Text List

On this page

Caput 5

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Quae res cadant sub praedestinatione tanquam ipsius termini

CAPUT V. QUAE RES CADANT SUB PRAEDESTINATIONE TANQUAM IPSIUS TERMINI.

1. Varie questiones. —Diximus, materiam, circa quam praedestinatio versatur, duo comprehendere : scilicet personam, quae praedestinatur, quae vocatur objectum praedestinationis: et rem, seu bonum, ad quod praedestinatur, quod terminus ejusdem praedestinationis appellatur. Cum ergo in praecedente capite objectum praedestinationis explicuerimus, superest ut in praesenti de illius termino dicamus. De quo multa quaeri solent, quae hic breviter expedienda sunt : scilicet, an terminus praedestinationis esse possit malum culpae, vel poenae, vel solum aliquod bonum per se expectibile et an quodlibet bonum, vel solum illud, quod supernaturale est et inter supernaturalia, an sola beatitudo vel gratia, an vero alii actus boni possint sufficienter praedestinationem terminare.

2. Prima assertio.—Malum culpee non est terminus praedestinationis. —Principio igitur pro certo statuendum est, malum culpae non posse esse praedestinationis terminum : itaque Deus neminem ad malum culpae praedestinat. Hoc est de fide, definitum in Concilio Arausicano 2, c. 25, sumiturque ex Tridentino, sess. 6, cap. 17, et late tractatur a Fulgentio, libro primo ad Monimum. Tradit etiam Augustinus, libro de Praedestinatione Sanctorum, capite decimo.Ubi hac ratione dicit praescientiam latius patere, quam praedestinationem : Quia Deus solum ea praedestinat quee ipse est facturus, preescit autem etiam quaee non est facturus, neque preedestinat, ut peccata. Et hacratione, libro quinto, de Civitate, capite nono ait: Deum esse auctorem omnwm potestatum, non cero omnium voluntaium. Quia malarum voluntatum auctor non est, et consequenter nec illas praedestinat, nec per suam praescientiam facit quod futurae sint, sedquia future sunt, illas preescit,ut ibidem, capite decimo, subjungit. Ratio vero est, quia sive praedestinatio ad intellectum pertineat, sive ad voluntatem, certum est aliquo modo involvere voluntatem, ita ut Deus praedestinare non dicatur, nisi quae simpliciter vult fieri. Deus autem non vult peccatum fieri, ergo nec praedestinat illud, ergo neque hominem, ut peccet, seu malum faciat: alioqui enim praedestinaret peccatum ipsum, Confirmatur, quia voluntas permissiva non satis est ad praedestinatio- nem, sed secundum fidem Deus tantum perittit hominem peccare, non facit nec inducit eum, ut peccet: ergo non praedestinat. Denique hac ratione ostendimus in libro secundo de Auxiliis, Deum praefinire mala culpae, et omnia ibi adducta hanc veritatem confirmant.

3. Secunda assertio. — Secundo dicendum est, licet in aliquo vero sensu, dici possit Deus, praedestinare aliquos homines ad malum poenae : non tamen in sensu propriissimo et rigoroso, in quo nunc loquimur. Prior pars ponitur propter Augustinum, qui interdum absoIute dicit aliquos esse a Deo praedestinatos ad gehennam, ut patet in Enrichid., capite 100, et lib. 15 de Civitate, cap. 1, et lib. 21, cap. 24. Et ita intelligendus est, si alicubi dixerit absolute, aliquos esse praedestinatos ad interitum, ut libr. de Perfect. Just., sicut illum exposuit Fulgentius, dicto lib. 1, ad Monimum. Et eodem modoloquitur Isidorus, lib. 2, de Summo bono, cap. 6, et indicat Concilium Valentinum sub Lothario, cap. 3. Sed in hoc genere locutionis advertendum est, illam particulam Prae, dicere antecessionem aeternitatis ad tempus, non voluntatis divina ad praescientiam ejus. Sic enim verum est, quod Concilium Arausicanum et Tridentinum definierunt: Deum potestate suaneminem ad malum preedestinasse. Quod ego intelligo etiam de malo poenae et aeternae miseriae, ut in secunda parte hujus materiae latius ostendam. Expendo tamen verbum illud , Potestate sua, quo significatur, Deum ex sola potentia et voluntate neminem ad malum aeternae miseriae ordinasse. Id vero non excludit, quin ex justitia aliquos in aeternum punire decreverit. Hoc autem decretum supponit praescientiam culpae, propter quam homo dignus est tali poena. Ideoque tale decretum non potest dici praedestinatio in ordine ad praescientiam, sed ratione aeternitatis comparatae ad talem effectum : et ita loquuntur dicti Patres, nam expresse declarant, praedestinationem illam supponere dictam praescientiam.

