On this page
Caput 7
Caput 7
Quomodo scientia conditionata effectum contingentium ad praedestinationem necessaria sit, vel ad illam comparetur
CAPUT VII. QUOMODO SCIENTIA CONDITIONATA EFFECTUM CONTINGENTIUM AD PRAEDESTINATIONEM NECESSARIA SIT, VEL AD ILLAM COMPARETUR.
1. Supponit haec quaestio esse in Deo scientiam infallibilem horum effectuum, abstrahendo ab actuali existentia futura de facto et cognoscendo simpliciter , quid factura esset causa libera, si in tali ordine rerum, et cum talibus circumstantiis constitueretur. De qua scientia et suppositione multa dixi in opusculo de scientia Dei, libro secundo. Et inferius tractando de mediis et effectibus praedestinationis, addemus nonnulla, quae necessaria videbuntur. Nunc, sine alia probatione, hoc supponimus, tum quia ex discursu capitis constabit, quanta si necessitas hujus scientiae, ad praedestinationem, et consequenter quam vera sit ejus assertio, seu suppositio : tum etiam quia jam fere nulli sunt, qui audeant negare Deo scientiam hanc, in Scripturis sanctis satis expressam, et a sanctis Patribus passim recognitam : sed solum de medio cognoscendi talia futura solet esse controversia, quae non minus de scientia absoluta futurorum contingentium inter theologos versatur. Et ex dicendis fortasse resolutio aliqua illius non difficile haberi poterit.
2. Sensus quaestionis proponitur. —Woc ergo supposito, duo alia, quae ad praesentem materiam pertinent, inquirimus. Unum est, quomodo haec praescientia ad praedestinationem comparetur, id est, an habeat aliquem ordinem per se cum illa, vel ad illam nihil referat, esto, alioquin Deo conveniat propter infinitam vim intelligendi, quam habet : plura enim scit Deus, quam ad praedestinationem necessaria sint, vel cum illa ordinem per se habeant. Aliud punctum est, an haec scientia servet aliquem ordinem prioris, vel posterioris secundum rationem respectu praedestinationis, cujus decisio ex priori omnino pendet.
3. Ratio dubitandi.— Ratio igitur dubitandi in priori puncto est, quia praescientia haec, nec est ipsa praedestinatio, nec pars, vel effectus ejus, nec causa illius, ergo nullum ordinem per se habet cum illa. Quis enim alius ordo per se cogitari potest ? Antecedens quoad tres priores partes facile probatur, quia haec scientia de contingentibus sub conditione antecedit, decretum liberum Dei, et abstrahit ab actuali existentia realiter futura in aliqua differentia temporis, et ita comprehenditur sub scientia simplicis intelligentiae ; non potest ergo esse praedestinatio, quae dicit actum liberum, nec pars praedestinationis, quae similiter debet esse libera, vel supponere actum liberum. Et eadem ratione multo minus potest esse effectus, quia effectus non solum supponit actum liberum Dei, sed etiam est temporalis : scientia autem illa aeterna est. Ultima vero pars constat, quia haec scientia esset causa, vel ratio ipsiusmet decreti praedestinationis, et hoc non, quia decretum est in Deo, et nihil, quod in Deo est, habet causam. Nec rationem etiam habere potest ex parte praescientiae futurorum effectuum, alias praedestinaret Deus hominem, quia praescivit, eum bene usurum auxiliis gratiee, quod dici non potest, ut infra ostendam.
