On this page
Caput 2
Caput 2
Quas physicas causas habeat praedestinatio quoad effectus suos
1. Dari causam physicam effectuum praedestinationis. — Cum nihil aliud sit, quaerere causas praedestinationis ex parte effectuum ejus, quam quaerere causas ipsorum effectuum, constat imprimis omnium effectuum praedestinationis necessario dandam esse aliquam physicam causam. Probatur, quia omnes effectus praedestinationis sunt aliquid creatum, ergo requirunt efficientem causam physicam, a qua recipiunt esse. Item ipsa praedestinatio est causa talium effectuum, ut Augustinus docet, et libro sequenti ex professo dicemus : est autem veluti causa prima, seu ratio agendi ipsi causae primae, quae non immediate operatur hos omnes effectus, sed per causas secundas: ergo.
2. Deum esse finem ac efficiens preecigmum talum effectuum. — Unde secundo est certum, principalem causam efticientem et finalem horum omnium eftectuum esse Deum ipsum. Quod est certum de fide, quia ipse Deus est primus et principalis auctor gratiae et gloriae, juxta illud : Gratiam et gloriam dabit Dominis. Et cum omnia propter seipsum, tanquam propter finem operetur, (juxta illud : Omnia propter seipsum operatus est Dominus) multo majori et altiori ratione illa, quae ad praedestinationem electorum exequendam pertinent, propter seipsum operatus est. Nam eos elegit ad manifestationem geloriae et gratiae suae, et ut ab eis perpetuo laudetur et glorificetur. Causalitas autem materialis et formalis in Deo locum non habent, et ideo nihil de illis dicimus.
3. De causa necessaria vel possibilis, quae.— Tertio dicendum est, extra Deum et hominem ipsum praedestinatum, per se, et intrinsece, et ex natura rei non requiri aliam causam physicam talium etfectuum : non repugnare autem, quod Deus illa utatur. Quando autem et quomodo illa utatur ad omnes, vel aliquos praedestinationis effectus, ad praesentem materiam non refert, et varias involvit quaestiones ad alias materias pertinentes. Haec ergo assertio praecipue ponitur de efficiente causa et consequenter de finali. Nam de materiali statim dicam , de formali vero nulla est quaestio, ut mox dicam. Igitur de efficiente eam breviter explico, quia per se solum Deus est auctor gratiae, non solum ut prima causa, sed etiam ut proxima connaturalis et principalis, quia solus ipse potest communicare propriam suae divinitatis participationem, quae per gratiam fit, reliqua autem dona gratiae sunt et ad illam disponunt, vel illam comitantur, et ideo eamdem per se causam habent. Deus autem per se nullo indiget instrumento ad suos ef- fectus proprios: nec cooperatione alterius causae extrinsecae, maxime cum nulla sit extra ipsum Deum, quae ex natura sua hos effectus habere valeat, ergo ex natura rei nulla causa physica talium effectuum necessaria est extra Deum. Solum quoad aliquos effectus, qui vitales sunt, potest requiri influxus ejusdem hominis praedestinati, ut mox dicam : omnis ergo alia extrinseca causa per se et quasi ex natura rei necessaria non est. Quod autem Deus possit illa uti, ut instrumento, non est dubium, ubi statim intervenit quaestio: An Christi Domini humanitas sit causa physica omnium eorum effectuum saltem ex quo facta est incarnatio, vel ex quo passio fuit consummata. Item, an Sacramenta novae legis sint causa physica aliquorum talium effectuum, qui ab illis pendent: quae quaestiones et similes hic tractandae non sunt, praesertim cum nihil speciale habeant in praedestinatis. Utitur etiam Deus ministerio angelorum et hominum ad hos effectus in praedestinatis efficiendos, de quorum causalitate dubitari etiam potest, an sit physica, vel tantum moralis : sed parum refert, nam certum est solum esse per accidens in genere physico et vero influxu reali. Siec enim universe intelligo illud Pauli: Neque qua plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus. lgitur solum superest, ut explicemus, quaenam causalitas physica per se requiratur ad hujusmodi effectus ex parte ipsius hominis praedestinati, quod breviter praestabimus per singula causarum genera discurrendo.
