On this page
Caput 9
Caput 9
Non solum circa homines, sed etiam circa angelos sanctos, habuisse deum propositum absolutum salvandi illos ante omnem alium voluntatis actum
CAPUT IX NON SOLUM CIRCA HOMINES, SED ETIAM CIRCA ANGELOS SANCTOS, HABUISSE DEUM PROPOSITUM ABSOLUTUM SALVANDI ILLOS ANTE OMNEM ALIUM VOLUNTATIS ACTUM.
1. Quomodo Deus justa hos auctores se habuerit circa gratiam et gloriam angelorum. — Qui negant hoc propositum erga homines, a fortiori negant illud circa angelos. Nonnulli vero etiam si in omnibus, vel quibusdam hominibus illud admittant: in angelis absolute negant. Quod sentiunt Ochamus, Gabriel et Catherinus, superiori capite citato, pro tertia opinione. Dicunt enim Deum ex se generaliter, et (ut sic dicam) uniformiter, difformiter omnibus angelis gloriam voluisse, voluntate antecedente, simplici tantum seu conditionata, cisque eflicaci voluntate praeparasse gratiam sanctificantem pro aliquo instanti, nimirum ipsiusmet creationis eorum, non quidem omnibus aequalem, sed cum certa proportione, quae sibi placuit, juxta infinitas rationes suae sapientiae. Et similiter omnibus obtulisse auxilia sufficientia ad perseverandum in gratia recepta, et ad crescendum in illa per propria merita cum eadem proportione. Dare autem gloriam nulli eorum voluisse definita volun- tate, donec aliquorum perseverantiam vidit, sicut nec aliquem angelorum voluit ab illo regno beatitudinis excludere, donec aliquorum lapsum et pertinaciam praecognovit.
2. Fundamentum hujus sententie em Augustino angelos cum prima gratia absque speciali perseverantiee dono potuisse perseverare ? homines non posse ex Augustino colligunt isti. Angeli perseverantia in unico actu consistit. — : Discrimen hoe inter homines et angelos fun- i dari aliquo modo potest in Augustino, lib. de Corrept. et Grat., cap. 10, 11 et 12. ubi, inter alia, differentiam constituit inter homines et angelos: angeli, recepta prima gratia, potuerunt in illa perseverare et nunquam peccare i per suum liberum arbitrium, absque speciali perseverantiae dono: homines vero de facto non salvantur sine speciali dono perseverantiae. Cujus discriminis ratio est facilis, quia in angelis perseverantia in solo uno actu perfecte : deliberato obedientiae , seu conversionis in Deum consistit ; illo enim habito in secundo suae creationis instanti, statim in bono confirmantur et immobiles permanent, vel sola conditione naturae suae, vel abjuncta lege Dei tali naturae consentanea, nimirum, ut per talem actum via et meritum bonorum consummetur, et statim in tertio instanti praemium beatitudinis accipiant. Ita sit, ut ad perseverandum nulla speciali gratia indigeant , quia ad semel deliberandum perfecte, prima gratia, cum communi auxilio et concursu ipsi gratiae debito sufticit. At perseverantia hominis diuturna est et multum temporis, et plures actus bonos, seu praéceptorum observantiam requirit : et ( quod caput est) homo inter varias n maximasque difficultates versatur : et ideo majori et specialiori gratia indiget ad perseverandum, quam angelus. Imo addit Augustinus, angelum soIum indigere adjutorio, quo perseverare possit, vel quo perseveret, si velit ; hominem vero indigere adjutorio quo perseveret, absolute et simpliciter : unde indicat, tale esse hoc adjutorium hominis, ut non pendeat ab illa condiuone, si celit, sed potius eam faciat infallibiHiter impleri Ex hac ergo differentia intelligitur alia, quam citata opinio intendit, nimirum DEUM voluisse efficaciter salutem hominum salvandorum ex se, et ante praescientiam absolutam futurorum, quandoquidem ex vi talis voluntatis perseverantiam infallibilem eis praeparavit : circa angelos vero etiam sanctos non habuisse talem voluntatem, quia non praepaavit eis talem perseverantiam, sed solum sub ea conditione, si vellent, ergo sub eadem tantum voluit illis gloriam et non absolute. Nam qualitas mediorum ostendit , qualis praefuerit voluntas erga finem, ut in praecedenti capite satis declaratum est.
