On this page
Caput 8
Caput 8
Sit ne voluntas absoluta dandi gloriam electis, primus actus, quem deus habet erga homines, qui salvantur
CAPUT VIII. SIT NE VOLUNTAS ABSOLUTA DANDI GLORIAM ELECTIS, PRIMUS ACTUS, QUEM DEUS HABET ERGA HOMINES, QUI SALVANTUR.
1. Status quaestionis. — Explicata scientia, quam necesse est in divino intellectu praesupponi ante totam praedestinationem : dicendum est de actibus voluntatis. Nam sicut libertas formalis in sola est voluntate, ita etiam constat praedestinationem vel in illa esse, vel in aliquo ejus actu initium sumere. Quia igitur gloria, seu beatitudo finis est gratiae, et omnium donorum ejus, et finis solet prius amari, quam media,. ideo videndum est, an primus actus, quem divina voluntas habet circa homines, qui saltem cum effectu consecuturi sunt, versetur circa ipsammet gloriam prius ratione, quam circa media divinae gratiae. Ut autem tollatur ambiguitas vocum , suppono sermonem esse de voluntate absoluta et efficaci, et non tantum de voluntate simplicis complacentiae. Nam, quod aliqua voluntas antecedere debeat, nemo est qui dubitet : sed illa potest esse simplex affectus, seu conditionata voluntas, quam Deus etiam habet erga eos qui non salvantur : et illa etiam dicitur in quodam sensu voluntas beneplaciti, quia Deus ex se illam habet, et per illam vult homini bonum magnum, quantum ex se est. Quod ergo inquirimus est, an circa homines, qui salvantur, non habeat Deus solum talem affectum simplicem, sed potius absolutum decretum de felicitate eorum, ita efficax, ut illo posito infallibile sit, fore salvandos. Solet autem hoc decretum Dei in Scriptura per antonomasiam vocari: Bona voluntas Dei, Beneplacitum ejus, Dilectio Hlectio et Propositum, de quibus vocibus nonnulla controversia est, an diversa significent, de qua re, in capite decimo, pauca dicemus. Nunc vero ab illa quaestione abstrahendo, indifferenter illis vocibus utemur.
2. Ratio dubitandi. — Ratio ergo dubitandi est, quia vel haec dilectio Dei est necessaria, ut homines salventur, vel non : primum dici non potest, ergo non est ponenda in Deo talis dilectio. Probatur minor, quia si talis dilectio est necessaria ad salutem, quos Deus ita non dilexit, salvari non possunt, quia non habent ex Deo omnia ad salutem necessaria , sine quibus salvari non possunt. Consequentia vero probatur: quia si talis actus necessarius non est, imprimis sine fundamento ponitur , quia nec ex revelatione habetur, neque ex effectibus colligitur. Deinde est superfluus, quia Deus circa eos, qui salvantur, necessario habet voluntatem aliam dandi illis gloriam propter merita praevisa, quia in tempore confert propter merita: ergo ab aeterno voluit dare propter eadem merita jam praecognita: ergo superfluus est alius actus, qui antecedat praescientiam meritorum. Imo hinc videtur ulterius concludi, talem actum esse impossibilem, quia ex vi illius nulla mutatio in creatura sit, quandoquidem quidquid sit in praedestinatis, sine illo fieri potest. In voluntate autem divina nullus potest esse actus liber, nisi per aliquam mutationem creaturae. Quod patet, quia ex taIi actu consurgit nova aliquarelatio inter Deum et creaturam, saltem relationis: nova autem relatio inter duo extrema esse non potest sine mutatione alterius , sed per talem actum non mutatur Deus: ergo necesse est, mutari creaturam : ergo si actus non est necessarius ad mutationem creaturae, nec possibilis est.
3. Prima opinio. — In hac re prima opinio est negans, habere Deum decretum dandi gloriam, quod et sit absolutum, et in aliquosigno rationis, vel praecedat, vel sequatur praescientiam et voluntatem meritorum , et aliarum gratiarum , quae conferuntur praedestinato. Unde (inquiunt) auctores hujussententiae, supposita scientia simplicis intelligentiae et scientia conditionata futurorum contingentium , Deum unico decreto simplicissimo consummare praedestinationem uniuscujusque hominis salvandi : quo decreto vult illi seriem aliquam mediorum, quipus per dictam scientiam praecognovit , infallibiliter consecutorum hominem gloriam, si talia media illi conferrentur. Unde per hanc voluntatem Deus vult praedestinato gratiam et gloriam : non tamen prius gloriam, quam media gratia, etiam secundum rationem.
Prima ratio opinionis.— Fundamentum eorum est, quia Deus vult illa omnia cum necessaria connexione, ita enim vult gloriam, ut non velit illam sine meritis, et ita vult merita, ut non velit illa sine sua vocatione, et adjutorio et nostra cooperatione: ergo impossibile est, ut voluntas absoluta dandi gloriam praedestinato in aliquo signo rationis praecedat. Patet consequentia, tum quia id, quod sine alio esse non potest, non est simpliciter prius: tum etiam quia talis voluntas, si concipitur ut prior, necessario est concipienda ut conditionata, scilicet, si habuerit merita, vel si cooperatus fuerit usque ad mortem.
4. Rejicitur opinio. — Haec sententia neque habet firmum fundamentum, neque est apta ad explicandas rationes divinae providentiae et praedestinationis, quas nos sine aliquo ordine prioris et posterioris, fundato in habitudine, vel causalitate ipsorum effectuum inter se, explicare non possumus. Aut ergo haec opinio in universum negat in voluntate Dei et intellectu haec signa rationis, vel non. Primum est contra communem sententiam theologorum, quam, ut opinor, sufficienter probavit in primo tomo, tertiae partis, disp. 5, sect. 1. Neque dicti auctores hoc videntur intendere: nam fatentur, Christum Dominum prius ratione esse praedestinatum, quam alios homines, et in reprobis prius ratione praevidisse Deum, et consequenter etiam permisisse eorum peccata, quam voluerit eorum damnationem. Si autem haec signa in universum non negantur , neque in praesenti negotio negari possunt : nam sub illo decreto comprehenduntur plura objecta inter se subordinata tanquam finis et media : ergo necesse est, intelligere finem prius ratione esse intentum, quam media sint electa, quia finis est propter se, media autem propter ipsum. Unde in ordine intentionis media pendent a fine intento: finis autem non pendet a medus electis : ergo necessario est prius intelligenda voluntas Dei, ut versatur circa gloriam, quam respicit ut finem, quam ut versatur circa beneficia gratiae, quae elegit, ut media. Confirmatur et declaratur, quia per scientiam illam conditionatam cognovit Deus non tantum unum ordinem mediorum, per quae posset infallibiliter perducere electum ad tantam gloriam, sed plures et fortasse infinitos : ergo decretum illud, ut determinatur ad gloriam, est per se independens ab acceptatione hujus, vel illius ordinis mediorum : ergo secundum se est prius, quam voluntas dandi talia media determinata.
5. Respondetur ad fundamentum sententic. —Unde facile respondetur ad fundamentum illius sententiae sumptum ex connexione mediorum : negamus enim, voluntatem- dandi gloriam esse necessario conjunctam cum electione talium mediorum : alia enim electio sufficeret ad complendam illam intentionem. Deinde, licet in illa intentione virtualiter includuntur voluntas mediorum, seu meritorum et gratiarum, non tamen formahter, quod satis est, ut sit ratione prior, sicut in nobis intentio finis etiam includit virtuahter voluntatem mediorum, saltem in communi, et nihilominus est simpliciter prior electione mediorum, et in nobis esse potest prior tempore propter imperfectionem nostram : ergo in Deo prior erit secundum rationem. Ac denique ob eamdem causam illud decretum , ut praecise terminatum ad gloriam, non est conditionatum, sed absolutum : quia licet effectus gloriae in re ipsa conferendus non sit, nisi posita tali causa, vel conditione ; tamen haec ipsa conditio est etiam absolute volita, saltem implicite et virtualiter per illum actum. Vel aliter (et in idem redit) actus ille circa finem talis est, ut obliget voluntatem ad eligendum media aliqua efticacia, per quae illa intentio efficax impleatur. Quando autem decretum de fine hujusmodi est, et quando ipsa conditio comprehenditur hoc modo sub objecto ejus, non potest diet actus conditionatus, sed absolutus respectu objecti adaequati. Sicut in effectibus naturalibus, quando Deus intendit pluviam, verbi gratia, et ideo ordinat causas elevantes vapores et congregantes nubes: illa intentio absoluta est ex sententia omnium, quanquam effectus non sit ponendus sine hac, vel illa conditione. Quia illamet intentio virtute ita complectitur hanc conditionem, ut ex se infallibiliter inferat providentiam necessariam, ut talis conditio ponatur, et hoc est manifestum signum voluntatis absolutae : sic ergo se habet decretum illud circa praedestinatos.