4. Homo quomodo sit causa talium effectum. — Quarto ergo dicendum est, habere hominem physicam causalitatem materialem respectu omnium effectuum praedestinationis, qui in ipso fiunt, sive sint habitus, sive actus, sive alia interna auxilia gratiae, omnia enim in anima, vel ejus potentiis recipiuntur, et ex capacitate ejus, quamvis obedientiali, educuntur, ab illa enim in esse et in fieri pendent. Quo sensu dixit Augustinus, de Praedest.Sanct., posse habere fidem nature est hominum, habere autem, gratiee est fidelium ; et Bernardus, lib. de Grat. et lib. Arbit.: Deus est qui dat gratiam, liberum autem avbitrium est capaa ejus; et similia habet Prosper, lib. 2, de Vocat. Gent., cap. 3, et Fulgentius, lib. de Incarnat. et Grat., cap: 22, 23 et 24. Solum est advertendum, talem esse capacitatem hanc, ut ex illa nullum (ut ita dicam) oriatur debitum totius ordinis gratiae, seu omnium donorum gratiae, id est, ut non obstante tali capacitate, de- bitum non sit humanae naturae, elevari ad ordinem gratiae, seu fieri participem donorum ejus. Non sit (inquam) debitum, non solum ex propria justitia, vel merito, quod per se notum est, verum etiam nec debito proportionis, seu exigentiae connaturalis: eo scilicet modo, quo dicuntur debitae essentiae proprietates connaturales, vel causaee secundae concursus generalis. Ratio est, quia etiam hoc debitum repugnat perfectioni gratiae, quia alias jam gratia non esset gratia, sed donum naturae debitum.
5. Radix autem hujus excellentise gratiae sumenda est ex fine, ad quem tota providentia gratiae tendit, est enim ille supernaturalis et naturae non debitus, et ideo media etiam ad illum finem supernaturalia sunt et naturae non debita. Haec autem media sunt praedicta dona gratiae. Unde a fortiori fit multo minus posse esse debitum naturae auxilium congruum et eflicax, infallibiliter perducens ad talem finem, quod est proprium praedestinatorum : nam si dona ipsa sufficientia non sunt debita, multo minus erunt efficacia. Item, quia si essent debita, darentur omnibus : Deus enim non negat, sine speciali miraculo, quod naturae debitum est : illud autem est manifeste falsum. Est autem quaedam differentia notanda, quia gratia sufliciens, licet adsit debita naturae secundum se spectatae et multo minus ut affectae originali culpa; est nihilominus aliquo modo debita naturae ordinatae ad finem supernaturalem, cum debito illum procurandi. At vero gratia efficax nulli est debita, non solum ratione naturae secundum se spectatae, verum etiam neque ut ordinatae et elevatae ad finem supernaturalem, et quandoquidem neque hoc modo omnibus hominibus, vel angelis data est. Et ratio a priori est, quia ordinatio ad talem finem ex se solum postulat sutficientia media, reliqua autem pendent ex divina voluntate, accommodante media juxta praescientiam et voluntatem suam, quod nullo titulo potest esse naturae debitum. Ac propterea baec causalitas materialis non refert ad causam praedestinationis, de qua agimus.
6. Quinto, habet etiam praedestinatio causam physicam efficientem ex parte nostra quoad multos effectus. Quoad illos, videlicet, qui consistunt in actibus vitalibus ipsius hominis et comprehendi solent sub nomine gratiae actualis. Habitualis enim gratia a solo Deo infunditur, quamvis requirat dispositionem ex parte hominis adulti : illa vero dispositio (ut est probabilior opinio) non efticit physice ha- bitus ipsos, seclusa causalitate Sacramentorum. Actus autem vitales non possunt in nobis fieri sine nobis, juxta veram philosophiam: et ideo licet a Deo principaliter donentur, homo etiam habet circa illos suam physicam efficientiam, secundariam et minus principalem.- Solum est differentia notanda inter hos actus: nam quidam sunt actus humani et liberi, ut actus fidei, charitatis et caetera, alii vero antecedunt humanum consensum et deliberationem, ut divina inspiratio et tactus cordis, et similes motus, in quibus gratia operans, praeveniens et excitans consistit, quando intrinseca est. Circa priores ergo habet homo non solum efficientiam physicam, sed etiam moralem, quae consistit in libera cooperatione, juxta doctrinam Concilii Tridentini, sessione 6. Circa posteriores vero non concurrit homo moraliter, et ideo dicitur potius agi, quam agere : concurrit tamen physice juxta veriorem sententiam, quia revera tales motus vitales sunt, et ille physicus influxus vitalis potentiae est de intrinseca ratione talis actus, ut vitalis est. Sic ergo potest esse in homine causalitas effectiva circa praedestinationem quoad effectus ejus, etiam quantum ad primum effectum, qui in executione datur: nam ille potest esse aliqua interna inspiratio, vel illuminatio.