3. Homines salvandos in statu innocentiee eodem modo predestinandos esse, atque angelos jueta hanc sententiam. — In statu innocentice sine speciali perseverantiee dono potuissent homines perseverare. — Ex quo fundamento dicendum est consequenter, eamdem differentiam constituendam esse in homines, qui salvarentur durante statu innocentiae, et eos qui in natura lapsa salvantur. Nam si homo non peceasset, non fieret discretio, seu electio salvandorum hominum ex proposito efficaci DEI mere gratuito, et antecedente praescientiam absolutam futurorum: sed ex libera perseverantia in gratia recepta, quae omnibus hominibus esset communis et quasi naturals, id est, cum ipsa natura, per ordinariam propagationem communicata. Nam quod perseverandi modum, eamdem differentiam constituit Augustinus, citato loco, inter naturam hominis lapsam et integram, quae fuit de facto inter homines et angelos. Quia licet hominum via, etiam in statu innocentiae, futura esset diuturnior, quam fuit angelica, et ideo etiam perseverantia per aliquod tempus et per observantiam plurium praeceptorum consummanda esset: in quo esset major difficultas quam in angelis: nihilominus in ilo statu non fuissent peculares difficultates perseverandi, quae in homine lapso inveniuntur : et ex originali culpa et pugna carnis, et spiritus, ortae sunt. Ac propterea, si Adam non peccasset, possent homines eo modo perseverare per berum arbitrium, sicut perseverarunt sancti angeli, id est, sine illo speciali dono, quo nunc perseverantia ipsa infallibiliter donatur. Ac proinde in illo statu non magis esset illa praeelectio salvandorum, quam fuit in angelis. Et fortasse ob hanc causam tenent multi et putant esse sententiam Augustini , Deum non habuisse illud propositum efficax salvandi aliquos homines in particulari, priusquam lapsum primi hominis praeviderit, de quo dicam sequenti capite.
4. Quorumdam opinio. — Non deest autem inter scriptores theologos, qui censeat probabile, huic sententiae esse adhibendam hlimitationem, ita ut etiam in hoc negotio constituatur discrimen inter ipsos angelos sanctos, et beatos. Nam quosdam angelos (inquiunt) elegisse Deum ad beatitudinem, proposito illo effi- caci, mere gratuito, et antevertente omnem praescientiam absolutam futurorum, reliquos vero omnes sola voluntate conditionata ad gloriam ordinasse ; non tamen omnes illos damnatos esse, sed plures perseveraturos fuisse praescitos, et ideo etiam illos voluisse Deum efficaciter beatificare. Rationem, aut conjecturam nullam pro se afferunt, qui sic opinantur, potest autem nonnulla videri: ne existimetur angelica natura minori providentia, aut efficacitate ad beatitudinem ordinata, quam humana. Vel certe, ne tota natura angelica exponeretur periculo ruinae, sicut tota natura humana in primo homine exposita fuit, quod in angelis fuisset multo gravius incommodum: quia non erant redimendi, sicut homines, nec erat reparatio lapsorum ita consentanea naturae illorum, sicut in hominibus invenitur.
5. Rejicitur discrimen electionis inter angelos. — Angecli licet inequales sint in perfectione naturee et gratice, sunt tamen cequales in modo operandt. — Ut autem ab hac posteriori sententia incipiamus, discrimen hoc inter sanctos angelos admittendum non est. A nullo enim antiquo auctore (quod ego sciam) est traditum, nec in Scriptura, aut Patribus fundamentum habet, nec ego videorationem, aut conjecturam satis probabilem, in qua nitatur. Quia licet angeli sint inaequalesin perfectione naturae, et ideo fuerint etiam creati ineequales in perfectione gratiae, quoad gradum ejus : tamen in modo operandi, merendi, et perseverandi habent quamdam aequalitatem, seu uniformitatem. Ergo ex parte eorum nulla potest reddi ratio talis discriminis : quia ex sola diversitate in perfectione naturae sumi non potest, ut per se notum est : alias omnes sic electi essent ex seraphinis, verbi gratia, vel si ponantur esse ex diversis ordinibus, essent supremi singulorum ordinum. Hoc autem dici non potest, tum quia fortasse perfectissimus omnium angelorum, non solum non fuit sic electus, sed potius est damnatus : tum etiam quia electio ad gloriam non fit secundum perfectionem naturae. Debuisset ergo illa diversitas sumi ex modo operandi, at in hoc nulla invenitur. Et ita Augustinus in doctrina relata de modo perseverandi angelorum generatim, et eodem modo de omnibus loquitur. Nec vero ex parte Dei assignari potestratio illius discriminis, quia non potuit Deus eodem modo omnes ordinare ad regnum coelorum.