6. Objectio. — Sed aiunt, inter voluntatem finis et mediorum, non intervenire ordinem prioris et posterioris, etiam secundum rationem, nisi ubi inter intentionem et electionem mediat inquisitio mediorum ac tandem electio. At in Deo non invenitur haec imperfectio, sed ante omnem voluntatem finis, et mediorum supponitur in eo perfectissima comprehensio et actualis consideratio mediorum omnium, per quae potest homo ad gloriam infallibihter perduci, si ad eam efficaciter eligatur, sicut ergo in Deo necessarium non est, ut dilectio ad gloriam secundum rationem sit prior quam praescientia mediorum efficacium, ita etiam non est necessarium, ut sit prior ratione illa dilectio ut terminata ad finem, quam ut terminata ad media. Et confirmatur ac declaratur, quia ita se habet finis in operabilibus seu diligibilibus, sicut principia in speculabilibus, at Deus hcet sciat effectum per causam, non prius scit causam quam effectum, quia scit effectum in causa: ergo similiter, licet velit finem per media et media propter fines, non prius vult fines quam media. Quia sicut in scientia non est causalitas, etiam secundum rationem , inter scientiam causae et effectus, sed habitudo causae, et effec- tus est tantum in objectis ipsis inter se: ita inter voluntatem finis et mediorum ex parte actus divini, non est causalitas, etiam secundum rationem, sed tota habitudo est inter ipsas res volitas. :
7. Solutio. — Attributum quod est ratio alterius est prius illo. — Respondetur, falsum imprimis esse quod assumunt, oportere ut intercedat consultatio inter intentionem finis et electionem mediorum, ut sit inter illas ordo rationis. Quod probatur primo. Quia in Deo, ut unum attributum sit prius ratione alio, satis est, ut secundum continentiam eminentem et virtualem distinctionem rationis, unum sit ratio alterius, quomodo intellectus est prior ratione voluntate, et misericordia dicitur esse prior quam justitia, nec necesse est ut inter illa aliquid aliud intercedat: ergo etiam inter actus liberos, ut unus sit prior alio, satis est ut et possint ratione distingui cum fundamento in re propter distinctionem objectorum et contingentiam virtualem: et quod unus sit ratio alterius, etiamsi inter illos non interveniat alius tertius actus, vel ejusdem, vel alterius potentiae. fta vero se habent intentio finis et electio mediorum, sive sint omnino efficaces et absolutae, sive aliquo modo conditionatae, quia media ut media non ehguntur, nisi propter finem intentum: atque ita ratio volendi medium, ex parte eligentis, est intentio finis, ergo necesse est secundum rationem supponti intentionem.
8. Nec refert quod finis sit volitus dependenter a mediis, nam omnis finis hoc habet quod est volitus aliquo modo dependenter a medns, ergo vel nunquam intentio finis absoluta praecedit in nobis ordine natura ad electionem mediorum, quod dici non potest: vel id non obstat, quominus in Deo intentio efficax finis ordine rationis praecedat. Et ratio est, quia illa dependentia finis a medris, est in executione, non in intentione: et ideo non obstat, quominus finis, qui non est, nisi per media acquirendus, prius in se intendatur quam media ad ilIum cligantur vel acceptentur. Eo vel maxime, quod interdum illa media sunt multiplicia et ex vi intentionis finis, non necessario eligitur hoc potius quam illud, sed ex libertate voluntatis, et ideo recte intelligitur voluntas prius ratione cfficaciter determinari ad finem quam ad certa media. Satisque est, ut dicebam, quod in illa intentione includatur virtute voluntas mediorum in genere, sine determinatione ad haec, vel illa. Unde quando contingit, medium esse unuum tantum, accidentarium id est, et non tollit, quin ratio intentionis per se sit independens a voluntate determinata medii, hoc autem satis omnino est ad proprietatem rationis.
9. Secundo : nisi ita dicamus, nunquam in Deo distinguere poterimus, unum esse prius ratione alio propter solam habitudinem finis: itaque non bene dicemus, Deum prius ratione voluisse gloriam, et exaltationem Christi, quam passionem ejus: quia revera non voluit gloriam, et exaltationem Christi , nisi ut adquirendam per passionem : loquor enim de gloria corporis, illam enim per sua merita acquisivit, ergo et Deus illum ita ordinavit, et voluit. Similiter sequitur, Deum non prius voluisse, Christum esse hominem, quam virginem esse matrem Dei et ad illam mittere angelum, et quod ipsa daret consensum: quia non voluit incarnationem, nisi dependenter ab his medis, ut in re ipsa ponenda erat. Et simili ratione dicere non poterimus, Deum prius elegisse Virginem in Dei matrem, quam decreverit illam sanctificare in utero matris, et Virginem, ac innocentem, et humilem custodire: quia non voluit ei illam dignitatem, nisi dependenter ab his mediis, et dispositionibus, imo et a libero consensu ejus. At constat, haec omnia rectissime dici, quamvis in eis non procedat Deum ex intentione ad consultationem, et inde ad electionem, ergo illud fundamentum nullius momenti est ad tollendum rationis ordinem.
10. Tertio addo, etiam in hominibus non esse necessarium, ut interveniat consultatio inter intentionem, et electionem, ut sit ordo non solum rationis, sed etiam causalitatis, et naturae, vel temporis inter illos duos actus. Quia illi sunt re ipsa distincti, etiam si non intercedat consultatio : et habent ordinem per se, ita ut unus ab alio oriatur, ergo hoc satis est ad ordinem naturae. Quod ita declaro. Ponamus, hominem sapientissimum, et prudentissimum, qui prius, quam statuat secum de consequendo, aut procurando aliquo fine, verbi gratia, de salute, dignitate, etc., optime noverit omnia media, quibus potest talis finis procurari, simulque sciat, quae media sint meliora; vel difficiliora, ac denique convenientiora. Hic ergo homo, si velle incipiat, prius statuit de fine, quam de mediis, et in illo intentio finis antecedet , ordine saltem naturae, electionem mediorum. Quin potius contingere potest, ut consultatio quasi speculativa antecedat intentionem finis reipsa conceptam: et quod facto judicio de tota utilitate, vel convenientia mediorum, voluntasincipiat deBberationem suam, tam circa finem, quam circa media: et tamen etiam tunc incipit a fine, eritque prior secundum rationem intentio finis, quam electio mediorum, quia etiam tunc est causa, vel ratio ejus. Talis vero est in Deo scientia, quae antecedit omnes actus liberos, est enim quasi speculativa formaliter, sufficiens tamen ex parte objectorum, quae proponit ad excitandum effectum, seu ad proponenda voluntati objecta, in quae tendat, ergo ratione objecta ipsa natura sua postulant : nam scientia, quae antecedit, non potest impedire in Deo ordinem rationis in actibus voluntatis, quia ille ordo nec repugnat Deo secundum se, nec alias ex generali aliqua ratione repugnat illis actibus: velut in hominibus ostensum est.
11. Objectio. — Satisfit. — Dices, in Deo non antecedere tantum scientiam de convenientia vel utilitate mediorum, sed etiam antecedere scientiam conditionatam de futuro eventu ex vi talis medii, si applicetur, quae scientia in homine non antecedit. Respondeo, imprimis hoc esse impertinens, quia illa scientia futurorum sub conditione, non alia ratione juvat ad intentionem, vel electionem, nisi in quantum proponit talia media, non solum ut utilia possibiliter, sed etiam ut certa seu ut infallibiliter deservientia ad consecutionem finis, hoc autem non tollit, quin finis sit ratio volendi talia media, qualiacumque illa sint, et cognoscantur : ergo nec tollit ordinem rationis, qui in tali ratione volendi praecise fundatur. Deinde addo, etiam in homine posse similem scientiam antecedere homini proportionam, nam si medium sit causa naturalis agens, poterit cum certitudine cognosci, quid factura sit, si applicetur : si vero sit causa libera, seu contingens, poterit saltem per cognitionem conjecturalem, et probabilem praejudicari, quid in tali occasione factura sit talis causa : quae cognitio homini sufficit ad suam electionem, quia incertae providentiae nostrae, et ita servatur eadem proportio. Denique licet contingat, in homine antecedere hanc conditionalem certissime cognitam, si talis finio intendatur, necesse omnino est, tale mediwm eligere :nihilominus voluntas humana de utroque actu determinans incipit intendendo finem, et illa intentio praecedit secundum rationem electionem medii, quantumvis necessarii, quia est suo modo causa ejus : et licet fingatur non esse propria causa, sed uno actu velle tunc hominem finem, et medium ; nihilominus secundum rationem talis actus prius terminatur ad finem, quam ad medium, quia propter quod unum quodque tale, et illud magis, et illud etiam prius.
