Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

TRACTATUS DE DIVINA PRAEDESTINATIONE ET REPROBATIONE.

PROOEMIUM. Quamvis praedestinatio et reprobatio ita sint conjunctae, et aliquo modo subordinatae , ut vix possit una sine alia perfecte intelligi, aut explicari eamque ob causam soleant a Doctoribus promiscue tractari : nihilominus majoris claritatis gratia de unaquaque separatim dicemus, et deinde illas inter se comparabimus. Atque ita hoc opus in tres praecipuas partes dividemus. Prima erit de Praedestinatione, quia nobilior est reprobatione, et ex primaria Dei voluntate est per se intenta ; unde ad reprobationem quodammodo , ut finis ad media, ( omnia enim ipropter electos , etiam reproborum promissio, et procreatio ) et ut habitus ad privationem comparatur. Unde necesse est, illam primam partem coeteris esse copiosiorem, ideoque in tres libros illam distribuemus, atque in primo de praedestinationis essentia, in secundo de illius causis, in tertio vero de ejusdem effectibus disputabimus. Deinde, ut divinae reprobationis justitia melius intelligatur, quartum interiponemus librum, in quo de divina providentia supernaturali cum hominibus, quos Deus non praedestinat , disseremus. Quintus ergo Liber reprobationem explicabit. Sextus vero praedestinationem cum reprobatione conferet, ut in altera divina misericordia, in altera vero divina justitia magis elucescat. Atque ita totam hujus myster doctrinam his sex libris, pro captu nostro, Deo bene juvante, comprehendeimus. Curabimusque in illa tradenda, eam dicendi, ac disputandi rationem tenere, quam solet exacta scientie cognitio postulare. Nam licet hoc praedestinationis negotium abditissimum sit, solaque fide teneatur, atque humanam scientiam transcendat : tamen suppositis fidei principiis conandum nobis est in eo explicando scientiae methodum observare, ut commodius de tanto rmysterio aliquid investigare possimus. Non quidem divina consilia perscrutando, ac si ab humano ingenio possint comprehendi : sed venerando potius altitudinem divitiarum sapientiae, et scientiae Dei, et incrustabilia ejus judicia cum admiratione suscipiendo, et hac fide supposita , rationem aliquam, et intelligenuam hujus mysterii cum divina gratia investigando.

PrevBack to TopNext