Text List

On this page

Caput 6

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Quae scientia necessario in deo supponenda sit ante omne decretum praedestinationis

CAPUT VI. QUAE SCIENTIA NECESSARIO IN DEO SUPPONENDA SIT ANTE OMNE DECRETUM PRAEDESTINATIONIS.

1. Explicata materia circa quam praedestinatio versatur, ut ejus rationem distincte et in particulari tradamus, necessarium est ut per omnes actus divini intellectus et voluntatis, qui in hoc praedestinationis negotio circa talem materiam versantur, et in hoc opere intervenire possunt, vel debent, discurramus: inde enim lucidius constabit in quo actu posita sit praedestinatio. Hujusmodi vero actus ad tres ordines reduci possunt, quidam, qui praecedunt, supponunturque ad praedestinationem: alii, qui sunt posteriores et consequentes ad praedestinationem: alii inter hos medii sunt, in quibus, vel eorum aliquo praedestinatio ponenda est. Ut hoc autem semel pro toto hoc opere dicamus, quoties de his actibus, ut de multis loquimur, vel in eis ordinem prioris et posterioris supponimus, secundum rationem tantum et modum nostrum intelligendi, cum aliquo fundamento in re id intelligimus: cum in re constet omnia esse unum simplicissimum actum, aeternum et omnino simul. Itaque secundum rationem certum est intellectum praeire et voluntatem subsequi, ideoque, si qui actus divinae mentis ad totam praedestinationem supponuntur, in intellectu primario esse debent et ad scientiam pertinent, et ideo isti sunt in hoc capite explicandi: de voluntate vero postea videbimus.

2. Prima assertio. — Primo igitur certum est, ante omnem proedestinationis actum supponendam esse in Deo aliquam scientiam, quae vel dirigat praedestinationem ipsam vel divinam voluntatem (ut sic dicam) ad praedestinationem faciendam invitet, ei proponendo objecta et res quae praedestinare possit. Hoc ad minimum significavit Paulus ad Rom. 8, dicens: Quos preescivit et preedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui. Namilla duo verba non sunt accipienda ut synonyma, cum in omni proprietate diversas habeant significationes, possintque illo in loco illasretinere. Itemque ex ordine litterae, ipsoque modo loquendi constat, praescientiam ad praedestinationem supponi, nam in reliquis quae ibi Paulus enumerat, hunc ordinem servat: prius enim id ponit quod alteri supponitur, ut praedestinationem ante vocationem, vocationem ante justificationem, justificationem ante glorificationem. Cum ergo simili modo ponat praescientiam ante praedestinationem, ponit illam ut praeviam.

3. Atque hic etiam videtur esse sensus Augustini, lib. de Bono persev. , cap. 14, definientis praedestinationem esse preescientiam et preparationem beneficiorum Dei. Nam praescientia sine dubio ad praeparationem supponitur, quia per praescientiam, ut sic, nihil praeparatur, donec accedat voluntas seu propositum dandi, ut capite secundo explicatum est. In illa vero praeparatione formaliter consistit praedestinatio, ut ibidem tetigimus, et significavit Augustinus alibi dicens: praedestinationem esse gratie preeparationem, de Praedestinatione Sanctorum , c. 10. De qua praedestinatione subdit statim: Quee fine praescientia esse non potest. Cum ergo alio in loco praedestinationem dicit esse praescientiam et praeparationem, praescientiam ponit, ut conditionem praeviam et necessariam ad praedestinationem. Unde in eodem lib. de Bono persever. , cap. 17: Sua (inquit) dona quibuscuungue Deus donat, procul daturum se esse preescivit et in sua praescientia preeparavit. Praescivit autem se daturum, postquam praeparavit seu dare proposuit, praeparavit autem in priori praescientia, non quidem consequente, sed plane antecedente ad praeparationem. Unde subjungit: In sua, quee falli mutarique non potest praescientia opera sua futura disponere, id omnino nec aliud quidquam est nisi preedestinare. Dispositio ergo in praescientia est praedestinatio et praescientia aliqua ad talem dispositionem, atque adeo ad praedestinationem supponitur.