4. Conclusio. — Dicendum vero est, scientiam conditionatam de omni effectu contingente praedestinando, quod scilicet infallibili- ter futurum sit, si Deus hoc, vel illud auxilium praebeat, necessariam omnino esse in Deo ad praedestinationem et praefinitionem effectuum liberorum, qui ex vi praedestinationis absolute et infallibiliter futuri sunt. Hanc assertionem ill solum negare possunt, qui omnino negaverint, Deum futura haec cognoscere. Qui vero senserint, Deum illa certo cognoscere, etiamsi in modo, vel medio, quo illa cognoscit, varie sentiant :non est, cur non in hujus assertionis 3 veritate consentiant. Ut autem necessitas hujus scientiae ad praedestinationem certa ratione demonstretur in omni opinione, oportet prius supponere, decretum praedestinationis , prout ad voluntatem spectat, tam respectu gloriae , quam respectu gratiae, variis modis infra tractandis explicari et affirmari, et juxta eorum diversitatem varias esse rationes necessitatis hujus scientiae: et diversum etiam modum exponendi illam : quod per singulos dicendi modos discurrendo, declarabo.
5. Primus modus explicandi decrelum preedestinationis.—N ecessitas hugus scientiee ad veram preedestinationem. — Quidam ergo praedestinationis decretum explicant per modum cujusdam singularis praefinitionis, tam gloriae unuscujusque praedestinati, quam quantitatis ejus in particulari, atque etiam singulorum actuum seu bonorum, per quos talis gloria comparandaest. Ac subindeper absolutam quamdam praeparationem auxiliorum omnium, quibus tales actus efficiendi sunt, a prima vocatione usque ad ultimam consummationem doni perseverantie. Quem dicendi modum nos maxime probamus, ut in sequentibus dicemus. Talis ergo praedestinationis modus, nec intelligi, nec cogitari potest sine illa praescientia. Ratio hujus necessitatis est, quia nullus prudens potest absoluto decreto suae voluntatis statuere, ut aliquid fiat, vel proponere, consequi aliquem finem, nisi prius certus sit, se habere potestatem faciendi id, quod vult: vel saltem sciat se habere media, quibus talem finem comparare valeat. Quia non potest intendere effticaciter, nisi id quod judicat sibi esse possibile, nec potest judicare, saltem prudenter et sine temeritate, sibi esse possibilem effectum, nisi praecognoscendo potestatem in se, vel in medis, quae ab ipso possint applicari.
6. Quod si intentio et voluntas praedestinantis, seu disponentis talis sit, ut quod absoluto decreto statuit et praefinit , omnino infaillibiliter implendum sit, ita ut talem voluntatem frustrari , contradictionem implicet.: necessarium omnino est, ut scientia, quam habere supponitur de illa potestate et efficacia mediorum ad talem finem, sit omnino infallibilis. Quia voluntas est caeca et ab intellectu ducitur : et ideo non posset intellectuale agens per voluntatem secure statuere de tali effectu, absolute efficiendo, vel tali fine consequendo, nisi per intellectum prius infallibili scientia judicasset, tali, vel tali modo illum finem, vel effectum comparari posse. Quod adeo verum est, ut etiam de his rebus, quas Deus per se ipsum effticit , non posset habere voluntatem absolutam illas efficiendi , nisi prius in se cognovisset potentiam sufficientem ad illas faciendas. In hac autem scientia includitur illa conditionata scientia, vel sunt omnino idem. Quid enim est praecognoscere talia media, esse talia, ut per illa possit infallibiliter obtineri talis finis, nisi cognoscere, quod si talia media ponantur, ille effectus seu finis per illa infallibiliter fiet : haec autem est scientia conditionata, de qua agimus. Omnes ergo qui ponunt DEUM praedestinare homines ad gloriam, per absolutum decretum praedefinitivum, ante praescientiam absolutam omnium futurorum meritorum, necesse est, ut praescientiam conditionatam supponant eorum actuum liberorum, seu mediorum, per quae talis gloria comparari potest et infallibiliter comparatibur, si talia media et auxilia ad illum actum efficiendum praebeantur. Idemque cum proportione est, si praedestinatio ipsorum mediorum constituatur per absolutam pravfinitionem singulorum actuum liberorum, anteomnem scientiam visionis propter eamdem rationem.
