Text List

On this page

Caput 12

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

Caput 12

Electionem omnium salvandorum in eodem signo rationis factum fuisse

CAPUT XII. ELECTIONEM OMNIUM SALVANDORUM IN EODEM SIGNO RATIONIS FACTUM FUISSE.

1. Prima ratio dubitandi. — In hoc capite sermo non est de Christo Domino, sed de caeteris praedestinatis, tam angelis, quam hominibus. Unde prima ratio dubitandi est, quia angeli sancti videntur prius electi ad gloriam quam homines. Probatur, quia prius sunt electi boni angeli, quam mali praevisi sint peccare, sed homines non fuerunt electi, donec peccatum malorum angelorum fuit praevisum, ergo. Major est certa, quia ante praescientiam peccati angelorum praecessit permissio ejus, ante permissionem vero voluntas creandi, et ordimandi illos (malos scilicet angelos) ad gloriam, antecedenti voluntate: sed electio bonorum simul facta est cum ordinatione malorum ad gloriam, ergo sine dubio praecessit permissionem, et praescientiam peccati angelici. Minor autem probatur, quia homines electi sunt ad reparandas sedes angelorum, ut aliqui colligunt ex illo Pauli ad Ephes. 1: Instaurare omnia in Christo, que in ceelis, et in terra sunt : et solet etiam accommodari illud Psalm. 109: UIndicabit in nationibus, implebit ruinas. Unde D. Bernardus, serm. 1, de Adventu, hinc sumpsit rationem, ob quam homines redempti sunt, et non angeli, quia ruinae angelorum per homines instauratae sunt, casus autem naturae humanae non poterat in inferiori aliqua natura reparari. Et eamdem rationem habet Anselmus, lib. 1, cur Deus homo, cap. 16 et 17, ac denique Augustinus, in Enchir., cap. 29. dicit: Filios Ecclesie succedere in sedibus angelorum, ut pace fruantur : quam. illi amiserunt - ergo electio hominum supponit praescientiam angeIici lapsus.

2. Secunda ratio.—Secunda ratio dubitandi est, quia etiam ipsi homines non videntur simul, et in eodem signo rationis electi. Quia Adamus electus fuit ante praescientiam originalis peccati. In majori suppono, Adam electum fuisse, quia salvatus est, Sap. 10, et jam dixi, omnes, qui salvantur, esse etiam electos. Ante peccatum etiam habuit Adam plures effectus suae electionis, nam gratia, et justitia, quam in sua creatione recepit, effectus fuit electionis ejus, ut nunc suppono, et facile haberi potest ex dictis, capite praecedenti : fuit ergo electus ante praescientiam sui peccati. Minor autem videtur esse clara sententia Augustini, lib. 2, contra duas Epistolas Pelag., eap. 7, de Praedest. et Grat., cap. 3, lib. 1, ad Simplician., quaest. 2, in Enchir., cap. 49, et saepe alias. Favet etiam D. Thomas, 1 part., quaest. 23, art. 1, ad 3, quatenus ait, terminum a quo praedestinationis humanae fuisse miseriam peccati. hatione etiam declarari po- test, quia si homo non peccasset, fortasse non essent tot homines, quot nunc sunt, vel forte, neque iidem : vel si essent, non tot damnarentur, quot nunc, cum natura esset integra. Praeterea, gloria beatorum hominum anucta est occasione peccati, juxta illud: Ego ceni ut vitam habeant , et abundantius habeant : ergo electio prout a nobis praescripta est, non potuit esse ante praescientiam originalis peccati, quia facta est ad definitum gradum gloriae, definiri autem non potuit ante praevisum originale peccatum : quia gradus semel definitus immutabilis permaneret, nec posset postea augeri. Item declarari potest ex modo providentiae, et communicationis gratiae, quem Deus habuit in statu innocentiae, quia fuit quasi indifferens, et aeque communis omnibus hominibus: ergo procedebat ex aequali voluntate dandi omnibus gloriam: nondum ergo facta erat discretio per absolutam electionem aliquorum. Denique Christus ipse praedestinatus non fuit, nisi praeviso originali peccato, ut habet multorum opinio : sed ipse praedestinatus fuit ante electionem aliorum hominum, quia in ipso electi sunt, teste Paulo ad Ephes. 1, ergo neque alii electi sunt ante praescientiam originalis peccati.