4. Ex his ergo patet prior pars assertionis. Nam dicta locutio in priori sensu vera est. Et ratio illius est, quia Deus vere dicitur praedestinare illa, quae absoluta et efficaci voluntate sua aeternitate ordinavit et facere decrevit, saltem eo sensu, quo particula, Pre, dicit, antecessionem aeternitatis ad tempus: sed Deus absoluta voluntate decrevit punire, quos peccaturos et usque ad finem in peccatis permansuros esse, praescivit: ergo eos, ut impios, recte dicitur ad poenam praedestinasse. Atque haec ratio a fortiori praecedit de quacumque alia peena.

5. Posterior item assertionis pars ex eadem doctrina declaratur, quia Deus dicitur propriissime praedestinare hominem, quando ex se et ex sua benevolentia et affectu et non tantum provocatus ex praescientia alicujus operis ipsius hominis, illum ordinat efficaciter ad aliquem finem, vel terminum homini convenientem et commodum : sed illa praeordinatio ad peenam non est hujusmodi, non est ergo propriissima praedestinatio. Major declaratur primo ex Scriptura, quoties enim in ea praedestinationis vox reperitur, in bonam partem accipitur, ut patet ex locis saepe citatis : ideoque in hac significatione est jam usurpata haec vox apud scholasticos, cujus ratio patebit ex dicendis. Declaratur 2, ex quadam doctrina Damasceni, l. 2, de Fide, cap. 29, quam indicavit Chrysostomus, homilia 1, in ad Ephes. Dupliciter Deum aliquid velle hominibus, scilicet, vel ex se tantum et ex sua propensione, vel provocatus et quasi coactus ab ipsis hominibus. Priori modo vult eis bona, posteriori autem mala poenae. Praedestinatio igitur propriissime dicta, ad priorem modum voluntatis spectat, et ideo circa bona versatur, et in malum poenae non cadit.

6. Tertia assertio. — Praedestinationis decretum absolutum. — Hinc ergo dicendum est tertio, terminum praedestinationis, semper esse aliquod bonum, ad quod homo ex peculiari Dei affectu ordinatur. Haec assertio ex Seriptura sumitur. UÜbicumque enim verbum praedestinandi ponitur, in bonam partem accipitur. Ita etiam praedestinationem definit Augustinus, libro de Praedest. Sanctorum, cap. 10, et Bono persever., cap. 14, et hic etiam est usus scholasticorum. Patetque ex dictis a sufficienti partium enumeratione, patebitque amplius ex dicendis. Nunc ad majorem explicationem addendum est, quia voluntas boni aliquando esse potest absoluta, aliquando vero tantum simplex affectus, quem velleitatem vocant : praedestinationem non quemcumque affectum boni, sed absolutum ejus decretum dicere, vel includere. Hinc enim est illud Pauli ad Romanos, cap. octavo: Quos praedestinavit , hos vocavit, justificavit , magnificavit. Ubi praedestinatos absolute dictos ad bonum intelligit et tali modo , ut finem consequantur. Hinc etiam est illud Augustini, capite decimoquarto, de Bono perseverantiae. Praedestinatio est preeparatio beneficiorum, versatur ergo circa bonum, quibus certissime liberantur, versatur ergo per absolutam voluntatem. Denique, et nomen ipsum praedestinationis hoc prae se fert, et communis usus ita obtinuit.