7. Discrimen inter varios modos hujus preescientie. — Est autem notabile discrimen inter sic opinantes, circa modum, quo DEUS movet voluntates hominis ad exequendum actum liberum quem DEUS ipse praefinivit, ut homo illum faciat. Nam quidam aiunt, DEUM id facere per motionem quamdam, quae intrinseca sua virtute habet vim physice praedeterminandi hominis voluntatem ad illum actum : ita ut, posita illa motione, impossibile sit, in sensu (ut aiunt) composito, voluntatem hominis non elicere actum illum, ad quem movetur. Unde evidenter sequitur, DEUM priusquam det illam motionem , vel quam statuat illam dare, praescire hanc conditionatam propositionem : $3 ego dedero tali voluntati talem motionem, faciet illum actum. Et quia omnia media libera praedestinationis facit DEUS fieri ab homine efficaciter illum movendo per hujusmodi motionem , sit, ut priusquam haec media praefiniat, cognoscat illa esse futura in- fallibiliter sub ea conditione, si ipsi det homini talem motionem, vel talia auxilia de se efficacia. At vero, qui non admittimus talem efficaciae modum circa actum liberum (quia nec necessarius est, nec ille conservaret libertatem ), sed solum in vocatione congrua effticaciam praevenientis auxilii constituimus : dicemus etiam, DEUM praecognoscere efficacitatem talis vocationis infallibiliter futuram , si detur, atque ita dari scientiam conditionatam de actu futuro per talem vocationem, si detur; quam scientiam etiam dicimus esse necessariam ad praefinitionem talis actus, atque adeo ad praedictum praedestinationis modum.
8. Aliud discrimen. — Minc autem facile intelligi potest discrimen aliud inter has sententias, quoad modum talis scientiae. Nam qui priori modo sentiunt, revera non ponunt illam scientiam de aliquo effectu contingente,ut sic, in se seipso, sed de effectu ut necessario in aliqua causa, a qua necessario dimanat, si causa ponatur, id est, in illo auxilio praevio de se efficaci et physice praedeterminante. Quia necessarium putant, illo posito, sequi actum, sicut sequi terminum actionis, posita actione. Quomodo autem hoc cohaereat cum vera libertate : et contingentia illiusmet effectus respectu suae proximae causae, laborant quidam, ut explicent: an vero id assequantur, nunc non tractamus. Neque etiam an satis declarent, quomodo hi, qui tali metione carent, eamque in sua potestate non habent, libere careant actu, quem sine tali motione habere non possunt. Quod vero ad illam scientiam attinet, facillime illius rationem reddunt, supposito illo principio, quia est scientia mere naturalis et in virtute causae naturaliter agentis et secum trahentis inferiorem causam, quam praemovet. Nos autem credimus illam esse scientiam de effectu contingente, ut contingens est, et vere liber, ideoque etiam positis omnibus causis et conditionibus praerequisitis, ut tales effectus sint, posse non fieri: et nihilominus Deum sua infinita virtute intelligendi praescire infallibiliter, quid futurum sit a tali causa, si ponatur cum talibus auxiliis vel conditionibus. In qua quidem re laboramus aliquantulum in explicando modo talis praescientiae: illam tamen difflicultatem superamus, tum ex infinitate divini luminis, tum ex veritate talis objecti in se spectati, tum maxime exemplo praescientiae futurorum absolutorum, quae fere eamdem habet difficultatem. Ea vero difficultate superata facile libertatem actuum cum praefinitione et praedestinatione comparamus: modum que illum praescientiae suflicien- tem et aptissimum esse ad dictam praefinitionem et praedestinationem habendam ostendimus. Ita igitur satis constat, quomodo haec praescientia in utraque sententia supponenda sit, ad praedictum praedestinationis modum.