12. In Deo potest reperiri scientia, quee inter voluntatem finis, et mediorum intercedat.— UVltimo adjungo, licet gratis demus, oportere, ut inter voluntatem finis, et medii intercedat aliqua scientia, ut sit ordo inter illas, etiam hoc in Deo repcriri aliquo modo, et sine imperfectione, per solum respectum et habitudinem rationis. Quod ita declaro, nam in Deo scientia futurorum absoluta est post decretum liberum Dei, multoque magis omnis scientia visionis, sive haec sit de creaturis extra Deum existentibus, sive haec de ipsis actibus liberis Dei, ut terminatis ad creaturas : nam Deus postquam vult libere aliquid extra se producere, statim scit, se id velle, videndo in se decretum, liberum, quod prius ratione non videbat, ut jam praesens et elicitum , nostro modo loquendi. Sic ergo dum intendit dare Petro gloriam; videt in se hanc intentionem: haec autem visio, et scientia potest optime, et merito intelligi, ut media inter illam intentionem finis, et voluntatem mediorum, ergo jam intercedit aliqua scientia, quae multo magis constituat ordinem rationis inter illam intentionem, et voluntatem mediorum. Minor probatur, quia volens medium non applicatur ad talem voluntatem medi ex vi finis, secundum se tantum spectari, sed ut voliti, nam finis non movet absolute ad volendum medium propter ipsum, nisi ut jam propter se, vel in se volitus : ergo necesse est, ut ad electionem ut sic, antecedat cognitio de fine, non tantum ut bono, sed etiam ut jam volito : ergo necesse est, ut antecedat scientia de ipsa intentione hbera, per quam finis volitus est: ergo illa scientia intercedit secundum rationem inter electionem et intentionem.
13. Ex his ergo satis responsum est objectioni factae. Ad exemplum vero illud de scientia effectuum in causa, dici imprimis potest, etiam esse priorem ratione scientiam causae, quam scientiam effectus in illa. Deinde dicitur, non esse omnino eamdem rationem , quia effectus sunt omnino determinati in causa, et ideo illa, ut talis est, non cognoscitur, nisi cum habitudine ad affectus. At finis ex se non determinat certa media, ut expositum est. Sciendum est autem, quod omnia, quae adduximus, probant quidem, nullam esse rationem negandi in Deo ordinem rationis inter intentionem gloriae, et electionem gratiae, quae est medium ad gloriam : non tamen probant illam intentionem debere esse efficacem: quod superest nunc cum aliis auctoribus disputandum. Ubi etiam examinabimus aliud punctum hujus primae opinionis, quatenus negat, decretum dandi gloriam esse posteriorem praescientia meritorum, et voluntate dandi praedestinatis gratiam , et alia media ad consequendam gloriam, nam hoc nobisprobatur, ut in sequenti opinione dicemus.
14. Secunda opinio. — Voluntas justitiae est posterior voluntate misericordiae. — Est igitur secunda sententia, quae docet voluntatem absoIutam dandi gloriam non esse in Deo ante previsa merita, et consequenter nec ante voluntatem dandi gratiam, a qua procedant illa merita : tamen post hanc praescientiam, et voluntatem meritorum et gratiae, subsequi in DEO voluntatem dandi gloriam : et inter has voluntates esse rationis ordinem, et in illo posteriorem esse voluntatem dandi gloriam. Atque in hac posteriori parte dissentit haec opinio a praecedenti, et mihi etiam valde placet, quoad hoc, sit credamus habuisse Deum aliquam voIuntatem dandi gloriam electis post illorum merita praevisa, et post voluntatem dandi gratiam, existimoque esse communem sententiam, nec posse negari, ut infra declarabimus. Nunc breviter ostenditur, quia non possumus negare esse in Deo voluntatem dandi gloriam, quae sit actus justitiae, sive commutativae, sive distributivae : sicut est certum esse in Deo voluntatem puniendi et infligendi poenam aeternam, quae est actus justitiae vindicativae. Sed illa voluntas haberi non potest, nisi post praevisa merita, cum perseverantia finali in gratia, quae praescientia supponit voluntatem dandi gratiam, et merita, ergo talis voluntas dandi gloriam posterior est et illa praescientia, et voluntate dandi gratiam. Atque ita voluntas justitiae posterior est quam voluntas misericordiee , ut late prosequitur Augustinus, libro de Gratia, et libero Arbitr., cap. 5, 6, 7 et 8. Sicut in damnatis voluntas puniendi, quae est justitiae, supponit scientiam futurorum peccatorum, et haec supponit voluntatem permittendi, quae non est specialis misericordiae, sed communis providentiae. An vero haec voluntas dandi gloriam debitam propter merita praevisa, pertineat ad praedestinationem, vel ad illam consequatur, quaestio est de modo loquendi potius, quam de re, de qua inferius dicemus.
15. Prior pars ergo hujus sententiae , quae negat antecedere absolutam voluntatem dandi praedestinatis gloriam ante praescientiam absoIutam meritorum illorum, tractanda nunc est. Nec enim defuerunt antiqui theologi, qui illam tenuerint, inter quos refertur Major, sed im- merito, ut infra dicam. Tenuit vero illam Argentina in 1, dist. 41, art. 2, ubi etiam divus Bonaventura multum favet, et Alensis, 1. p., q. 28, Memb. 2, art. 2, et aliqui moderni constanter illam defendunt. Qui non negant, intentionem finis in aliquo signo rationis praecedere electionem mediorum, sed dicunt illam intentionem non esse absolutam, nec esse tantum circa praedestinatos, sed etiam circa reprobos, et aequaliter circa omnes, discrimenque inter eos in voluntate mediorum consistere. In hoctamen ponunt differentiam inter naturales, et liberos effectus, seu inter fines consequendos mediantibus causis naturalibus vel liberis: quod in naturalibus praecedit intentio Dei absoluta, et efficax circa finem, ex vi cujus applicantur media, quia illa connexio mediorum cum fine potest esse necessaria : at vero quando finis est obtinendus per merita, seu media libera, tunc repugnare dicunt, ut absoluta finis intentio praecedat. Ad hanc autem sententiam confirmandam adducunt ex Augustino varia testimonia, quae nunc omitto, cum aliis conjecturis, de quibus alibi dixi latius.
16. Prima ratio pro secunda sententia. — Duae igitur rationes sunt fundamentales. Una est, quia talis voluntas Dei absoluta, antecedens absolutam praescientiam meritorum, seu liberae cooperationis, inferret necessitatem libertati repugnantem. Probatur sequela, quia posita illa voluntate, impossibile est, effectum non sequi: ergo necessario sequitur: nec satisfaciet, qui dixerit, hanc esse necessitatem tantum consequentiae, seu in sensu composito, quae non repugnat libertati. Nam ex sententia Anselmi, libro de Concordia praescientiae , et praedestinationis, necessitas ex suppositione est necessitas simpliciter, quando suppositio est antecedens, et praevenit hominis libertatem, quia tunc non est in potestate ejus. Nam st consequentia est necessaria, et antecedens non est in potestate mea, etiam consequens non est in mea potestate, sed necessario, ac simpliciter sequitur: illa autem voIuntas absoluta Dei ponitur praeveniens liberum consensum : ergo tollit libertatem.
17. Secunda ratio. — Alia ratio est, quia si Deus ex aeternitate mere gratis, et absque praevisis meritis voluisset efficaciter dare aliquibus gloriam, etiam in tempore daret gratis, et sine meritis, quia ita dat in tempore, sicut in aeternitate decrevit : constat autem secundum fidem gloriam in tempore non dari gratis, praesertim adultis : ergo neque in aeternitate ita decreta est.
18. Impugnatur secunda opinio. — De conclusione hujus opinionis dicam inferius. Fundamentum autem ejus primum mihi valde displicet : nam supponit hoc principium, scilicet, non posse Deum absolute predefinire actum aliquem, vel effectum libere, vel per media libera in tempore efficiendum, nisi prius secundum rationemvideat Deus absoluteillum effectum esse futurun. Quod imprimis est contra omnes fere theologos, praesertim antiquos, ut paulo post referam. Deinde variis exemplis ostendo esse falsum. Primo, certum est, Deum in eodem signo, in quo praedestinavit, Christum ut hominem Deum, praedestinasse illum gloriosum in anima, et in corpore, ut sumitur ex Augustino, tract. 105, in Joan., in fine, cum tamen in tempore non habuerit gloriam corporis, sine suis meritis. Et similiter, priusquam Deus praevideret mortem Christi futuram, praeordinavit illum efficaciter ut redemptorem humani generis, quamvis illud munus non, nisi per opera libera praestandum esset. Datur ergo in Deo praedefinitio ad usum actuum liberorum ante praescientiam absolutam futuritionis eorum.
19. Secundo, Beatissima Virgo electa fuit ante praevisionem omnium meritorum ejus, ut esset mater Dei, cum tamen dignitatem illam non obtinuerit sine consensu libero, nec sine aliquo merito saltem de congruo. Quo exemplo eoacti auctores contrariae sententiae, etiam hic fatentur illam voluntatem Dei non fuisse absolutam, sed solum affectum simplicem, quo optavit hanc foeminam concipere Verbum divinum, non quo id efficaciter praedefinivit. Sed profecto pugnant cum communi modo loquendi sanctorum, qui voluntatem illam electionem appellant. Imo Ecclesia dicit: Elegit eam Deus et preeelegit eam : electio autem (juxta communem sensum in materia moral receptum) significat absolutam voluntatem.
