Text List

On this page

Caput 20

Prev

How to Cite

Next

Caput 20

Caput 20

Quomodo praedestinatio ad librum vitae comparetur

CAPUT XX QUOMODO PRAEDESTINATIO AD LIBRUM VITAE COMPARETUR.

1. Divus Augustinus, libro 10, de Civitate, cap. 15, praedestinationem significat esse ipsum librum vitae, de quo frequens est in Scriptura mentio, dicens : Non Deum liber iste commemorat, ne oblivione fallatur, sed predestinationem significat eorum, quibus eterna daLDitur vita. Divus autem Thomas, 1. part., q. 24. artic. 1, ad A4, existimat, praedestinationem distingui ratione a libro vitae, quia praedestinatio supponitur ad librum vitae per modum objecti, seu materiae circa quam, quia in libro vite, id est, notitia, scribuntur, id est, cognoscuntur , quia predestinati jam sunt. Nam ut, in citato loco, Augustinus ait: lVon nescit Deus, et in hoc libro legit ut sciat, sed potius ipsa ejus praescientia de illis (id est, preedestinatis) que falli non potest, liber est vita. Ob hanc ergo causam, ad complementum hujus libri, necessarium visum est, hanc etiam comparationem facere : et obiter simul explicare totam illam quaest. 24, divi Thomse, et metaphoram illam libri vitae, et modos aliquos loquendi divinae Scripturae circa illam.

2. Liber vite mentis notitiam et preescientium significat. — Liber vite in Scriptura et cum addito et sine addito usurpatur.—Ut ergo a metaphora libri vite incipiam, certum est mentis notitiam, seu praescientiam significare. Quam, ut explicem, adverto, solere in Scriptura nomen hoc liber metaphorice sumptum, interdum poni absolute et sine addito, ut Daniel 12: n illo tempore salvabitur pognlus tuus omnis, qua inventus fuerit in libro. Exod 32: S non facis, dele me de libro, quem scripsisti. Seepius vero poni cum adjunctione vite, ut Apocal. 20: Quicumque non est incentus in libro vitee scriptus, missus est in staguum ignis. Aliquando vero duplex determinatio additur, ut Apoc. 291: Non intrabit in eam, nisi qui scriptus est in libro vitee agni. Aliquando etiam reperimus in sacra Scriptura, librum justorum, ut Josue 10. Item aliquando ponitur haec vox in singulari, ut citatis locis et aliis infra adducendis : aliquando vero in plurali : et quoties in plurali ponitur, absolute et sine determinatione poni- tur, ut Daniel 7: Judicium sedit et libri aperti sunt, et Apocalypseos 20: Vidi thronum magmun et candidum, et super eo sedentem, et omnes mortuos stantes in conspectu agni, et vidi libros apertos, etc., etinfra : Et judicati sunt mortua ex his, que scripta erant in libris.

3. Prima opinio circa librum vitee — Non placet. — Hinc ergo orta est varietas in exponenda significatione, vel metaphora illius vocis, quam hic breviter referre et veram expositionem ponere, videtur ad nostram quaestionem expediendam necessarium. Primo igitur aliquibus visum est, non semper in hujusmodi sacrae Scripturae locis accipi metaphorice nomen libri, sed interdum proprie, pro materiali libro scripto. Beda enim, Apoc. 20, per libros in die judicii aperiendos, intelligit libros Scripturae sacrae, quia tunc patebit verissima esse, quae de illo die Scripturae docuerant. Quae tam expositio, quod ad illum locum spectat, non videtur apta , nam subditur: Zft Judicati sunt mortui ea his, que scripta erant in libro secundum opera ipsorum. Nam autem videntur judicandi ex his, quae scripta sunt in Scriptura sacra, quianec ibi sunt scripta omnia judicandorum opera, nec poenae singulis operibus respondentes : utrumque autem est scriptum in mente Dei.

4. Secunda expositio. — Aliter Burgenius, in locum Exod. 32, putat, ibi esse sermonem de libro, non per metaphoram, sed cum proprietate, id est, de quodam libro, in quo scribebantur insignia facta illustrium personarum populi Israel. Cui videtur favere Hilarius, in id Psalm. 68 : Deleantur de libro viventium. Et hunc putant aliqui esse librum justorum, de quo fit mentio in libro Josue et Regum.

