Text List

On this page

Caput 2

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Sit ne praedestinatio actus immanens ex aeternitate deo conveniens

CAPUT II. SIT NE PRAEDESTINATIO ACTUS IMMANENS EX AETERNITATE DEO CONVENIENS.

1. Ratio dubitandi esse potest, quia praedestinatio definitur ab Augustino, quod sit, Prescientia et preparatio beneficiorum Dei, etc., de bono perseverant, capite decimoquarto. Et quamvis praescientia sit aeterna, tamen praeparatio, per quam ratio praedestinationis completur, videtur esse temporalis erit. Minor quoad posteriorem partem probatur, quia artifex, qui deliberat de aedificio faciendo, non dicitur praeparare ad aedificium faciendum, donec materiam ex qua conficiendum est, congregare incipiat, et Rex non dicitur praeparare ad bellum, donec pecuniam congreget, arma emat, convocet milites; ergo similiter Deus non dicitur praeparare hominibus beneficia, donec illa conferre incipiat ; ergo praeparatio, ac proinde etiam praedestinatio non dicit actum solum, immanentem et aeternum, sed involvit etiam aeternam et temporalem.

2. Prima assertio. — Dicendum vero est primo. Praedestinationem esse actum immanentem in Deo, quem praedestinantem denominat intrinsece, rem autem circa quam versatus extrinsece, denominat praedestinatam. Haec assertio est divi Thomae, dicta quaetione vigesima tertia, articulo secundo, ubi in hoc sensu defendit praedestinationem nihil ponere in praedestinatis, sed in praedestinante. Et quidem quoad priorem partem spectat, intelligit nihil ponere in praedestinatis formaliter, quia non est forma illorum, eis inhaerens: effective autem aliquid ponit in illis, ut infra constabit declarando praedestinationis effectus. Relinquitur ergo, praedestinationem esse intrinsece in ipso Deo praedestinante : nam in aliquo esse debet intrinsece, ergo cum non sit in re praedestinata, necesse est, ut sit in Deo. Dices, praedestinationem dicere de formali respectum rationis, quia nec in Deo, nec in alio est intrinsece. Respondeo, praedestinationem in se aliquid esse reale, licet a nobis concipi, aut explicari non possit, nisi per modum respectus rationis. Nam vere et in re Deus praedestinat et praedestinatio ipsa est vera causa realis plurium effectuum. Denique, quoad hoc eadem est ratio praedestinationis, quae est voluntatis et praescientiae Dei, prout circa creaturas versantur. Unde etiam constat, praedestinationem non posse esse in Deo, nisi actum immanentem, ut notavit divus Thomas, dicto articulo ad primum : tum quia praedestinatio non significat aliquid per modum actus primi, sed per modum actus ultimi et vitalis, sicut praescientia, electio et hujusmodi, ut ex ipsa vocis significatione et omnium sensu constat: tum etiam quia (ut statim dicam) praedestinatio dicit quid liberum: nihil autem denominatur liberum in Deo, nisi id, quod illi convenit per modum actus immanentis: reliqua enim attributa omnia ex necessitate illi conveniunt.

3. Secunda assertio. — Secundo dicendum est, Praedestinationem esse actum aeternum et secundum totam rationem suam ex aeternitate convenire Deo. Est res certa, colligiturque ex illo ad Ephesios primo. legit nos in ipso ante muwndi constitutionem, et subdit inferius: Qui pradestinavit nos, utique tunc, quando nos elegit. Unde subdit inferius: Praedestinati secundum propositum ejus, qui operatur omnia secudum consilium voluntatis sue ; et ad hoc ipsum alludit Paulus ad Romanos, octavo, dicens: Nam quos praescivit et preedestinavit, etc., et hos praedestinatos, statim vocat electos, dicens: Quis accusabit adversus electos Dei? Est ergo aeque aeterna praedestinatio, ac praescientia, vel electio. Et sic etiam primae Corinth. secundo. Sapientia incarnata dicitur, preedestinata ante secula in gloriam nostram. Quibus locis omnes Patres agnoscunt, praedestinationem esse aeternam, et Augustinus, de praedestinatione Sanctorum, capite decimo, et de Bono perseverantiae capite decimo, quarto. Fulgentius, libro primo, ad Monim., cap. 12 et 13.