20. Deinde Deus ante praescientiam meritorum, vel liberorum actuum Virginis, absoluta voluntate praefinivit Verbum carnem sumere, at non praefinivit hoc tantum confuse in communi, sed praefiniendo etiam in particulari, ut hanc carnem sumeret, non ex nihilo, sed ex foemina, et ex tali foemina, tum quia perfecta dispositio divinae providentiae hoc postulat, tum quia etiam beneficium incarnationis fuit ex sola sapientia, et charitate Dei, et maxime quoad praecipuas circumstantias ejus, quarum una est conceptio ex tali foemina: ergo Deus ex se totum hoc praefinivit, ac praedestinavit. Propter quod alibi dixi, Praedestinationem Virginis ad maternitatem divinam fuisse conjunctissimam cum praedestinatione Christi. Imo valde probabile est, in eodem signo rationis fuisse Christum praedestinatum ut hominem, et ut filium Virginis, et simul praedestinatum esse, ut carnem sumeret, et ut eam sumeret ex purissimis sanguinibus Virginis, ac proinde praedestinationem Christi esse terminatam ad Virginem, saltem secundario, tanquam ad terminum relationis ejus, in quantum est filius hominis: vel certe, licet distinguantur duo signa rationis, unum, in quo Deus voluit Verbum fieri hominem , aliud in quo voluit, humanitatem ex tali foemina accipere, non est verisimile, inter illa duo signa intercessisse merita Virginis praevisa, et propter illa Deum absolute decrevisse modum illum sumendi carnem, sed sicut ex sola sua voluntate primum decrevit, ita et secundum. Nam sicut primum fuit radix omnium meritorum omnium hominum , et ideo illius praedestinatio non potuit cadere sub humana merita, ita secundum est radix omnium meritorum, et omnium gratiarum , quae datae sunt Virgini, et ideo non potuit illius praedestinatio sub meritum ejus cadere. Et confirmatur tandem, quia Deus, absoluta voluntate sua praefinivit tempus, et horam, ac momentum Incarnationis, juxta illud Pauli ad Galat. 4: Ubi venit plenitudo temporis; utique a Deo praedefiniti, ut omnes intelligunt, ergo multo magis praefinivit absolute maternitatem Virginis, praesertim quia, quod Incarnatio facta fuerit tali momento, non minus fuit dependens a consensu libero Virginis, quam quod fieret ex ipsa.
21. Evasio quaedam. — Responderi aliter posset, Deum quidem haec omnia praefinisse et absolute elegisse Virginem in matrem Dei, quia hi effectus per se non pendebant ex libero consensu Virginis, nec Deus in eo signo praefinivit illa facere medio tali consensu, sed absolute. Unde, licet per impossibile beata Virgo non fuisset praestitura consensum, nihilominus ex vi illius decreti fuisset facta mater Dei: et tunc maternitas non fuisset ullo modo praemium meriti ejus, sicut nunc fuit : quod tamen non fuisset contra decretum illud, quo praedestinata, seu electa fuerit beata Virgo ad maternitatem divinam, quia non fuerat electa ad maternitatem sub ratione beneficii. Atque ita illa praedefinitio, ut sic non est de effectu per se dependente ab usu libero hominis praedestinati : et ideo non est eadem ratio de illo, quae est de electione ad beatitudinem, quia, ut infra dicam, nunquam Deus preefinivit dare beatitudinem, nisi cum dependentia per se a futuris meritis et consequenter cum dependentia (inquam) non ipsius praedestinationis, sed ipsius effectus praedestinati.
22. Argumentum ad hominem contra responsionem. —Sed contra hoc objicio imprimis ad hominem secundam rationem, qua utuntur auctores illius sententiae : quia Deus sicut confert in tempore beneficia, ita in aeternitate illa praedestinat : sed Deus in tempore contulit Virgini hoc beneficium ex aliquo merito, vel dispositione libera ejus, ergo ita praedestinavit dare illud. Proceditque hic ratio firmius, magisque sine aequivocatione, quia non argumentamur ab effectu ad actum praedestinationis, quae est sophistica argumentatio, ut infra ostendam, sed argumentamur ab effectu ad objectum praedestinationis, quae videtur optima collectio, nam sub eadem ratione, sub qua res fit, vel datur in tempore, sub eadem praedestinata est fieri, seu dari quoad objectum ipsum et rationes ejus praedestinatam, quia totum ilIud debuit sub praedestinatione cadere. Sicut ergo in tempore comparavit Virgo maternitatem, per suum consensum liberum, ita praedestinata fuit in aeternitate ad habendam maternitatem ut aliquale praemium sui meriti. Ulterius vero, licet concedamus non fuisse hoc totum praedestinatum in eodem signo, tamen eo ipso, quod intelligimus, Deum in aliquo signo praefinisse absolute, ut haec foemina esset mater Dei, intelligere debemus statim in sequenti signo et ante praescientiam omnium meritorum ejus, praefinivisse, ut darentur illi dispositiones condignae matri Dei, inter quas dispositiones, non solum virtutum habitus, sed etiam boni actus includuntur. Nam modus ille exequendi praedestinatam incarnationem et maternitatem, medio consensu libero Virginis, profectus est primario ex infinita sapientia et bonitate Dei. Unde aeque fuit praefinitus ante praescientiam omnis meriti, ac caeterae dispositiones et circumstantiae, praesertim cum in hoc nulla sit repugnantia, vel difficultas, ut statim dicam.
23. Simile argumentum sumi potest ex voluntate, qua Deus decrevit sumere carnem ex semine Abrahae, eumque eligere, ut esset multarum gentium Pater : quam quidem electionem non mandavit executioni, nisi interveniente libero consensu et fide Abrahae, et tamen fuit absoluta praefinitio et electio ante praevisam ejus fidem futuram, seu voluntatem. Et ad eumdem modum induci possunt multa similia, ut de apostolis, quibus Christus dixit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos; nam licet demus, loqui de electione ad apostolatum, tamen illum non receperunt sine consensu libero. Et nihilominus ait Christus Dominus: Non cos me elegistis, scilicet primo: S'ed ego elegi vos, quasi diceret et per electionem meam feci, ut vos me elegeritis. Et eodem sensu dicitur de Paulo: Vas electionis est mihi iste. Et Joannes Baptista, vel Jeremias dicit : Posuit me quasi sagittam electam.
24. Ratio a priori. — De efficacia divinae coluntatis esse, ut quod vult infallibiliter fiat. — Ratio denique a priori est, quia Deus in sua praescientia habet media, per quae potest in tempore efhicere, ut id, quod vult, definite, infallibiliter fiat et nihilominus libere fiat, ergo non repugnat divinae potestati et voluntati, ut priusquam absolute praevideat aliquid esse futurum, simpliciter, ac definite velit ut illud sit: et simul velit, ut libere sit. Quin potius ut egregie dixit D. Thomas 1 p., q. 22, art. 4, ad efficaciam divina voluntatis pertinet, ut quod vult et fiat et infallibihter fiat, sicut ipse vult. Unde Augustinus in Enchir. cap., 98 dixit: Quis tam impie desipiat, ut dicat Deum malas hominuwm voluntates quas voluerit, quando voluerit et ubi voluerit in bonas non posse convertere. Et lib. 1 de Gratia Christi, cap. 24: Intelligant (inquit) posse Deum interna, atque occulta, mirabili atque ineff abili potestate operari in cordibus hominum non solum veras recelationes, sed etiam bonas voluntates. At vero quod Deus potest facere ex sua plena potestate, potest etiam praedefinite ex se et ex mera sua voluntate. Quia neque id excedit potestatem ejus, nec repugnat bonitati, ut per se constat: nec etiam violat hominis libertatem : quia per tale decretum vult Deus, ut homo ipse velit et libere se determinet, non immutando modum operandi ejus.
25. Respondetur ad primam rationem secundee opinionis. — Decretum dandi glorium non est suppositio simpliciter antecedens. — Unde facile solvitur prima ratio, de qua plura dicam infra tractando de Concordia. Nunc breviter respondeo, illam voluntatem non inferre necessitatem humanae voluntati, quia non immediate et per se ipsam illam movet (secundum rationem loquimur) sed applicando media congrua, per quae novit illam voluntatem humanam libere consensuram. Ac propterea tale decretum Dei non est suppositio simpliciter antecedens, quia supponit praescientiam conditionatam de consensu humano libere praestando, si haec, vel illa media illi applicentur et virtualiter includit respectum ad talia me- dia, non tanquam ad causam ipsius decreti, sed potius tanquam ad effectum, seu medium applicandum ex vi talis decreti, seu voluntatis.
26. Respondetur ad secundam rationem. — Nec secunda ratio majorem vim habet, sed aequivocationem committit in applicatione illius termini gratis. Potest enim cadere et in objectum voluntatis divinae et in ipsummet actum voluntatis Dei, ut libere terminatum ad talem personam. Nos utimur illo hoc posteriori modo: in argumento autem sumitur priori modo, ut ex uno modo fit transitus ad alium, quae tamen non est bona illatio. Declaro breviter exemplo humano : nam cum aliquis habet voluntatem libere donandi equum amico, tunc vult dare gratis, ita ut aliud adverbium cadat non tantum in actum voluntatis, sed etiam in objectum. At vero voluntas videndi equum, non est voluntas dandi aliquid gratis, ipsa tamen voluntas gratis haberi potest. Cujus signum est, quia talis voluntas interdum existimatur magnum beneficium et amicitiae opus, quod clarius cernitur, quando inter duos, qui tali re indigent, vel illam desiderant, huic potius volo vendere quam illi ex mera libertate : eritque major gratia, quando non solum volo vendere, sed etiam procurare et juvare, ut habeat alius unde emat.
