Text List

On this page

Caput 18

Prev

How to Cite

Next

Caput 18

Caput 18

Sit-ne praedestinatio pars providentie, et quibus aliis modis ab illa differat

CAPUT XVII. SIT-NE PRAEDESTINATIO PARS PROVIDENTIE, ET QUIBUS ALIIS MODIS AB ILLA DIFFERAT.

1. Ratio dubitandi. — Communis modus loquendi theologorum est, praedestinationem esse partem providentiae, ut est apud divum Thomam, 1. part., quaest. 28, art. 4, et q. 6, de Verit., art. 1, et in 1, dist. 40, quaest. 4, art. 2, Capreolum ibi, quaest. 1, art. 1, concl. 2, Durandum, quaest. 1, num. 6, Marsilium, q. M. Quae locutio nonnullam difficultatem habet, quia tam providentia quam praedestinatio est actus divinae voluntatis vel intellectus: uterque autem, simplicissimus est: quomodo ergo ratio totius et partis inveniri in eo potest. Interrogo etiam dequo genere et modo partis hoc intelligatur. Aut enim est pars integralis, et hoc non, quia nulla est ibi quantitas, ad quam haec ratio partis spectet, vel est pars subjectiva, et hoc etiam non, quia ibi non est aliqua ratio communis, sed providentia Dei unica est et singularissima. Multoque minus aliae rationes partis et totius hic possunt accommodari.

9. Prior modus dicendi. — Duo possunt hic esse dicendi modi: nam providentia et praedestinatio considerari possunt, vel ex parte objectorum seu materiae circa quam versantur, vel ex parte ipsius divini actus: et ex utroque ca7pite potest illa habitudo exphicari. Prior ergo modus dicendi est, praedestinationem esse partem subjectivam providentise. Nam providentia concipitur a nobis tanquam quoddam genus vel ratio communis et abstracta, cujus species particularis est praedestinatio. Nos enim, sicut distinguimus in Deo plures actus ratione distinctos, ita possumus ab illis communem rationem abstrahere, et sub illa subjectivas partes concipere. Ita enim distinguimmus plures ideas a quibus rationem communem ideae abstrahimus, et sub illo concepto ideam hominis, leonis, etc., quasi specie distinguimus. Sic ergo in praesenti, distinguere possumus plures providentias ratione distinctas, naturalem et supernaturalem, et inter supernaturales , unam sufficientem non electorum, aliam efticacem electorum, quae est praedestinatio. Atque ita praedestinationem vocari partem providentiae, tanquam speciem ejus, nam species est pars subjectiva generis. Qui modus dicendi est probabilis et facile sustineri potest. Quia hae nostrae locutiones de Deo semper intelliguntur, seclusis imperfectionibus, et ideo ad illam sufficit distinctio rationis inter actus DEI.

3. Posterior modus. — Alter modus dicendi, quem indicat D. Thomas, et magis explicat Cajetanus est, praedestinationem esse partem quasi integralem providentiae, non quidem ex parte actus divini propter simplicitatem ejus, sed ex parte objectorum in quibus extensio quaedam et multitudo ac varietas invenitur, et ideo ratio paxtis et totius integralis in eis facile concipi potest. Differt ergo praedestinatio a providentia, quod materia providentiae latius patet, complectitur enim res omnes rationales et irrationales, naturales et supernaturales: et complectitur media sufficientia et effticacia. Praedestinatio autem solum circa quamdam partem hujus materiae versatur, ut ex dictis patet, quia solum respicit finem supernaturalem, ut infallibiliter consequendum, a quibusdam creaturis intellectualibus per efficacia media. Recte igitur ex parte materiae dicitur esse pars quasi integralis providentiae. Qui etiam modus dicendi et verus et facilis est. Et in hoc magis probatur quod in eo spectatur divina providentia, non ut ratio aliqua communis, sed ut una, singularis ac comprehensiva ratio, ad quam omnia illa objecta comparantur, sicut partes materiae circa quam ipsa providentia versatur. Et ratio hujus unitatis reddi potest, quia providentia respicit omnes illas res, ut inter se connexas et ordinatas, ratione cujus connexionis non potest ita distingui una providentia circa unam partem materiae, quin includat aliquo modo habitudinem ad alias, et ideo tota collectio omnium illarum rerum seu materiarum habentium inter se connexionem, est veluti unum objectum unius simplicissimae providentiae. Sic enim ex unione objecti plures materias complectentis, solemus nos unitatem habitus vel actus mentis desumere. Et quamvis negari non possit quin per inadaequatos conceptus possimus nos illam providentiam partiri in ordine ad diversas partes materialium objectorum: tamen non concipimus ilias rationes tanquam plures providentias, sed tanquam partes unius providentiae: quas tamen partes secundum rem invenimus tantum in objectis seu materia: non vero in ipso actu Dei. Et secundum hanc rationem partis, dicitur praedestinatio esse pars providentiae, ex parte objectorum, non ex parte actus.

