Text List

On this page

Caput 11

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

An hoc decretum dandi gloriam praedestinatis, fuerit eorum electio, vel dilectio et quomodo haec differant

CAPUT XI. AN HOC DECRETUM DANDI GLORIAM PRAEDESTINATIS, FUERIT EORUM ELECTIO, VEL DILECTIO ET QUOMODO HAEC DIFFERANT.

1. Certum est hoc decretum esse dilectionem. —Disputatio haec fere pertinet ad explicandas varias locutiones et sententias auctorum, tamen in materia tam gravi neque hoc praetermittendum est, ne ambiguitas verborum , vel confusionem pariat, vel periculum errandi creet. Scholastici ergo Doctores pro certo ha- bent, decretum illud esse dilectionem Dei et valde magnam, ut constat ex D. Thoma dict., art. 4, quaest. 23, et omnibus ibi scribentibus, et in 1, dist. 40 et 41. Neque in eo dubitare quispiam potest, quia diligere aliquem est velle illi bonum, sed per hoc decretum vult Deus praedestinato maximum bonum, nempe gloriam aeternam, ergo illum illigit est ergo actus ille vera dilectio.

2. Rationes dubitandi. — Quin potius dubitare theologi. An haec dilectio praedestinati sit major, quam illa, qua Deus diligit reprobum eo tempore, quo justus est, ut videre est apud D. Thomam, 1 part., quaest. 20, art. 4, ad5, et Alensis, 1 part., quaest 32, Memb. 2. Et in summa respondent simpliciter et absolute plus amari praedestinatum , ratione hujus voluntatis, seu decreti gratuiti dandi gloriam, quia simpliciter Deus vult ei majus bonum, scilicet vitam aeternam, tamen secundum quid, seu pro illo tempore, quo praescitus est justus et praedestinatus est in peccato, plus amari reprobum, quia pro tunc est acceptus ad gloriam, ad quam, secundum praesentem illius temporis justitiam, non est acceptus praedestinatus peccator.

3. Sed contra, nam per hunc actum dilectionis diligitur praedestinatus , etiam pro eo tempore, in quo non est justus, ergo jam pro eo tempore plus diligitur simpliciter et absoInute. Patet consequentia, quia illa dilectio in se est simpliciter major, ergo pro omni tempore, pro quo denominat hominem dilectum, denominat etiam magis dilectum. Respondetur ex mente D. Thomae supra, amorem Dei esse causam bonitatis rei amatae, et ideo pro quocumque tempore, plus diligere Deum illam personam, cui pro eodem tempore majus bonum confert. At eo tempore, quo praedestinatus non est justus et reprobus est justus, majus bonum confert Deus reprobo, quam praedestinato, quia confert praescito gratiam, quam non confert praedestinato, et ideo pro eo tempore smimpliciter plus amat praescitum, guam pro tunc facit meliorem.

4. Sed adhuc urgeo. Nam vel hinc seqns Deum pro illo tempore non diligere praedestinatum:: vel difficultas non expeditur. Patet, quia si pro illo tempore diligit, ergo etiam proillo tempore plus diligit. Probatur consequentia, quia per amorem majorem pro eodem tempore diligit. Item quia in illomet tempore ad majus bonum diligit. Quod si hoc non satis est, ut magis eum diligat, quia pro tunc non confert illi majus illud bonum, ergo non suf- ficiet ut absolute diligat (dilectione utique supernaturali, de qua est sermo), quia ex vi illius voluntatis, nullum bonum supernaturale ci confert, ut suppono. Quod si tandem hoc concedatur, sequitur illud decretum non esse veram dilectionem Dei, contra hypothesim factam. Patet sequela, quia per illud decretum formaliter spectatum, vel nunquam Deus diligit hominem, vel semper, ac continuo diligit, quia ex parte Dei ille actus semper manet immutatus et mutatio, quae fit in homine pro diversis temporibus, non provenit ab illo actu formaliter spectato, cujus signum est (quia ille homo in omni tempore et statu tam peccati, quam gratiae, semper manet praedestinatus, seu praeordinatus ex vi illius actus ad vitam eeternam) ergo, si hoc satis est ad dilectionem, semper denominat dilectum, vel si non est satis, nunquam denominat. Videtur autem ulterius ex dictis concludi, non esse satis, quia Deus non amat, nisi bonum et quia ejus voluntas non praesupponit bonum, ideo non amat, nisi faciendo bonum: at per illum actum, ut sic, Deus non facit hominem bonum, ergo per illum actum non diligit hominem. Probatur minor, qui stante illo actu et formali denominatione ejus stat, hominem non esse bonum : ergo per illum actum Deus non facit hominem bonum.