27. Deus licet gratis eligat homines ad gloriam illam, tamen non dat gratis, sed ut praemiwn. — Ad hunc ergo modum intelligenda est haec Dei voluntas : intendit enim Deus gloriam homini, quem elegit, non utcumque, sed ut coronam et praemium : et ita, quamvis gratis habeat erga illum hanc intentionem, non tamen objectum ipsum vult dare gratis, sed per merita, quae non praevidet, sed praeparat potius, ordine rationis, ut postea videbimus. Non ergo repugnant illa duo, quod Deus in eeternitate gratis eligat ad gloriam secundum ordinem intentionis, et tamen quod in tempore non det gratis. Quod exemplis etiam supra positis de gloria corporis Christi Domini et de dignitate matris Dei intelhgi potest. Ac denique ex concessis ita convincitur, quia alii doctores concedunt saltem simplici affectu voluisse Deum gloriam praedestinatis ante praevisa eorum merita : illum ergo affectum gratis habuit Deus circa homines: et tamen per illum affectum non vult etiam conditionahter et secundum quid, ut homo habeat gloriam gratis : hoc enim nullo modo desiderat Deus, ut patet etiam in reprobis, quibus Deus vult illo modo gloriam antecedenter, cupit tamen ut ipsi eam merean- tur, non ut gratis habeant : sunt ergo illa duo plane distincta.
28. Tertia opinio. — Tertia sententia, Deum circa aliquos eorum hominum, qui salvantur, habuisse hoc propositum efficax dandi gloriam in illo signo primo, non tamen circa omnes, qui salutem ultimam consequuntur. Ex scholasticis hoc tenuit Ochamus, in 1, d. 43, et ibi Gabriel, q. 1, art. 2. Eam vero late explicat et defendit Catherinus, lib. 1 de Praedestinatione, cap. ult., et lib. 3, a principio.
29. Potest autem haec differentia primo constitui inter angelos et homines. De qua re dicam capite sequenti : nunc enim solum de hominibus lapsis agimus. Itaque Catherinus et alii auctores, quos retuli in hominibus lapsis salvandis constituunt illos duos ordines et moventur ad ponendum aliquos homines praeelectos ex modo loquendi Scripturarum, quem infra nos afferemus. Item ex diversis dignitatibus et praerogativis, quas Deus contulit ahquibus hominibus et non omnibus salvandis, ut patet praecipue in beata Virgine, in Joanne Baptista, apostolis, etc. Denique ex diversis modis salvandi homines, qui vel ipsa experientia nobis constant : nam quosdam Deus specialissime praevenit et quasi continue singularia auxilia illis confert et perseveranter, donec ad ultimam et perfectam salutem eos conducat: - ergo signum est, illos praeelegisse.
30. Altera vero pars, nimirum, quod praeter hos aliqui salventur, etiamsi praeelecti non fuerint, praecipue probatur ex ratione dubitandi in principio posita. Quia illa praeelectio non est simpliciter necessaria ad salutem consequendam ; alias qui ita praeelecti non sunt, non haberent ex parte Dei omnia necessaria, et consequenter non esset in potestate eorum salvari. Si autem illa electio non est necessa ria, nihil repugnat aliquos, non ita electos salvari. Quod si non repugnat, cur non ita erit? Nam si causa est sufficiens ad habendum hunc effectum sine tali electione, ex tanta multitudine hominum in aliquibus illum habebit. Imo fortasse illa est turba magna, visa a Joanne, in Apocalypsi, quam dinwmerare nemo poterat. Denique ex rebus ipsis hoc videtur fieri verisimile, quia multi salvantur cum sola communi et ordinaria providentia gratiae : ergo respectu illorum non est necessaria illa peculiaris intentio et dilectio.
31. Catherini sententia erronea censetur a Soto et aliis Thomistis, sed evcusatur erroris aliqua ex parte. — Ex hac sententia intulit Catherinus duo. Unum est, non omnes qui sal vantur, esse Praedestinatos. Aliud est, numerum salvandorum non esse certum, donec sua libertate cum divina gratia perseverent usque ad mortem. Quae duo tanquam erronea refelIuntur a Dominico Soto et aliis modernioribus Thomistis. Sed in utroque erravit Catherinus, magis in verbis, quam in re, consequenter loquendo in sua sententia, quae licet vera non sit, ut statim dicam, non est tamen digna tam gravi censura. Ille enim solum vocavit praedestinationem, hanc efficacem electionem ad glo«rriam ante praevisa merita: et ideo non vocat praedestinatos eos, qui ita electi non sunt, quamvis sint gloriam consecuturi. In hoc tamen loquendi modo, quod aliqui non praedestinati salventur, plane dissentit ab Augustino, toto lib. de Praedest. Sanct, et de Bono persever., imo et a modo loquendi Paul, ut statim dicam. Propter quod D. Fulgentius, lib. de Fide ad Petrum, cap. 35, tanquam fidei regulam statuit : Firmissime tene et nullatenus dubites, neminem consecuturum salutem, qui preedestinatus non sit. In secunda vero illatione non existimavit Catherinus, numerum salvandorum non esse certum ex aeternitate, donec in tempore perseverent in gratia, ut illi objiciunt adversarn : sed dixit, illum numerum non esse certum in divina, et ex divina voluntate, sed solum ex praescientia, qua Deus cooperationem hominum vidit. In quo fatetur, se dissentire ab Augustino, imo in ejus sententiam gravissimis verbis invehitur, in quo excessit, et est reprehensione dignissimus. Nam ut alia omittam, Caelestinus papa in epistola ad Episcopos Galliae, praesertim capite secundo et Augustinum et doctrinam ejus, praesertim ad gratiam Dei pertinentem, plurimum commendat. Quapropter sententia haec etiam a nobis rejicienda est.
32. Fera resolutio. — Dico igitur, primum actum voluntatis divinae circa salvandos homines fuisse dilectionem, qua voluit et intendit illis dare gloriam voluntate absoluta et efficaci. Haec est sententia D. Thomae, art. 4, et q. 6de Verit., art. 1, et in 1, d. 40, ubi eam defendunt Capreolus, Hervaeus et alii Thomistae, Scotus item et Durandus et AEgidius, tam ibi, quam d. 41, q. 2, Major, q. 1, art. 2, Richardus, art. 2, q. 1, Gregorius, art. 2 et plures alii recentiores, quos infra addam tractando de causa praedestinationis, ubi etiam plura ex Scriptura et Patribus afferam.
33. Probatur conclusio ea sacris litteris. — Nunc probo ex Paulo ad Ephes. 1: Zlegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate, qui praedestinavit nos, etc., secundum propositum voluntatis sue. Nam quod Paulus ibi loquatur de voluntate absoluta et firmo decreto constat, tum ex omnium expositione, tum ex verbo eligendi, quod supra expendi, tum ex verbo preedestinandi, quod adjungit ; tum denique ex illo verbo, secundum propositum voluntatis sue. Rursus, quod loquatur de electione mera liberali, quae antecedit praescientiam futurorum, colligit optime Augustinus, lib. de Praedest. Sanct., cap. 81 et 19, ex illo verbo: Ut essemus sancti, etc. Non (inquit) quia futuri eramus sancti, sed ut essemus : quia. illa particula, Uf, denotat terminum, seu finem et consequenter etiam effectum illius electionis, non causam, seu rationem.
34. Rejicitur expositio quorundam. — Dicunt ergo aliqui, ex hoc eodem verbo colligi, Paulum non loqui de electione ad gloriam, sed de electione ad gratiam. Sed hoc profecto nulIius momenti est. Primo quidem, quia ex verbis Pauli constat, loqui de sanctitate perfecta et consummata, quae non separatur a gloria, ut constat ex illo: Ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus, etc. Deinde quia vel Paulus loquitur de electione ad quacumque gratiam temporalem et hoc dici non potest, quia haec non semper habet praedestinationem adjunctam infallibiliter, quam Paulus statim adjungit : vel loquitur de Sanctitate cum perseverantia finali, et haec est sanctitas consummata, quae infallibiliter conjunctam habet beatitudinem. Et de illa est eadem ratio, quia haec gratia cum perseverantia finali in executione, seu in re ipsa non comparatur sine aliqua cooperatione liberi arbitri, nec sine aliquo merito hominis, vel de condigno, vel de congruo, saltem respectu aliquorum effectuum talis electionis : ergo eadem est ratio de electione ad talem sanctitatem et ad gloriam. Imo in ordine intentionis pro eodem reputantur, quia neque eligitur homo, ut sit beatus sine sanctitate perfecta, neque ut habeat consummatam sanctitatem sine beatitudine, quanquam in ordine executionis utrumque comparandum sit per alia media libera. Atque hoc eodem modo induci ad hoc confirmandum possunt verba ejusdem Pauli ad Rom. 8: Quos preedestinavit, conformes fieri imaginis Filii sui. Loquitur enim de his, quos praedestinavit, ut fierent Filio conformes in gloria et non tantum in gratia et de his subdit effectus, quos ex vi praedestinationis, in electis Deus operatus est : Ut ostenderet divitias glorie sue in vasa miseri- cordie, que preparavit in gloriam, ut statim subjungit, cap. 9. Item 2, ad Timoth. 1, et ad Titum 3, saepeque alibi, de hac electione gratuita praedestinatorum ad gloriam manifeste loquitur.