5. Rejicitur. — Sed neque illo loco videtur satis accommodata proprietas illius vocis : tum quia ibi dicetur, de libro quem scripsisti, Mle autem liber virorum illustrium non videtur fuisse peculiariter a Deo scriptus, imo tunc nullus erat materialis liber singulariter a Deo scriptus, quia nondum erant Scriptura : tum etiam, quia statim Deus subjungit : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo. Ubi etiam illa particula, meo, habet eamdem vim et indicat altiorem esse librum, et peculiari modo divinum et quasi per antonomasiam librum Dei appellatum, quae omnia adaptari non possunt ad materialem librum.

Tertia expositio. — Vem significatur illis verbis, neminem deleri ab illo libro, nisi per peccatum, quod maxime convenit libro justorum scripto in mente Dei. Posset quidem dici liber ille metaphorice intelligendus, non tamen pro libro ad praedestinationem, vel justitiam coram DEO pertinente, quia sic nimium videretur excessisse Moyses in sua petitione: sed pro libro, in quo Deus apud se recensuerat duces et principes illius populi, in cujus capite Moysen posuerat, ita ut sensus sit, vel fac hoc, vel aufer a me hoc munus, in quo me constituisti : quo ablato deleretur de libro illo. Estque satis probabilis expositio.

Quarta expositio Augustini. — Non est tamen contemnenda expositio Augustini, quaestione 247, in Exodum, ut de libro etiam spiritualis vitee intelligatur et per exagerationem; quasi dixerit Moyses, aut hoc fac, aut non me nunera inter amicos tuos. Non quod id voluerit, aut vere elegerit, sed ut significaret. tam impossibile esse, ut non speraret a DEO id, quod petebat , quam ut timeret privari amicitia ejus, sine culpa.

6. Quinta interpretatio ejusdem Augustini. —fNon satisfacit. — Sexta empositio. — Non probatur. — Verior eapositio. — Supponimus ergo ut verius, locutionem illam esse metaphoricam. Ipsa enim metaphora etiam varie explicatur. Et imprimis de libris in pluralh dictis, Augustinus 20, de Civitate, capit. 14, exponit , libros aperiendos in die judiceii, esse sanctos ipsos et electos, qui ad judicium cum Christo venient. Dicuntur autem libri, quia in eorum vita et moribus observantia praeceptorum Dei cognoscetur, et constabit fuisse possibilem hominibus, et ita per illorum comparationem alii judicabuntur et condemnabuntur. At, licet metaphora sit ingeniosa, non videtur accommodata locis sacrae Scripturae, ubi invenitur: nam in Apocalyps. 20, statim subditur : Zt judicati sunt mortui em his, quae scripta erant in libris, secundum opera apsorum. Agitur ergo de libris, in quibus scripta sunt talia opera. Unde alii per libros conscientiam omnium judicandorum intelligunt , in quibus singulorum opera, sive bona, sive mala demonstrabuntur. Quae metaphora probabilis etiam est, et itanon improbatur a Hieronymo, Daniel 7, sed non omnino probatur, quia re vera in conscientiis hominum non manent scripta omnia ipsorum opera, sed facile oblivionis traduntur. Et quamvis Deus tune sua omnipotenti virtute, unicuique daturus sit actualem et evidentem notitiam omnium, quae in hac vita gessit, juxta illud Pauli ad Roman. 2: Testimoniwm reddente illis conscientia ipsorum, etc. In die cum judicabit Dominus occulta hominum ; tamen illud non tam erit aperire libros jam scriptos, quam illos de novo scribere, vel quasi transcribere in notitiis singulorum. hecte igitur librorum nomine intelliguntur illi, qui in notitia et mente Dei indelebiliter manent conscripti.

