Text List

On this page

Caput 10

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

Decretum gratuitum, quod deus habuit de aeterna felicitate plurium angelorum, et hominum fuisse definitum quoad personas, et gradus gratiae, et gloriae

CAPUT X DECRETUM GRATUITUM, QUOD DEUS HABUIT DE AETERNA FELICITATE PLURIUM ANGELORUM, ET HOMINUM FUISSE DEFINITUM QUOAD PERSONAS, ET GRADUS GRATIAE, ET GLORIAE.

1. Prima opinio. — Aliquorum opinio fuit, quamvis Deus antecedenti voluntate, qua ex se voluit homines et angelos salvare, absolute definierit, ut aliqui infallibiliter salvarentur, et fortasse etiam certum ac definitum numerum salvandorum praescripserit, ita ut minor esse non posset. non tamen in eo signo personas in particulari designasse; ac proinde voluntatem illam ex vi sua non fuisse determinatam ad has personas, donec per scientiam praevisa est earum libera cooperatio cum antecedente gratia. Ita refert D. Thomas, d. q. 23, art. 7.

2. Rejicitur praecedens opinio. — Haec vero opinio probari nullo modo potest, id eoque merito est antiquata et ab omnibus rejecta. Primo quidem, quia Deus in sua providentia, et praeserim in primariis effectibus ejus, non praefinit confuse et generatim quod faciendum est, sed omnino distincte et perfecte. Deinde, quia alias de nullo homine vel angelo in particulari esset verum, quod Paulus ait: JVon est volentis neque currentis, sed Dei miserentis. Nec posset alicui dici illud: Quis te discernit? quia DEUS ex vi suae voluntatis absolute neminem discerneret, etiam in ordine electionis et praedestinationis, et ita non ex sola voluntate ejus haec misericordia dependisset: sed semper usus arbitrii esset conjungendus et ut praevisus supponendus. Denique si attente expendatur, quae cap. 8 et 9 adducta sunt, omnia procedunt de electione personarum in individuo, quarum est propria electio et dilectio. Si considerentur etiam dicta de conditionata praescientia, constabit, cirea personas, et earum opera in particulari versari: ac proinde voluntatis decretum quod illam supponit, eodem modo fuisse definitum. Et ex hoc principio facile solvitur fundamentum illius sententiae, ut in superioribus etiam tactum est, etlatius inlib. 3, de AuxiIiis. et ex sequenti puncto etiam intelligetur.

J. Secunda opinio.—Posita preescientia conditionata salvatur libertas cum greedestinatione. — Alii ergo dixerunt, decretum quidem illud fuisse ad certas et individuas personas definitum, quas Deus salvare statuit et ad beatitudinem perducere : non tamen per illud, ut sic, definisse Deum unicuique illarum personarum certum terminum, seu gradum gratiae, vel gloriae, ad quam singulee sint perventurae. Sed hoc post praescientiam fuisse quasi approbatum, per voluntatem quamdam veluti complacentiae. Quod etiam inventum videtur ex timore tollendi libertatem, si omnia in particulari praefinirentur. Sed sic opimantes, timuerunt ubi non erat timor, videnturque non agnovisse praescientiam conditionatam certissimam et infallibilem omnium liberorum effectuum in particulari, qua posita, nihil difficultatis est in componenda libertate circa omnia media cum fine praefinitio in particulari, quoad certum gradum et perfectionem intensivam, imo et quoad omnes circumstantias.

4. Conclusio. — Dicendum ergo est , Deum illo gratuito et absoluto decreto non tantum gloriam indefinite suis electis voluisse, sed illam etiam singulis, in gradu certo, ac definito praeparasse, eodem actu et modo praeordinando illam varietatem mansionum, quam Christus dixit esse in regno Patris sui. Hoc significavit Augustinus exponens haec verba Christi, tract. 68, in Joan., ubi inquirit, quomodo dixerit Christus Dominus : 7n domo Patris mei mansiones multe sunt : et subdiderit : Vado parare vobis locum. Et respondet, mansiones jam esse in praedestinatione et electione, parari autem gubernatione. Sic etiam Bernardus, serm. 23, in Cant. : Non omnibus, inquit, uno in loco frui datur gratia et secreta sponsi preesentia, sed ut cuique paratum est a Patre, non enim nos ipsum elegimus, sed ipse elegit nos et posuit nos et ubi unusquisque fuerit, ibi erit. Idem asseruit D. Bonaventura, tom. 2, opusc., tractat. de septem itineribus aeternitatis, distinct. 1, sect. 2.