35. Quod vero his locis Paulus loquatur de omnibus, qui ultimam salutem consequuntur, constat ex omnium expositione et ex absoluta locutione, quam non possumus nos proprio arbitrio limitare, aut exceptionem ab illa facere. Atque idem confirmant alia testimonia Seripturae, in quibus hi, qui salvandi sunt, simpliciter vocantur electi, ut Matth. 24: Ut dn errorem inducantur, si fieri potest, etiam vcelecti : et rursus: Sed propter electos breviabuntur dies illi. tem, quod Christus ad apostolos ait (Joann. 16): Non vos me eligistis, sed ego elegi vos, de hac electione intelligitur ab Augustino, libro de Gratia et libero Arbitrio, cap. 1, et ad omnes praedestinatos id extendit, tractatu 86 in Joannem, et ad idem alludit Christus (Joann. 13) dicens: Zgo scio quos elegerim, significans electionem hanc esse radicem omnium bonorum et praesertim doni i perseverantiae. Et idem videtur clarius indicasse (Lucae 12) dicens: Nolite timere pusillus qreax, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnun. De qua complacentia gratias agit, Matth. 11, cum dicit : 7ta Pater (utique tibi econfiteor) quoniam sic fuit placitum ante te. Bst ergo haec electio ex beneplacito Patris et mere gratuita: radixque beneficiorum omnium, quibus salus paratur praedestinato, juxta id Psalm. 17: Salvum me fecit, quoniam voluit me. Denique hinc etiam Ecclesia, in quadam oratione usurpavit illum loquendi modum : Deus, cui soli cognitus est munerus electorum in superna, felicitate locandus. Ex quo duo colligere licet. Unum est electum simpliciter non vocari, nisi qui ad aeternam felicitatem electus est. Aliud est, in aeterna felicitate non collocari, nisi qui sic electi sunt.
36. Er Augustini sententia electio ad gloriam fuit ante praevisa merita. — Secundo, est sine dubio haec sententia Augustini , ut omnes fere auctores hactenus censuerunt, et in lib. 3, de Auxiliis , cap. 16 et 17, late ostendi et defendi. Nunc pauca addemus. Unum testimonium est, lib. de Corrept. et Gratia, c.7, ubi agens de praedestinatis ait, eos fuisse electos ad regnandum cum Christo, ex Dei voluntate ante omnia merita praevisa. Ubi claris- sime ponit, et actum voluntatis ante meritorum praescientiam et perfectionem absolutam ejus et terminum illius nempe regmaum caelorum. Nam quod aliqui interpretantur , per regnum coelorum intelligi gratiam congruam, nec est juxta proprietatem verbi, nec juxta mentem Augustini. Nam, ex hac electione putat consequi gratiam congruam, ut patet ab illis verbis : Quicumque ergo ab illa originali daumnatione ista divine gratie largitate divisi sunt, non est dubwm, quin et procuratur eis, audiendum Evangelium et cum audiunt credunt, et in fide, que per dilectionem operatur, usque in finem perseverant, et reliqua usque ad illud : Heec omnia operatur in eis, quà elegit eos in lilio suo, hoc est, qui elegit eos, per elecLtionem gratie, id est, per electionem gratuitam et sine meritis , ut statim declarat. Unde subjungit : Non enim sic sunt vocati , ut non essent electi : praecessit ergo electio vocationem, et ideo sic, id est, congrue vocati sunt : qui erant electi. Et hoc est, quod subjungit : Sed quoniam secundum propositum vocati sunt, profecto electi sunt, per electionem, ut dictum est, gratide non preecedentium meritorum. Actandem postquam de immobilitate, ac certitudine illius electionis multa tractasset , conclusit: Zlecti autem sunt ad regnanduwn cum Christo. Haec ergo fuit electio gratiae et sine meritis. Denique consequenter declarat illam electionem esse omnium, qui regnum coelorum consequuntur , quod propterea ibi vocat regnum electorum, qui dicunt : S Deus pro nobis, quis contra nos ? Et ilud : Quis accusabit adversus electos Dei ? Et tandem de his omnibus concludit accipere perseverantiae donum: eos vero, qui non accipiunt, non fuisse electos. Omnes ergo, qui salvantur sic electi sunt, sicut etiam apud Augustinum omnes qui salvantur praedestinati sunt, ut aperte docet, libro de Bono perseveran., cap. 14, etsumitur ex eodem libro, cap. 22, ubi ait : Sa qui obediunt, sed in regmum ejus et gloriam praedestinati non sunt, temporales sunt. Idem colligitur ex lib. de Praedestin. Sanctorum, cap. 17.
37. Hinc etiam est, quod ubicumque Augustinus tractat de speciali providentia, qua Deus protegit et gubernat praedestinatos et rationem differentiae quaerit, cur Deus ita se gerat cum praedestinatis, et non cum aliis, fatetur se nescire causam aliam praeter propositum electionis Dei. Sic, lib. de Corrept. et Gratia, cap. 8, quaerit, cur ex duobus justis, uni Deus dat perseverantiae donum, vel illum rapit priusquam malitia mutet intellectum ejus , alterum vero conservat, donec a justitia cadat, nec ei dat perseverantiae donum, sed in peccato mori permittit? Ad quam quaestionem nihil aliud respondet , nisi inscrutabilia esse judicia Dei, totumque ex divina electione pendere. Nam, Deus secundum consilium voluntatis suae, hunc elegit et non illum, etideo huic praeparavit hoc donum et non illi. Sed aiunt, hoc intelligi de electione ad gratiam, non de electione ad gloriam. Sed contra, primo, quia hoc ibidem refert in illam electionem, de qua loquitur Paulus ad Ephes, 1, cum inqua : Zlegit nos in ipso, etc., quam ostendimus esse electionem ad gloriam. Item inquiro, de qua gratia sit sermo, cum dicitur, illam differentiam provenire ex electione ad gratiam, an de gratia prout dicit sanctitatem cum effectu perseverandi in illa usque ad mortem, vel de gratia ut dicit auxilium congruum ad hunc effectum. Hoc secundum dici non potest, quia non est consentaneum discursui Augustini, qui ex diversis effectibus et finibus, quos in his personis voluit Deus pro sua liberaltate, colligit diversitatem donorum , alioquin valde frivola esset illius ratio. Si autem dicatur primum, illud est, quod intendimus. Tum quia (ut dixi) haec sanctificatio usque ad mortem non fit sine cooperatione liberi arbitrii, et ideo eadem, vel major ratio est de illa , quae de electione ad gloriam, tum etiam, quia talis gratia includit terminum et consummationem ejus et consequenter gloriam. Denique, hunc sensum confirmat idem Augustinus ubicumque loquitur de proposito Dei erga praedestinatos, a quo proposito dicit oriri vocationem illam altam, atque secretam, per quam recipiunt, ut infallibiliter convertantur et indeclinabiliter perducantur ad gloriam. Nam per illud propositum semper intelligit propositum gratuitum Dei perducendi electos ad gloriam , ut videre licet de Praedest. Sanct., cap. 16 et 17, de Bono persev., cap. 6, ubi ita intelligit illud Act. 9: Crediderunt quotquot praeordinati erant in vitam clernam. Idem cap. 7 et seq., et lib. 8, quaestionum 68. Epist. 46 et 106, huc facit denique quodlibet de Gratia et libero Arbitrio, cap. 49, dicit: Ewm sine peccato esse, quem Deus vult talein esse. Nam est haec quaedam electio, quae sine libertate non impletur. Simile est, quod ex Ambrosio refert in eodem libro cap. 46: Et quem vult, religiosum fecit. Et alia loca infra tractando de causa praedestinationis , afferemus.
38. Praeterea constat ex Epistola Prosperi ad Augustinum , quae habetur ante librum de Praedest. Sanct., ita fuisse illo tempore sen- tentiam D. Augustini, de divina praedestina- 1 tione et electione intellectam, et ob eam rem multorum animos perturbatos fuisse. Unde in fine Epistolae, supponendo eumdem sensum H ut Augustinianum et verum , petit ab Augus- 1 tino ut declarare amplius dignetur : Quomodo per hanc preedicationem propositi Dei, quo fideles fiunt , qui preordinati sunt ad vitam eternam, nemo eorum , qui cohortandi sunt, impediatur, nec occasionem negligentie habeant, si se praedestinatos esse desperent. Et seepe hoc repetit Prosper respondendo ad varias objectiones, quae contra Augustinum fiebant , et praecipue, cap. 7, ad objectiones Gallorum. Vocat hanc electionem praeordinationem, ex qua manat perseverantiae donum. Et lib. 2, de Vocatione Gent., cap. 26. Idem sentit Fulgentius, lib. 1, ad Monimum, cap. Set 13, ubi inter alia inquit : Quos preedestinavit , (id est elegit) ad gloriam, pradestinavit ad justitiam. Denique Hugo Vict., quaest. 225, in Epistolam ad Romanos ex mente Augustini, hanc electionem intelligit esse illud propositum Dei, de quo frequens est mentio apud Paulum, a quo procedit singularis illa vocatio ex proposito, quam esse propriam electorum, ait Augustinus, lib. de Praedest. Sanctorum, cap. 3, et saepe alias.