3. Tertia ratio. — Tertia difficultas esse potest, quia nec post originale peccatum videntur omnes praedestinati simul electi. Primo, quia nemo eligitur nisi praevideatur futurus : non autem omnes homines simul praevidentur futuri : nam praevidentur eo ordine, quo futuri sunt. Secundo, quia multorum generationes non sunt ex praedefinitione divina, sed ex sola permissione, quia cum peccato fiunt, et tamen multi homines sic geniti, sunt electi, ergo non eliguntur, donec jam praevideantur futuri : igitur non omnes simul ehguntur. Tertio, quia seepe multi assumuntur ad gloriam occasione lapsus aliorum. Ut non obscure significatur in illo Apoc. 3: Tene, quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Prius ergo, quam unus eligatur ad coronam alterius accipiendam, lapsus alterius praevidetur. Et haec Dei providentia significatur, Job, cap. 34, cum dicitur. Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. Sic in locum Judae suffectus est Matthias, Act. 1, et in locum Judaeorum vocati sunt Gentiles, Act. 13, et ad Rom. 11, ergo non potuit electio omnium salvandorum hominum in eodem signo rationis fieri.

A. Prima conclusio. — Electio omnium simul fuit.— Prima ratio. — Nihilominus dicendum est, electionem omnium praedestinatorum post Christum (de quo nunc non disputo) simul, et in eodem signo rationis fuisse. Hanc existimo esse communiorem sententiam theologorum, quos inferius referam. Probatur autem primo, quia in actibus voluntatis divinae ex parte ipsius Dei nullus est ordo, simul enim, et uno simplicissimo actu vult omnia, solum ergo ex parte objectorum potest talis ordo considerari, sed inter electos nullus est ordo, propter quem quidam dicantur electi prius, quam ali. Ergo. Probatur minor, quia hic ordo tantum potest esse causalitatis, et in praesenti esse debet finis, et ejus quod ordinatur ad finem, quia versamur circa ordinem intentionis : unus autem electus non est finis gloria alterius, neque e converso, sed omnes immediate ordinantur ad gloriam Dei, et Christi: ergo.

Secunda ratio. — Secundo ex ratione saepe facta, quod Deus intendit regnum electorum per modum unius corporis, seu civitatis coelestis : ergo simul intendit etiam omnia membra, ex quibus tale corpus constat , nam ex eorum multitudine, et varietate, totius corporis pulchritudo resultat.

Tertia ratio. — Tertio denique, quia neque angeli prius electi sunt, quam homines, neque inter homines quidam prius quam alii, ergo omnes simul. Consequentia nota est, et antecedens constabit ex dicendis, et ex solutionibus argumentorum.

5. Secunda conclusio. —Electio hominum fuit ante praevisum peccatum angelorum.—Secundo assero, homines fuisse electos ad gloriam ante praevisum peccatum angelorum , atque adeo non fuisse electos occasione illius peccati, sed per se, aeque ac ipsos angelos. Ita sentit D. Augustinus, lib. 12, de Civit., cap. 9, quatenus necessitatem gratiae aeque ad angelos et ad homines judicat pertinere, et a Deo aeque liberaliter, seu gratis praestari. Clarius, lib.11, cap.9, lib. 12, cap. 1, et lib. 15, cap. 1, quibus locis distinguit duas civitates, seu societates, unam praedestinatorum et alteram reproborum, et priorem significat coalescere ex angelis et hominibus, sine ullo inter eos ordine. Similiter, lib. 22. cap. 29, ait, Civitatem illam Dei aeque constare ex angelis et hominibus. Sumi etiam potest ex Anselmo in Elucidario, quatenus dicit, tot homines salvandos esse, quot sunt angeli beati. Nam inde optime infertur, non assumi homines tantum ad sedes malorum angelorum: nam angeli, qui ceciderunt, multo pauciores fuerunt, quam qui perstiterunt. Imo Augustinus , in Enchir. , cap. 29, probabiles censet, majorem futurum esse numerum beatorum hominum, quam sit angelorum.

6. Ratione declaratur primo, quia humana l natura per sese est aeque capax (capacitate obedientiali ) illius beativudinis supernaturalis, ac angelica, et natura sua solum Deum rescipit ut ultimum finem, et in illo tantum quiescit, ergo ita per se ordinatur in illum finem, sicut angelica natura : ergo aeque primo eliguntur ad illum finem homines sicut angeli. Accedit praeterea, quod licet angelica natura in perfectione excedat : tamen hoc ipso humana est aptior, ut in ea ostendatur virtus divinae gratiee, qui est unus finis praecipuus divinae praedestinationis: ergo est quodam modo major ratio, ut per se eligantur homines, quam angeli, et augetur amplius haec ratio ex parte CHRISTI Domini (quem suppono fuisse primum electum et praedestinatum a Deo; tanquam caput omnium, propter cujus gloriam omnes alii eliguntur :) cum ergo Deus humanam naturam ad illud mysterium potius quam angelicam ordinaverit, non videtur dubium, quin etiam homines, tanquam Christi socios et fratres, per se primo elegerit independenter a peccato angelorum: Uft sit apse primogenitus in multis fratribus. Propter quod etiam de illo, id est, de se, divina Sapientia dicit : Delicie mee esse cum filiis homimum. Nullus ergo ordo rationis est inter electionem hominum et peccatum angelorum : ergo haec electio non supponit praescientiam illius peccati : ac proinde neque inter electionem hominum et angelorum ex hoc capite erit aliquis ordo.