9. Sine praefinitione cur haec scientia postuletur. — A vero non putant esse ponendam in Deo praedefinitionem alicujus actus liberi in particulari et cum omnibus circumstantiis ejus, nec alicujus effectus, qui intrinsece pendeat ex actibus liberis. Hi ergo consequenter negant, praedestinationem fieri per modum singularis praefinitionis, nec per decretum absolutum dandi gloriam, quod merita praevisa antecedat. Et nihilominus hi auctores ad salvandam veram et gratuitam praedestinationem, scientiam conditionatam necessariam esse censent. Non quidem ut DEUS praeeligat homines efhicaciter ad gloriam ante praevisa merita, nec ut praefiniat actus liberos, sed ut ex certa scientia, ac mera voluntate per media certa et efficacia dirigat hominem in vitam aeternam, et ita locum habeat voluntaria electio ad talem ordinem gratiae vocantis et subsequentium auxiliorum, in quo homo sit infallibihter justificandus et glorificandus.
10. Ratio clara est, quia sine hac praescientia DEUS non potest velle dare aliquod auxilium ut efficax, vel ut infallibiliter habiturum effectum, quia si DEUS non habet illam scientiam, nullum auxilium cognoscit, ut efficax, vel infallibile, antequam per scientiam visionis videat efficientiam ejus, quae scientia visionis supponit decretum dandi tale auxilium, ergo ante tale decretum nullum auxilium cognoscit Deus ut efficax, ergo nec vult dare ut efficax, quia nihil volitum quin praecognitum. Ergo nulla est vera praedestinatio ante actualem praescientiam boni usus liberi arbitrii per scientiam visionis. Nec Deus ex parte voluntatis suae habet majorem benevolentiam ad praedestinatum quam ad reprobum, quia contingere potest, ut utrique det et offerat aequalia auxilia, et deinde praevideat in uno habere etfectum et non in alio. Unde tandem fit, ut discretio praedestinatorum a reprobis, non sit ex directa intentione Dei, sed solum ex praescientia quasi consequente ad absolutam futuritionem effectus. Et similiter sequitur, tantum vel tantum numerum salvandorum, et tantam vel tantam singulorum perfectionem non esse in praefinitione divina, sed ex sola praescientia et quasi subsequenti approbatione et acceptationc. Quae omnia vitare student praedicti opinantes: et ad hoc putant necessariam esse praedic- tam praescientiam. In quo, revera, consequenter loquuntur, immerito tamen et non satis consequenter negant praefinitiones actuum liberorum et modum praedestinationis secundum illas, ut in libro tertio de Auxilis dixi et in sequentibus videbimus.
11. Absurditas sententie Catherini — Unde Catherinus, qui hanc praescientiam conditionatam non agnovit, valde hallucinatus est in negotio praedestinationis. Posuit enim, quosdam salvari in praedestinatione efficaci et praefinitione divina, alios vero sine illa. Et ideo priores dixit esse praedestinatos, posteriores vero dixit sine praedestinatione salvari, cum communi providentia gratiae. Nam ex parte voluntatis Dei, non credidit esse distantiam inter eos : qui sic salvantur et eos qui condemnantur. Quia utrisque dat Deus (ut ille putat), praevenientia auxilia sufficientia et per voluntatem antecedentem offert concomitantia: haec autem auxilia in his habent effectum usque ad aeternam salutem, quia ipsi cooperantur, in alis non habent, quia resistunt : utrumque autem est ignotum Deo (ut sic dicam) ex vi voluntatis suae, seu in illo signo, in quo circa utrosque habet voluntatem operativam salutis : donec per scientiam visionis videat diversitatem et acceptet illam : ergo ibi non intervenit (inquit) propria praedestinatio eorum, qui sic salvantur, ita ut dicat peculiarem Dei benevolentiam, majorem, quam erga alios, qui non salvantur, quam Deus ex se et antecedenter habeat, quod sonat vox praedestinatio. De aliis vero praeelectis, dicit, vere esse praedestinatos : fatetur tamen eos ex quadam necessitate salvari. Et ita in illo genere necessitatis oportet, ut scientiam conditionatam admittat, non quidem effectuum contingentium ut sic, sed necessariorum in causa inducente necessitatem talium effectuum. Quomodo autem hoc conjungat cum libertate talium effectuum, seu cum modo comparandi libere felicitatem aeternam in his hominibus, nunquam satis declarat et interdum videtur succumbere, et quoad hos praedestinatos non bene de eorum libertate sentire. Quae doctrina quot absurda et incommoda contineat, satis per se clarum est et ex sequentibus constabit. Nunc solum commemorata sunt, ut intelligatur quanta sit necessitas illius scientiae ad non hallucinandum in praedestinationis negotio.
