Text List

On this page

Caput 3

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Praedestinatio libere ne, vel necessario deo conveniat

CAPUT III. PRAEDESTINATIO LIBERE NE, VEL NECESSARIO DEO CONVENIAT.

1. Rationes dubitandi. — Ratio dubitandi esse potest, quia, in capite primo, diximus praedestinationem ex necessitate Deo convenire; quod autem ex necessitate alicui convenit, liberum illi non est. Item diximus praedestinationem esse aeternam, quod autem aeternum est,immutabile est,ac necessarium, non ergo liberum. Item praedestinatio relata ad intellectum pertinet ad rationes rerum agendarum, quae ex necessitate sunt in mente Dei: relata vero ad voluntatem, est amor quidam, seu voluntas salvandi aliquos homines, quae necessario Deo convenit, saltem suppositione facta, quod voluerit Deus homines creare. Quomodo enim potuit bonitas ejus non aliquos praedestinare ?

2. Duplex necessitas in actu praedestinationis intelligi potest, una simpliciter, id est, nulla facta suppositione, alia ex hypothesi aliqua. Rursus illa prior intelligi potest vel absoluta necessitas, quomodo convenit Deo esse sapientem, justumque, etc. Vel tantum necessitas-congruitatis, vel convenientiae, quomodo dicimus necessarium fuisse Incarnationem ad redemptionem generis humani.

3. Prima assertio. —Primum ergo dicendum est absolute, ac simpliciter loquendo, praedestinationem non convenire Deo necessario, sed esse actum liberum Dei. Et res de fide certa. Sumitur ex Paulo ad Roman. 8: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bomun , iis qui secundum propositum vocati sunt sancti, utique secundum propositum liberum voluntatis Dei, non ex aliqua necessitate; unde subdit : Nam quos preescivit et praedestinavit conformes fieri inaginis Falii sui, etc. Indicans differentiam inter verum filium et fratres ejus, quod ille solus talis est per naturam et ex necessitate, ii vero praedestinatione, ac proinde libera Dei voluntate. Unde paulo inferius, praedestinatos vocat electos Dei, dicens: Quis accusabit adversus electos Dei? Electio autem actus liber est, ergo et praedestinatio. Quod apertissime idem Paulus confir- mat ad Ephes. 1, dicens: Praedestinati secundum propositum ejus, qui operatur omnaia secundum consilium voluntatis sue, quibus verbis voluntatem Dei liberam significavit, ut in propria relectione circa locum illum disserui.

4. Idem docent Augustinus, Prosper, Fulgentius et alii, dicentes: Fa Deum preadestinasse, que fuerat ipse facturus. Quomodo loquitur etiam Damascenus, lib. 2, de Fide, cap. 30. Est autem de fide certum, quae Deus facit, libere facere: ergo quae praedestinat, libere praedestinat. Item providentia Dei libera est : ergo multo magis praedestinatio. Denique quamvis praedestinatio aeterna sit, dicit tamen respectum ad res temporales: sed hic respectus non ex necessitate Deo convenit, quia terminus ejus posset simpliciter non esse: ergo nec praedestinatio necessario Deo convenit: ergo libere. Quin potius, ut Augustinus saepe docuit, in hoc actu maxime cernitur libertas divina voluntatis, quia non solum liberum ei fuit praedestinare, aut non praedestinare: sed etiam pro libera voluntate sua hunc potius, quam illum praedestinavit. Propter etiam quod vocatur hoc opus, maximum opus gratiae et liberalitatis ab Augustino, de Praedestinatione Sanctorum, cap. 15, et seepe alias de quo latius in lib. 3.

5. Preedestinatio in hac vita ignota.—Atque hinc oritur (ut hoc obiter notemus) quod licet certissimum sit, praedestinationem esse in Deo, omnino tamen incertum nobis sit, an praedestinatio sit hujus, vel illius hominis. Quo sensu definivit Tridentinum, sess. 6, cap. 12, et can. 15 et 16, neminem posse esse certum de sua praedestinatione absque speciali revelatione. hatio enim est, quia hoc pendet ex libera Dei voluntate, cujus determinationem nos cognoscere non possumus, donec vel effectum ejus completum videamus, vel revelationem ejus habeamus: effectus autem praedestinationis non completur usque ad gloriam, et ideo in hac vita sine revelatione cognosci non potest. Haec autem revelatio regulariter non fit, ne vel praedestinati negligentes fiant, vel reprobi desperent, ut dixit divus Thomas, d. quaestione vigesima tertia, articulo primo, ad quartum. Haec vero intelligenda sunt de certa cognitione: nam probabilis et per conjecturas, aliqualis haberi potest per varia signa praedestinationis, quae postea agentes de effectibus ejus, enumerabimus.