7. Objectio. — Solutio.— Dices, ergo neque etiam electio hominum erit ante m praescientiam, neque inter peccatum angelorum et hominum gloriam est aliquis ordo causalitatis. Respondeo negando sequelam, quia licet immediate non videatur esse hic ordo: tamen mediate et ratione alterius intercedit, quatenus electio bonorum angelorum necessario antecessit illam praescientiam et electio hominum et angelorum simul facta est. Deinde probabile est, etiam permissionem peccati angelici ordinatam esse a Deo ad salutem hominum electorum, ut inferius exponam.

8. Tertia conclusio. Electio hominum fuit ante praevisum Adae peccatum. — Dico tertio, omnes homines salvandi electi fuerunt ante praevisum peccatum Adae, ut absolute futurum: imo etante voluntatem permittandi illud. Haec conclusio sumitur ex D. Thoma, q. 993. art. 1, ad 3, et ex art. 4, si attente fegatur. Idem te- nuit Scotus in 3, d. 7, q. 3, indicavit etiam, quamvis sub dubio, in 1, d. 41. Ubi idem tenet Hervaeus et in d. 40, idem sentiunt / JEgidius , Gregorius et Capreolus, et Marsilius, quaest. 41. Echius, inlib. de Praedestin., cent. 1, nu. 236, ubi pro regula statuit: Nwullhun praedestinatum electum esse occasione peccati alterius. Quod profecto per se mihi est maxime verisimile, ut in simili dixi latius de praedestinatione Christi in 3 part., disp. 5. Atque hinc sumitur ratio assertionis, quia electio hominum in nullo pendet a permissione, vel praevisione peccati, quia nullo modo, vel ratione, vel occasione illius intelligitur fieri : ergo non est cur illam supponat. Item sumo argumentum ex dictis : nam angeli non sunt electi ad gloriam occasione peccati alicujus, sed per se: ergo et homines, quia sunt aeque primo et principaliter electi. Tandem, permittendo peccatum Adami, disposuit Deus salutem electorum, optimo et sapientissimo modo consequendam et quasi paravit viam ad illam gloriam hominum, quam intendebat : ergo optime intelligitur illa intentio prior hac permissione.

9. Diluitur. — Prima ratio dubitandi. — Bespondetur ad sanctos Patres. —Ad primam ergo rationem dubitandi, nego homines fuisse electos post praescientiam peccati angelorum. Nego etiam primam rationem eligendi homines sumptam esse ex occasione illius peccati, sed ex divina bonitate supposita hominis capacitate et fortasse etiam ex parte meritorum CHRISTI. Ad illas vero locutiones sanctorum respondeo, eos loqui potius de effectu et executione, quam de prima electione. Considerant enim beatitudinem, ut complendam ex omnibus angelis creatis: et quia aliqui eorum defecerunt, dicunt regnum illud ex hominibus compleri. Non quidem, quia solum hac intenüone Deus homines creaverit, aut ea occasione eos elegerit, sed quia a principio voluit regnum illud ita constituere. Atque hoc modo exposuit Augustinus, cap. 62, Enchir., illud verbum Pauli ad Ephes. 1, Instaurare omnia in Christo : Quia illud (inquit) quod in angelis lapsum est, in hominibus redditur. Quamvis Hieronymus et Graeci, juxta proprietatem verbi graeci, aliter legant et exponant, recapitulare omnia in Christo, id est, in summam redigere, vel omnia in illo tanquam in vero, et supremo capite conjungere.

10. Explicatur.—Vwerba autem Psalm. 109, longe diversum habent sensum : nam implere muinas, non significat reparare, seu restituere illas, sed potius perficere, seu augere illas. Nam metaphorica illa locutione significatae sunt spirituales victoriae , quas Christus de gentibus reportavit. Quod si ad ruinas daemonum illa verba referantur, potius significant, illas completas esse per Christum, qui daemonem vicit et ejecit de cordibus hominum. Denique, etiam admisso illo sensu allegorico, soIum ex illo probatur, in executione Christum reparasse angelorum sedes , homines electos redimendo: inde vero non sequitur , fuisse homines electos ad gloriam, quia mali angeli illam perdiderunt.