7. Cur libri pluraliter dicantur, et quid in eis scriptum sit.—DPrima sententia Hieronymi. —Sed cur libri in plurali appellantur, cum notitia Dei una et simplicissima sit? quae item res, vel personae in illis libris descriptae sunt ? Quoad priorem interrogationem attinet, facile ac generatim responderi potest, et librum illum in re esse unum, propter simplicissimam Dei notitiam, quod significatur, cum absolute in singulari nominatur : ut in Psalm. 130 : In libro tuo omnes scribentur. Ex virtute, ac ratione esse plures, quatenus plurium hominum vel etiam ordinum, tam angelorum, quam hominum facta continent. In particulari vero respondendo simul ad alteram interrogationem , ait Hieronymus in Daniel 7, illos libros esse duos, unum bonorum cum suis bonis operibus, alterum malorum, cum peccatis eorum et priorem ait esse librum vitae, posteriorem vero consequenter indicat esse librum mortis. Quia vero Scriptura non tribuit Deo librum mortis, (ut infra cum divo Thoma dicemus) subjungit divus Hieronymus, librum bonorum esse in Deo, librum autem mortis esse in diabolo, tanquam accusatore illorum, Apocalypseos 12, et ob hanc causam nomina bonorum dici, scripta esse in coelis, Lucae decimo ; de malis autem dici: Hecedentes a te in lerra scribentur, Jerem. 17, Quia veroin Apocalypsi dicitur, mortuos judicatos esse ex his, quae scripta sunt in libris, verisimile profecto est, libros illos omnes esse in DEO, quia, ut ex Augustino supra referebam, Deus non legit in aliquo libro extra se, ut judicium ferat : igitur libri per quos judicat, non sunt extra notitiam ejus.

8. Secunda sententia. —E ideo alii simpliciter fatentur, dari in DEO librum malorum, sicut bonorum et mortis , sicut et vitae. Quod significare visus est Basilius, Isai. 4, ubi cum dixisset esse in coelesti Jerusalem librum, in quo electi spiritualiter scribuntur ad vitam , subjungit, necessarium esse scire: Utrum ne sint quidam, qui scribuntur quidem, non item ad vitam, sed juuta sententiam Jeremiee dicenLis, desertores in terra scribentur. Juvta hnnc igitur sensum duce intelligi debent scriptiones ; wna eorwn est qui ad vitam, alia eorum est, qui scribuntur ad perditionem. Verum est, non satis exprimere Basilium utramque scriptionem esse in Deo, nam potius allegando Jeremiam ait, malos in terra describi, Nazianzenus etiam, orat. 9, ad Julianum, num. 41, librum viventium, pereuntiumque commemorat: qui juxta supra dicta, facile possunt ratione disUngui, et consequenter propriis nominibus appellari. Et in eamdem sententiam facit, quod dicit Futhymius, in id Psal. 68: 7n libro tuo omnes scribentur, metaphoram libri absolute positam in sacra Scriptura significare solere generalem praescientiam, in qua, tam boni, quam mali scribuntur. Unde eadem praescientia et per modum unius libri in singulari interdum significatur, propter simplicitatem et unitatem ejus: interdum per modum plurium, propter diversitatem objectorum et personarum. Ratione item hoc suadetur, quia non est dubium, quin reprobi sint praesciti a Deo. Cur ergo eorum praescientia, claraque notitia non recte per metaphoram, liber appellabitur ? Quod si ita est, profecto liber mortis recte dicetur, quia qui in illo scripti sunt, non nisi ad mortem secundam sunt praecogniti. Respondet D. Thomas metaphoram libri non ita ad hanc praesscientiam , sicut ad illam electorum accommodari, quia licet scribi in illo libro soleant, qui admittuntur ad militiam, vel ad societatem, aut rem publicam, non tamen confici solet liber, in quo scribantur, quia militia republica, vel societate expelluntur. Sed contra hoc est, quia in recta gubernatione, non solum sit catalogus eorum, qui digni sunt praemio, sed eorum, qui poena et praesertim morte plectendi sunt.

