On this page
Caput 4
Caput 4
Qua res proprie praedestinari dicantur
1. Cum in Deo non sit actus immanens, nisi intellectus, vel voluntatis, constat ex dictis in capite secundo, praedestinationem esse aliquem ex his actibus, vel utrumque simul, quod statim in quirendum videbatur. Quia verocommune est actibus utriusque facultatis habere objectum, seu materiam circa quam versentur, a qua solent rationem suam et determinationem recipere: ideo commodius visum est prius exponere materiam, circa quam versatur praedestinatio, deinde quos actus circa materiam illam habeant voluntas et intellectus praedestinantis, ac inde tandem facilius definietur, in quo actu praedestinatio sita sit et quae sit veluti specifica ratio ejus: hanc enim solent accipere immanentes actus, saltem secundum nostrum intelligendi modum ex materia, cir- : ca quam versantur, et ex ratione sub qua in illam tendunt.
2. Persone divinae non praedestinantur.— Materia praedestinationis creata. — Porro cum dictum sit, praedestinare esse actum liberum Dei, plane consequitur, materiam praedestinationis non esse divinitatem ipsam, nec divinas personas, ut tales sunt , seu in ordine ad proprietates, vel notiones illis intime convenientes. Ratio est, quia haec non conveniunt Deo libere, sed omnino necessario. Unde non conveniunt Deo per liberam voluntatem suam, sed per naturam: quae autem praedestinantur, pendent ex libera voluntate Dei, nam hac ratione dicitur praedestinatio esse actus liber: ergo natura personae, aut proprietates divinae non praedestinantur. Unde Augustinus, tractatu 105, in Joannem, circa finem, de Christi praedestinatione edisserens : Becte (inquit) dicitur non preedestinatus secundum id, quod est Verbum Dei, Deus apud Dewn. Ut quid enim preedestinaretur, cum jam esset, quod erat sine initio, sine termino sempitermus ? Illud enim preedestinatum erat, quod nondum erat, wt sic suo tempore fieret, quemadmodum ante omnia tempora predestinatun erat, ut fieret. Et ideo dixi, non praedestinari divinas personas, ut tales sunt, quia secundum naturam assumptam praedestinari possunt. Unde subdit ibidem Augustinus: Quisquis Dei Filium predestinatum negat, hunc eumdem filium hominis negat ; et ob eamdem causam dixi , non praedestinari personam divinam in ordine ad proprietates, vel notiones illi intime convenientes, quia in ordine ad extrinsecam naturam, aliquo modo id dici potest ; ut, verbi gratia, Verbum esse praedestinatum, ut caro fieret. Quanquam ea denominatio magis directe cadat in humanitatem, quae praedestinata est, ut Verbo uniretur, quam in Verbum ipsum. Propria ergo materia praedestinationis est res aliqua creata et in tempore futura, ut, in citato loco, Augustinus ait, et libro de Praedestinatione Sanctorum, cap. 10, dicens: Preedestinatione novit Deus, quee fuerat ipse facturus.
3. Rem dici preedestinatam dupliciter. — Rursus sciendum est, duobus modis posse rem aliquam denominari praedestinatam : primo tantum in ordine ad esse, vel fieri : quomodo gloria, vel fides dici potest praedestinata, sicque intelligi potest illud Act. 4: Convencrunt Herodes et Pilatus cum gentibus facere, quee mawus tua et concilium tuumm decreverunt fieri. Secundo vero modo dicitur una res praedestinata ad aliquid aliud praeter suum esse, ut dicitur homo praedestinatus ad gratiam, vel gloriam; quomodo accipi potest illud, quod de sapientia Evangelicae praedestinationis dicitur 1, Corinth. 2: Quam predestinavit Deus in gloriam nostram. Ex his vero duobus, quae in tah locutione includuntur sub praedestinatione, unum appellari solet objectum, aliud terminus preedestinationis. Res enim illa, quae proprie et immediate praedestinari dicitur, objeetum praedestinationis vocatur: effectus autem, vel finis ad quem dicitur praedestinari, appellatur terminus talis praedestinationis. Oportet tamen advertere, inter has duas res, in diversis sensibus, seu generibus causarum, posse intercedens quamdam reciprocationem , seu denominationem mutuam ; nam, dum una res praedestinatur ad aliquem terminum, etiam terminus ipse praedestinatur, ut sit, et in suo genere potest dici praedestinari cum habitudine ad rem aliam, cujus est finis. Ut, verbi ratia, homo dicitur praedestinatus ad visionem beatificam: visio autem ipsa dici potest praedestinata ad felicitatem hominis, id est, ut sit forma intrinsece beatificans hominem formaliter.