12. Modus alius explicandi necessitatem hujus scientie.— Alii denique de praedestinatione ita sentiunt, ut fateantur fieri per quamdam efficacem intentionem Dei, qua ex se elegit omnes salvandos ad gloriam, ante omnia praevisa merita. Negant tamen fieri praedestinationem per absolutam praefinitionem omnium actuum liberorum in particulari, prout futuri sunt media ad obtinendam gloriam, ad quam quis fuit electus. Putant enim hoc genus praefinitionis tollere libertatem, si fiat per respectum ad auxilium de se praedeterminans voluntatem humanam ad actum praefinitum : et secluso hoc modo praedeterminationis, putant esse impossibile habere Deum praescientiam conditionatam et infallibilem talium actuum in particulari et sine illa, putant esse impossibile effectum praefiniri. In quo plane consequenter loquuntur, et necessitatem hujus praescientiae ad veram praedestinationem agnoscunt.
13. Si autem ab illis quaeratur, quomodo IDeus efficaciter provideat suis electis media ad gloriam, ut illam infallibiliter consequantur : quia quod non habet in praescientia, providere non potest; respondent, non providere illis iandefinite et determinate de tali, vel tali medio particulari, ut per illud omnino salventur ; sed providere de uno medio per voluntatem antecedentem, ut si homo electus consentire voluerit, per illud salvetur. Et tunc si Deus praevidet liberum arbitrium annuere, jam -scit suam voluntatem fore infallibiliter implendam. Si autem scit liberum arbitrium restitutum, tunc praevidet de alio medio: et si illud non succedit, providet de alio, et in hoc persistit, ac durat, quasi opportune et importune auxiliando, donec tandem effectum consequatur. Qui modus dicendi solet attribui D. Tho mnae, q. 6, de Veritate, art. 3, ubi hoc modo videtur praedestinationem explicare.
14. Verumtamen, etiamsi modus hic admitteretur, necessariam esset ad illum praedestinationis modum, aliquam scientiam conditionatam admittere. Hoc enim probat ratio supra facta, quod nemo intendit efficaciter et infallibiliter finem, nisi certus de mediis, quibus llum indefectibiliter consequatur, ergo in illo sgno, quo Deus habet talem electionem praedestinati, jam intelligitur habere in sua praescientia parata media, quibus possit certissime salvare libere eum, quem eligit, ergo per talem scientiam praecognoscit, quod si talia media illi homini dederit, ille convertetur, perseverabit et salvabitur, habet ergo conditionatam scientiam. Sed interest modi, quia juxta illam scientiam, haec praescientia non est de infallibilitate alicujus medii in particulari et distincte, sed tantum in communi et confuse. Itaque juxta hanc opinionem, non praescit Deus: S hic et nunc tale auailium dedero, iste comverteLir, vel talem actum efficiet, scit tamen, si hominem hunc his aualiis insecutus fuero (ut sic dicam) tandem aliquando consentiet, et sic de aliis. Nam sicut in effectu hoc ad minimum necessarium est, ut talis electio ad exitum perducatur : ita in praescientia necessarium est, ut voluntas divina possit se ad talem electionem determinare.