4. Ratio assertionis. — Eadem ratio magis declaratur. — Matio vero assertionis breviter nunc assignanda est: quia praedestinatio, ut vidimus, consistit in aliquo actu voluntario et libero Dei, sed ante omnem actum liberum et voluntarium, necesse est ut aliqua cognitio antecedat, ergo ante praedestinationem praecedit necessario in Deo aliqua cognitio seu scientia. Minor patet, tum ex definitione voluntari: debet enim esse a principio intrinseco cum cognitione: tum ex ratione libertatis quae provenit ex inditferentia judicii et rationis: tum denique ex generali dogmate, quod nihil est volitum quin praecognitum : nec etiam potest esse liberum, nisi quod est volitum, nam libertas formalis in voluntate sola existit. Quae omnia etiam in ipso Deo, seclusis imperfectionibus, locum habent, id est, sine distinctione in re, cum virtuali continentia et eminentia, et consequenter cum praesuppositione secundum rationis ordinem in re fundatum. Declaratur tandem quia in universum, omnis intellectualis natura prius versatur per intellectum circa quamcumque rem seu materiam, quam per voluntatem : et Deus ipse prius se intelligit quam amet, et ideo generatio filii prior est quam productio Spiritus sancti. Ita ergo circa praedestinationis materiam praeit intellectus, ac proinde necesse est ut scientia aliqua ejusdem materiae praedestinationem ejus praecedat.

5. Secunda assertio.— Differentia inter simplicem. intelligentium et visionem. — Secundo dicen dum est, ad praedestinationem necessario supponi scientiam simplicis intelligentiae. Sup- pono vulgarem divisionem scientiae divinae in simplicem intelligentiam et visionem. Quae quantum ad praesens attinet, in duobus differunt. Primo, quia per simphicem intelligentiam cognoscuntur res possibiles, etiamsi nunquam futurae sint, seu (quod idem est) abstrahendoa futuritione absoluta in aliqua differentia temporis. Visionis autem scientia terminatur ad res aliquando futuras, easque ut futuras repraesentat vel intuetur. ;

Altera differentia.—hRuatio assertionis.— Secunda differentia communis theologorum est, quia scientia simplicis intelligentiae antecedit omne decretum Dei liberum, estque ita naturalis, quod necessario conveniret Deo, etiamsi Deus nihil libere vellet. Scientia autem visionis supponit voluntatem Dei libere volentem aliquid: quia sine voluntate Dei libera, nihil potest esse futurum. Ex his ergo evidens est assertio, quia praedestinatio consistit in aliquo actu libero, ut ostensum est: scientia vero simplieis intelligentiae non est libera Deo, sed est inillo ante omnem actum liberum: ergo est ante praedestinationem. Confirmatur, quia in Deo naturalia sunt priora liberis, saltem subsistendi consequentia, quia esse possunt sine illis: quia Deus sine naturalibus proprietatibus esse non potest ; sine liberis autem actibus, ut tales sunt, esse potest. Confirmatur secundo, quia ante liberum actum supponitur cognitio: ergo illa non potest esse libera, sed naturalis: sed talis cognitio in Deo non est, nisi simplex intelligentia: ergo haec est quae ad praedestinationem necessario supponitur.

6. Tertia assertio. — Duplea modus divinee cognitionis intuitiva. — Tertio dicendum est, nullam scientiam quae sit de rebus in aliqua differentia temporis absolute futuris in persona praedestinanda, necessario praesupponi ad totam illius praedestinationem. Hanc assertionem non omnes admittunt: est autem communior sententia D. Thomae, Alensis et aliorum quos statim commemorabo, et latius infra tractando de causa praedestinationis. Ut autem illam probemus, suppono, duobus modis posse Deum praecognoscere absolute aliquid esse futurum in tali tempore, scilicet, vel in praesentia objectiva aeternitatis, in qua DEUS intuetur omnes rerum causas, omnesque determinationes earum cum omnibus circumstantiis suis, vel in decreto suae voluntatis, quo vult illud fieri, nam quod ipse absolute vult, certo futurum est. Qui duo modi sciendi, seu duo media cognoscendi maxime locum habent in bonis effectibus qui a Deo praedestinari seu praefiniri pos- sunt voluntate absoluta, de quibus nunc agimus. Ita vero comparantur ad decretum divinae voluntatis, ut illud necessario supponant, quia scientia illa, quae est in decreto, necessario supponit decretum, ut per se constat, quia decretum est fundamentum et ratio talis scientiae. Scientia vero intuitiva ipsius rei in se, multo magis supponit decretum, quia supponit determinationem omnium causarum a quibus res lilla habet, quod sit futura, inter quas prima est divina voluntas et decretum ejus. Unde etiam inter illos duos modos cognoscendi talia futura, praecedit secundum rationem ille qui est in decreto, quia decretum supponitur ad determinationem omnium aliarum causarum, per quas res futura est, et preesentialiter cognosci potest.