7. Ex hac vero causalitate effectiva, vel etiam ex facultate habenti illam, nuillum sequitur debitum respectu talium donorum. Quia neque sequitur debitum connaturalis, quia tota illa efficientia supernaturalis est, ita ut humanae potentiae non concurrant, nisi ut elevatae, et (ut ego opinor) per potentiam activam obedientialem, de qua latius alibi. Neque sequitur debitum justitiae, vel meriti, seu quodcumque debitum morale, quia si efficientia est mere physica et non libera, ac proinde etiam moralis, non potest esse fundamentum talis debiti : si vero sit etiam libera, haec semper supponit aliquam gratiam sine tali debito datam, ut dicemus. Igitur hic physicus causandi modus praecise spectatus non pertinet ad causam praedestinationis, quam inquirimus.
8. Finalis causa quae. — Sexto, de causa etiam finali certum est, dari in praedestinatione quoad plures effectus ejus, ut fatetur divus Thomas, dic. art. 5, in Corpore et ad 1. Imo Durandus, in 1, d. 44, q. 2, dixit, omnium effectuum praedestinationis dari in nobis causam finalem, nimirum praedestinati beatitudinem , illam enim non computat ipse inter effectus praedestinationis. Et verum sine dubio est, reliquos omnes effectus ad illam, sicut ad finem ordinari : tamen quia verius est, beatitudinem ipsam comprehendi inter effectus praedestinationis, ut libro tertio videbimus, ideo verius est, totius praedestinationis, ut complectitur omnes effectus, non dari in nobis finalem causam, sed hanc esse divinam gloriam, ad quam ipsa etiam beatitudo praedestinatorum ordinatur. Comparando autem inter se hos effectus, unus est propter alium, tanquam propter finem, ut vocatio propter dispositionem liberam, haec propter justificationem et haec propter fructus justitiae usque ad gloriam.
9. Considerandum autem est, hunc finem praedestinationis, sive sit ultimus respectu omnium mediorum, sive proximus in uno medio respectu alterius, semper esse finem supernaturalem. Unde licet in homine fit, non tamen est principaliter ab ipso homine, sed a divina gratia, et proprie non causat finaliter, ut fit ab homine: nam ut sic potius habet rationem effectus, sed ut est a Deo intentus per dilectionem aliquam naturae non debitam, sed ex mera gratuita voluntate Dei. Quod maxime verum habet in praedestinatis, respectu quorum tahs intentio est absoluta et efficax, ut diximus: et ideo ex vi hujus causalitatis finalis, non habet praedestinatio fundamentum seu originem in homine, sed in Deo.
10. Et haec sufficiunt de his causis physicis: nam de formali nihil addere necesse est, quia hi etfectus praedestinationis, qui in ipso praedestinato intrinsece recipiuntur, sunt quaedam formae vel actus animae, vel potentiarum ejus, et ideo non requirunt proprie alias formas physicas, nam ipsi sunt formae ornantes et formaliter perficientes hominem. Interdum vero unus praedestinationis effectus secundum aliquam moralem considerationem, et quasi per metaphoram dicitur forma aliorum, ut charitas dicitur forma fidei et aliarum virtutum, et intentio finis est quodam modo forma electionis: quae locutiones ad praesentem controversiam non referunt.