15. Praecedentis opinionis censura. — Ex ipsa vero hujus sententiae explicatione, constare facile potest, quam sit creditu indigna. Nam imprimis tribuere Deo illam scientiam confusam, per quam sciat se posse hoc, vel illo auxilio voluntatem humanam perducere ad finem a se intentum, quamvis nesciat determinate, quo auxilio id sit consecuturus, nec per quem actum homines sit salvaturus, quis non videat, esse valde alienum a divina perfectione? Deinde, ille modus providendi, quasi tentando diversa media, ut si unum non succedat, aliud applicetur, est etiam imperfectissimus, Deumque minime decens. Ac praeterea certitudo illius praescientiee confusae, quae non fundatur in distincta cognitione et intuitione futuri effectus determinati, vix potest satis fundari, si debeat esse tanta, ut oppositum implicet contradictionem, qualis revera necessaria est, ut locum habeat praedefinitio divina. Quia implicat contradictionem, voluntatem Dei, praedefinientem aliquid absolute, non impleri, ergo non potest inniti, nisi praescientiae ita certae, ut oppositum implicet contradictionem. At vero illa praescientia, cum non sit in ipso etfectu et in veritate illius objective praesente, oportet ut sit tantum in causa, causa autem non est, nisi multitudo auxiliorum, ex quibus nullum ponitur per se efficax, nec praeterminans physice voluntatem, unde nulli illorum non repugnat non habere effectum, ergo nec implicat contradictionem , quod ex tota collectione non sequatur, quantum est ex vi auxiliorum : ergo scientia in tali causa non est sufficiens, ut voluntas divina praedefiniat absolute aliquid, quod non, nisi per talia media est operatura. llla ergo praescientia confusa admittenda non est, sed necessaria est particularis et distincta, ut divina praeelectio, praefinitio, ac vera praedestinatio locum habeant.
16. Quamobrem persuadere mihi nunquam potui, D. Thomam in illa quaest. de Veritate, in dicto sensu fuisse locutum, ita ut existimaverit instar hominis ad executionem suae intentionis procedere Deum, vel in tempore: vel in aeterna dispositione suae providentiae, statuendo dare unum medium, nesciens, an efhicax futurum sit, eo animo, ut si illud non successerit, apponat aliud. Hoc enim constat dici non posse, secundum ficem, quoad temporalem executionem : quia jam ab aeterno praescivit Deus per scientiam visionis et absolutam, quod medium futurum sit efficax, vel inefficax. Nec etiam dicendum est in aeterna dispositione divina providentiae : quia esset etiam valde imperfectus providendi modus, quia supponit quemdam ignorantiae modum, et consequenter tribuit Deo caecam providentiam circa singula media, quia decernit tale medium applicare, nesciens pro illo signo, quale futurum sit, efficax ne an ineflicax, ac proinde ponit, Deum quasi tentando procedere in sua providentia, etiam in illa, qua praecipuos effectus et principaliter praedefinitos procurat. Ac denique negat Deo potestatem praedefiniendi et volendi ex se, et efficaciter actum aliquem liberum humanae voluntatis, in particulari et cum omnibus circumstantiis ejus : quae omnia absurda videntur et valde contraria Augustino in Enchirid., et in libro de Praedestin. Sanctorum., et de Bono perseverantiae, et in aliis quam plurimis locis.
17. D. Thomas explicatur. — Deus mon ignorat defectum aedii inefficacis , sed medium inefficaz adhibet ante efficar propter suavem providentium. — Existimo ergo D. Thomam solum voluisse declarare, quomodo cum praedefinitione et determinatione finis infallibiliter consequendi, esse possit libertas in mediis : quia nimirum potest in illis manere talis indifferentia, ut licet unum frustretur effectu, aliud adhibeatur, et sic consequenter, donec medium aliquod efficiat, quodintenditur. Quem modum providentiae, ait, servare Deum, cum homine, quem ad gloriam consequendam infallibiliter ordinavit, nam tot (inquit) adminicula ei praepurat, ut vel non cadat, vel si ceciderit, resurgat. Non tamen dixit, nec insinuavit D Thomas Deum in eo signo in quo de his mediis in sua aeterna providentia disponit, ignorare, an tale medium futurum sit inefficax, vel an homo casurus sit, etiam si illud detur, sed dicit ita se gerere Deum pro servanda libertate, et propter alios fines sapientiae suae. Ut licet id praesciat, nihilominus det tale medium et permittat lapsum in suo electo, quia ipsemet Deus praenovit, quo alio medio illud malum reparari possit et cum effectu reparandum sit. Providet ergo Deus medium unum in defectum alterius, non quia ignoraverit fu- turum defectum, etiam priusquam decerneret tale auxilium dare, sed quia ita expedit ad suavitatem providentiae suae: et ita se gerit in mediorum indifferentia et libertate servanda, ut et praedestinatio interdum tribuat auxilium inefficax, ac si nesciret futurum eventum ex tali medio, si illud applicetur et pro tempore opportuno provideat auxilium eftficax, quod tam infallibihter operetur intentum effectum, ac si esset causa necessaria.