9. Resolutio. — Verumtamen, licet de re significata nulla possit esse controversia, cum constet in Deo esse praescientiam electorum et reproborum, et esse unam ratione diversam ab alia: nec etiam loquendo de possibil (ut sic dicam) negari possit, quin metaphora illa libri, vel librorum possit ad utramque praescientiam accommodari , tamen loquendo de usu Scripturae, probabilius est, in ea non esse usum illius metaphorae ad significandum specialiter librum reproborum, quod sit in mente, vel notitia DEI. Reperimus quidem in Scriptura totam praescientiam Dei appellatam librum absolute et sine adjectione ulla, ut videtur clarum in illis verbis Psalm. 68: Et in libro tuo omnes scribentur. De quo libro intelligendum est illud, quod Ecclesia in prosa defunctorum ait: Liber scriptus proferetur, in quo totum continetur, unde mundus judicetur. Nam in illo libro, non tantum personae judicandae , sed etiam omnia illarum opera describuntur , ex quibus judicandae sunt. Nihilominus tamen, interdum etiam liber absolute dictus significat prasscientiam electorum, ut evidenter constat ex verbis Danielis duodecimo : 7n illo tempore salvabitur pogulus tuus omnis , qui scriptus fuerit in libro. Si enim ibi liber in illa generalitate acciperetur, non esset verum dicere salvandos iri omnes, qui in illo libro fuerint descripti: saepius vero illa metaphorica vox accommodatur solis praedestinatis, per adjunctionem aliquam, ut ad Philip. 4: Quorun nomina sunt in libro vite, quam ponit Paulus, ut specialem praerogativam illorum Sanctorum, de quibus loquebatur: nulla autem esset, si omnes etiam reprobi in illo libro scripti essent. Et idem est sensus aliorum locorum, in quibus eadem particula additur.

10. Unde obiter colligo, illam particulam, cite, non significare (ut ita dicam) chartam, vel materiam, in qua scriptio illius libri facta est, sed objectum, seu terminum scriptionis talis libri, ita ut non dicatur liber vitae, quia in ipsa vita per essentiam scriptus sit. Hic enim sensus est violentus, magisque quadrare potest ad illa verba Lucae 10: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in celis. Nam coelorum nomine significari videtur ipsa essentia Dei, quae est coelum per essentiam, seu nominando contentum a continente, vel locatum a loco et designando chartam illius scriptionis. Át cum dicitur liber vitae, non hoc significatur, sed objectum, id est, quinam in libro illo describantur , scilicet qui vitam et salutem consequuntur. Ouia si liber vitae denominaretur ex eo, quod in Deo est, qui est ipsa vita, etiam reprobi essent scripti in libro vitae. Augustinus autem 20, de Civit., cap. 14: Legit liber vitee, uniuscujusque, et ita vitam illam esse putat, quam hic gerimus, id est, opera hujus vitae. At particula illa Uniuscujusque, non est in textu, et ideo non cogit, nec etiam sustineri potest. Tum quia illo modo etiam reprobi essent scripti in libro vite uniuscujusque, contra illud, Non ingredientur in eam (id est, Jerusalem coelestem) qui non sunt scripti in libro vite, Apocalyp. 20 et 21, tum etiam quia mox docebimus alios esse libros conscientiarum, seu operum hujus vitae a libro vitae immortalis et aeternae : ergo liber vitae a termino nominatur, qui est liber praedestinatorum ad aeternam vitam.

11. Cum vero additur in libro vite agni, fortasse aliquis existimet fieri, ad coarctandum sermonem ad solos homines praedestinatos, nam specialiter hominum vita Agno attri- buitur, quia per agnum illam consecuturi sunt. Sed ego existimo etiam angelos salvos et praedestinatos esse per Christum, et ideo etiam illorum nomina scripta esse in libro vitae Agni. Etcerte sermo Joannis, in toto illocap. 21, Apoc. ei de tota Civitate coelesti Jerusalem, quae ex angelis et hominibus constat, et illam vocat sponsam agni et de illa concludit, non pertinere ad illam nisi qui scripti sunt in libro vitae agni: ergo in singularem gloriam Christi illa secunda adjectio additur, quoniam omnis vita, totaque beatorum gloria illius est peculiari titulo, quia per merita illius comparatur.