11. Satisfit. — Secunda ratio. — Sensus verborun D. Thome et Augustini.— Respondetur ad confirmandum.—C hristus est praedestinatus ante pravisionem peccati. — Ad secundum, admitto , Adamum fuisse electum ad gloriam ante praevisum originale peccatum, et inde sumo argumentum , idem dicendum esse de aliis praedestinatis, quia nulla est ratio ordinis inter illos. D. Thomas autem, cum sienificat terminum a quo praedestinationis hominum fuisse statum peccati, loquitur de praedestinatione quoad media, per quae homines salvantur, non quoad primam intentionem, seu electionem gloriae. Et eodem modo potest intelligi Augustinus. Vel, si referatur hoc ad electionem gloriae, intelligi potest veluti per anticipationem, quia illi electi sunt, qui futuri erant in massa perditionis, et ab illa erat liberandi per efficacia media praedestinationis. Ad illas vero conditionales : S Adam non peccasset, an essent futuri ddem homines, et an salvarentur iidem, et in eodem gradu gratie et glorie. Respondeo imprimis, potuisse Deum, etiam durante illo statu, ita res humanas gubernare, ut tandem iidem homines in eodem gradu gratiae et gloriae salvarentur, qui nunc praedestinati sunt : habet enim Deum in thesauris suae sapientiae, et potentiae infinitas vias et modos, quibus facere posset. Deinde vero dicitur, conditionales illas nihil ad rem praesentem referre. Ideo enim originale peccatum permissum est, ut illo modo divinum propositum, et electio sapientissime impleretur. Ad confirmationem autem de Christi praedestinatione respondetur, negando assumptum, nam Christus etiam ante praevisum omne peccatum dilectus est. Imo inde retorquemus argumentum, quia cum ipso, et propter ipsum debuerunt multi homines eligi per se, et absque occasione peccati.

19. Solvitur. — Tertia ratio. — Successio temporis in futuritione hominum non constituit ordinem electionis. — Ad tertium respon- detur, negando, fuisse ordinem inter alios homines. Neque ad hoc refert ordo, qui est in successione temporum, alias necessario prius fuissent electi omnes praedestinati pertinentes ad legem scriptam, quam pertinentes ad legem gratiae, quod frivolum est. Deus ergo simul, et in eodem signo rationis multa praefinit; quae successive impleri disponit. Neque est verum, homines prius praevisos fuisse futuros, quam fuerint electi, sed potius (ut supra dixi) per ipsammet electionem praeordinati sunt ad existendum, eadem praefinitione divina. Neque obstat, quod multi peccaminose generentur, novit enim Deus praefinitiones suas mediis permissionibus ad exitum perducere : quod est intellectum facillimum, supposita conditionata scientia, et saepe in sequentibus attingetur.

13. Rejicitur instantia. — Atque hinc infertur, respondendo simul ad ultimam instantiam, nullum hominem fuisse electum ad gloriam vel gratiam, in illo primario ordine divinae intentionis, occasione peccati, vel perditionis alterius, sed Deum ex se, ac per se primo eos elegisse, quos voluit. Numerum enim salvandorum absoluta voluntate praefinivit Deus, non tantum confuse, et formaliter (ut aiunt) quoad speciem numeri, sed etiam distincte, et quasi materialiter quoad singulares personas, quae salutem consequuntur. Hoc enim (ut supra dixi) significant Scripturae, et hoc postulat perfectio divinae gratiae, et providentiae. Id autem vix posset subsistere, aut intelligi, si ad eligendum unum expectaret Deus praescientiam de bono, vel malo usu gratiae, et liberi arbitrii alterius. Neque est ulla ratio fingendi hujusmodi ordinem, vel expectationem.

