Text List

On this page

Caput 19

Prev

How to Cite

Next

Caput 19

Caput 19

Quomodo praedestinatio ad gratiam et supernaturalem gubernationem comparetur

CAPUT XIX. QUOMODO PRAEDESTINATIO AD GRATIAM ET SUPERNATURALEM GUBERNATIONEM COMPARETUR.

1. Praedestinatio videtur comparari ad gratiam ut causa ad effectum. — Quomodo haec duo inter se differant. — Alia differentia. — Haec comparatio necessaria visa est ad exactam, ac propriam praedestinationis intelligentiam, conferetque non parum ad intelligenda ea, quae de causis et effectibus praedestinationis dicemus. Àugustinus ergo, libro de Praedestinatione Sanctorum, c. 10, et de DBono persev., c. 14, hanc comparationem attingens, dicit, praedestinationem et gratiam comparari, ut causam et effectum. Quia preedestinatio (a) est gratie preparatio, gratia vero jam ipsa donatio. Unde infra dicit : Quocirca praedestinatio Dei, quae in bono est gratiee, est ipsius preparatio, gratia vero est ipsius predestinationis effectus. Ex qua doctrina Augustini duplicem differentiam inter praedestinationem et gratiam colligere possumus. Una est, quia differunt sicut aeternum et temporale: nam praedestinatio aeterpna est, gratia temporalis, ut est creatio. Unde ait ibidem Augustinus : Quod ait AposLtolus ipsius sumus factura creati in Christo Jesu in operibus bonis, gratia est : quod autem sequitur, quee preparavit Deus, ut in eis ambulemus, praedestinatio est, quee sine preescientia esse non potest. Potestque a simili declarari, nam ita se habet praedestinatio ad gratiam, seu gubernationem supernaturalem praedestinatorum propriam, sicut providentia ad gubernationem in communi comparantur, ut temporale et aeternum, teste D. Thoma, 1 p., q. 22, art. 1, ad 2, quia providentia dicit causam, gubernatio effectum: illa enim dicit rationem aeternam, per quam Deus gubernat, haec executionem ejus, quae in tempore fit. Ergo eoiem modo comparatur praedestinatio ad gloriam : nam sicut totum ad totum, ita pars ad partem. Undeidem divus Thomas, q. 23, art.2, dixit praedestinationem formaliter nihil ponere in praedestinato, causaliter autem ponere gratiam, quod sane facit in tempore, per supernaturalem gubernationem. Atque ex hac differentia videtur sequi alia, quia praedestinatio increata est, ut pote aeterna, gratia vero creata, ut nimirum temporale quid et factum. Utraque vero differentia nonnullam difficultatem habet, quae ad majorem hujus comparationis explicationem proponenda et breviter expedienda est.

2. Prima difficultas circa primum differentiam. — Secunda difficultas. — Circa primam ergo differentiam est imprimis difficultas, quia ipsamet praedestinatio est quaedam gratia: nam est quoddam naturale beneficium gratis homini collatum, et hoc est gratia. Nec enim hic gratia vocatur sola forma sanctificans, sed omnia dona supernaturalia et beneficia, quibus gloria comparatur. Unde non solum gratia est id, quod in homine intrinsece inhaeret, sed etiam multa extrinseca bona, si ad supernaturalem felicitatem conferant. Sic enim habere suasores ad bonum, et non habere suasores ad malum inter gratiae dona computavit Augustinus enarratione in Psal. 87, et lib. 50, homil. 13, ergo licet praedestinatio non inhaereat, praedestinatio est vera gratia, quia est magnum bonum ejus supernaturale et gratis collatum. Non ergo in universum differunt praedestinatio et gratia, sicut causa et effectus, sed etiam sicut duae gratiae, quae esse possunt causa et effectus, ita ergo potest comparari praedestinatio respectu sequentium gratiarum. Unde nec gratia erit semper temporalis, sed erit aliqua gratia aeterna. Deinde est alia difficultas circa eamdem partem, praesertim conferendo praedestinationem cum gubernatione electorum : quia duplex est gubernatio. ut ex D. Thoma supra colligitur, una activa, altera passiva : quaero ergo, de qua illarum differentia illa intelligatur ? Nam de passiva per se notum est, et esse temporalem et esse in his, qui gubernantur, nam est veluti passio, quae in patiente recipitur : haec vero non est ad rem, de qua tractamus, agimus enim de gubernatione, ut se habet ex parte Dei, atque adeo de activa gubernatione. At vero gubernatio activa videtur esse aeterna: non enim distinguitur a . providentia, ut sentit divus Thomas, prima parte, quaestione 103, articulo 6, 7 et 8 et patet, quia per eumdem actum aeternum, quo Deus ab aeterno praeparat beneficia electis, eos in tempore gubernat. Neque enim DEUS habet intra se aliam rationem gubernandi in tempore, praeter illam, quam ab aeterno concepit, aut decrevit : illa autem gubernandi ratio et gubernatio activa, est ergo aeterna, et non differt, etiam ratione, a praedestinatione et providentia, cum proportione sumptis.