7. Probatur conclusio. — Ex his ergo concluditur rem illam, quae per decretum praedestinationis ordinatur ut sit, non posse praesciri ut futuram ante tale decretum, ac proinde respectu illius rei manifestam esse assertionem propositam, videlicet, scientiam talis rei ut futurae, non necessario supponi ad praedestinatonem ejus, imo nec posse esse ante illam, quia talis res a praedestinatione habet, quod sit absolute futura, nam ex vi decreti praedestinationis. quodcumque illud tandem sit, applicantur auxilia et media necessaria, ut talis effectus futurus sit: ergo decretum supponitur ad futuritionem tanquam causa ad effectum: ergo etiam supponitur ad praescientiam futuritionis, quia prius secundum rationem est res futura absolute, quam praesciatur absolute futura, tum quia objectum determinativum scientiae ad illam supponitur, tum etiam quia res non est futura, quia praescitur, sed potius e converso, ideo praescitur, quia futura est. Quoniam haec praescientia, de qua loquimur, non est causa fnturitionis rei, nec est scientia practica, sed speculativa vel intuitiva, quae supponit objectum suum ; ergo talis praescientia non solum non est prior decreto praedestinationis, sed etiam cest posterior. Nec enim omnino simul aut convcomitanter tantum se habent, cum unum sit ratio et fundamentum alterius, ut explicatum

8. Loquor autem semper de decreto praedesi tinationis, ut ab opinionibus abstraham. Etenim qui dixerit praedestinationem esse formahHter in ipsa praescientia seu esse ipsam praescientiam, non admittet praescientiam futurotrum esse posteriorem praedestinatione, sed divcet, potius ipsammet praedestinationem esse praescientiam futurorum formaliter et omnino simul. Nihilominus tamen negare non poterit, quin talis praescientia sit posterior decreto illo, quod ad talem praedestinationem necessarium est. Primo quidem, quia, ut ostendi, talis praescientia non est rei futurae, ut sic, ante tale decretum, sed post illud. Secundo, quia talis scientia non potest habere rationem praedestinationis, nisi ut est aliquo modo libera ipsi Deo, juxta principia superius posita: non est autem libera, nisi quatenus supponit decretum liberum voluntatis. Unde qui dicunt praedestinationem esse praescientiam, dicunt esse scientiam approbationis quae libera est. Scientia autem approbationis supponit voluntatem approbantem effectum praescitum, et hac ratione per illam scientiam cognoscit Deus, effectum sibi placitum et approbatum per absolutum decretum suae voluntatis, infallibiliter esse futurum. Ex hoc autem, quod talis praescientia absoluta effectus futuri per praedestinationem non est prior, sed posterior decreto praedestinationis, optime sequitur, et non esse priorem praedestinatione, et esse vel posteriorem illa, si praedestinatio in voluntate esse intelligatur, vel saltem esse posteriorem initio (ut ita dicam) praedestinationis, nam hoc initium a voluntate sumi indubitatum est, ut postea videbimus.

9. Dubitatio an predestinatio supponat necessario scientiam alterius. — Satisfit. — At enim, licet haec vera sint respectu ejusdem effectus praedestinati, dubitari adhuc potest, an praedestinatio unius rei, vel effectus supponat necessario absolutam praescientiam alterius rei, vel effectus futuri. Idem affirmare videtur D. Thomas, 3. part., quaest. 1, art. 3, ad 4, ubi ait: Quod preedestinatio supponit praescientiam futurorum : hoc autem non potest intelligi respectu ejusdem effectus praedestinationis, ut probatum est; ergo saltem debet intelligi de praescientia unius rei respectu praedestinationis alterius. Nam quod loquatur de praescientia absoluta rei futurae, videtur manifestum, quia ex illo principio declarat, Christum fuisse praedestinatum, praeviso Adae peccato, ut futuro. Et hoc nullum videtur inconveniens, imo necessarium moraliter, quia saepe ex praescientia unius effectus moveri potest, et movetur Deus ad praedestinandum alium ; ut quia praescit Petrum peccaturum, praedestinat ut poenitentiam agat antequam moriatur.