18. Haec scientia ordine rationis est prior decreto. — Igitur ex dictis satis probata relinquitur necessitas hujus scientiae ad propriam praedestinationem et praefinitionem Dei. Unde enim fit, hujusmodi scientiam, secundum rationis ordinem, esse priorem, quam decretum praedestinationis, patet: quia haec prioritas solum consistit in quodam ordine necessarie praesuppositionis, eo modo, quo intellectus dicitur prior voluntate. Hanc autem praesuppositionem necessariam esse, probant omnia quae diximus.
19. Satisfit rationi dubitandi. — Predestinatis non dicitur inchoata, nec perfecta in scientia ante decretum. — sScientia hec non supponit decretum de objecto conditionato. —Nec obstat ratio dubitandi in contrarium posita : fatemur enim hanc scientiam non esse praedestinationem ipsam, nec ad illam intrinsece pertinere, quia haec scientia ex parte Dei necessaria est, et suo modo naturalis, praedestinatio autem est actus liber. Unde donec intelligatur Deus aliquod decretum liberum quasi elicere, non intelligitur praedestinationem inchoare, nedum perficere. Dico autem quantum est ex parte Dei, quia ex parte objecti habet illa scientia contingentiam aliquam, quatenus objectum ejus posset absolute loquendo non esse futurum, et si illud non fuisset futurum, non esset in Deo talis scientia secundum illum peculiarem respectum. At supposita veritate objecti, est necessario in DEO talis scientia. Unde quia nullum supponit in DEO decretum liberum, ideo ex parte Dei naturalem, et necessariam esse dicimus, ideoque ad praedestinationem intrinsece non pertinere. Non ignoramus esse aliquos, qui dicunt, scientiam illam supponere in Deo aliquod decretum liberum, de objecto conditionato: sed hoc falsum esse suppono , quod alibi probavi et forsan in discursu hujus operis iterum dicam. Et ad rem praesentem nihil refert, quia tale decretum, cum conditionatum sit ex parte objecti, et simpliciter nihil ponat in esse, ad providentiam divinam per se non pertinet, ergo multo minus potest ad praedestina- tionem pertinere, et consequenter nec praescientia illa conditionata posset esse praedestinatio, etiamsi in illo fundaretur. Unde etiam clarum sst, scientiam illam non pertinere ullo modo ad praedestinationis effectus, vel quasi effectus, cum praecedat, et non sit libera ex parte Dei. Relinquitur ergo, ut sit aliquo modo ratio vel conditio praevia ad praedestinationem.