7. Solum potest quis dubitare ex illis verbis. Act. 4: Quae manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. Ubi est sermo de Passione Christi, quam Deus non ex se voluit, sed propter hominum peccata : et tamen ibi ponitur verbum praedestinandi. Respondeo, quoddam esse malum poenae, quod in puram vindictam infligitur, ut est gehenna et huic dicimus non proprie attribui praedestinationis nomen. Aliud vero est malum poenae medicinalis, quod in ordine ad majus bonum cum effectu consequendum ordinatur : et hoc sub hujusmodi consideratione sub praedestinationem cadit: nam est unum ex mediis, vel remediis, quibus Deus utitur ad salutem praedestinatorum obtinendam, et in hoc ordine continetur passio Ghristi: imo est maximum et quasi universale remedium, quod Deus ex se sola sua intinita bonitate praedestinavit, pro hominibus jam lapsis in divina praescientia.

8. Preedestinatio propriissima habet pro termino supernaturale bonum. — Ulterius vero addendum est, propriissimam praedestinationem, de qua nunc loquimur, non habere pro termino quodcumque bonum sed supernaturale. Ita D. Thomas, art. 1, et omnes scholastici, et est maxime consentaneum modo loquendi D. Pauli. Ubicumque enim hoc verbo usus est, agit aut de bonis gratiae unionis, ut ad Rom. 1 et ad Corint. 2, aut de bonis gratiae sanctificantis, ut ad Rom. 8 et ad Eph. 1. Ratio etiam D. Thomae est optima, quia naturalia bona sunt naturae debita, et ordinatio in naturalem finem ex proprio impetu et viribus ipsius, naturae nascitur, ideoque non requirit specialem praedestinationem, sed communem providenCtiam. Finis autem supernaturalis non est ex inclinatione naturae : nec ejus consecutio est per vires proprias et ideo, ut homo efficaciter in illum tendat, necesse est, ut ab alio ordinetur et quasi transmittatur : et hoc fit per praedestinationem. Versatur ergo praedestinatio circa supernaturalia bona.

9. An gratia, vel gloria sit terminus predestinationis. — Quia vero in his bonis gratia et gloria comprehenduntur (nam de unione hypostatica nunc non agimus) difficultas esse solet, an utraque, vel altera tantum sit terminus praedestinationis. Et in hoc est diversitas opinionum.

10. Prima opinio.—Prima opinio dicit praedestinationem habere pro termino et proximo et ultimo solam gloriam. fIta sentiunt omnes, qui praedestinationem constituunt in solo proposito dandi gloriam, ut Ochamus, Gabriel, Guilhelmus, de Rubion. in 1, dist. 40, q. 1et Catherinus, opusc. de Praedestinat., lib. 4, c. ult., et lib. 3, cap. 2 et 3. Fundamentum esse potuit, quia ex vi illius decreti est homo sufficienter ordinatus ad gloriam infallibiliter consequendam : jam ergo est praedestinatus.

11. Heec opinio rejicitur. — Haec vero sententia, quantum ad partem exclusivam, falsa est, et contra caeteros theologos, et parum consentanea Paulo, qui ad Rom. S, significavit, preedestinationem etiam versari circa media, quae sunt vocatio et justificatio. Et ad Ephes. 1, expresse dixit : Preedestinavit nos in adoptionem filiorum Dei, quae fit per gratiam. Facit etiam, quod de eodem Paulo dicitur (Act. 22): Deus Patrum nostrorum preordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus et videres justum, etc. Apertissimeque id docuit Augustinus, locis seepe citatis, cum ait: Preedestinationem esse preparationem gratie, ac beneficiorum Det. Et in Enchirid., cap. 100,cum vocat praedestinationem ad gratiam. Et alia loca statim referemus et rationem reddemus.

12. Secunda opinio. — Est ergo alia opinio dicens, praedestinationem non versari circa gloriam, sed solum circa gratiam. Hanc tenuit Durandus in 1, dist. 41, quaest. 1, ad. 1,et sequuntur aliqui moderni, tribuuntque D. Thomse, eo quod hic art. 4, dicit, dilectionem, seu electionem ad gloriam supponi ad praedestinationem, unde inferunt non pertinere ad illam. Adducunt etiam Augustinum, qui praedestinationem semper definit per ordinem ad gratiam. Ratio denique Durandi est, quia providentia non est de fine, sed de mediis : at praedestinatio est pars providentiae : ergo.

