum, quomodo Deus ab aeterno disposuerit de his actionibus in particulari, an, scilicet, praefiniendo omnes, vel aliquas, et alias permittendo, vel simplici affectu prosequendo. Quae omnia in secundo lib. de Auxiliis late a nobis tractata sunt. Et in sequenti tractatu in fine, comparando providentiam cum Praedestinatione videbimus, quomodo providentia ordinet res in finem, an semper efficaciter, vel interdum tantum sufficienter. Quapropter de his difficultatibus nihil amplius hic dicemus.
11. Dubium.—Solum inquiri potest, an hoc genus providentiae praesertim moralis necessario conveniat Deo. Ubi non quaerimus de necessitate absoluta , sic enim providentia est libera, nec de sola necessitate immutabilitatis, nam constat etiam, providentiam semel stabilitam ex parte DEI esse immutabilem. Sed quaerimus de necessitate providentiae divinae, sola suppositione facta, quod DEUS voluerit universum creare, prout modo est, constans ex simplicibus et mixtis corporibus, simul cum hominibus. Quae quaestio vix habet locum in providentia naturali, nam si Deus voluit non solum fieri, sed etiam conservari mundum, per rerum generationes et corruptiones, et alias operationes , non potuit illud destituere sua providentia , quia sine ipsius immediato influxu nihil esse, vel operari potest. At vero de alia providentia morali est nonnulla difficultas, quia non apparet absoluta necessitas ejus illationis. Cur enim non potuit Deus homines condere et de illis non amplius curare, quam de aliis animantibus, nec poenas, aut praemia reddere, nec praecepta imponere? Quia Deusin his omnibus actionibus liber est, et non habet actus ille intrinsecam connexionem cum opere creationis, vel conservationis humanae naturae, nam ad hoc sufficiebat generalis concursus in ordine physico. In contrarium vero est, si talis providentia necessaria non est etiam supposita creatione et conservatione humanae naturae: ergo non possumus ratione naturali eonvincere, Deum habere hanc providentiam humanarum rerum, quod videtur a mente sanctorum Patrum alienum.
12. Expeditur.—Ad hoc breviter dicendum est ; primum non potuisse Deum, nullam omnino providentiam de humanis actionibus habere supposita voluntate creandi et conservandi homines ita ut humano modo operari possint. Quia imprimis non potuit non illuminare illos saltem mediante lumine naturali, concurrendo ad recta dictamina legis naturalis: et ita non potuit eos omnino sine lege relinquere, quae revera divina est, licet fortasse ipsi homines id non agnoscerent, nisi divinitus et altiori modo illuminarentur. Deinde non potuit non praescire, quid ipsi homines essent operaturi et per suam voluntatem velle singula opera, vel impedire, vel permittere, aut promovere. Et quoad hunc gradum est simpliciter necessaria haec providentia. Ulterius vero est valde consentaneum divinae bonitati , ut majorem providentiam cum hominibus habuerit. Nam, ut recte dixit Ambrosius, lib. 1, de Offic. c. 13: Quis operator negligat operis sui curam. Cwm aliquid non fuisse nulla injuria sit, non curare quod feceris summa inclementia. Quapropter, licet Deus libere haec omnia beneficia conferat, tamen quia bonus et sapiens est, semper operatur consentanee ad sapientiam et bonitatem suam, et secundum hunc modum non potuit separari providentia consentanea naturae rationali ab illius creaUone et conservatione, saltem secundum debitam providentiam ex ordinaria lege et quasi connaturali, tam rebus ipsis, quam divinae bonitati et haec necessitas sufficiens est ad naturalem demonstrationem talis providentiae.
13. Deus intellectualibus creaturis praeter Providentiam naturalem addidit supernatura- lem. — Addendum vero est, Deum non fuisse contentum dando creaturis intellectualibus providentiam naturalem et moralem ordinis naturalis, ut sic dicam, sed addidisse etiam supernaturalem ; quia hujusmodi creaturas ad supernaturalem finem ordinavit, unde necesse fuit, ut per media et providentiam supernaturalem, eas gubernaret et ad illum finem proveheret. Hoc autem genus providentiae cognosci non potest per rationem naturalem, sicut nec finis ille ad quem per iliud tenditur, habemus autem illud ex fidei revelatione, ut in sequenti tractatu ostendemus. Ex hoc autem altiori providentiae genere factum est, ut tota providentia naturalis et moralis ad altiorem ordinem aliquo modo evecta sit. Nam quia res omnes inferiores ad homines aliquo modo ordinantur, ut ad finem proximum, dum ipse homo ad altiorem finem ordinatus est, consequenter omnes res aliae cooperari debent ad illum finem consequendum, et ideo altiori quodammodo gubernandae sunt.
14. Et hinc oriuntur mysteria multa occulta divinae sapientiae, quae in hujusmodi rerum providentia accidere videmus. Ex quibus unuum est, justos affligi in hac vita, iniquos autem prosperari. Quae apparens inaequalitas et infideles in errorem induxit, ut putarent Deum non habere providentiam rerum et fideles in magnam admirationem adduxit, ut in Scripturis seepe legimus. Job. 21. Jerem. 12. Tamen si haec omnia considerentur sub providentia supernaturali, cessat admiratio. Nam ex illa ingequalitate potius colligendum est esse aliam virtutis retributionem altiorem, quam in hac vita habere possit et per mala hujus vitae perfici justos et praeparari ad illam beatam consequendam, malos autem recipere in hac vita bona sua, ut dicitur Luc. 16. Quod argumentum late prosequuntur Patres citati agentes de Divina Providentia et de Resurrectione, ac judicio. Ex hac etiam supernaturali Providentia oriuntur mutationes miraculosa, per quas, vel ordo causarum naturalium immutatur, vel actiones aliqua omnem virtutem naturalem superantes fiunt. Ad hanc item reducenda est custodia angelorum bonorum et impugnatio doemonum, nam ob finem supernaturalemilla ordinatur et haec permittitur. Denique ad hanc supernaturalem Providentiam praedestinatio praecipue pertinet, quae totam Dei providentiam quodammodo in se complectitur, ut in sequenti tractatu explicaturi sumus.