4. Quomodo praedestinatio includat omnem provadentiaum. — Hinc vero ulterius addere et inferre possumus, praedestinationem quodam modo includere totam providentiam, loquendo generalius de praedestinatione, ita ut Christi praedestinationem comprehendat. Nam licet objectum inadaequatum providentiae directe plura includere videatur, quam praedestinationisobjectum, nihilominus praedestinationis objectum est et principale, ac primarium et tanquam finis, ad quem omnia alia referuntur aliquo modo. Unde sicut in scientiis objectum primarium, si tale sit, ut ad illud reliqua referantur, solet etiam adaequatum aliquatenus reputari, si non in recto (ut aiunt) et directe, saltem in obliquo et reductive; ita hic objectum praedestinationis potest aliquo modo dici adaequatum totius providentiae, ac proinde praedestinationem in se totam providentiam includere. Favetque illud Pauli 4, Cor. 3: Omnia vestra sunt, vos autem Christi, Christus vero Dei : Significat enim, totam providentiam tendere ad salutem electorum, et hos ad Christi gloriam, ac tandem omnes electos cum ipso Christo ad DEI gloriam ordinari. Sic Matth. 24, effectus ille providentiae , abbreviandi , scilicet dies persecutionis Antichristi, propter electos dicitur esse. Et Augustinus, Ps. 54, de malis ait: /deo vivere, ut corrigantur, vel ut per eos boni exerceantur. Est autem vivere effectus providentiae, quem ad praedestinationem Augustinus reducit. Et ideo theologi aiunt, mundum esse duraturum donec praedestinatorum numerus impleatur. Sic ergo praedestinatio quodam modo totam providentiam complectitur, quamvis simpliciter et secundum objecta directa, providentia latius pateat, et sic praedestinatio sit illius pars.

5. Duae alie differentie. — Prior. — Praeter hanc vero differentiam, praedestinationem et providentiam, duae aliae notari possunt, quae ipsarum rationes magis explicabunt. Prior est, quia praedestinatio habet infallibilem consecutionem particularis finis ipsius praedestinati: providentia vero non includit infallibilem consecutionem finis particularis cujuscumque creaturae, cui per illam profitetur. Non quod providentia necessario excludat hanc consecutionem, sed quod non illam necessario includat : interdum enim assequitur finem, interdum non assequitur. Hanc differentiam constituit expresse D. Thomas, q. 6, de Veritate, art. 2, et in 1, dist. 40, q. 4,et attente legatur, 1 part., q. 23, art. 3, idem docet. Item Agidius in 1, d. 39, quaest. 2, ubi etiam Durandus, q. 3, et d. 40,q. 1, ubi etiam Capreolus et Marsilius in 1, q. 40, et Sylvester 1n Conflato, q. 22. art. 2.

Prior differentia probatur quoad primam partem. — Et prior quidem pars certissima est, ut patet ex omnibus dictis et ex Paulo ad Roman. 8, et ex illo verbo Augustini, de Bono persever., c. 14, quibus certissime liberantur, cum infinitis similibus. Unde autem oriatur haec certitudo et infallibilitas praedestinationis, in discursu materiae late dicendum est. Nunc breviter dicitur, absolutam certitudinem eventus futuri oriri formaliter ex absoluto proposito divinae voluntatis, supponere autem scientiam conditionatam infallibilem futurorum contindgentium, de qua jam dictum est.

