Text List

On this page

Caput 1

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Necessarium esse in deo praedestinationem ponere

CAPUT I. NECESSARIUM ESSE IN DEO PRAEDESTINATIONEM PONERE.

1. Non defuerunt, qui praedestinationem in Deo esse negaverint, ut colligitur ex Prospero in responsione ad objectiones Gallorum, capite primo, et ex Augustino, libro secundo, de Bono perseverantiae, capit. 14, putabant enim praedestinationem nihil aliud esse, quam fatum, quo posito, libertas arbitrii tollitur.

2. Nihilominus certum de fide est, praedestinationem Deo convenire. Ita docent praedicti Patres, et supponit Tridentinum, Sess.6, cap.12, et canon. 16, quatenus definit, neminem posse esse certum de sua praedestinatione, nisi ei specialiter reveletur. Et convincitur ex Paulo ad Rom. 1 et 8,1 ad Corint. 2, et ad Ephes. 1, quibus locis preedestinationem sub hac cadem voce Deo attribuit et sub aliis nominibus electionis, propositi, prescientie. Idem habetur ex multis aliis locis , quae postea commemorabo.

3. Vox predestinatio exponitur. — Ratio ex re ipsa, constabit ex dicendis : nunc solum declaratur ex vocis significatione. Vox enim pradestinatio composita est a verbo Destino, quod apud latinos varias habet significationes. Duae tamen, vel tres sunt praecipusae ad rem praesentem. Aliquando enim significat mittere, aliquando designare ad aliquod munus , saepius vero animo proponere et statuere. Et quidem divus Thomas, 1 p., quaest. 23, art. 1, quem sequitur Durandus 1, d. 4, quaest. 1, praedestinationis nomen a prima significatione derivat. At vero Alex. Alensis, 1 p., quaest. 28, Memb. 1, et alii, potius existimant sumendam esse ex ultima. Tamen in re non potest esse diversitas, quia praedestinatio non significat exteriorem missionem, seu transmissionem, in vitam aeternam, ut omnes fatentur et sumitur ex Paulo ad Rom. S, ubi praedestinationem a glorificatione distinguit, et ab illis actionibus , per quas homo re ipsa et exterius (ut sie dicam ) transmittitur in vitam aeternam, ut sunt vocatio et sanctificatio. Ergo etiam si praedestinatio transmissionem significet , non tamen in re exercitam, sed mente conceptam, ut etiam divus Thomas notavit, articulo secundo ad 2.

4. Preedestinatio an sit. — Hinc ergo evidenter constat , esse in Deo praedestinationem , quia multi sunt, qui divina virtute et auxilio transferuntur in vitam aeternam : necesse est autem, ut hoc fiat ex voluntate, praescientia et providentia Dei ; ergo praecedit in Deo ratio, seu conceptio, ac voluntas illius transmissionis, quae in tempore fit : illa autem significatur nomine praedestinationis. Nam ad hoc significandum, verbo, Destino , addita est particula Preedestinationis. Circa quam est breviter advertendum, posse significare, vel solam antecessionem aeternitatis ad tempus, vel etiam ordinem aliquem, seu prioritatem rationis inter ipsos actus divinae scientiae et voluntatis. Et hoc posteriori modo sumitur a multis theologis, cum de praedestinatione tractant et recte ut existimo. Tamen in hoc sensu non est res pertinens ad fidem, saltem aperte definitam, quod detur talis praedestinationis modus. Tum quia haec divisio signorum in divina mente et prioritatis , seu ordinis rationis inter actus voluntatis et intellectus non pertinet ad dogmata fidei, sed ad disputationem mere theologicam : tum etiam , quia in hoc sensu aliqui Catholici intellexerunt, non dari in Deo absolutam praedestinationem, seu praeparationem gratiae, vel gloriae respectu alicujus hominis , ante praescientiam absolutam futurorum actuum , seu futurae cooperationis liberi arbitrii. Vel saltem non habuisse Deum talem modum propositi, seu praedestinationis circa omnes qui in tempore salvantur. Quae opiniones hactenus non sunt ab Ecclesia damnatae, nec censuram aliquam , aut notam merentur, licet falsae sint, ut postea videbimus.

5. Igitur ut assertio posita fidei certitudinem habeat , sumenda est particula pre, ut dicat solum antecessionem aeternitatis ad tempus, quo sensu procedit optime ratio facta, estque non solum certa, sed etiam evidens, suppositis dogmatibus de glorificatione justorum. Et ita expresse illam particnlam explicuit Alensis, loco citato, articulo primo, idemque significavit Durandus 1, distinctione 40, quaest. 1, dicens, rationem destinationis in finem supernaturalem praeexistere in Deo antequam res fiant, et propter hanc antecessionem ad rem ipsam, vocari praedestinationem, quod sumpsit ex D. Thoma, articulo primo. Solum ergo sub hac significatione et generali ratione certum nunc relinquitur, in Deo esse praedestinationem.

6. Deus solus preedestinare potest. — mo, ut recte adnotavit Durandus hinc etiam concluditur, Praedestinationem , ut nunc de illa loquimur, soli Deo posse convenire. Nam praedestinatio significat rationem ordinis, seu transmissionis infaillibilis creaturae rationalis in vitam aeternam : solus autem Deus potest ordinare hoc modo rem creatam in finem, tum propter excellentiam illius finis, tum etiam propter infaillibilem et efficacem praeordinationem, quae postulat infinitam sapientiam et omnipotentiam Dei, ergo praedestinatio et in Deo est et soli illi convenire potest.

PrevBack to TopNext