5. Probatur conclusio. — Hic modus electionis non repugnat libertati.— Ratio hujus assertionis est eadem, quae praecedentium, nam hic modus electionis et intentionis non repugnat libertati nec gratiae, aut justitiae et est consentaneus divinae perfectioni et providentiae, ergo. Major, quoad primam partem de libertate pa- tet eadem ratione, quia Deus per hanc intentionem non mutat voluntatem humanam, impediendo modum operandi ejus, sed potius accommodat media, quae suaviter illam moveant et infallibihter. Item, vel Deus determinat physice voluntatem, salva libertate, et sic per illud medium poterit illam definitam intentionem exequi, salva etiam libertate , vel movvet efficaciter per gratiam congruam, supposita conditionata praescientia, et sic etiam per eamdem congruam vocationem infallibiliter consequetur eumdem gradum gloriae, quantumvis in particulari definitum. Vel si nec physica praedeterminatio, nec praescientia conditionata placet, neganda erit praeelectio ad gloriam, non solum ad definitum gradum, sed quocumque modo. Vel si dicatur, praescientiam confusam mediorum satis esse, quia si hoc medium non succedat, aliud applicabitur; idem dici poterit in utroque modo electionis, quamvis revera in neutro satisfaciat. Ergo in nullo dicendi modo subest probabilis ratio timoris laedendi libertatem per electionem ad definitum gradum gloriae, magis quam per electionem ad gloriam indefinite.

6. Nec repugnat divine gratie aut justitie. — Quod alteram vero partem de gratia, respectu electorum res manifesta est : nam illis fit maximum beneficium, respectu vero non electorum constabit inferius , eis non propterea denegari sufficientem gratiam , ergo ex neutro capite repugnat haec electio cum divina gratia. Neque etiam cum justitia , quia Deus est liber et supremus Dominus, et conferendo huic beneficium , non negat alteri debitum, ergo nulla est injustitia. Quin etiam pertinere ad perfectionem divinae providentiae, patet primo, quia Deus in suis actibus non procedit confuse , sed distincte et in particulari, nam illud aliud videtur semper provenire ex imperfecta cognitione. Secundo, quia Deus non intendit hoc bonum electorum solum tanquam privatum hujus , vel illius personae , sed tanquam commune bonum hujus regni coelestis, et ideo per se intendit varios gradus et sedes ejus : ergo totum illud cadit sub adaequatam intentionem Dei. Tertio, ipsa varietas effectuum et mediorum ostendit nobis hujusmodi fuisse Dei intentionem Dei. Quarto, quia ut dixi, eadem est ratio de quibusdam et de omnibus electis. Quis autem neget beatissimam Virginem fuisse praeelectam ad cumulum glorise, quam habet? Idemque est suo modo de apostolis et aliis sanctis praecipuis. Idem ergo est de omnibus dicendum.

7. Hec praedefinitio est etiam de gradu glorie accidentali non supponente peccatum. — Solum adverto, hoc praecipue intelligi de gradibus beatitudinis, quoad essentiam ejus. Et potest etiam extendi ad accidentalia praemia, quae peccatum non supponunt necessario. Si autem est in gloria aliquod accidentale donum, quod necessario supponit peccatum illud non potuit cadere sub hanc primam intentionem, quia necessario debet supponi permissio et praevisio talis peccati, ut infra latius declarabo.

8. Objectio. — Solutio. — Potest vero quis objicere, quia sequitur, pervenire hominem aliquando in hac vita ad eum statum gratiae in quo jam non possit crescere, nimirum si ad definitum gradum attingat. Imo etiam sequi, per Deum stare quominus homo sanctior fiat, quam sit de facto, quia quantumvis homo conetur, nunquam poterit excedere gradum sibi infinitum. Sed haec facilia sunt consideranti, voluntatem illam Dei non impleri, nisi per sapientem providentiam ejus, per quam ita disponit uniuscujusque actiones et vitae progressum, ut tunc vita finiatur, quando impletur mensura ejus. Et ideo ad primam illationem, absolute est neganda sequela, quia quamdiu homo in hac vita vivit, potest crescere in gratia et praedestinatio non impedit hoc, imo juvat : quod autem vita finiatur simul cum termino praedestinationis, hoc non repugnat cum illo principio. Et eodem modo respondendum est ad alteram partem, in executione semper esse parata homini auxilia, quibus possit operari et crescere, quantum voluerit, imoraro aliquem adaequate respondere vocationibus DEI; et nihilominus has vocationes et auxilia non aequaliter omnibus dari, sed juxta mensuram divinae voluntatis et dispositionis uniuscujusque quoad plura eorum, licet non quoad omnia, ut infra latius declarabimus.

PrevBack to TopNext