Text List

On this page

Caput 1

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Status controversiae, multiplexque disputationis sensus aperitur

CAPUT I. STATUS CONTROVERSIE, MULTIPLEXQUE DISPUTATIONIS SENSUS APERITUR.

1. Doctores fere omnes, qui de hac materia disputant, imprimis praemittunt, praedestinationis causam investigari posse, vel quoad actum ipsum Dei, in quo diximus formaliter ipsam consistere, vel quoad effectus, quos praedestinatio in praedestinato ponit, seu efficit. Aiuntque, in praesenti non posse esse quaestionem de praedestinatione priori modo spectata, quoad actum ipsum Dei, quia cum sit quidpiam increatum et aeternum, non potest habere causam, ac proinde totam controversiam revocandam esse ad effectus praedestinationis, qui, cum creati sint, causam requirunt, quae in hac parte investigatur. Ita fere D. Thomas, 1 p.. q. 23, art. 5 et 8, et in simili 3 p., q. 24, art. 3, et q. 19, art. 5; Bonaventura, 1, d. 41, art. 1, q.25; Richardus, art. 2.q. 1, et alii communiter ibi, et in 3, d. 7, quos imitatur Driedo, lib. de Concord., cap. 3, initio, et cap. 4, ad 4. Unde, cum (teste Augustino, de Bono persev., cap. 14 et de Praed. Sanctor., cap. 10), praedestinationis effectus sit ipsa gratia, seu gratiae donatio, fit, ut quaerere causam praedestinationis, nihil aliud sit, quam quaerere causam gratiae, seu donationis gratiae. Patet, quia (ut aiunt) solum quaeritur causa praedestinationis quoad effectus illius, et hi effectus omnes continentur aliquo modo sub nomine gratiae, ergo.

2. Sensus controcersic. —Ergo vero existimo controversiam hanc non solum disputandam esse et a Patribus etiam disputatam fuisse, de causa ex parte effectuum praedestinationis, sed etiam ex parte ipsius actus divini, qui est praedestinatio. Alioquin disputatio haec omnino esset in materia de gratia relinquenda, ubi neque de gratia tractatur, de causis ejus tractandum est. Quia vero ipsimet effectus praedestinationis dupliciter considerari possunt, vel, ut in tempore donantur, vel, ut in aeternitate praeparantur, ideo non immerito inquiritur, utrum non solum priori ratione, sed etiam posteriori causam habeant, et hoc est, quod per se spectat ad hanc materiam: tamen propter conjunctionem praetermittere non possumus, quin de utroque aliquid disseramus. Dicemus ergo prius de causis praedestinationis ex parte effectuum ejus, deinde vero ex parte ipsiusmet divini actus.

3. Duplex causa, et physica et moralis. — Ut autem hoc melius declaremus, totamque materiam comprehendentes, certa ab incertis separemus, distinguamus duplicem causam, physicam et moralem. Physica dicitur illa, quae per se et per realem influxum sibi proportionatum dat esse effectui : moralis autem duplici ex causa sic dicitur, scilicet, ut solum, quia libere agit, et sic non condistinguitur a causa Physica, sed supra illam addit conditionem libertatis, vel quia per se non immediate influit in effectum, sed causam physicam moraliter applicat, vel inducit ad aliquid agendum. Unde, causa moralis hoc posteriori modo - supponit causam principalem et per se agentem per intellectum et voluntatem, quae per rationem moralem, qualis est meriti, petitionis, satisfactionis, vel aliam similem inducitur, aut inclinatur ad aliquid agendum. In praesenti ergo utramque ex his causis quoad praedestinationem investigamus ; sed praecipue causam moralem : nam physica vel spectat magis ad materiam de gratia, vel in praesenti materia difficultatem non habet. Ut autem hoc ipsum magis constet et ad materiae complementum, pauca de illa dicemus.

4. Tandem animadvertendum est, quatuor esse capita, ex quibus causa praedestinationis investigari, aut excogitari potest. scilicet, aut ex parte Dei praedestinantis, aut ex parte ejusdem hominis praedestinati, aut ex parte Christi Domini, in quo et per quem omnes electi ac praedestinati sumus, vel denique ex parte cujuscumque alterius tertiae personae, quae non sit omnium hominum caput, sicut est Christus ; sed commembrum ejusdem corporis. Hic praecipue agimus de causa praedestinationis ex parte ipsius hominis praedestinati, et haec quaestio maxime tractata est ab Augustino et ab Scholasticis, nam reliquarum causarum consideratio, vel difficultatem non habet, ut prima de causahtate Dei et ultima de causalitate alicujus tertiae personae privatae : vel pertinet ad aliam materiam, ut est quaestio de Christo Domino, quae spectat ad materiam de Incarnatione , ubi circa quaestionem primam et 19 D. Thomae, à nobis late tractata est. Hic ergo secundam illam quaestionem ex professo tractabimus : de reliquis vero, quae necessaria visa fuerint, attingemus. Et prius dicemus de omnibus, quae spectant ad praedestinationem ex parte effectuum, et postea quae ad eamdem ex parte divini actus spectare possunt.

PrevBack to TopNext