39. Aliud indicium mentis Augustini sumi potest, ex Epist. Hilarii Arelatensis , ad eumdem Augustinum. Refert enim ibi, inter alias contradictiones Gallorum adversus Augustinum, unam fuisse, quod omnes homines, quasi in duas classes divideret, electorum et ejectorum, eosque ita ex sola Dei voluntate distingueret, ut ab una ad aliam transitus esse non possit. Item non ferebant, quod Augustinus verba illa Paul. 1, Timoth. 2: Vult omnes homines salvos fieri, de voluntate beneplaciti et efficaci, ac proinde de solis praedestinatis : et non de omnibus hominibus intellexerit , variisque in locis interpretatus fuerit. Quoniam supponebant, ut verum est, Paulum ibi loqui de voluntate. Quam Deus ex se habet, ante omnia hominum merita et hanc nolebant esse particularem ad quosdam, sed universalem ad omnes, ac proinde non esse efficacem et absolutam , sed simplicem seu conditionatam. Intellexerunt ergo Augustinum posuisse illam discretionem hominum ex sola Dei volIuntate, antecedente praescientiam meritorum, atque ita elegisse quosdam ad gloriam per solam eflicacem voluntatem salvandi illos , quae est plane electio ad gloriam. In hac vero eorum contradictione et querela, nunquam Hilarius significat aliquid illos imposuisse Augustino; nec Augustinus in lib. de Praedest. Sanctorum respondet , negando quod ipsi referebant , vel supponebant de mente sua, sed veritatem iliius sententiae ex Sancta Scriptura confirumando. Unde pro hac etiam parte referri povtest Gregorius, lib. 5, in 1 Regum, cap. 4, versus finem, quatenus eumdem locum Pauli de praedestinatis exponit, quam praedestinationem vult, primo ac per se esse ad vitam aeternam, indeque habere, ut media certa, et inIfallibilia ad talem finem consequendum praestituat.
40. Prima ratio. — Intensio finis prior est veoluntate mediorum. — Flectio ad gloriam procedit ex absoluta intentione. — Prima atque a ipriori fit, quam D. Thomas attuht, art. 4, quia ntentio finis praecedere debet voluntatem circa media , in nobis, quidem saltem ordine naturae , in Deo vero rationis, ut satis contra iprimam opinionem daclaravi. Quod autem talis intentio in hoc negotio sit absoluta et efficax, probatur ulterius. Quia intentio debet vesse accomodata electioni mediorum, vel potius modus electionis indicat modum intentionis : sed Deus hoc observat in electione mediorum, circa salvandos, ut det illis media efficacia, ut talia sint et ut per illa infallibiliter gloriam consequantur, ut etiam auctores secundae opinionis concedunt: estque expressa sententia Augustini, de Bono perseveran., c. 14, et toto lib. de Praedest. Sanct., et aliis infinitis locis. Ergo signum est, hanc electionem mediorum procedere ex absoluta intentione. Quod optime indicatur illis verbis Sap. 4: Haptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, et quod Christus ait de ovibus suis, Joan. 10: Nemo rapiet eas de mamnu mea. Quod dictum esse ratione praedestinationis declarat Augustinus, tract. 48, in Joan. Et consonant supra citata verba Christi, Matth. 94: Propter electos breviabuntur dies illi. Nam indicant specialem providentiam erga illos, ut declarat optime Bernardus, serm. 68, in Can., et 12, in Psal.: Qui habitat, adjungens illud Pauli : Omnia sustineo propter electos, et includens, totam bei providentiam aliquo modo ordinari ad salutem electorum.
41. Hujus loci ad Romanos interpretatio aliquorum. — Melior Augustini empositio. — Denique hoc etiam mihi indicant illa verba Pauli ad Rom. 8: Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum . utique ex speciali Dei cura circa illos, quae inde oritur, quod secundum propositum vocati sunt sancti. Quod quidem de proposito ipsorum hominum exponunt Origenus, Chrysostomus et Theodoretus, ibi et Cyrillus Hierosolym., in Praefatione Cateches. Multo vero melius Augustinus, lib. 2, contra duas epistolas Pelag., cap. 10, et alibi saepe, exponit de proposito eos, quos sic gubernat. Quod manifestum est ex verbis, quae statim Paulus subjungit : Nam quos praescrivit et preedestinavit , etc., et de eodem proposito ait cap. 0: Ut secundum electionem propositum Dei maneret non ex operibus, sed eu vocante, etc., et 2, ad Tim. 1: Vocavit nos vocatione sua sancia, non secundum merita nostra, sed secundum propositum suwn et gratiam. Ut etiam Augustinus expendit, qui de hoc proposito optime loquitur, lib. de Correp. et Gratia, cap. 12, dicens ex illo manare vocationem congruam, justificationem, etc. Idem, lib. 2, contra duas epist. Pelag., cap. 9.
42. Secundo ratio. — Atque hinc possumus secundam rationem formare, quia necesse est fateri, Deum elegisse aliquos ante praescientiam absolutam futurorum ad gloriam, et nulla est ratio excipiendi ab hac electione aliquos salvandos : ergo omnes, qui salvantur, ita electi sunt. Majorem sufficienter probant exempla adducta contra secundam sententiam et quae tertia sententia afferebat ad probandam priorem suam partem. Et ex effectibus et modo providentiae Dei circa aliquos videtur evidentissimum. Nam quosdam efticaciter praevenit a pueritia, vel etiam ante naturalis rationis usum : et deinde speciali cura eos conservat toto tempore vitae sine peccato gravi: alios toto tempore vitae male viventes, in fine fere miraculose convertit, ut in gratia moriantur, cujus illustre exemplum habemus in bono latrone et similia sunt infinita. Qui ergo negari potest, hoc provenire ex singulari decreto, quo Deus absolute voluit hos salvare.
43. Cur erravit Catherinus. — Providentia erga electos aliquos licet videatur generalis, tamen ut procedit a Deo praesciente specialis est.— Nemo sine perseverantiee dono salvatur. — Superest probanda minor propositio contra tertiam sententiam, in qua propterea erravit Catherinus : quia nec credidit, nec intellexit scientiam conditionatam futurorum actuum liberorum , quam Deus habet prius ratione, quam eligat. Illa vero supposita, nullam video rationem dubitandi etiam in illa parte. Primo quidem, quia licet providentia supernaturalis erga aliquos salvandos nobis videatur genera- lis et communis : tamen, ut a Deo procedit sub illa praescientia est valde specialis, quia per eam unicuique datur auxilium illud, quod in illo futurum est efficax usque ad mortem: ergo signum est, in omnibus id provenire, ex dicto proposito voluntatis Dei. Unde inter homines nullus salvatur sine speciali perseverantiae dono, ut late tradit Augustinus, lib. de Bono perseverantiae, ut in cap. 1, id aperte supponit et declarat, et lib. de Corrept. et Gratia, c. 12 et 13, illud autem donum Deus sua voluntate providet sine merito nostro. Ergo, quamvis providentia Dei in quibusdam sit magis occulta quam in aliis, tamen voluntas eligens universalis fuit ad omnes, qui salvantur.
44. Probatur hoc exemplo parvulorum qui sine merito praeviso eliguntur. — Huc spectat argumentum de parvubls, quo saepe utitur Augustinus, de Gratia et libero Arbit., cap. 22et 23, de Praedestin. Sanctorum , cap. 12 et de Bono persever., cap. 9, et Epist. 105et 106. Nam videmus, stante eodem merito parentum, et eadem generali institutione baptismi, unum parvulum statim mori, alium, cui paratur baptismus, prius mori, quam illi possit applicari: alium conservari donec baptizetur. Haec enim diversitas, nec respectu Dei potest esse a casu, aut omnino per accidens : nec in re tam alta et pertinente ad salutem hominum, potest esse ex sola generali providentia absque secreta ordinatione et electione eorum qui salvantur. Nam licet interdum nobis exterius illa diversa providentia non appareat , aliquando evidenter demonstratur , ut variis exemplis ostendi possit.