13. Secunda opinio rejicitur quoad partem negantem.—MHanc vero sententiam etiam quoad partem negantem falsam esse existimo. Et imprimis est contra communem sententiam aliorum theologorum. Nec D. Thomas refragatur, quia in illo articulo loquitur, supponendo, praedestinationem formaliter pertinere ad intellectum : loquendo vero de voluntate, quam necessario vel dicit, vel connotat praedestinatio, non negat illam habere pro termino gloriam. Imo saepe significat praedestinationem includere voluntatem dandi gratiam et gloriam. Nam, articulo primo, ait: Hatio transmissionis creature rationalis in finem vite cterne, preedestinatio nominatur : et articulo secundo, dicit : Predestinationem esse ratio- ne ordinis in salutem eternam. Ex infra: dicit executionem praedestinationis extendi usque ad magnificationem quae est glorificatio. Et praeterea, licet daremus, gloriam ut intentam per electionem, seu dilectionem, quam ponit D. Thomas ante praedestinationem, non pertinere ad praedestinationem, sed supponi ad. illam : Nihilominus negari non potest, quin voluntas aliqua dandi gloriam ad praedestinationem pertineat vel in illa includatur. Hoc enim aperte sumitur ex Paulo ad Rom. 8, praedestinationem usque ad glorificationem perducit. Unde, capite nono, ait : Ut ostenderet divitias gratie sue in vasa müsericordie , quee pradestinavit in glorium : et Act., 13, dicitur: Quotquot predestinati erant in vitam cternam, et ideo Praeedestinationem ad vitam vocavit Tridentinum , sess. 6, capite 12, et Can. 17, et Augustinus , libro de Praedestinatione Dei (si tamen est ejus), cap. 3, vocat praedestinationem glorie : gloria autem non praedestinatur, nisi quatenus aliquis praedestinatur ad gloriam. Praeterea cum Augustinus dixit praedestinationem esse preeparationem beneficiorum, non exclusit gloriam, quae maximum beneficium est : imo inclusit, cum addidit , quibus certissime liberantur , quicumque liberantur, quia homo non est perfecte a miseria liberatus, donec gloriam obtineat. Imo ctiam cum dixit Augustinus praedestinationem esse praeparationem gratiae, gloriam comprehendit, ut eleganter exposuit Fulgentius, dicto lib. 1, ad Monimum, cap. 8 et 10, ubi, Propterea, inquit, omnia et vocationis initia, et jusLificationis augmenta, et glorificationis premia in praedestinatione semper Deus habuit. Et rationem reddit, quia etiam vita aeterna, teste Paulo, est quaedam gratia. Denique Augustinus 15, de Civit., cap. 1, civitatem Dei dicit esse praedestinatam ad regnum coelorum.

14. Distinctio duplicis preedestinationis. — Hinc vero aliqui sumpserunt occasionem distinguendi duas praedestinationes, unam ad gratiam, aliam ad gloriam, ut videre est in Turriano, libro de Praedestinatione. Quae distinctio, si data fuisset in ordine ad diversos homines , scilicet, praedestinatos et reprobos, admitti posset : dummodo sub praedestinatione ad gloriam , quem sola est praedestinatio simpliciter, includatur etiam gratia. Sic enim possunt multi reprohi dici praedestinati ad fidem et ad gratiam in hac vita pro aliquo tempore obtinendam, quae dici potest praedestinatio secundum quid respectu alterius. Non est tamen hic sensus dictorum auctorum , sed in ipsis praedestinatis illas duas praedestinationesdistinguunt, ut ponant alicujus praedestinationis causam et non videantur contradicere Augustino neganti causam praedestinationis, ut infra videbimus.