Tertia difficultas circa aliam differentiam. —Tertio hinc oritur difficultas circa aliam ditferentiam, quia non omnis gratia creata est, ipsa enim praedestinatio est quaedam gratia increata, et gratia unionis est increata et Spiritus Sanctus ipse, quatenus in propria persona justis confertur, gratia quaedam vocari potest, sicut essentia divina, ut data beatis in ratione speciei intelligibilis, vere dicitur donum increatum.

3. Gratia tria significat. — Prima difficultas oriri videtur ex multiplici significatione hujus vocis, gratia, quam tradit D. Tho- mas 1, 2, quaest. 110, art. 1, ubi gratiam tria significare dicit, scilicet, vel amorem et benevolentiam, vel donum gratis datum distinctum ab ipso amore et ab illo procedens, ita ut prior dici possit gratia manens in conferente gratiam : posterior vero gratia transiens in eum, cum fit gratia : Vel recompensationem beneficii accepti, cum pro illa gratiam rependere dicimus. Et omissa pro nunc hac tertia significatione, quae libro sequenti nobis fortasse usu erit : duae primae ad praesentem diflicultatem expediendam faciunt. Nam in prima significatione concedendum est, praedestinationem esse quamdam gratiam : quod ibidem divus Thomas docuit, dicens : Quandoque ipsa eterna dilectio Dei gratia Dei dicitur, secundum quod dicitur etiam gratia preedestinationis, in quantun DEUS gratuito, et non ea meritisaliquos praedestinavit, seu elegit. Dicitur enim ad Ephes. 1: Preedestinavit nos in adoptionem ftliorum, in laudem gloriee gratie sue. Unde allegando hoc testimonium, videtur D. Thomas illud interpretari in eodem sensu, ita ut illa vox gratia in illis verbis significet gratuitam beneficentiam, quam Deus per praedestinationem, tanquam per maximam gratiam singulariter ostendit.

4. Quo sensu nomen gratiae usurpavit Augustinus loco citato. — Augustinus autem in definitione praedestinationis , et in differentia, quam constituit inter illam et gratiam, sumit hanc vocem in secundo significato, non quidem in tota amplitudine illius, quia multa sunt dona gratuita, quae ad praedestinationem non pertinent, sed quatenus significat dona gratuita, quibus certissime liberantur quicumque liberantur. Atque hoc modo sumpta gratia recte distinguitur a praedestinatione, tanquam effectus a causa, et tanquam temporale ab aeterno : Nam talis gratia est transiens, non immanens in Deo, nihil autem transiens extra Deum aeternum est, et necessario procedit a rationibus aeternis, et ab aeterna dilectione. Et ita est etiam intelligendus D. Thomas, dicta quaest. 23, articul. 2, ad 4.

Gratia etiam dicitur donwm in intrinseco consistens. — Adverto autem obiter, quod licet haec gratia dicatur transiens, non est necesse, ut semper, et in universum transeat in ipsum praedestinatum, ita ut in illo intrinsece recipiatur. Nam licet gratia intenta per praedestinationem maxime illa sit, quae intrinsece inhaereat praedestinato, juxta illud, elegit nos in ipso, ut essemus sancti, et illud, Preedestinavit nos in adoptionem filiorum, ad Ephes. 1. Nam haec adoptio, et vera sanctificatio per intrinsecam gratiam fit: sicut etiam conformitas illa cum Christo, de qua dicitur ad Rom. 8: Quos preedestinavit conformes fieri imagini Tlii sui. Nihilominus gratia, quae est effectus preedestinationis, et temporalis dicitur, latius patet, et interdum consistit in externis donis, aut causis, vel circumstantiis , interdum in auferendis malis, occasionibus, quae omnia egregie comprehendit Augustinus nomine beneficiorum , quibus electi certissime salvantur.

5. Atque hinc constat, ita comparari praedestinationem ad singularem gubernationem hominis praedestinati, sicut generalis providentia ad generalem gubernationem. Nam sicut gubernatio includit omnes actiones, et effectus, quibus Deus confert creaturis media necessaria, vel convenientia ad suos fines : ita illa singularis gubernatio includit omnem Dei actionem, per quam cum effectu perducit electos ad finem praedestinationis. Potestque singularis beneficentia vocari, quia complectitur omnia beneficia, quibus liberantur, quicumque liberantur. Unde, sicut gubernatio illa est effectus adaequatus providentiae : ita haec beneficentia est effectus praedestinationis, et sicut gubernatio est temporalis, et providentia aeterna, ita haec beneficentia temporalis est, et praedestinatio aeterna.