6. Secunda assertio. — Secundo dicendum est. 81 semel supponamus aliquos homines cum effectu consecuturos esse vitam aeter- nam , necesse est praedestinationem esse in Deo, ita ut licet absolute necessaria non sit, ad tales effectus necessaria sit. Hoc sensu locuti sumus in primo capite, et eodem loquitur divus Thomas, dicto articulo primo, et Alensis ac caeteris scholastici. Ut autem ratione probetur assertio, intelligenda est de praedestinatione absolute dicta, et abstrahendo a modo ejus, seu a particularibus quaestionibus , videlicet, an sit aliquo modo ex praevisis meritis, nec ne; et an supponat intentionem efficacem dandi gloriam, quae totam praedestinationem antecedat ordine rationis, vel sit absque illa. In his enim peculiaribus modis, seu proprietatibus praedestinationis difficilius est necessariam connexionem invenire inter talem vel talem praedestinandi modum et effectum ultimum praedestinationis, pendetque illa res ex varis quaestionibus infra tractandis. Assertio ergo intelligenda est de praedestinatione simpliciter dicta, prout definitur ab Augustino, de Bono persev., cap. 14, quod sit, Preescientia et operatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur quicumque liberantur. Unde ipse ibi concludit : Tam necessariam esse preedestinationem, quam est necessaria praescientia At vero si in tempore futurum est, ut aliqui homines beatitudinem consequantur, necesse est ut in Deo praecedat aeterna praescientia talis effectus, ergo et quod praecedat praedestinatio. Item, non potest talis effectus aliquando evenire, nisi Deus ab aeterna voluntate sua illum praeparaverit, ergo si futurus est effectus, necessario praecedit in Deo praeparatio illius, ergo praedestinatio. Denique non potest res aliqua suum finem consequi, nisi per divinam providentiam, ergo multo minus possunt homines consequi beatitudinem sine providentia Dei, tali fini accommodata ; sed praedestinatio nihil aliud est, quam hujusmodi providentia, ergo sine praedestinatione non possunt homines talem finem consequi, ergo necessaria est praedestinatio ad talem effectum.

7. Objectio. — Responsio. — Angelos ex omnibus ordinibus praedestinari. — Tertio dicendum est, licet absolute loquendo , et absque ulla suppositione, praedestinatio non fuerit simpliciter necessaria, nihilominus fuisse aliquo modo necessariam, necessitate congruentie et convenientiae cum divina bonitate et sapientia. Probatur, quia valde congruum, atque conveniens fuit, ut Deus et humanum genus crearet, et illud ad supernaturalem finem ordinaret, sed convenientissimum etiam fuit, ut species humana in aliquibus saltem individuis consequeretur finem propter quem a Deo creata fuit, ne videretur frustra creata, vel al malum praedestinata , vel ne Deus videretur impotens ad salvandam illam, ac denique, ut Deus ab hac creatura sua perfecte glorificaretur in statu beatitudinis; ergo conveniens fuit et maxime decens, divinam bonitatem, aliquos ex hominibus glorificare in tempore, et consequenter in aeternitate praedestinare. Dices. Nonne Deus plures species angelorum ad illam beatitudinem ordinavit , in quibus speciebus nullum individuum praedestinavit : cur ergo non potuit idem facere cum specie humana? Respondeo, potuisse quidem, non tamen id fuisse conveniens propter rationem factam. Nec est eadem ratio de speciebus angelicis (si verum est, in singulis earum tantum esse unum individuum), quia potuit aliunde esse conveniens, non omnes angelos praedestinare, et ex illa hypothesi idem est non praedestinare unum angelum et non praedestinare totam speciem ejus. Unde juxta illam sententiam, ita comparantur quoad hoc negotium species angelorum inter se, sicut individua hominum. 51 autem in singulis speciebus angelorum sunt plura individua, probabile est, ex omnibus speciebus angelorum aliquos fuisse praedestinatos. Sicut etiam est verisimilius ex omnibus Hierarchiis, et es omnibus angelorum ordinibus, aliquos praedestinatos fuisse, id enim magis declarat sapientiam, bonitatem et potentiam Dei et ad majorem pulchritudinem status beatifici pertinet.

8. Praedestinatio an necessaria in statu innocentie. — Urgebit aliquis, quia Deus in statu innocentiae nullum bominem praedestinavit, sed totam speciem humanam labi et quantum im ipsa erat , beatitudinem amittere , permisit : inon ergo possumus dicere, fuisse convenientius, aliquos in illo statu praedestinare : ergo inec absolute id dici potest de specie humana in ordine ad beatitudinem. Respondeo, dupliciter intelligi posse, Deum non praedestinasse aliquos homines in statu innocentise. Primo, id est, non praedestinasse illos ad ipsum innocentiae statum in hac vita obtinendum stabiliter, quasi praeservando illos, ne illum statum amitterent. Secundo, id est, non praedestinasse homines illius status ad beatitudinem cum eftectu consequendam. fn priori sensu verum est, quod assumitur, nam alios homines praeter Adam et Evam, nec ad habendum allum statum effticaciter ordinavit : neque etiam ipsos Adainum et Evam, quantum ad perseverantiam in illo statu : neutrum enim horum praedestinavit Deus : si enim praedestinasset, infaillibiliter factum fuisset. Ex hoc autem sensu non potest sumi argumentum ad praedestinationem simpliciter, quae est ad gloriam , quia ille status innocentiae non erat terminus, seu finis ultimus , ad quem homo creabatur, sed erat quaedam via tendendi in aeternam, ac supernaturalem felicitatem. Non est autem inconveniens, quod tota species humana in uno suo individuo, posita in quadam via breviori et faciliori ad aeternam vitam consequendam, illam amiserit , quia non propterea desperata et reproba relicta est. Potuit enim Deus alia via, asperiori quidem, sed fortasse utiliori, eam ad felicitatem perducere. Bene autem probat ratio facta, supposita institutione humanse naturae ad felicitatem aeternam, et lapsu totius naturae ab illo primo statu innocentiae, fuisse valde conveniens, ut Deus illam redimeret, mocumque alium consequendi beatitudinem illi praeberet. Imo convenientius judicavit Deus (quantum ex ejus operibus intelligi potest) hoc modo illamsalvare, quam in statu innocentiae illam sine peccato conservare.