4. Quaestionis resolutio. — Proprie tamen et secundum receptum usum loquendi, praedestinatio, de qua nunc loquimur, respicit tanquam objectum, in quod immediate cadit, personam aliquam, eamque denominat praedestinatam ad aliquem terminum. Et ita, respondendo formaliter ad quaestionem propositam, dicendum est, solam personam creatam esse proprium objectum praedestinationis, de qua nunc loquimur, seu esse rem, quae proprie praedestinari dicitur. Hoc maxime videtur pertinere adl usum vocis, et ideo satis probatur ex usu et modo loquendi theologorum. Potest autem reddi ratio ex his quae notat D. Thomas, in dicto art. 1, quaest. 23. Nam praedestinatio proprie significat ordinationem efficacem alicujus in ultimum finem superantem naturam ejus. Nulla autem res proprie ordinatur in hujusmodi finem nisi persona creata, ergo. Major supponitur ex usu vocis et ex eo, quod ad naturalem finem naturahter res tendit, nec indiget, ut ab alio transmittatur per peculiarem providentiam naturae superadditam , quam praedestinatio significat vel requirit. Minor autem declarabitur in scquentibus punctis.
5. Prima illatio. — Nam hinc sequitur illam praedestinationis denominationem, qua res dicitur absolute praedestinari, utique ad esse, vel fieri, esse minus propriam et in rigore non esse illam, de qua nunc loquimur. Probatur, quia per hoc quod res ordinetur ad esse, vel tieri, non ordinatur ad aliquid quod superet naturam ejus : quia nihil magis postulat unaquaeque natura quam esse et consequenter etiam fieri. Propter quod dixit divus Thomas, in capit. 1, ad Roman. lect. 3. Preedestinari nilil aliud est, quam ante in corde disponere quid sit de re aliqua faciendum. Potest autem aliquis de futura re, seu operatione disponere, tno modo quantum ad ipsam rei constitutionem. Sicut artifea disponit facere domum ; alio mcodo quantum ad usum, vel gubernationem rei et ad hanc (inquit) secundam preedispositionem pertinet preedestinatio, non ad primam. Ex quo primo concludit ea, quae periinent ad constitutionem rei ipsius non proprie praedestinari. Unde, cum nihil magis pertineat ad constitutionem rei quam existentia, non dicitur proprie res praedestinari propter solam ordinationem ad existendum. At vero cum res dicitur praedestinari absolute solum id dicitur ratione existentiae : non est ergo illa propria denominatio praedestinationis, prout nunc de illa loquimur. Quia vero negari non potest quin sit in Deo aeterna rei praeordinatio ad existendum, per absolutum decretum voluntatis suae, cui in intellectu correspondet ratio aeterna seu idea, per quam talis res in tempore sit, ideo nomen praedestinationis ad hujusmodi actum significandum extenditur. Ad tollendam autem ver- borum ambiguitatem, in his rebus potius nomine praedestinationis quam praedestinationis utemur. Quod significavit Cajetanus 1. Cor. 2. Nam verba illa, Quam preedestinavit, etc., exponit, id est, praedefinivit et in aeterno suo decreto fieri proposuit. :
6. Secunda illatio. — Secundo sequitur, propriam praedestinationem, de qua agimus, non esse accidentium, sed substantiarum, ac proinde solam substantiam proprie praedestinari : de accidentibus vero solum late dici prout omnis praefinitio praedestinatio dicitur. Ratio est, quia praedestinatio proprie dicitur de re, quae ordinatur ad finem assequendum: consequiautem finem est proprium substantiae, nam accidentia potius esse solent, vel media, aut instrumenta, per quae substantia consequitur finem, vel ad summum esse solent ipsa formalis consecutio finis. Igitur praedestinari simpliciter convenit rei substantial, non accidentibus. Item, quia licet accidentia ordinentur ad substantiam tanquam ad finem, cujus gratia fiunt, ideoque suo modo dici possint praeordinari et praedefiniri propter talem finem, tamen ille finis non est supra naturam ipsorum accidentium, nam totum esse accidentium in tali habitudine intrinseca sibi et connatural positum est, et ideo illa praeordinatio non est proprie praedestinatio, prout de illa nunc agimus. Quod adeo verum est, ut in ipsis etiam accidentibus supernaturalibus verum habeat. Nam Hicet illa sint supernaturalia homini, tamen naturale illis est habere ordinem ad finem supernaturalem. Unde gratia non proprie praedestinatur ad gloriam, nam eo ipso quod praedefinitur ut sit, ordinatur ad gloriam ex natura sua; homo vero, cui tam gratia, quam gloria supernaturalis est, propriissime dicitur praedestinari ad gloriam per gratiam: est itaque praedestinatio proprie substantiarum, non accidentium:
7. Tertia illatio. — Objectio. — Occurritur objectioni. — Tertio ex dictis consequitur, non omnium substantiarum esse proprium praedestinari, sed rationalium, vel intellectualium tantum : nam inanimata, vel irrationalia non sunt objecta capacia praedestinationis, ut dict. quaest. 23, notavit divus Thomas, art. 1 ad 3. Et ratio est, quia substantiae carentes intellectu non ordinantur ad beatitudinem, nec ad supernaturalem finem. cum illius non sint capaces. Dices; interdum ordinari substantiam inanimatam ad effectum superantem naturam ejus: ut, verbi gratia, aqua ad lavandum animam., etc., ergo poterit cum omni proprietate dici aquam fuisse praedestinatam ab aeterno ad lavandam animam in lege gratiae, sicut etiam dici possunt Sacerdotes praedestinati ad consecrandum corpus Christi in lege nova. Respondeo, verum quidem esse, haec omnia esse ordinata a Deo ex aeternitate per supernaturalem providentiam, non tamen per propriam praedestinationem, ut nunc de illa loquimur. Tum quia non est necesse illam providentiam descendere in singulis rebus ad singula individua, per specialem praedefinitionem, seu electionem, qualis in praedestinatione hominis intercedit, secundum doctrinam D. Thomae, dict. quaest. 23, art. 6. Tum etiam, quia ordinatio ad supernaturalem effectum, non est tanquam ad ultimum finem talis rei, sed potius totum illud est quoddam medium ad beatitudinem hominum ordinatum. Praedestinatio autem proprie dicta, ut nunc de illa loquimur, dicit ordinationem efficacem rei, quae praedestinari dicitur, ad suum finem ultimum consequendum, et ideo non cadit nisi in substantiam intellectualem.