Effugium. — Occurritur. — Diluuntur rationes.—bices, pro sola voluntate sua potuisse illud discrimen efficere. hespondeo, esto ita sit, tamen si nobis revelata non est illa voluntas, nec ex effectibus manifestatur, nec aliqua alia ratione ostenditur, asserenda non est; nam si gratisasseritur, facile etiam contemnitur. Accedit, quod longe probabilhus est, etiam inter homines, qui de facto salvi fiunt, non inveniri talem diversitatem, ut dixi; atque ita excluditur prior conjectura pro sententia illa a nobis adducta. Altera vero videtur supponere in Deo non esse scientiam conditionatam, nam hac posita cessat illud periculum : jam enim Deus certo novit, qui angeli essent, vel non essent perseveraturi cum talibus sufficientibus auxiIiis. Et praeterea nullum esset tale periculum, propter infinitam eorum multitudinem, et facilitatem perseverandi in bono, quam habent: et ideo non est simile de humana natura in unosolo individuo constituta. Nullum ergo discrimen in hac parte inter sanctos angelos excogitandum est, sed circa omnes credendum est habuisse Deum illud propositum, vel circa nullum.
6. Omnes angeli electi sunt a Deo voluntate efficaci ante praevisa merita.—Gratia et gloria eodem modo supernaturalis est angelis ac hominibus. — Addo ergo ulterius, non esse admittendam talem differentiam inter angelos et hommines, sed dicendum esse, omnes sanctos angelos qui de facto salvi facti sunt, esse praedilectos a DEO illa voluntate bona et efficaci, qua illis voluit aeternam heatitudinem, priusquam alia gratiee dona illis dare decreverit, aut in eis pesia nt merita per scientiam absolutam. Haec est sine dubio sententia S. Thomae. Nam, 1 part. , quaest. 23, art. 1, ad 3, declarat praedestinationem divinam communem esse angelis cum hominibus: quod et ratio articuli convincit, si efficax est. Quia finis vitae aeternae etiam est supra virtutem naturae angelicae, et ad illum speciahiter destinatur a Deo, ac proinde praedestinatur, quando efficacitertransmittitur. Statim vero in articulo quarto probat absolute et in universum, dictum actum dilectionis praecedere erga omnes praedestinatos : complectitur ergo etiam angelos: nam illam antecessionem non probat ex aliqua peculiari hominum conditione, sed ex ipso intrinseco ordine intentionis et clectionis. Eo vel maxime, quod idem D. Thomas, 1 part., quaest. 20, art. 4, ad 2, ait. Si comparentur natura humana et angelica in ordine ad gratiam et gloriam, aequalitatem in eis inveniri, cum eadem sit mensura hominis et angeli, ut dicitur Apocal. 21. Utique quoad supernaturalem motionem qua indiget, ut ad Deum, ut supernaturalem finem convertatur, ut probat D. Thomas, 1 part., quaest. 62, art.2, multoque magis ut finem illum assequaiud Unde etiam Augustinus, lib. 12, de Civitate, cap. 9, dixit angelos qui perseveraverunt ir gratia, amplius fuisse adjutos, ut id facerent.