12. At vero nunquam inveniemus in Scriptura, aut nomen libri absolute positum pro praescientia reproborum specialiter sumi, aut cum aliquo peculiari addito poni ad specialem librum mortis, vel malorum significandum. Et hoc solum significare voluit D. Thomas cum dixit non dari librum mortuorum. Et ad hoc est satis congrua ejus ratio, quia non solent scribi in libro peculiari illi, qui excluduntur a militia, sed illi tantum, qui admittuntur. Cum vero replicatur etiam solere describi in libro, qui puniuntur, certe nec id videtur admodum consuetum. Quod si inter homines interdum sit, ideo est, quia indigent illa memoria ad aliquid providendum in futurum, vel utendum illa Scriptura tanquam exemplari ad puniendos similes. Quae ratio in Deo cessat et ita etiam cessat fundamentum illius metaphorae, quoad hanc partem. Accedit praeterea, quod juxta phrasim Scripturae, electos suos dicitur Deus peculiariter nosse : NNovi Dominnus, qui sunt ejus, 2. ad Tim. 2, quo etiam spectat illud Psal. 1: Novit Dominus viam justorum : et illud ad Rom. 141: NVon repulit Deus plebem suam, quam prascivit. At reprobos potius ignorare dicitur et nescire, juxta illud, JVescio vos. Unde de reprobis dicitur, Ps. 68. Cum justis non scribantur..Nam electos novit Deus scientia approbationis, eosque tanquam sibi peculiariter dilectos, in proprio et singulari libro describit, ut illorum etiam peculiarem curam se habere ostendat. Reprobi autem, licet non possint non esse in scientia Dei, propter infinitatem ejus, non tamen illis tribuitur peculiaris liber, quia eorum scientia est scientia reprobationis : Unde potius deleri dicuntur de libro. Denique hac ratione nomina electorum scripta dicuntur esse in celis, Lucae 10. At reproborum potiusinde dicuntur deleta, et scripta in terra, Jerem. 17. Unde Hieronymus supra, librum illorum vocat terrenum, et illum ponit in manu accusatoris potius quam Dei.

13. Objectio. — Responsio. — Solum in illo loco Apocal. 20, liber, imo et libri in plurali, videntur tribui solis reprobis, qui mortuorum nomine videntur ibi significari : nam dicitur: Ht libri aperti sunt, et alius liber apertus est, qui est vite: ergo liber vitae est distinctus a libris aliis: ergo in illis libris non sunt descripti electi, alias includerent in se librum vitae, ergo illi libri solum reprobos continent: datur ergo in Scriptura non solum liber, sed etiam libri proprii et speciales reproborum. hespondeo, imprimis falsum esse ibi nomine mortuorum intelligi reprobos, non enim de spiritualiter, sed de corporaliter mortuis et resuscitatis, sive ad vitam, sive ad poenam, sermo ibi est, ut constat ex illis verbis : Vidi mortuos magnos, et pusillos stantes apud thronwumn Dei: et infra. Ft judicati sunt mortui ea his, que scripta sunt in libris, etc. Non enim solum reprobi, sed etiam praedestinati judicandi sunt. Item inferius subditur: Zí dedit mare mortuos, quiin eo erant, et mors, et infernus dederunt mortuos suos. Quibus verbis resurrectio corporum mortuorum describitur, ut per se notum est, et late exponit Augustinus, 20, de Civit., cap. 14et 15, et expositores in eum locum. Igitur et libri illi, per quos mortui judicantur, tam ad praedestinatos, quam ad reprobos pertinent : nam omnes judicantur secundum opera ipsorum.