10. Satisfit. — Datur causa praedestinationis ex parte Christi, non autem ex parte predestinati. —Respondeo, quaestionem hanc posse tractari , aut de tota praedestinatione, aut de uno vel alio effectu ejus. De tota praedestina- tione pendet haec quaestio ex alia, an totius praedestinationis detur aliqua causa, vel ratio ex parte effectuum futurorum. Nam si talis causa datur, profecto necesse est, ut praescientia illius supponatur ad totam praedestinationem, quia necesse est ut supponatur ad primum decretum praedestinationis. Nam illa res futura, quae dicitur esse ratio praedestinationis, non potest esse ratio illius, nisi ut praescita, quia non potest aliter movere voluntatem, debet ergo illius praescientia supponi. Si autem non datur talis ratio totius praedestinationis, nec praescientia aliqua futuri effectus, ad totam praedestinationem necessariosupponitur. Quia haec praesuppositio et ordo rationis debet fundari in aliqua habitudine, quam per se habeat una res comparatione alterius : si enim impertinenter se habeant inter se, impertinens etiam erit talis praescientia ad talem praedestinationem. Habitudo autem per se non potest esse , nisi causalitatis (sub causalitate enim comprehendimus quamcumque occasionem , vel motivum, quod una res praebeat ad volendam, vel praedestinandam aliam). Igitur resolutio hujus dubii de hoc ordine pendet ex alia de causa praedestinationis , quod infra tractabitur. Nunc autem breviter supponimus, ex parte Christi et meritorum ejus, posse dari causam praedestinationis nostrae : non vero ex parte ipsius hominis praedestinati, nec ullius creaturae respectu alterius. Ac proinde praedestinatio nostra supponit quidem praescientiam absolutam futurorum ad Christum Dominum pertinentium, non vero illorum, quae ad ipsummet praedestinatum, vel ad alios homines, aut Angelos pertinent.

11. Quaesitum. —Potest autem specialiter interrogari, an praedestinatio tota alicujus hominis supponat saltem praescientiam , quod talis homo futurus sit in rerum natura. Aliqui enim putant, id esse necessarium, quia gratia supponit naturam , praedestinatio autem est ad gratiam, sub gratia gloriam includendo, ergo supponit esse naturae, juxta doctrinam Cajetani, 3 part., q. 1, art. 3. Item quia providentia supponit existentiam earum rerum, quibus aliquid providetur saltem ut praesentem in aeternitate , quia nemo providet, nisi rebus futuris : at praedestinatio est providentia quaedam: ergo necessario supponit praescientiam futuritionis, saltem ipsius subjecti praedestinandi.

12. Resolutio. — Dicendum vero est, etiam ex hoc capite, non necessario supponi praescientiam rei alicujus futurae in ipso praedes- tinato ad totam praedestinationem. Ita sentit D. Thomas, dicta quaest. 23, art. 2, ad 2. EtO hac ratione dicit cum Origene, quem refert; Praedestinationem esse posse ejus, quod non est. Hoc autem potest dupliciter intelligi: primo quod praedestinatio sit rei nondum existentis 1 in se et in propria natura: et hoc modo exponit illud Alensis, 1 part., quaest. 28, Memb. 2, art. 1, et est per se evidens, quia praedestinatio est aeterna et existentia rei praedestinatae 1 est temporalis. Secundo potest id intelligi de $ esse rei in praescientia Dei: et hoc modo ait supra Alensis, praedestinationem esse rei existentis in praescientia. Sub distinctione vero opus est, quia ipsum esse rei in praescientia sumitur, vel ut antecedens decretum praedestinationis, vel ut consequens. Hoc posteriori modo, verum est, praedestinationem semper esse alicujus entis in praescientia: quia posita praedestinatione ex vi illius res praescitur futura. Priori autem modo praedestinatio etiam est non entis simpliciter, seu, nondum futuri pro illo signo in praescientia; sed tantum entis possibilis, quod per ipsam praedestinationem ordinatur , ut sit : nam per eamdem voluntatem praedestinatus ordinatur ut sit, et ut sit propter talem finem. Ideoque non est in hoc eadem omnino ratio de providentia et de praedestinatione, ut infra capite penultimo hujus libri melius declarabimus. Nec illa doctrina Cajetani necessaria est, ut in eodem loco, tertia parte, latius adnotavi: quia licet gratia supponat naturam, in genere subjecti, seu causae materialis et in ordine executionis: ordine tamen intentionis et praedestinationis non est necessarium supponi, sed satis est, si per modum unius, seu per quamdam habitudinem cum illa conjungatur, ut in dicto capite penultimo latius explicabitur. 1