7. Augustini argunenta de electione hominum proceduntin electione angelorum.—Angelus nec credere, nec operari potuit nisi adjutus. — Quocirca, si attente considerentur omnia testimonia sacrae Scripturae, et omnia motiva quibus Augustinus variis in locis probat electionem gratiae hominum, qui cum effectu salvantur, prorsus eodem modo procedunt in angelis. Nam illa testimonia, Deus est qui operatur omnia in omnibus, et, Non est volentis, neque currentis, sed Dei miserentis, quia ipse est qui operatur in nobis, et velle, et perficere pro bona voluntate. Haec (inquam) et similia aeque verum habent in angelis et hominibus, et tamen haec sunt, ex uibus Augustinus colligere solet praedestinationem per electionem gratiae, id est, gratuitae, ad gloriam ipsam. Illud item principium, quo maxime utitur, toto lib. de Praedestin. Sanct., quod initium fidei et omnium bonorum operum ex Deo est, etiam in angelis est verissimum. Nam in illis etiam verum habet, quod nullus eorum credere potuit, nisi doctus a Deo, nec venire ad Filium, nisi tractus a Patre. Unde illae etiam interrogationes, in quibus saepe haeret Augustinus: Cur hunc trahat et illum non trahat : Cur hntic ita suadeatur ut persuadeatur, et non alteri, de duobus angelis bono et malo fieri possunt, ad eas vero non audet respondere Augustinus nisi currendo ad secretum mysterium praedestinationis et voluntariae electionis Dei: ergo eodem modo responderet in angelis: nulla enim ratio sufficiens differentiae reddi potest.
8. Ponentes preedeterminationem in voluntate luumana ponere illam debent in angelica.—Quod in hunc tandem modum declaro. Quia si opinetur quis ad singulos actus supernaturales, necessarium esse auxilium praeveniens de se efficax ad praedeterminandam physice voluntatem: necesse est, ut tam de angelis quam de hominibus sic opinetur, quia eadem ratio illius necessitatis est in utrisque. Aut enim id provenit ex dependentia causae secundae a prima, et haec est etiam in angelis: aut ex indifferentia voluntatis humanae quae non potest aliquid determinate operari, nisi prius a superiori principio determinetur, et haec indifferentia etiam invenitur in voluntate angelica: aut provenit ex supernaturalitate actuum, et hanc habent etiam respectu voluntatis angelicae. Igitur si tale auxilium efficax ac praedeterminans est necessarium in hominibus, idem est necessarium in angelis: ergo sicut dare hoc auxilium his vel illis hominibus et non aliis, pendet ex sola voluntate Dei, ita etiam dare illud his vel illis angelis. Et in hominibus collatio voluntaria talis auxilii respectu mediorum necessariorum et sufficientium ad beatitudinem consequendam, manifestat electionem Dei gratuitam ad gloriam a quo provenit, ut velit dare talia auxilia, Deus autem voluit dare simile auxilium sanctis angelis et non aliis, ergo etiam ostendit, illos gratis elegisse ad gloriam, propter quam eis dat tale auxilium, non vero sic elegisse caeteros angelos quibus illud non dat.
9. Vocatis congrua necessaria fuit in angelis. — Simili autem modo argumentari possumus, si teneamus, non esse quidem necessariam talem determinationem ex Deo, nec auxilium praeveniens tali modo eflicax, esse vero necessariam vocationem congruam quae supponat conditionatam scientiam, qua Deus praenovit quid voluntas unaquaeque volitura sit, si hoc vel illo modo vocetur. Nam similis vocatio congrua erit necessaria angelis ad operandum: similisque praescientia conditionata de illorum futuro consensu praecedet. Ergo sicut Deus grats et mera voluntate sua eligit in hominibus tales modos vocationis, quam futuram esse congruam praenovit, quibusdam praeparando, aliis vero minime, ita etiam in angelis: est enim eadem ratio, tum quoad praescientiam illam conditionatam, quia de omni voluntate, praesertim creata, Deus illam habet, ut nunc suppono; tum quoad voluntatem distribuendi vocationes, quia nulla ratio talis distributionis ex parte angelorum reddi potest, cum omnis ratio debeat supponere vocationem congruam et efficacem ad illam rationem, quidquid illa esse fingatur; tum denique quoad connexionem vocationis congruae cum praevia intentione dandi gloriam, propter rationem supra de hominibus iadductam: quod electio mediorum est proportionata intentioni finis et e converso. Unde, iquando quis ex certa scientia et (ut ita dicam) formali voluntate eligit medium efficax, ut tale est, signum est intendisse efficaciter finem: Deus autem praeparando sanctis angelis talem vocationem pro secundo instanti suae viae, ut congruam et efficacem eam elegit et voluit: eadem ratione qua similem vocationem voluit electis hominibus. Ergo quoad hoc est eadem iutrorumque ratio.