6. Quoad secundum partem non placet Cajetano. — Antequam probem alteram partem, referam opinionem Cajetani, qui, 1 p., q. 22, art. 1, negat in hoc differre providentiam a praedestinatione. Vult enim, ad perfectionem divinae providentiae pertinere, ut infallibiliter consequatur finem particularem ad quem ordinat quamcümque creaturam. Dicitque, divum Thomam retractasse sententiam, eo quod ibi dixerit, Deum omnibus providere et quod providet, eo modo, quo ab ipso providetur in- fallibiliter fieri. Ratio ejus est, quia alias divina providentia deficeret et frustraretur, quod imperfectionis esset. Nam in omni artifice, vel gubernatore imperfectio est non assequifinem, quem intendit, et non applicare media ad hoc ipsum efficacia. Probatur, quia vel hoc provenit ex ignorantia talium mediorum, vel ex impotentia ad applicandum illa, si ea novit: nam si scientia et potentia adsunt, non potest deesse voluntas, si finis revera intenditur : ergo si Deus intendit finem suae providentiae, velillum infallibiliter assequitur, vel impotens est, aut ignorat media, quibus certissime est, comparandus.

7. Sed admittendum esse wt certam inductione probatur. Nihilominus differentia posita mihi videtur certa, et probatur imprimis inductione quadam. Etenim negari non potest, quin Deus habeat supernaturalem providenuam circa homines, qui non salvantur, quam illis praebet, ut supernaturalem finem assequantur, ad quem illos creavit, et ordinavit: et tamen in eis talis providentia non habet hunc effectum, seu finis particularis consecutionem : ergo non est hoc de ratione providentiae. Consequentia est evidens. Antecedens autem certissimum est, ut docet divus Thomas, quaest. 23, art. 3, et constat ex vulgaribus locis Scripturae, Vult omnes homines salvos fieri, et illuminat omnem hominem, etc. Et dicemus late, infre libro quarto, tractando de providentia supernaturali circa homines non electos. Idem videre licet in agentibus naturalibus. Saepe enim deficiunt a consecutione suorum finium particularium, inde enim proveniunt monstruosi effectus, qui dicuntur peccata naturae, et causales respectu agentis particularis, quia sunt praeter intentionem ejus. Haec autem agentia naturalia tendunt in suos fines, ordinata a primo agente, et ab eodem habent providentiam accommodatam ad eosdem fines consequendos : ergo in illis etiam non habet providentia infallibilem consecutionem particularis finis.

8. Ratio a priori ob quam providentia non dicitur includere infallibilitatem. — Ratio autem a priori est, quia (ut dicebam,) duo sunt, ex quibus infallibilitas oriri potest. Primum est intentio talis finis existens in voluntate Dei. Secundum est voluntas dandi media, quae Deus praenovit fore efficacissima ad talem consecutionem. Ex neutro autem capite habet providentia dictam infallibilitatem in tota sua latitudine. Prior pars probatur, quia non semper Deus intendit finem absoluta voluntate, sed vel simplici affectu, vel voluntate includente ahquam conditionem, quam Deus non absolute vult et a causa creata pendet, atque impediri potest : talis autem intentio finis non habet infallibilem connexionem cum ejus consecutione, quia hoc est proprium voluntatis absolutae. Quod totum videre licet in exemplo de reprobis, quatenus eis Deus gloriam intendit : . et idem est cum proportione in agentibus naturalibus. Hujus autem ratio est, quia Deus est liber et potest intendere particulares fines, prout voluerit. Adde, nihil amplius debitum esse ipsis agentibus particularibus, si in ordine ad connaturales fines considerentur. Nam respectu finis supernaturalis, neque tendentia ipsa in talem finem debita est, sed ex Dei hberalitate addita est naturae : ergo potuit Deus pro arbitrio suo non omnibus conferre talem ordinationem ex decreto absoluto, sed ex simplici tantum affectu, absque intentione omnino absoluta et efficaci.