14. Alia responsio. — At vero hoc non obSstante, concedendum est libros illos distinctos esse aliquo modo a libro qui vitee esse dicitur: quomodo autem, et ipsi plures sint et a libro vitae distinguantur , ita declaro. Nam alius est liber personarum, alius actionum vel operum: liber vitae est personarum, in quo scribuntur electi et praedestinati, quatenus tales sunt: ideoque per antonomasiam dicitur hic, vel absolute liber, vel liber Dei, aut caelestis, vel vita. In quo libro possumus intelligere, describi electos prius quam in alio describantur eorum merita, quia ex vi solius gratuitae electionis ad gloriam, et gratiam congruam descripti manent in praescientia Dei in numero salvandorum, unde sicut electio non est ex meritis, ita nec haec descriptio. Quia vero illa electio non est complenda, nisi per merita, quia gloria in effectu non est danda, nisi propter merita, ideo necessarius est alius liber in quo opera describantur, in quo etiam necesse est demerita scribi, quia ad exactum judicium omnium operum notitia, et comparatio necessaria est. Sic ergo distinguitur liber vitae a libris per quos fit judicium. Qui etiam possunt unus liber appel- lari, respiciendo ad unitatem et simplicitatem scientiae Dei: tamen propter varios respectus in plurali nominantur, quia sunt libri conscientiarum, ut ait Hieronymus, initio Psal. 88. Et licet ipse significet (sicut de Augustino etiam supra retuli) uniuscujusque conscientiam esse librum ejus, atque adeo illos libros non tam esse in Deo quam in mentibus judicandorum: tamen recte intelligere possumus, notitiam quam Deus habet de conscientiis singulorum, esse libros per quos judicat: qui plures dicuntur per respectum ad plures conscientias, sicut dicuntur plures ideae. Alia etiam ratio occurrit, videlicet, ut respectu operum judicandorum duo requirantur libri, quorum alter facta, alter jus contineat : Deus enim in sua aeternitate prius secundum rationem jus conscripsit, praemia et poenas operum taxando, ut scilicet, qui sic peccaverit, sic puniatur, qui aliter peccaverit, tali poena afficiatur, et cum proportione de meritis et praemiis. Deinde in alio signo singulorum opera, et facta futura in notitia sua praehabuit. Hi ergo duo libri in judicio aperiendi sunt, ut factum ex uno probetur, ex altero jus dicatur. Aliter exponit Gregorius, 24, Moral., cap. 6, alias 9, et aliter Augustinus, 20, de Civit., cap. 14 et 15.

15. Resolutio totuus questionis. —Rehlnquitur ergo ex hisomnibus, librum vitae per metaphoram significare aeternam notitiam quam Deus habet de omnibus qui vitam aeternam consecuturi sunt. Ex quo facile est, quaestionem a nobis propositam definire, et librum vitae cum praedestinatione conferre. Multum enim inter se similia sunt tamque conjuncta, ut non immerito potuerit Augustinus de illis, tanquam de uno et eodem attributo loqui: in rigore tamen recte divus Thomas dixit ratione differre. Utrumque autem non difficile constabit, explicando ea in quibus inter seconvenire vel differre videntur. Conveniunt ergo primo, quia personae omnes quae in libro vitae scriptae sunt, praedestinatae sunt, et non plures, neque pauciores: et e converso, quotquot sunt praedestinati, sunt in illo libro scripti. Hoc patet ex verbis Danielis 12: Salvabitur omnis qui inventus fuerit scriptus in libro. Exclusiva vero additur Apocalyps. 13 et 17, ubi dicuntur adorasse bestiam omnes quorum non sunt scripta nomina in librovite A gni. Et clarius, cap. 20: Qui non est inventus in libro vitee scriptus, anissus est in stagmun ignis. Et cap. 21, dicitur de coelesti Jerusalem: Non intrabit in eam, nisi qui scripti. sunt in libro vite Agni. Quicumque ergo in libro illo sunt scripti, salvantur: et qui non salvantur, ibi non sunt scripti: at qui non salvantur, praedestinati non sunt, et omnes qui salvantur praedestinati sunt, ut supra contra Catherinum diximus: ergo quoad hoc convertuntur inter se praedestinatio et liber vitae: unde ulterius in hoc etiam inter se conveniunt, quod, sicut de praedestinatione diximus, ita etiam liber vitae est actus aeternus immanens DEI ac omnino liber, id est, non necessarius, sed pendens ex arbitrio DET: unde, vel est ipsa praedestinatio, vel secundum rationem proxime ad illam consequitur.