10. Eamdem esse rationem de electione homiunum et angelorum ostenditur. — Accedunt tamen huc rationes omnes adductae in praecedenti ca- pite: nam aeque in angelis ac in hominibus procedunt. Primo, quia regnum coeleste unum est ex angelis et hominibus constans, et ideo totum ut ex suis omnibus membris coalescens intentum est ex singulari praefinitione divina: ergo tam circa angelos quam circa homines Deus ex se illam habuit. Deinde quia in gubernatore prudentissimo et sapientissimo architecto, exitus, seu terminus totius rei, seu negotii ostendit definitam voluntatem et intentionem ejus: ergo tam in negotio angelorum quam hominum similem voluntatem Dei ostendit. Denique quia etiam sanctis angelis suus modus perseverantiae necessarius fuit, quam sine majori Dei adjutorio habere non potuerunt, ut Augustinus, dict. lib. 12, de Civit., testatur, quod adjutorium a Deo fuisse praeparatum necessarium fuit: ergo talis praeparatio ostendit in Deo efficacem electionem, non minus quam in hominibus.
11. Qui in justitia originali permansissent, omnes electi fuissent ad gloriam ex Dei efficaci voluntate. — Ex quibus a fortiori concluditur, idem dicendum esse de statu hominum in justitia originali, nam etiam si ille status durasset, omnes in eo salvandi fuissent praeelecti efficaciter ad gloriam ex praefinitione divina. Nam omnes rationes factae, multo magis de hominibus in illo statu procedunt: et confirmabuntur amplius ex dicendis, capite undecimo, unde sistatus ille perseveraturus fuisset, Deus elegisset homines salvandos, secundum praescientiamilli statui accommodatam. Imo et ipsamet perseverantia talis status esset ex aliqua praefinitione divina, quam si Deus habuisset, accommodasset vocationem et gratiam, per quam Adamum praeveniebat, ut esset efficax, cet congruam secundum suam conditionatam praescientiam: et ipsi Adae ac omnibus aliis hominibus electis praeparasset etiam adjutorium congruum ad perseverandum in gratia, usque ad terminum vitae, qui tunc esset praefixus, juxta conditionem illius status. Nam in illo etiam perseverantia in gratia sine supernaturali Dei adjutorio haberi non posset, ut definit Concilium Arausicum, cap. 19, et docet Augustinus, lib. de Corrept. et Grat., cap. 10. Igitur perseverantia in omni statu, tam hominum quam angelorum, pendet ex sola voluntate divina, quoad ordinem intentionis, quamvis in executione in omni etiam statu eorumdem hominum et angelorum , ab ipsorum etiam arbitrio pendeat, ut in sequentibus dicemus.
12. Respondetur ad argumentum ex Augustino. —Ad argumentum autem positum in prin- cipio et sumptum ex doctrina Augustini, quamvis non sit facile declarare quid sibi voluerit Augustinus in illa differentia constituenda, vel in quo posita sit: tamen utcumque illam explicare conati sumus, lib. 3 de Auxiliis, cap. 15num. 16. Ex ibi vero dictis intelligi potest, ditficultatem illius loci non esse propriam hujus nostrae sententiae, sed in omni opinione de gratia efficaci, vel de praescientia Dei conditionata, vel de modo explicandi perseverantiae donum, locum habere. Nam si gratiae efficacitas ponatur in praedeterminatione physica, tam necessaria erit angelis sicut hominibus, ut et dicto loco et paulo antea probavi. Idemque ostensum est cum proportionede vocatione congrua. Nam haec congruitas etiam respectu hominum in natura lapsa, non postulat essentialiter majus aliquod auxilium, ad unumquemque actum, quam per se necessarium sit in ratione principii et actualis influxus seu concursus ad talem actum eliciendum. Licet enim corruptio naturae lapsae augeat difficultatem operandi supernaturales actus, haec tamen difficultas nec in singulis actibus semper intervenit, nec regulariter tanta est, ut tollat potestatem simpliciter illam vincendi cum eisdem auxiliis, cum quibus in statu integrae naturae fieri possunt. Consistit ergo congruitas, loquendo per se, in hoc quod Deus conferat auxihum praeveniens eo tempore et occasione, cum praevidet habiturum effectum, cooperante simul libero arbitrio: at haec congruitas, tam in angelis quam in hominibus in natura integra necessaria fuit, tum ad bene operandum, tum etiam ad perseverandum in gratia. Ergo etiam in hac parte est in his omnibus eadem ratio gratuitae electionis ad talem vocationem congruam, quatenus talis est, et consequenter etiam ad gloriam.