20. Quorumdam objectio dissolvitur.—/S cienta heec non est conditio necessaria ea parte houninis sed Dei.—Neque tandem hinc sequitur, dari causam vel rationem praedestinationis ex parte meritorum hominis, ut aliqui vehementer objiciunt. Qui non advertunt idem argumentum posse fieri contra ipsos admittentes hanc praescientiam in auxilio praedeterminante. Quantumvis enim fingatur dari hoc auxilium, nunquam illud tale proponendum est, ut veram rationem meritorum excludat, ut ex certa fide constat: ergo Deus, priusquam hominem talem praedestinet per talia auxilia, praescit eumdem hominem meriturum esse gloriam, si illi dentur talia auxilia praedeterminantia. Et nihilominus inde non fit praedestinare Deum hominem propter talia merita, sed potius praedestinare illum per talia merita, ergo nec in nostra sententia id sequitur, quia ad vim illationis parum refert, quodilla praescientia sit in causa, vel in ipsa veritate eventus futuri. Non est ergo lla. scientia praevia ad praedestinationem tanquam conditio necessaria ex parte hominis, sed ex parte Dei: id est, non est necessaria, quia applicet vel proponatdivinae voluntati rationem aliquam ex parte hominis, quae moveat illum permodum meriti hominis ad praedestinandum allum: quia in re quae nec est, nec cognoscitur ut aliquando futura, non potest talis ratio motiva fundari. Solum ergo est necessaria, ut objJectum illud proponatur Deo tanquam praedefinibile, ut infallibihter futurum, et ut possit habere rationem medii efficacis in mente Dei, ut sub illa ratione eligatur, vel etiam ut finis i proximus intendatur. Unde non sequitur quod sit in illo objecto alia ratio movens, praeter finalem quae non repugnat praedestinationi, ut anfra dicam: praedestinat enim Deus hominem, non quia habet, vel habiturus est merita, sed ut llla habeat et sanctus sit, juxta illud: Praedestinavit nos ut essemus sancti.
21. Necessitas scientiae conditionatae non est propter effectum, sed propter praedestinationem. —Addendum vero ultimo est et valde considerandum, aliud esse, hanc scientiam esse per se ac simpliciter necessariam ad effectus qui praedestinantur, per se spectatos: aliud vero esse necessariam ad praedestinationem, et consequenter ad ipsos effectus, ut ex praedestinatione fiat. Hactenus enim solum diximus hoc secundum, ex quo non sequitur primum: nec inrigore verum est, quia praedestinatio seu praefinitio non est ex parte effectus simpliciter necessaria, ut effectus aliquando sint : nam actus mali non praefiniuntur, et tamen fiunt absque praefinitione: ergo quantum est ex parte sua, et solius effectionis, possent eodem modo fieri boni absque praefinitione et praedestinatione proprie sumpta. Ergo ex eo quod praescientia illa sit necessaria ad praefinitionem, non sequitur esse necessariam ad effectum ipsum praefinitum, secundum se spectatum. hatio autem a priori est, quia ut effectus sit futurus, satis est quod Deus velit dare voluntati creatae omnia principia necessaria ad talem actum, juxta exigentiam ejus, et quod offerat ex parte sua concursum necessarium, et ejusdem ordiniscum actu: et quod sinat arbitrium operari, paratus illud juvare, si per ipsum non steterit: nam, his positis, praecise et absque alio adjuncto stat, illum effectum esse futurum vel sequi, cooperante libero arbitrio. At vero omnia illa possunt poni absque praefinitione absoluta ipsius actus, quantum est ex parte actus secundum se spectati. Unde illa etiam omnia sub conditione posita absque alia praeefinitione, vel posita, vel in conditione inclusa, sufficiunt, ut praescire possit Deus quid esset operatura voluntas, si talis conditio poneretur, ergo ad futuritionem talis effectus ex parte ejus non est necessaria talis praescientia. Est tamen necessaria illa praescientia ad divinam praefinitionem ex parte ipsius Dei, quia nihil potest esse volitum quin sit praecognitum, ut declaratum est. Nam sicut in hominibus eo esse potest perfectior providentia, et securior praeordinatio et electio voluntatis, quo fuerit in homine major cognitio efficacitatis mediorum (quae cognitio in mediis naturaliter operantibus oritur ex perfecta scientia virtutis eorum: in mediis autem contingentibus oriri solet ex majori experientia praeteritorum, et majori vi conjectandi futura ex praeteritis, vel ex aliüs indiciis): ita in Deo summa et singularis providentia, per quam praefiniuntur media per absoluta decreta, supponit de illis scientiam futurae etticacitatis eorum, si talia applicentur, in qua cognitione dicta conditionata scientia continetur.