9. Atque hinc facile patet altera pars, quia non semper Deus vult dare illa media, quae pranovit efticacia. Duobus enim modis medium redditur inefficax. Primo ex intrinseca conditione particularis agentis, quod liberum est et potest resistere, quam libertatem Deus conservare vult, nec tenetur illam semper ita praevenire, ut in alteram partem infallibiliter inducatur, satis enim illi providet, si sufficientia tribuat. Alio modo fit medium inefficax propter aliam causam extrinsecam impedientem, ut in naturalibus contingit, quod impedimentum non semper Deus auferre vult aut debet, cum sit provisor universalis. Propter quae recte dixit Dionysius, cap. 4, de Divinis nomin., circa finem providentiae non esse naturam interimere, sed unicuique subvenire, juxta exigentiam naturae suae et unamquamque rem sinere operari accommodate ad naturam suam : ergo ex nullo capite habet providentia illam consecutionem infallibilem.

10. Ad fundamentum Cajetani respondetur. —CUnde facilis est responsio ad fundamentum Cajetani, nam hoc non provenit ex impotentia, vel ignorantia, sed ex libertate divinae volIuntatis, et quia hoc est etiam magis consentaneum rebus ipsis et muneri universalis gubernatoris. Neque inde sequitur, Deum nullo modo intendere talem finem, sed solum non intendere efficaciter, quod verum est. Nec propterea dicendum est, providentiam divinam frustrari: nam, quod deficit ab uno ordine divinae providentiae, in alium incidit. Ut peccator, qui deficit a praemio, incidit in vindictam. Quo modo dixit Augustinus, in Enchirid., cap. 11, Deum non permittere mala, nisi ut inde eliciat bona,quod late etiam habet Damascenus,lib. 2, de Fide, cap. 29.

11. Providentia nunguam deficit omnino ab universali fine. — Unde tandem observare oportet, quod licet providentia interdum non assequatur finem particularem, nunquam tamen omnino deficit ab universali fine ipsius providentiae, quia ut Ecclesia dicit: Deus in sua providentia non fallitur. Nam quoties particularis causa suum finem assecutura non est, Deus id non ignorat, neque etiam id fit sine ejus permissione, quam permissionem refert ad alium finem pertinentem, vel ad finem totius universi, vel ad manifestationem alicujus attributi divini. Ac denique omnia refert ad laudem et gloriam suam, qui est universalis tinis providentiae, qui semper efficaciter intenditur. Solum ergo hoc necessarium erat ad perfectam providentiam, et est sufficientissimum. Atque ita fit, ut divina providentia, simpliciter loquendo, nunquam frustretur. Et in eodem sensu verum est, quod D. Thomas dixit: Omnia ita evenire, sicut a Deo providentur : nam quae providentur effticaciter et ex divina voluntate absoluta, eveniunt eodem modo, quo provisa sunt : quae vero tantum antecedenter, seu inefficaciter intenduntur, cum proportione providentur, quantum ad sufficientiam mediorum, et quantum est ex parte Dei: quantum ad effectum autem juxta cooperationem creaturae.

12. Secunda differentia inter providentiam et preedestinationem.—Providentia est rerum quee supponuntur. — Secunda differentia est, quia providentia supponit ordine rationis in mente, seu voluntate Dei existentiam illius rei, cui providet : praedestinatio vero per se illam non supponit, sed secum affert, seu includit. Explico priorem partem, nam sicut in praedestinatione diximus ex parte materiae esse duo: scilicet objectum, quod praedestinatur et terminus, ad quem praedestinatur : ita in providentia duo sunt: subjectum, cui providetur, et bonum, quod illi providetur, seu procuratur. Hoc secundum non supponitur futurum, sed per ipsam providentiam ordinatur ut sit: illud autem primum supponitur futurum, vel ut alii loquuntur, existens in praesentia aeternitatis. Quod recte docuit Nemesius, supra cap. 42. Ita enim comparatur in aeternitate ratio providentiae ad rem futuram, sicut in tempore executio providentiae, quae est gubernatio, ad rem in se existentem : gubernatio autem non est, nisi rerum jam existentium ; providentia ergo non est, nisi rerum, quae secundum ordinem rationis supponuntur futurae. Et confirmatur, quia providentia est de mediis, supponit ergo institutionem rei ad talem finem, ergo supponit etiam voluntatem creandi talem rem propter talem finem : et hoc est supponere in aeternitate rem illam ut futuram.

