Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER SECUNDUS. DE CAUSIS PRAEDESTINATIONIS.

Explicata praedestinationis natura et quasi essentia, consequens est, ut de causis, effectibus et proprietatibus ejus dicamus: ordo autem doctrinae postulat, ut a causis incipiamus. De qua re fusissime disputant omnes hujus materiae tractatores ; quoniam in boc puncto de causae praedestinationis praecipuus cardo hujus disputationis versatus hactenus est, tam inter Catholicos et haereticos, quam inter Catholicos inter se: et de illo praecipue agit Augustinus, in libris, quos de hac materia plures conscripsit ; apud quem tam est conjuncta disputatio de causa praedestinationis, cum disputatione de gratia, ut vix valeant separari ; curabimus tamen, quoad fieri possit, eas distinguere: et quae ad materiam de gratia pertinuerint, in eam remittere, aliquid autem interdum attingere necessarium erit. Prius ergo, divisione quadam praemissa, statum controversiae, variaque ejus membra aperiemus, ac deinceps per singula discurremus, tum cum haereticis, tum deinceps cum Catholicis disputando.

PrevBack to TopNext