5. Conclusio. — Distinctio duplicis dilectionis erga homines. — Nihilominus dicendum est, actum illum esse veram dilectionem Dei erga hominem, ut est communis sententia, quae jam satis probata est. Possumus autem distinguere duplicem Dei amorem. Unum, quo tantum ordinat hominem ad aliquod bonum; aliud, quo confert illi tale bonum. Ut inter homines propositum dandi alicui bonum aliquod, dilectio quaedam est, etiamsi non statim moveat facultatem ad bonum illud conferendum. Et in Deo ipso non solum est signum praesentis amoris collatio alicujus doni, sed etiam promissio boni conferendi. Sicut quando DEUS promisit Abrahae futuram ex ipso Christi generationem, eo ipso ostendit praesentem amorem specialem erga ipsum, licet nondum bonum illud ei praestaret. Est ergo in Deo verus amor praeordinans hominem ad aliquod bonum, secundum rationem distinctus ab eo amore, qui consistit in actuali collatione talis boni et prior dici potest amor propositi et intentionis, posterior vero executionis. Unde cum dicitur, Deum non amare eum, quem non facit bonum, universe intellectum, simpliciter falsum est: pnam illum, quem decrevit facere bonum pro aliquo tempore, ac deinceps pro tota aeternitate, amat etiam pro illo tempore quo illum non facit bonum, quia etiam tunc ordinat illum ad tale bonum: amat ergo pro tunc amore ordinativo, non collativo talis boni pro tunc. Est ergo propositum illud, seu decretum salvandi aliquem, vera dilectio Dei.

6. Difficultas de actu electionis ev D. Thoma.— De actu vero electionis nonnulla difficultas est, propter D. Thomam, qui, art. 3, q. 23, distinguit inter dilectionem et electionem, et dilectionem dicit praecedere in DEO ante electionem, quamvis in homine aliquando contingat prius eligere, quam diligat. Ut cum quispiam eligit aliquem, ut cum eo contrahat amicitiam. Ratio ejus est, quia, ut unum prae alio eligatur, supponitur esse bonum, imo melius alio, quia electio supponit aliquam inaequalitatem et excessum in re, quae eligitur. Si ergo hic eligitur et non alius, supponitur hic bonus et non alius. At respectu divinae voluntatis bonum non supponitur ad dilectionem, sed potius ab illa procedit : ergo necesse est, ut dilectio praecedat electionem. Quam doctrinam explicans Cajetanus addit, etiam in voluntate humana electionem supponere aliquam dilectionem, saltem earum proprietatum, seu virtutum, propter quas aliquid eligitur, ut in exemplo posito, quando quis eligit alium in amicum, semper est propter aliquam conditionemsibi gratam, quam inillo cognoscit.

7. Deus unico actu diligit et eligit preedesLinatos. — Duplex acceptio electionis. — Nibilominus censeo, unicum esse voluntatis actum, quos Deus diligit et eligit praedestinatos ad eumdem terminum gloriae et per eas voces soIum connotari diversas habitudines. Quod ut declarem, adverto, electionem dupliciter dici, scilicet unius prae alio, quae videtur esse prima vocis impositio et unius propter aliud, quomodo philosophi morales voluntatem medii propter finem vocant electionem, etiamsi contingat, illud medium unicum esse. Utroque autem modo potest haec dilectio praedestinatorum electio vocari. Primum probatur, quia ex infinitis hominibus, quos potuisset Deus ad beatitudinem diligere, hos dilexit et non alios: ergo diligendo hos, eos praetulit aliis, ergo ipso actu dilectionis intrinsece elegit illos. Dicitur autem diligere, quatenus eis bonum vult : eligere vero, quatenus eos praefert aliis, quod non facit per alium actum, sed per eumdem. Et confirmatur exemplo humanae electionis. Postquam enim per consultationem plura media apta ad finem proposita sunt, hoc ipso quod voluntas unum acceptat et non alia, i dihgit et eligit tale medium. Neque ad electionem necessarium est, ut per voluntatem posi- l tivam et quasi directam sequatur medium, quod non eligitur, sed satis est, quod in actu exercito hoc voluntas acceptet, et non aliud: ita ergo est in praesenti. Unde justa communem locutionem Scripturae, haec dilectio praedestinatorum electio vocatur : Flegit nos n ipso, ad Ephes. 1.

8. Secundum etiam facile patet ex supra dictis, quia licet Deus velit gloriam praedestinatis, ut finem ipsorum, tamen hoc ipsum voluit tanquam medium ad manifestanda sua attributa, suamque bonitatem communicandam. Unde ipsius bonitas fuit primaria ratio diligendi electos : ergo talis dilectio intrinsece est propter ipsummet Deum: ergo est electio in altera etiam acceptione. :

9. Respondetur ad D. Thomam.— Quare d D. Thomam respondeo, nunquam dicere hos esse plures actus, quamvis de illis, ut de pluribus loquatur ad explicandas varias relationes. Inter quas prima est ad objectum in quantum voluntas Dei vult ibi bonum : deinde vero resultat altera, quae est praelationis ad alios: nam sub ea ratione D. Thomae de electione loquitur. Nec vero censeo necessarium, ut electio supponat inaequalitatem praesertim in ordine consultationis et intentionis: nam ex mediis aequalibus potest voluntas unum accipere et alia omittere. Quod maxime est in voluntate divina necessariam, ut etiam D. Thomas, art. 5, fatetur. Denique etiam in nobis nullam electionem esse censeo, quae non sit intrinsece aliqua dilectio. Ratio est clara, quia per electionem fertur voluntas in rem, quam eligit tanquam bonam et illi unitur : ergo diligit illam per eumdem modum. Ut, in exemplo posito, quando quis eligit aliquem, ut illum habeat familiarem amicum, per ipsammet electionem incipit diligere, quamvis illam dilectionem ad aliam majorem et magis familiarem amicitiam ordinet. Atque etiam e contrario dilectio, si sit unius ex multis, semper est electio, soIum carere poterit hac denominatione, quando unum tantum objectum propter se amandum propositum fuerit.

PrevBack to TopNext