6. Satisfit secundae difficultati. — Gubernatio Dei etiam activa distinguitur a preedestinatione. — Actio transiens qua Deus gubernat est ut creaturis, et temporalis. — Cum autem in secunda difticultate quaeritur de quaque gubernatione sit sermo, an de activa, vel de passiva ? posset uno verbo responderi, esse sermonem de passiva, et de transeunte extra Deum, sicut de gratia dictum est. Nam sicut Augustinus de hac gratia estlocutus, cum illam a praedestinatione distinxit, ita nos loqui possumus de beneficentia et gubernatione , quae Dei esse dicitur, non intrinsece (ut sic dicam), sed emanative, id est, non quia sit in Deo, sed quia est a Deo. Et hoc sensisse videtur D. Thomas, dicta q. 23, artic. 2 ad 3, ita distinguendo inter praedestinationem et gubernationem, seu gratiam sicut inter praeparationem, activam et passivam. Addimus vero, etiam loquendo de activa gubernatione, aliquam esse differentiam constituendam inter ipsam, et praedestinationem, saltem haec, quod una est simpliciter aeterna, ut de praedestinatione diximus, altera simpliciter temporalis, ut de gubernatione explicabimus. Quod, ut distinctius faciamus, adverto, in activa gubernatione tria posse considerari : primum est actio transiens, per quam fiunt effectus gubernationis in creaturis. Secundum est ars divini intellectus, quae dirigit illam actionem. Tertium est actus voluntatis movens ad illam actionem. De primo est res controversa, an illa actio sit in creaturis, vel sit in Deo ipso. Ego vero existimo esse in creaturis. Unde si gubernatio activa pro hac actione sumatur, manifestum est distingui a praedestinatione, et providentia, non solum ratione, sed etiam re, et tanquam creatum ab increato, et tanquam temporale ab aeterno. D. Thomas autem, dicta q. 23, art. 2, gubernationem dicit esse executionem providentiae, et nihilominus subjungit, illam esse passive in gubernatis, active autem in gubernante. Unde vel loquitur de gubernatione activa in hoc sensu, vel non certe constituit hanc actionem in 'ipso DEO agente. Et tamen etiam hoc modo activa gubernatio licet increata sit, utpote intra Deum existens (ac proinde in hoc non differens a providentia, et gubernatione), nihilominus distingui potest ratione per respectum ad creaturas. Quia praedestinatio, vel providentia, non dicit respectum actualiter influentis, quem dicit activa gubernatio. Et ratione hujus diversae habitudinis, etiam possunt distingui tanquam temporale, et aeternum: quia illa habitudo rationis ad ereaturam, ut actu influentis in illam, temporalis est. Sicut creatio activa sub ea denominatione temporalis est, etiamsi actio ipsa realis in Deo ipso constituatur.

7. Ars intellectus divini directva gubernaLtionis est ipsa activa gubernatio , et ratione tantum connotati differunt. — Circa secundum, scilicet artem, seu rationem existentem in divino intellectu directivam hujus actionis, dicendum sine dubio est, eamdem omnino artem divini intellectus esse providentiam et gubernatiorem activam , solumque differre, quod gubernatio videtur connotare actualem relationem causae influentis, quam non . dicit providentia : Sicut eadem ars est, per quam homo novit, quomodo scribendum sit, et per quam actu dirigit manum, quando scribit , solumque in nobis possunt differre tanquam habitus, et actus, quae distinctio in DEO locum non habet. Qui vero praeter artem ponunt in intellectu imperium exequendi, fortasse in eo distinguent gubernationem. activam a providentia : nos vero actum illum non agnoscimus, qui distinctus sit a judicio practico artis, vel prudentiae. Et ideo illa duo non distinguimus , tanquam duo attributa, vel duos actus in mente Dei. Quod plane sensit D. Thomas, 1 part, quaest. 103, articul. 6, dicens in corpore, et ad primum: ProvidenLium esse ipsum rationem gubernationis, utique quantum ad internum actum, quem ponit in Deo. Nam per habitudinem actualis causse, vel actionis, distingui possunt ratione, imo tanquam aeternum et temporale, sicut de creatione activa, et de omni actione Dei ad extra dictum est.