13. Praedestinatio supponat terminum, et objectum tantum wt possibile. — Hinc autem facile declaratur altera pars, quam supra tetigimus et huc remisimus, videlicet, quod praedestinatio nec terminum, nec objectum suum supponit futurum, sed possibile tantum, et per ipsammet praedestinationem ordinatur, ut sit. Quod sumo ex D. Thoma,q. 6, de Veritate,a. 1. Et declaratur optime in praedestinatione Christi, qui est exemplar totius nostrae praedestinationis, teste Augustino, lib. de Praedestin. Sanctor., cap. 15; nam praedestinatus est CHRISTUS ut homo, ut esset Filius Dei naturalis, antequam praedestinationem hic homo Christus ut sic, non supponitur existens, nec futurus in mente Dei, sed per ipsam praedestinationem ordinatus fuit, ut esset et ita esset, ut simul esset Filius Dei naturalis, ergo de ratione praedestinationis non est, quod supponat existentiam objecti. Quod etiam in nostra declaratur ex dictis : nam praedestinatio non supponit, sed intrinsece includit destinationem ad tinem, praeconceptam in mente praedestinantis: sed ordinatio ad finem non supponit rem, quae ordinatur ad finem, jam existere, qui per eamdem voluntatem, per quam ordinatur ad esse propter talem finem. Unde cum finis sit primum in intentione, non potest res prius esse intentione, quam ad talem finem destinetur : agimus enim de fine propter quem res ipsa primo instituitur et de primo agente, qui non tantum ordinat rem ad finem secundum esse accidentale, sed etiam secundum primum esse substantiale.

14. Diluitur objectio. — Alia objectio. — Solutio. — Et ideo nihil obstat, si quis objiciat, aliquando rem institui propter unum finem et postea ordinari ad alium. Hoc enim est verum de fine secundario, non vero de primario: beatitudo autem aeterna, propter quam praedestinati creati sunt, est primarius finis et proprius eorum : et ideo non prius ordinati sunt ad esse per voluntatem creandi illos, quam ordinati fuerint, ut sint beati, per voluntatem glorificandi illos. Dices ut res creetur propter talem finem sufficit ordinatio in illum per voluntatem simplicem: et non requiritur desti- natio efficax. Respondeo, respectu hominum in communi id verum esse et patet in reprobis : in praedestinatis autem non datur duplex intentio et ordinatio in illum finem, una efficax et altera inefficax, sed tantum absoluta destinatio. Et ideo per hanc ipsam ordinati sunt ad beatitudinem, in codem signo, in quo ordinati sunt ad esse.

15. Voluntas creandi et eligendi preedestinatun unica est. — Ft religendi predestinatum unica, est. — Satisfit objectioni. — Oportet tamen animadvertere, quod sicut voluntas praedestinans ad finem non supponit voluntatem creandi praedestinatum, ita neque e converso voluntas creandi praedestinatum supponit voluntatem dandi illi gloriam, sed unica simplici voluntate ordinatur talis persona, ut sit propter talem finem. Ratio est, quia gloria aut beauitudo non praedestinatur in abstracto, vel (ut alii loquuntur) ut quod, sed praedestinatur alicui, cujus est forma et perfectio quod non fit, nisi quatenus aliqua persona praedestinatur ad illam : non potest autem aliquis praedestinari, ut sit beatus, quin intrinsece praedestinetur ut sit: ergo non potest illa voluntas esse prior altera secundum rationem.

16. Objectio. —Dices, quidquid est posterius in executione, est prius in intentione: et e converso, quod est in intentione prius, est in executione posterius : sed rem creari et esse, in executione est prius, quam beatificari : ergo in intentione fuit posterius : prius ergo voluit Deus hominem beatificare, quam creare. Respondeo maximam illam habere verum inter finem et media, quae non constituunt intrinsece ipsum finem, sed sunt causae extrinsecae seu efficientes consecutionis ejus. Non procedit autem inter subjectum et finem formalem: nam ex utroque suo modo constituitur intrinsece totalis finis. Ita vero comparantur persona, quae praedestinatur, et gloria ad quam praedestinatur : nam gloria est finis, cujus gratia, persona vero est finis, cui ipsa gloria procuratur : et ideo licet in tempore prius fiat persona, quam gloria, tamen in aeternitate non prius amatur gloria, quam ametur talis persona, et ideo nec prius amatur, quam ipsa etiam persona ametur et ordinetur, ut beata perpetuo sit.

PrevBack to TopNext