13. At vero, si non de tota praedestinatione, sed de uno, vel altero effectu ejus quaestio tractetur, sic non est inconveniens, quod praedestinatio hominis ad unum effectum, sed beneficium praedestinationis, supponit praescientiam absolutam alterius effectus. Hoc probat ratio dubitandi superius posita. Et fortasse in eodem sensu locutus est D. Thomas, in citato loco tertiae partis, quamvis possit de scientia conditionata intelligi, de qua dicemus in capite sequenti. Quomodo autem haec scientia praedictum ordinem servet cum decreto praedestinationis et quasi cum illo misceatur (ut sic dicam), intelligetur melius, explicato toto ipso praedestinationis decreto. Nunc duo solum consideranda sunt. Unum est, totum hunc or- dinem spectandum esse, vel inter finem totius praedestinationis, qui est glorificatio est media ad illum: vel inter media ipsa inter se, quatenus unum est propinquius fini , quam aliud, ut justificatio, quam vocatio, et consequenter unum comparatur ad aliud, sicut finis ad medium sibi propinquum, vel e converso. Seclusa enim hac habitudine, ad quam omnis alia reduci potest, nulla manet ratio ordinis per se inter praedestinationis effectus, seu terminos: et ita nulla erit etiam ratio, ob quam praescientia unius supponatur praedestinationi alterius, vel e converso.

14. Duplex praescientia futurorum. — Uhra oc vero, prae oculis habendus est duplex ille modus praesciendi futura, vel in decreto praedestinativo, vel in ipsis, secundum praesentiam objectivam aeternitatis. Nam praescientia, quae est in decreto, habet ordinem cum ipsis decretis, juxta ordinem, quem decreta ipsa ratione distincta inter se habent. Ut, verbi gratia, in praedestinatione involvitur decretum dandi gloriam et dandi gratiam, quae sunt etiam ratione distincta. Si ergo inter haec decreta servatur ordo intentionis, ita ut decretum dandi gloriam sit prius, quam decretum dandi gratiam, etiam praescientia futurae gloriae ex vi decreti, praecedit secundum rationem ad decretum dandi gratiam. Si vero inter haec decreta non est ordo intentionis, sed tantum executionis, ita ut decretum gratiae prius sit, quam decretum gloriae, praecedit utique praescientia futurae gratiae, ante decretum et praescientiam gloriae. Et ratio est, quia, posito decreto libero, absoluto et efficaci alicujus effectus, quicumque ille sit , statim ex vi talis decreti est futurus infallibiliter ille effectus : hoc enim pertinet ad efficaciam divinae voluntatis. Statim vero, ac ille effectus est futurus ex vi sui decreti, praescit Deus futuritionem ejus prius ratione, quam aliud liberum decretum habere intelligatur : tum, quia jam illa scientia est mere naturalis, ac necessaria, supposito tali decreto et naturalia sunt priora liberis: tum etiam, quia subsequens decretum pendet (ut more nostro loquamur), ex priori et ex illa praescientia. Ut, verbi gratia, si decretum gloriae praecedit tanquam intentio finis, oportet ut illamet intentio et efficacia ejus praesciatur, ut indicat ad electionem mediorum. Nam qui intendit finem, non intelligitur eligere medium, donec intelligatur scire se intendisse finem, et ideo debere media intelligere et applicare accommodata intentioni, ut visillius intentonis ad etfectum perducatur voluntarie. Quo- modo enim posset quis voluntarie applicari ad electionem ex vi intentionis, nisi praenosceret illam, illa autem praescita Deo, in illa praescitur futuritio effectus intenti. Hac ergo ratione, necesse est, ut inter decretum de fine et decretum de medio haec praescientia interponatur. Si vero decretum efficax circa finem non praecedit, tunc contrarius ordo servabitur. Ut, verbi gratia, si Deus prius decrevit Petrum vocare ad fidem vocatione congrua, quam habuerit decretum efficax , per quod intenderit fidem ejus, prius etiam scivit vocationem talem Petri fuisse futuram ex vi sui decreti, et tunc praescivit ex illa consequi fidem, et sicde caeteris. Haec enim omnia locum habent tam in omnibus mediis respectu finis ultimi, quam inter ipsa media inter se, quatenus unum comparatur ad aliud, tanquam causa ad effectum, vel tanquam proximus finis ad medium.

15. Quocirca loquendo de alio modo praescientiae, qui est de ipsis effectibus in se: quia haec scientia supponit executionem et effectionem causarum , ut praesentem objective in eeternitate, necesse est, ut praescientia illius medi prioris in executione praecedat ante praescientiam et voluntatem executivam subsequentis medii , secundum eumdem executionis ordinem, quia nemo applicat secundum medium, donec videat effectum medi prioris. Et eadem ratione prior est praescientia futurae gratiae, quam voluntas, per quam datur perseverantia in illa, et praescientia futurae perseverantiae , quam voluntas dandi gloriam per modum exequentis illam. Quae omnia in sequentibus capitulis clariora fient.

PrevBack to TopNext