45. Tertia ratio.— Numerus electorwm est futurus exm absoluta Dei intentione. — Terminus solet esse primum objectum propositum voluntati. — Deficient generationes , cum completus fuerit electorum munerus. — Ex quibus potest tertia ratio confici. In statu gloriae totus salvandorum mnumerus futurus est ex directa et absoluta intentione divina : ergo necesse fuit. ut hanc haberet Deus ex se circa omnes, qui futuri erant cives in illo regno. Antecedens declarat optime Bernardus, serm. 78, in Cant., quia tota illa civitas electa est, ut esset una sponsa Christi, quae postea per gratiam ita praeparata est, sicut fuit electa : estque hoc consentaneum perfectioni illius regni, in quo nihil esse debet, nisi ex singulari praefinitione divina. Declaratur etiam a posteriori. Nam in unoquoque negotio , vel gubernatione, exitus rei declarat intentioncm gubernantis et terminus ille, quo tandem consecuto, cessat sollici- tudo et gubernatio , solet esse primum objectum propositum voluntati et intentioni talis gubernatoris, si prudenter se gerat. Videmus autem, totam Dei providentiam eo tendere, ut civitas illa in tali numero, pondere et mensura compleatur. Unde omnes theologi dicunt tunc rerum generationes esse finiendas et gubernationem Dei erga illas, quando numerus electorum fuerit completus : ergo signum est, absolutam DEI intentionem positam fuisse , non in his, vel illis tantum personis illius civitatis, sed in tota illa, ut complenda ex integro salvandorum numero.
46. Responsio aliquorum coluntatem dandi ad gratiam congruam fuisse primum — JImnrgnatur responsio. — Quod tandem confirmo, quia si non fuit haec voluntas prima, quam Deus habuit erga electos: inquiro, quaenam illa sit? Respondent alii esse voluntatem dandi gratiam congruam his hominibus: et quiin illis opinionibus melius sentiunt, dicunt, hanc voluntatem discernere infallibiliter salvandosa non salvandis. Sed contra hoc, inquiro rursus, quid per gratiam congruam intelligant : vel enim loquuntur de sola gratia congrua ad primam. sanctificationem, vel de congrua etiam ad conservationem gratiae usque ad finem vitae. Prior voluntas non satis est: nam illam habuit Deus circa multos reprobos, qui non tantum semel, sed etiam saepe gratias congruas accipiunt, quibus vere justificantur pro aliquo tempore et perveniunt interdum ad multam sanctitatem : tandem vero non perseverant : ergo ex vi talis voluntatis non potest discerni praedestinatus a reprobo. Posterior autem voIuntas imprimis sine causa separatur a voluntate gloriae : quia velle alicui gratiam finalem, est velle illi ultimam salutem et vitam aeternam. Et deinde etiam gratia finalis non comparatur sine cooperatione liberi arbitrii, erit ergo eadem difficultas in illa, quae est in gloria, quae difficultas si in una cessat, in altera etiam cessabit : ac proinde non est cur negetur intentio gloriae, cum illa sit finis aliorum mediorum.
47. Non omnes gratiae dantur sine dispositione nostra. — Dicunt aliqui, illam voluntatem fuisse de omnibus gravis praevenientibus, quas Deus praevidit fore ita congruas tali personae, ut per eas in discursu vitae infallibiliter sit consecutura gloriam , quae gratiae praevenientes, cum a solo Deo tribuantur, per solam ejus voluntatem praeveniri possunt. Sed hoc imprimis solum est excogitatum ad fugiendam difficultatem sine fundamento auctoritatis, vel rationis. Deinde cum omnia illa sint media, quae non propter se, sed propter aliud amantur, si Deus habuit talem voluntatem, illa satis ostendit multo magis habuissc voluntatem efficacem dandi gloriam. Et praeterea non vitatur difficultas, quia quamvis auxilia praevenientia incipiant a Deo, et quantum ad tactum cordis fiant in nobis, sine nobis, et sine libera cooperatione nostra , tamen non omnes istae gratiae dantur nobis sine gliqua dispositione, vel merito nostro : solumque in prima vocatione hoc est necessarium, quia ante illam nullum est in nobis principium meriti: tamen post illam jam potest homo, cum divino adjutorio respondere priori gratiae, et per hoc aliquid aliud impetrare a Deo, vel se disponere, aut mereri (saltem de congruo) aliam inspirationem, vel auxilium. Et quamvis Deus sapae conferat uberiora auxilia praevenientia, non spectata dispositione hominis, etiam post primam vocationem : saepius tamen non praebet illa nisi orantibus et petentibus, ex priori gratia ; ut nunc suppono ex materia de gratia, et infra agendo de effectibus aliquid dicam. Ergo illa voluntas dandi omnia auxilia praevenientia necessaria ad totam vitam, non mandatur executioni quoad plures effectus ejus, nisi media cooperatione liberi arbitrü: ergo eadem est ratio de illa, quae est de voIuntate dandi gloriam.
48. Decretum Dei non est intrinsece necessarium et homines salvari possint. Probatur hoc a posteriori.— Probatur a priori. — Ad rationem ergo dubitandi in principio positam dicendum imprimis est, hoc propositum, seu deceretum efficax Dei dandi gloriam, non esse per se et intrinsece, et (ut ita dicam) physice necessarium, ut homines vere possint vitam aeternam consequi. Hoc enim a posteriori saltem convincit ratioibi facta, quia alias non sic electi salvari absolute non possent : quia talis electio, nec datur, nec est in eorum potestate, cum sit ex solo arbitrio Dei, sine merito, vel dispositione libera hominis. Et ideo in illam maxime cadit illud: Non est volentis, neque currentis, sed DEI miserantis. A priori autem ratio est, quia illud decretum Dei, ut tale est, nec per se ipsum dat homini principia omnia necessaria ad bene operandum, sicut oportet ad vitam aeternam consequendam: nec etiam per illud ut sic dicatur, vel offertur concursus necessarius ad tales actus: haec autem solum sunt necessaria, ut homo possit tales actus efficere et consequenter salvari. Assumptum patebit latius ex dicendis inferius, cap. 15, et multa de illo dixi, lib. 1, de Auxiliis, cap. 16, in fine. Nunc breviter declaratur, quia illa principia operandi et concursus, licet supernaturalia sint, dantur, vel offeruntur per decreta voluntatis divinae, quae ad tales effectus, vel dona et ad productionem , seu influxum eorum , ut ad proxima objecta terminantur. Electio autem ad gloriam non terminatur ad talia objecta immediate, ut per se constat : et ideo ex hac parte necessaria non est. Neque etiam per se supponitur tanquam adaequata ratio et omnino necessaria, tum quia potest sufficere effectus simplex, seu conditionalis, tum etiam, quia illa objecta habent in se, unde amari possint : Non est ergo ille actus absolute necessarius ex parte ipsorum effectuum.
49. Decretum Doei erga electos est valde conveniens Deo, et necessarium ad dispositionem regni ceelestis. — Nibilominus negamus hunc actum esse superfluum, vel nulla ratione necessarium : est enim ex parte ipsius agentis, seu providentis Dei valde conveniens, vel etiam necessarius ad perfectum modum praeparandi et disponendi omnia, quae pertinent ad coeleste regnum, ut declaratum est. Sicut enim ad ambulandum ex parte ipsius effectus non est simpliciter necessaria intentio honesti finis, est tamen necessaria ex parte agentis a proposito, ut illum effectum convenienti modo efficiat ; ita in effectibus divina providentiae, seu praedestinationis, non est necessarium simplieiter, quod ab hac, vel illa intentione Dei procedant, esse tamen potest conveniens, vel necessarium ex parte ipsius Dei, ad convenientem , vel perfectum operandi et intendendi modum.
50. Solvuntur alia argumenta. — Actui libero Dei non est necessaria mutatio physica in creatura, sed satis esse potest mutatio objectiva. — Unde facile solvuntur reliqua argumenta, quae ibi insinuantur. Unum est, quia haec doctrina non est revelata. Ad quod respondemus, non esse quidem ita expresse revelatam, sicut a nobis exposita est, et ideo non dicimus esse de fide: colligitur tamen ex revelatis multumque in sacra Scriptura insinuatur, ut expositum est. Aliud argumentum erat, quia hic actus non colligitur ex effectibus. Quod etiam negamus, nam ex modo providentiae Dei erga praedestinatos, potest hic actus satis probabiliter colligi. Aliud erat, quia in Deo datur voluntas executiva, per quam intelligitur glo- rificare hominem. Dicimus autem per hanc non excludi priorem voluntatem, per modum intentionis, quia isti duo ordines, intentionis et executionis, etiam in divina voluntate sunt ratione distinguendi, ut infra declarabo. Aliud denique erat, videri hunc actum esse impossibilem, quia per illum nulla sit mutatio in creatura. Quae objectio de quacumque intentione Dei libera, etiamsi conditionata sit, vel simplex affectus, fieri potest. Dico ergo non oportere, ut per omnem actum liberum Dei fiat mutatio aliqua physica in objecto ejus , praesertim immediate, per talem actum. Sed satis esse potest mutatio quaelibet objectiva : haec enim ad novam relationem rationis sufflicit. Haec autem in praesenti est, quod ex vi talis propositi Dei, effectus sic definitus est infallibiliter futurus. Et Deus ipse ex vi talis actus, determinatus immobiliter manet ad faciendum, ut sit talis effectus: Unde radicaliter (ut sic dicam) talis actus facit mutationem in creatura, et eam efficaciter ordinat in finem suum: quare nec impossibilis est, nec supervacaneus, sed perfectioni divina providentiae maxime consentaneus.