15. HRejicitur posita distinctio. — Nobis autem non est distinctio necessaria , meritoque ab scholasticis non est usurpata. Nam licet in Deo sit voluntas dandi gloriam et dandi gratiam quae voluntates possunt dici plures actus ratione distincti : tamen praedestinatio perfecta et simpliciter dicta una est, quae prout in voluntate consideratur, utrumque actum complectitur ; prout vero spectat ad intellectum, dicit unam completam rationem mediorum omnium, quibus efficaciter perducitur praedestinatus ad gloriam, ex proposito divinae voluntatis. Ratio autem est, quia praedestinatio est transmissio quaedam in mente, seu voluntate praedestinantis existens : transmissio autem perfecta non respicit tantum terminum ultimum,, sed etiam viam, nec solam viam , sed attingit etiam ultimum terminum intrinsece, seu inclusive, ut sic dicam : ergo praedestinatio complectitur gloriam, ut ultimum terminum et gratiam, ut viam. Unde hic quadrat illud Aristotelis: ubi est unum propter aliud ibi est unum tantum. Hic enim praedestinatio ad gratiam est propter gloriam. et praedestinatio ad gloriam est per gratiam : ergo una completa praedestinatio utrumque terminum complectitur, unum ut ultimum, alium ut proximum. Sicut unus moius est ad ultimum terminum, et ad omnes intermedios.

16. Plures termini gratie ad duo capita reducti. — Ex quo intellgitur terminum gloriae esse unum, terminos autem gratia esse plures : sicut in motu unus est postremus terminus, plures autem intermedii. Reducit autem Paulus ad Romanos 8, omnes terminos gratiae ad duo capita, scilicet vocationem et justificationem : sub vocatione comprehendit omnia dona gratiae praevenientis seu excitantis, per quae Deus inchoat salutem in praedestinato: sub justificatione vero comprehendit omnia dona gratiae adjuvantis seu cooperantis, per quae perficit Deus sanctificationem praedestinati, eamque conservat usque ad finem vitae. Praeter haec vero, solet interdum praedestinatio terminari ad alias dignitates seu excellentias pertinentes ad ordinem gratiae, ut Beatissima Virgo dici potest praedestinata ad maternitatem divinam, Apostoli dicuntur electi ad Apostolatum, etc. At vero haec dona per se non pertinent ad gratiam sanctificantem, sed vel ad mi- nisteria, vel ad gratias gratis datas. Et ideo praedestinatio ad haec dona merito posset distingui rationea praedestinatione simpliciter, quae est ad gratiam et gloriam. Tamen quia in praedestinatis haec etiam dona sunt quaedam media, quibus perficiuntur usque ad aeternam salutem (juxta illud: Diligentibus Deum omnia coopevantur in bomum), ideo haec omnia sub adaequato praedestinationis termino comprehendimus.

17. Dissolvitur fundamentum primee sententice.—kundamenta aliarum opinionum ex dictis soluta sunt. Ad fundamentum primae dicimus ordinationem ad finem praecise sumptam, etiamsi virtute contineat praedestinationem tanquam in radice (supponimus enim esse ordinationem absolutam), nihilominus tamen formaliter non continere illam, sine ratione mediorum approbata seu determinata per vountatem.

Prima responsio ad fundamentum secundee sententia.— Ad fundamentum vero alterius opinionis dicitur, primo. Quamvis voluntas finis respectu hominis qui praedestinatur; tamen respectu ipsius Dei praedestinantis, esse voluntatem cujusdam medii, quo gloriam suam et communicationem suae bonitatis assequitur, et hoc satis esse ut talis voluntas sub praedestinatione comprehendatur.

Secunda responsio. — Differentia inter providentiam et praedestinationem. — Secundo dicitur, si vim verborum attendamus, in hoc posse stitui differentiam quamdam inter providencontiam et praedestinationem, quod providentia supponit res destinatas ad suos fines, et illis procurat consecutionem eorum per media consentanea. Praedestinatio vero, quoniam dicit primam destinationem in animo praedestinantis, complectitur non solum procurationem mediorum, sed etiam ordinationem in ipsum finem. Haec autem differentia inter praedestinationem et providentiam, intelligetur melius ex comparatione inter illas, quam in fine hujus libri commodius trademus.

PrevBack to TopNext