Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER PRIMUS. DE PRAEDESTINATIONIS NECESSITATE, AC NATURA.

In hoc primo libro, explicata prius significatione vocis, et tractata quaestione, an si praedestinatio, quid illa sit quamve essentiam, vel rationem formalem habeat inquiremus. Quia vero (ut videbimus) praedestinatio in actu, vel actibus mentis divinae consistit (sub mente in tellectum et voluntatem comprehendendo ), et omnis actus mentis habet objectum, seu materiam, circa quam versatur ; ideo consequenter videbimus, qualis actus praedestinatio sit, et in qua materia versetur, et an actus intellectus et voluntatis comprehendat, et quinam illi sint, et in quibus illorum principalius ratio praedestinationis posita sit. Quae omnia in hoc primo libro comprehendemus.

PrevBack to TopNext