16. Et quidem, si praedestinatio soli voluntati tribuatur, clara est distinctio rationis. Nam metaphora libri clare significat aliquid ad intellectum pertinens. Nam sicut loqui, ita et scribere munus est intellectus : unde Aristoteles etiam dixit, hominis intellectum esse tanquam tabulam rasam, in qua nihil est depictum, seu scriptum ; unde tunc incipit in eo depingi, quando imagines rerum in eo imprimi incipiunt : tunc autem incipit in se scribere, quando incipit nosse. Sic ergo liber Deo attributus in intellectu ejus est, nihilque est aliud, quam catalogus omnium salvandorum in mente, seu notitia DEI conscriptus. Sic ergo, sicut intellectus ratione distinguitur a voluntate, ita liber vitae a praedestinatione: et sicut praescientia absoluta futurorum praedefinitorum a DEO, consequitur secundum rationem ad voluntatem eligentem , seu praefinientem, ita etiam liber ex praedestinatione sequitur : et cum illa necessario conjunctus est. Eo enim ipso, quod Deus hos elegit ad beatitudinem, eosdem in notitia sua conscripsit, tanquam infallibiliter salvandos. Si autem praedestinatio referatur ad intellectum, non apparet tam necessaria, neque tam facilis distinctio. Quia vero D. Thomas, licet praedestinationem in intellectu ponat, nihilominus librum vitae ratione ab illa distinguit, declarari in hunc modum potest. Quia liber solum dicit quasi speculativam notitiam, seu intuitionem salvandorum : est enim (ut dixi) veluti catalogus quidam talium personarum : praedestinatio autem dicit judicium practicum dictans et dirigens executionem mediorum infallibilium, quae ad salutem electorum per voluntatem approbata sunt. Et ita etiam liber vitae perfectus et completus (ut sic dicam) supponit praedestinationem, ut constituentem illi objectum cjus. Ita ergo in rigore praedestinatio et liber vitee comparantur : licet ob summam conjunctionem interdum tanquam idem censeantur.

17. Difficultas. — Una vero superest diffi- cultas, quia liber vitae non videtur ita firmus et certus sicut praedestinatio, et ideo non videntur esse tam connexa quantum diximus. Antecedens declaratur, quia ex praedestinatione nullus auferri potest : Nam, quos ita prascivit ut etium praedestinaverit, allos infallibiliter magnificabit, ex ad Roman. 8, et ideo per exagerationem dicitur Matth. 14: 7£a ut in errorem inducantur., si fieri potest, etiam electi: sed quia certissime id non fiet additur : Verumtamen propter electos breviabuntur dies illa : unde est illud 1, Joan. 2: Non erant ea nobis, si enim fuissent ea nobis, permansissent utique nobiscum. At de libro vitae deleri possunt, qui in eo scripti sunt, ut supponi videtur Exod. 32, Psal. 68 et Apocal. 3.

18. Satisfit. — Hoc dubium expeditur facile dicendo, phrasim esse Scripturae, negationem per modum affirmationis explicare, sicut dicitur Deus odio habere quem non diligit peculiari modo. lIta ergo aiunt Ansbertus et Haymo, Apoc. 3, deleri de libro vite, nhil aliud esse, quam non scribi in illo. Ita enim videtur exponi in eodem Psalm. 68, cum dicitur : Deleantur de libro viventium et cum justis non scribantur. Nam posteriora verba videntur interpretari priora : Igitur verbum delendi non in ea proprietate sumitur, qua significat auferre id, quod semel scriptum fuit, sed ut significat negationem scribendi : et ita non differt in hoc a praedestinatione , nam etiam potest dici aliquis a praedestinatione exclusus. Unde in boc sensu, quod in Apoc. 3, dicitur: Qui vicerit , sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vite : perinde est ac si diceretur : Consequetur vitam ad quam est praedestinatus. Estque sententia valde similis ili 2, Pet. 1: 5Satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis.