8. Praedestinatio differt ratione a gubernatione prout dicit voluntatem emecutivam.—Circa ultimum membrum de voluntate divina, quatenus vel praedestinationem constituit, aut ingreditur, vel principium est executionis, et gubernationis ad extra, distingui possunt duo ordines actuum in voluntate divina, juxta superius dicta. Unus est ordo intentionis, alius est ordo executionis: et prior dici potest pertinere ad praedestinationem, posterior vero ad executionem et gubernationem. Atque ita praedestinationem, et singularem gubernationem activam, inter divinam voluntatem existentem, distingui inter se ratione, non tamen, ut creatum ab increato, cum utraque sit intra Deum: nec ut temporale ab aeterno, utraque enim eeterna est, sed solum, ut praeparatio, et principium proximum executionis. Potest vero illamet voluntas executiva considerari, et secundum se, ut est aeterna absque ullo respectu, vel denominatione temporali, et prout actu influens, vel denominata in ratione actu gubernantis, et benefacientis, ab actione ipsa, vel relatione, quae in creatura existit : et ita potest dici, sub priori ratione ad praedestinationem pertinere, quia hoc modo considerata, etiam pertinet ad praeparationem aeternam ex parte Dei : sub posteriori autem spectare ad gubernationem, et beneficentiam seu gratiam. Atque ita etiam distingui ratione gubernationem activam a praedestinatione, vel providentia, non quidem ut creatum ab increato, quia semper actus ipse voluntatis Dei increatus est, sed relatione, vel denominatione nostra, ratone cujus etiam differunt, ut temporale et aeternum, temporale (inquam) quoad denominationem, vel habitudinem rationis, non quoad entitatem ipsam, ut jam satis declaratum est.

9. Expeditur tertia difficultas. — Aliquorum opinio. — Gratia dici potest increata et creata. — CGratia increata datur conjuncta domo creato. — Ad tertiam difficultatem circa secundam differentiam, quod gratia differat a praedestinatione tanquam creatum ab increato, aliqui omnino contendunt, nullam esse posse gratiam increatam, propter modum loquendi Augustini, dicto lib. de Praedestinatione Sanctorum, cap. 10. Ego vero imprimis assero, loquendo de gratia in tota sua generalitate , et nt abstrahit ab illis duabus significationibus, quas supra ex sancto Thoma notavimus, sic dari posse aliquam gratiam increatam. Expresse enim divus Thomas, dicta quaest. 110, art. 1, in 1, 2, ipsam dilectionem aeternam Dei gratiam vocat. Et eodem modo loquitur CGaspar Casalius, libro de Quadripartita justitia, cap. 4. Nec obstat contra hanc partem Augustini testimonium, quia non loquitur de gratia in tota sua latitudine, sed in significatione magis limitata, distinguendo illam a praedestinatione, et dilectione aeterna, ut ex textu constat. Addo vero ulterius, etiam gratiam, ut est donum gratuitum, posse esse aliquo modo , seu aliqua ex parte increatam: non solum in gratia unionis, ubi res est clara, sed etiam in gratia justificationis. Quia certum est apud theologos , ipsammet personam Spiritus Sancti esse donum, quod datur justis speciali quodam modo cum justificantur, ita ut non solum dona creata illis dentur, sed etiam donum increatum, ut in fine sequentis tractatus ostendemus. Et in patria datur beatis ipsa essentia divina, non solum, ut objectum terminativum visionis, sed etiam, ut compriscipium adjuvans ad visionem per modum speciei. Et in via gratia adjuvans interdum esse potest Deus ipse, ut per se ipsum juvans, et confortans nostram facultatem. Verum quidem est, hanc gratiam increatam nunquam donari nobis, nisi, ut conjunctam alicui dono creato, vel mediante illo : hoc tamen non obstat , quominus donum ipsum increatum gratiae denominationem recipiat, cum vere detur, et gratis detur, et ex amore supernaturali detur. Sic enim ipse Filius Dei, quatenus nobis datus ex singulari DEI dilectione , Joann. 3, dicitur ab eodem Joanne, cap. 1, eratia pro qua, id est, propter quam omnem aliam gratiam recipimus, sic enim illud interpretor : Et gratiam pro gratia. Fateor ergo, non omnem gratiam, etiam a praedestinatione distinctam, esse donum creatum ; neque contrarium unquam dixit Augustinus. Semper tamen id, quod increatum est, recipit denominationem gratiae, sub aliqua habitudine, vel denominatione temporali, quoad illam semper differt a praedestinatione, ut temporale ab aeterno, quoad summum potest ex Augustüni doctrina colligi. Unde etiam dici potest, nihil denominari gratiam hoc modo, nisi vel creatum sit, vel conjunctum alicui dono creato: Hoc autem ad praedestinationem , ut sic, necessarium non est.

PrevBack to TopNext