14. Explicantur loca Scripture in contrarium allata. — Loca vero Scripturae varias habent expositiones. Illud enim Apocal. 3: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Aliqui putant solum esse phrasim loquendi, et exhortandi, sicut mater solet incitare filum parvulum ad fugendum ubera dicens : tene ubera, ne dem fratri tuo : ita refert D. Thomas ibi, vel quicumque est auctor illorum commentariorum : nec illi displicet. Sed majorem proprietatem observat in illis verbis idem divus Thomas, 1 part., quaest. 23, art. 6, ad primum. Duo itaque in illis verbis continentur : unum est comminatio de amissione coronae. Quod esset facile, si tantum dixisset : Tene, ne forte amittas coronam tuam. Nam hoc dici potest, tum ad praescitum, quia etiam dum est justus, dici potest habere coronam suam, non possessione, sed jure, et merito qua m amittit peccando: tum etiam ad praedesti tum, quia ex se potens est amittere coronam, et ut illa potestas non reducatur in actum, per similes Dei admonitiones praevenitur. Quomodo etiam dixit Petrus electis. Satagite, ut per bona opera, cerlam vestram electionem, et vocationem faciatis. Quod etiam tradit D. Thomas in locis allegatis. Aliud significatum in illis verbis est, quod solet unus substitui loco alterius, ut accipiat coronam quam alius amisit. Quod quidem in dignitatibus hujus vitae conspicimus. Nam David accepit coronam regni, quam Saul per inobedientiam perdidit. Et Matthias suffectus est in apostolatu, quem Judas demeruit. Et de his dignitatibus potissimum loquitur Job, loco citato.

15. Responsio aliquorum confutatur. — Verumtamen D. Gregorius 25, Moral., cap. 7et 8, alias 9 et 10, etiam de gratia et gloria illum locum intelligit, idem confirmans alio testimonio Apoc. 3. Et idem sentit Hieronymus in eumdem locum Job, et Beda, Haimo et Glos. Apoc. 3. Quod adeo verum esse censuit Augustinus, lib. de Correp. et Gratia, cap. 13, ut dixerit: Alius non accepturus, nisi iste perdiderit. Et hinc colligit, esse certum praedestinatorum numerum, ita ut non possit augeri: ideo enim unus non acciperet nisi alius perderet, ne excresceret electorum numerus definitus. Quod sane satisfaceret, si numerus praedestinatorum solum formaliter esset praefinitus per electionem. Cum tamen sit etiam materialiter definitus, difficile est intelligere, quomodo unus loco alterius substituatur et quomodo verum sit, unum non fuisse accepturum coronam, nisi alius illam amitteret. Nam si electus est ante praevisionem operum, profecto illam haberet, etiamsi alii non caderent, cum electio ejus nullum respectum habuerit ad casum aliorum, nec formaliter, nec virtute, neque ullo alio modo. Neque quoad hanc partem satisfacit illa responsio, quod praedestinatio non imponit necessitatem, nam absolute potest praedestinatus coronam amittere. Quia esto, hoc verum sit, tamen suflicit, ut quando per gratiam perseverat praedestinatus, dicatur substitui loco alterius, ut accipiat coronam quam alius amisit. Nec etiam suflicit, ut vere dicamus, permittere Deum, quod reprobus cadat, ut alias accipiat coronam, quam alias non acciperet, ne numerus praedestinatorum definitum numerum excedat.

16. Melior responsio ad Sanctos .Patres et loca Scripturae. — Dico ergo, testimonia illa, omnesque illos loquendi modos intelligendos esse de divina providentia, quoad mirabilem et sapientissramum modum, quem observat in executione mediorum : non vero quoad primariam electionem praedestinatorum. Haec enim intelligenda est per modum singularis praefinitionis, quam Deus ex se tantum et ex suo mero beneplacito habuit. Absolute intendens, tale regnum aeternum ex talibus personis et mennbris constans. Ex vi autem hujus electionis manet ille numerus salvandorum ita ceritus, tam formaliter, quam materialiter, ut minui non possit. Non tamen pertinet ad efficaciam illius voluntatis, ut non possit augeri, quia Deus ex se non voluit positive omnes alios aregno excludere, ut infra dicam. Et ideo simul cum illa electione habuit Deus voluntatem veram salvandi alios, non tamen absolutam, sed sub conditione, si per eos non staret. Et ideo in executione illis dat media sufficientia ut salventur, quae interdum talem effectum Ahabent, ut per eam comparent verum jus ad aeternam coronam, etiamsi praesciti sint non conservaturi illud usque ad finem vitae. Ac proinde, quando illud amittunt, dicunt perdere ceoronam suam, id est, suis meritis debitam, si n gratia decesserint. Uno autem ex his cadente, dicitur alius loco illius substitui, quia solet Deus ita gubernare et exequi salutem suorum electorum, ut prius vocet reprobos et illis male utentibus divina gratia, illos deferat et ad alios suam specialem protectionem transferat, non quia illos posterius dilexerit, vel tantum occasione peccati aliorum, sed quia illo modo justitiam suam erga malos et gratiam erga bonos mirabilius et sapientius ostendit. Atque ex his facile est alia testimonia Scripturae sacrae et Sanctorum interpretari.

PrevBack to TopNext