19. Alia responsio. — Aliter D. Augustinus, in Psal. 68, intelligit verbum delendi positive (ut sic dicam) seu prout significat deletionem ejus, quod scriptum semel fuit ; dicit tamen hoc modo nihil deleri de libro vitae, quod reipsa in eo scriptum fuerit, sed solum secundum spem, vel opinionem hominum, ita ut deleri dicantur, qui sperabant, vel putabant se esse scriptos in libro vitae, et postea intelligent ibi non fuisse scriptos, et ita delentur potius ex libro scripto in mente sua, quam ex notitia Dei. Et in eumdem fere modum interpretantur phrasim illam Ambrosii, Apoc. 3, Ruperti, lib. 4 in Exod., cap. 29. Neque est aliena ab alio usu Scripturae, quae aliquando de re- bus loquitur, non prout in se sunt, sed prout sunt in opinione hominum, ut Joann. 5, dicit Christus: Sài ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non est verum, utique opinione vestra. Atque in hoc sensu nulla etiam est differentia inter praedestinationem et librum vitae, quia etiam potest quis deleri de praedestinatione, quam falsa fide, opinione aaut spe sibi promittebat, sine operibus : unde, cum in Apocalypsi promittit Deus, qui vicerit, non delebo ewm, perinde est, ac si diceret, non tantum sua spe, vel hominum opinione, sed vere et re ipsa erit scriptus in libro vitae. Neque per hujusmodi promissionem, aut comminationem significatur, incertitudo aliqua, vel praedestinationis, vel libri vitae , sed solum significatur, executionem utriusque pendere ex operibus nostris cum gratia Dei factis. Et ita est probabilis haec expositio, quamvis nimis metaphorice explicet deletionem illam.

Propter quod divus Thomas, dicta quaest. 24. art. 3, dicit dupliciter aliquos scribi in libro vitae , aut solum quoad vitam gratiae temporalis, aut etiam quoad vitam glorise, seu perpetuae gratiae: de his, qui hoc posteriori modo scripti sunt , constat non posse deleri de libro vitae, de prioribus autem posse: unde consequenter significat , librum vite, interdum sumi pro libro solius vitae aeternae, et ita non admittere deletionem : interdum pro libro vitae gratiae, vel temporalis , vel abstrahendo a temporali et aeterna, et sic admittere deletionem. Non permutationem ipsius libri, sed permutationem conscriptorum in ipso eo modo, quo Deus dicitur nunc nescire, quod antea sciebat, quia res mutantur, id est, nunc nescit esse justum, quem antea sciebat esse justum , quia ille peccando justitiam amisit. Et sic distinguunt aliqui Ebrum vite, a libro justorum , ux ile sit tantum praedestinatorum, hic omnium, qui al- quando justi sunt. Unde consequenter dicendum est, vel praedestinationem solum conjungi cum libro vitae simpliciter dicto, id est, vitae gloriae et aeternae. Vel certe ipsam praedestnationem etiam esse duplicem, unam simpliciter, quae habet conjunctum librum vitae simpliciter : alteram secundum quid, id est, ad gratiam, vel fidem temporalem, et ab hac etiam posse cadere hominem, sicut potest deleri de libro vitae. Et ita nullum erit inter haec discrimen, quoad hanc partem, si cum proportione sumantur. Et haec expositio est etiam probabilis, et eam sequuntur Anselmus et Lyrandus, Apocal. 3.

21. Solum habet nonnullam difficultatera haec expositio quoad phrasim, et usum Scripturae, in qua absolute profertur, eos omnes salvari, qui scripti sunt in libro vitae : ac proinde videtur, nunquam sumi librum vite, nisi pro libro vitae aeternae. Ut ex locis supra citatis, Daniel 12, Apoc. 20 et 21, et ad Philip. 4, constare potest. Quod etiam supponere videntur Augustinus, Ambrosius, Rupertus et alii Sancti citati. At divus Thomas, in dicto, art. 3, extendit descriptionem libri vita, ut sic : Consscriptio ordinatorum in vitam eternam, quae latior est, quam conscriptio praedestinatorum, per quam, in art. 4, librum vitae definierat. Ad hoc autem tacite D. Thomas respondet, librum quidem vitae solum esse vitae aeternae, ut art. 1, etiam declarat. Tamen in illo posse aliquem describi, vel simpliciter, id est, secundum praedestinationem, vel secundum quid, id est, secundum ordinationem gratiae. Quae doctrina in se quidem vera, est et de possibili non repugnat cum metaphora libri vitae : tamen de facto, et juxta usum Scripturae, liber vitae videtur esse conscriptio praedestinatorum, ut art. 1, in Corp. et ad 1, definierat idem divus Thomas, et sic necessarium erit, alterutram ex duabus primis expositionibus retinere.

PrevBack to TopNext