9. Unde si dicatur Deus, nullum hominem in statu innocentiae praedestinasse, quia nulIum voluit ab illo statu innocentise ad gloriam transmittere. Respondemus, satis esse, quod per alium viae statum homines aliquos in felicitatem aeternam tandem transmittat. Si autem quis urgeat, quia etiam de hoc ipso nihil statuerat Deus, pro illo signo rationis, in quo decrevit creare homines in illo innocentiae statu. Respondetur imprimis, hoc esse incertum, saltem quoad voluntatem efficacem salvandi aliquos homines, et fortasse illos in particulari, qui nunc praedestinari sunt : de qua re infra est dicendum. Quoad media vero mirum non est, quod in eo signo illa non decreverit ; quia media illius status non erant futura etficacia ad perducendum homines ad gloriam. Unde Hicet admittamus pro illo signo Deum non elegisse aliquem hominem etticaciter ad gloriam, nihil ad praesentem causam refert, quia non antecedit haec electio (juxta aliam sententiam), sed consequitur praedestinationem et praescientiam mediorum. Et ideo cum praedestinatio mediorum eflicacium non potuerit in illo signo consummari, nec electio potuit in eodem signo locum habere. Nec inde inferri potest, praedestinationem aliquorum non fuisse per se convenientissimam, quia convenientia ejus non consistit in hoc, quod in tali, vel tali signo rationis fiat ; sed in hoc, quod in aeternitate fiat seu habeatur.

10. Quod si quis inde inferre velit, non fuisse futuram praedestinationem hominum, si status innocentiae durasset, ac proinde per se, acsimpliciter spectatam non esse ita convenientem, ut suavis ordo divinae providentiae et sapientiae illum requirat. Respondetur, negando assumptum : Nam si status innocentiae duraturus fuisset, sine dubio aliqui homines in illo consequerentur vitam aeternam. Et hoc probat ratio facta, quia hoc est per se conveniens, pertinetque maxime ad providentiam in omni statu. Pro illis autem , qui tunc salvarentur, etiam esset necessaria praedestinatio: quia non possent sine praescientia et aeterna voluntate Dei salvari, et in his consistit praedestinatio. Quocirca si Deus per scientiam conditionatam praescisset, hominem in illo statu creatum non fuisse lapsurum, sed conservaturum illum pro sua posteritate, consequenter praevidisset plures modos vocandi et auxiliandi hominibus in illo statu quibus infaillibihter salvarentur, si eis tribuerentur: et aliquam multitudinem hominum ad gloriam effhicaciter eligeret et illa media efficacia eis dare praeordinaret. Nunc vero, quia talem scientiam de duratione illius status non habuit, praedestinationem suam post praevisum originale peccatum complevit, vel ordinavit. Et ita etiam probat ratio facta, supposita praescientia lapsus humanae naturae, fuisse per se convenientissimam praeordinationem reparationis ejus, cum praedestinatione aliquorum, qui cum effectu ultimum fructum illius reparationis consequerentur. Constat igitur, praedestinationem hominum, vel angelorum, per se ac simpliciter spectatam convenientissimam esse et quodam modo necessariam, secundum congruentem rationem divinae providentiee, appellari posse.

11. Solvuntur argumenta.—Ad rationes ergo dubitandi patet solutio ex dictis. Non enim dicimus praedestinationem esse necessariam necessitate opposita libertati, sed, vel ex suppositione, quae libertatem non tollat, sed potius illius usum supponat, vel solum secundum congruentiam. Neque esse aeternum repugnat actul libero, quia respectus rationis, quo completur liber actus (nostro intelligendi modo) potest esse aeternus, immutabilis enim est postquam semel existit, quod ad aeternam durationem satis est. Ultima vero ratio probat necessitate congruentiae non majorem : nam rationes rerum prout sunt in scientia Dei, ante decretum voluntatis non habent rationem praedestinationis , ut postea videbimus. Voluntas veroseu decretum efficax salvandi aliquos, non Dei, plane consequitur, materiam praedestinaest necessario conjunctum cum voluntate creandi aliquos necessitate simpliciter, sed solum necessitate congruentiae.

PrevBack to TopNext