8. Preedestinatio proprie cadit in personam, mon cero in naturam. — Quarto concluditur ex dictis, hujusmodi praedestinationem proprie cadere in solam personam, non vero in naturam ut sic, etiam si rationalis, vel intellectualis sit. In qua re duae extremae sententiae notandae sunt. Prima fuit Scoti 3, dist. 7, ubi sentit, Christi humanitatem, vel animam primo, ac praecipue fuisse praedestinatam ad excellentem beatitudinem et rationem illius fuisse etiam praedestinatam ad unionem hypostaticam. Secunda est aliquorum Thomistarum dicentium, naturam utsic, seu humanitatem nullius praedestinationis esse capacem. Sed quoniam res haec proprie spectat ad materiam de Incarnatione, et in 1 t., 3p., disp. 50, sect. 3, tractata est, ideo breviter censeo, naturam, verbi gratia, humanitatem proprie praedestinari ad unionem hypostaticam. Nunc autem non de illa praedestinatione loquimur, sed de praedestinatione ad beatitudinem, et ideo abilla naturam , ut naturam , excludimus. Natura enim per se non ordinatur ad beatitudinem; sed persona in illa subsistens. Quia beatitudo in operatione consistit: operatio autem proprie est suppositi, non naturae, ut latius in citato loco.
9. Addidi vero in assertione, hanc personam debere esse creatam, seu creabilem, quia persona divina (ut dixi) secundum se non est capax praedestinationis, cum per se et essentialiter beata sit. Quod est certissimum in propria natura, in extranea vero et assumpta videtur posse praedestinari. Et ita loquitur de Christo Augustinus in illo tractatu 105, in Joan., in fine, ubi exponens illa verba: Clarifica me Paler claritate, quam habui priusquam mundus fieret, apud te, illa exponit de claritate et honore Christi hominis, ut sic, quam in praedestinatione habuit ex aeternitate. Aliqui tamen nolunt etiam hunc modum praedestinationis Christo tribuere, quia supposita assumptione humanitatis, tota gloria est illi connaturalis et res non dicitur praedestinari ad naturalem finem, seu proprietatem, sed ad supernaturalem. Quae ratio probat quidem, hanc praedestinationem Christi esse superioris ordinis, et non esse omnino condistinctam ab illa, qua praedestinatus est Filius Dei naturalis, sed cum illa conjunctam : non tamen probat non esse veram preedestinationem. Est tamen alterius considerationis, ut citato loco tertiae partis videri potest. Hic ergo solum agimus de praedestinatione personarum creatarum.
10. Angelos praedestinari. — Loquor denique absolute de persona creata et non de humana, vel angelica, quia utraque est capax praedestinationis , ut D. Thomas supra ad 1 notavit : quia etiam angeli ordinantur ad supernaturalem beatitudinem. Solet tamen objici , quia ( juxta Augustinum ) non praedestinatur, nisi qui peccato, subjacet : nam ideo dixit Augustinus : Praedestinationem esse propositum miserendi. Angeli autem sancti nunquam subjacuerunt peccato et qui peccaverunt, non praedestinantur. Propter quod ahqui distinguunt duplicem praedestinationem. Una est, quae simpliciter ordinat ad bonum: et hanc dicunt habere locum in angelis. Alia est, quae liberat a miseria peccati : quam dicunt esse propriam hominum. Ita fere Bonaventura in 1, dist. 40, circa litteram. Sed non est necessaria distinctio, simpliciter enim accidentarium est ad praedestinationem, quod persona fuerit in peccato, necne. Et illa verba : Quod preedestinatio sit propositum miserendi, apud Augustinum non reperiuntur, quamvis interdum declaret praedestinationem per verbum liberandi - sed loquitur de praedestinatione hominum, et ut divus Thomas advertit, de liberatione etiam per praeservationem intelligi potest.