13. Ratio aliquorum, cur preeelectio ponatur in homnibus non in angelis. — Impugnatur. Solum posset discrimen aliquod constitui juxta illam sententiam, quae nec praedeterminationem physicam, nec conditionatam scientiam admittit : et consequenter, nec vocationem congruam praecognitam et intentam, ut talem co modo quo a nobis explicata est. Nam qui sic opinantur, nullam habent rationem ponendi in angelis vel hominibus in statu innocentiae praeelectionem aliquam, nec differentiam aliquam inter salvandos et damnandos ex parte voluntatis antecedentis et praeordinationis efficacis Dei ante praescientiam absolutam, sed ex sola tali preescientia. In hominibus vero lapsis possunt illam admittere propter specialem difficultatem et periculum ortum ex naturae corrup- tione. Verumtamen, et fundamentum illius sententiae mihi probabile non est: praesertim in doctrina Augustini, in qua nunc versamur, et explicare intendimus: et praeterea, ex parte hominum in natura lapsa non potest differentia illa universaliter subsistere. Cur enimetiam in hoc statu non salvabuntur multi cum solis auxiliis ordinariis gratiae: cum multi ( praesertim parvuli) per solum unum actum baptismi salventur, et interdum adulti per unum actum contritionis vel confessionis in fine vitae factum, qui per commune auxilium gratiae haberi potest. Poterit ergo tale auxilium in multis hominibus lapsis esse efficax et congruum in re ipsa, etiam si supponatur DEUS non praecognoscere illam congruitatem per scientiam conditionatam, donec illam efficientiam videat per scientiam visionis: et consequenter dicatur non intendisse Deum antecedenter illud auxilium, ut efficax est, sed tantum consequenter acceptare illud, postquam vidit tale esse futurum, ergo illo modo possent salvari multi homines lapsi, etiamsi praeelecti non essent. Ergo ex hac parte non potest differentia illa sustineri juxta illam sententiam. Et aliunde habet ille modus, praeelectionis sine certa ac definita praescientia mediorum infallibilium imperfectiones, quas supra caput septimum commemoravi, quia oportet juxta illam sententiam, Deum in incertum tendere et quasi tentando media applicare, donec aliquod succedat, quod est Deo indignum, ut dicebam. Igitur nullo modo potest differentiae ratio, quoad hanc partem inter angelos et homines, vel inter homines in diversis statibus naturae lapsae vel integrae, assignari.
14. Mens Augustini aperitur, et differentia quoad persecerantium inter homines et angelos assignatur.—bices: quid ergo ad Augustinum, vel quae est differentia ab illo intenta? Respondeo, quoad negotium praedestinationis vel electionis nullam video: nec etiam quoad modum dandi utrisque gratiam efficacem praevenientem, sive ad conversionem perfectam in Deum, sive ad perseverantiam unicuique personae vel statui accommodatam, atque hoc solum necessarium est, ut in praeelectione ad gloriam non sit inter illos differentia constituenda. In ipso vero dono perseverantiae videtur ab Augustino differentia constitui, quae duplex intelligi potest. Una est, quod de facto nulli hominum datum est auxilium ad perseverandum in statu innocentiae, sed tantum ad posse perseverare: in statu vero naturae lapsae datur multis hominibus. Hoc autem discrimen non potest ad angelos applicari, nam multis etiam angelorum datum est auxilium ad actu perseverandum, non vero omnibus. Alia ergo differentia est, quod ipsummet auxilium ad actu perseverandum per majora datur auxilia hominibuslapsis, quam datum est angelis vel daretur hominibus in statu innocentiae. De qua differentia an universaliter vera sit, dicemus inferius, tractando de dono perseverantiae : nunc necessaria ad praesentem quaestionem non est.