4. Ratio assertionis. — Ratione vere declaratur ex dictis, capite primo. Quia illa particula Pree, significat antecessionem divinae praedestinationis ad effectum ejus, qui est transmissio in gloriam, quae, mediante gratia, in tempore sit. Illa autem antecessio non potest esse per durationem finitam, sed per aeternitatem, cujus ratio est, quia nihil potest convenire Deo ex tempore; praeter denominationes extrinsecas, seu revelationes rationis provenientes ex actuali effectione, seu existentia creaturarum; praedestinatio autem non dicit hujusmodi denominationem , cum antecedat existentiam effectus creati, ad quem dicit habitudinem: ergo necesse est, ut conveniat Deo ante temporis initium. Alioqui mutaretur Deus, si nunc praedestinaret et non antea, cum praedestinare illi non conveniat ex mutatione creaturae.

5. Objectio.—Bifuriam objectioni occuritur. — Dices, Praedestinatio est pars providentiae: at providentia non est aeterna, sed temporalis, quod patet, quia providentia est posterior creatione, quia rebus jam creatis consulit, ut dixit Nemesius, in libro de Opificio hominis, capite quadragesimo secundo, creatio autem temporalis est, ergo. Respondeo primo, quidquid sit de providentia, quatenus procurat bonum rebus jam existentibus ; nihilominus praedestinationem ratione illius antecessionis, quam particula Prae indicat, abstrahere ab existentia rerum, quae praedestinantur, ut optime dixit D. Thomas, articulo 2, ad 2, ac proinde esse aeternam. Secundo dicitur, etiam providentiam formaliter sumptam aeternam esse, ut idem D. Thomas, docuit, quaest. 22, art. 1, ad 2. Nam, licet executio providentiae temporalis sit, ad quam videtur Nemesius respexisse, tamen voluntas et ratio existens in mente Dei, per quam in tempore omnia gubernat, aeterna est, et illa vocatur roideuiia.

6. Qualis preeparatio sit preedestinatio. — Ad rationem ergo dubitandi in principio positam, respondetur, eamdem aequivocationem esse in verbo Praeparandi, est enim praeparatio quaedam exterior, qualis esse solet, vel dispositio aliqua materiae, vel saltem ipsiusmet mnateriae remotae congregatio, ut solet esse in humana praeparatione ad aedificium aliquod ; et talis praeparatio quatenus in aliquo Dei opere intelligi potest, temporalis est, ut probat ratio facta.Potestque exemplum adhiberi in creatione hominis, nam ante illam Deus quodam modo praeparavit materiam , formando corpus de Iimo terrae, quae praeparatio non minus temporalis fuit, quam ipsa creatio. Alia est praeparatio mere interna in mente gubernatoris, seu provisoris, ut dicitur homo esse paratus ad respondendum , quando mente praevidit difficultates et praevenit responsiones earum, dicitur etiam quis paratus ad dandum, quando propositum voluntatis habet dandi tali tempore. Hoc ergo posteriori modo dicitur praedestinatio, praeparatio in mente et voluntate Dei, nam et praenovit omnia media, per quae potest salvare electos suos et per voluntatis suae propositum illa eis praeparavit et talis praeparatio aeterna est. In idem redit quod D. Thomas dixit, d. art. 2, ad tertium, duplicem esse praeparationem, aliam patientis, aliam agentis, illamque esse aliquid in materia, quae praeparatur, et ideo esse temporalem, hanc vero esse tantum in ipso agente: et in agente per intellectum, et voluntatem solum esse praeconceptam rationem agendorum, vel voluntatis propositum ad agendum, et ideo hujusmodi praeparationem in Deo esse aeternam, talemque esse praedestinationem.

7. Addit vero Alensuis , dicta quaest. 9283 Mem. 1, art. 3, differentiam inter Deum et creata agentia; quod agentia creata indigent aliqua externa materia ad agendum: et ideo tunc maxime dicuntur praeparari ad opus, quando materiam aliquo modo praeparant, vel disponunt saltem remote. Ad Deus non indiget ad agendum externa materia, sed sola sua potentia, per quam est in sufficienti actu primo, et habet ex se omniarequisita ad agendum si velit, et ideo non indiget alia praeparatione, praeterquam suae voluntatis proposito, ac deliberatione, quae aeterna est.

PrevBack to TopNext