On this page
Caput 3
Caput 3
Possit-ne dari ex parte hominis praedestinati moralis causa praedestinationis quoad effectus ejus
CAPUT III. POSSIT-NE DARI EX PARTE HOMINIS PRAEDESTINATI MORALIS CAUSA PRAEDESTINATIONIS QUOAD EFFECTUS EJUS.
1. Deus quomodo causa moralis. — Coarctamus sermonem ad causam ex parte hominis praedestinati, quia solum agimus de causa morali quae a causa physica distinguitur, ut est illa quae meretur, quae impetrat, quae satisfacit et quae se moraliter disponit: qui omnes causandi modi in DEUM ipsum, ut DEUS est, non cadunt, quia (secluso Incarnationis mysterio) imperfectionem aliquam supponunt in persona operante ad hunc causandi modum, quia esse debet persona subjecta et inferior, etc. Itaque licet Deus possit dici causa moralis talium effectuum, quia libere illos facit, tamen est causa propria et physica, et illa conditio libertatis communis est omnibus operibus Dei, quae extra se producit. An vero illa libertas in effectibus praedestinationis tanta sit, ut omne debitum excludat, et ideo habet quamdam moralitatem a qua effectus gratuitus denominatur, pendet ex dicendis de causalitate morali ipsiusmet hominis ad tales effectus, et ideo totam disputationem ad illum modum revocamus. An vero ex parte Christi vel alterius tertiae personae possit hujusmodi causa in hoc negotio intercedere, postea dicemus.
2. Moralem causam ad efficientem reducit Avistoteles. —Est autem ulterius advertendum, omnem hanc causalitatem moralem, de qua nunc agimus, ad efficientem reduci. Sic enim inter causas efficientes numeravit Aristoteles causam consulentem et rogantem. Nam licet causa finalis videatur esse suo modo moralis, quatenus metaphorice movet agens, et inducit illud ad agendum: tamen suum habet proprium causalitatis modum, propter quem inter causas physicas numeratur. Et quantum ad praesens attinet, maxime in hoc differt finis a morali causa quam inquirimus, quia finis non supponitur existens, ut suo modo moveat, sed potius movet et attrahit, ut ad existentiam producatur. Causa autem moralis quae ad efficientem reducitur, supponitur existens aliquo modo, nam movere debet, non ut ipsa fiat vel appetatur, sed ut ratione illius jam existentis, aliquid aliud fiat, propter quod se habet tanquam ratio agendi ipsi agenti, et ita ad efficiens revocatur. Quadruplex autem videtur esse posse hujusmodi causa, scilicet, meritoria de condigno, vel etiam de congruo: quae in tantum causat moraliter, in quantum inducit aliquam obligationem. Satisfactoria, quae ejusdem fere est generis, respicit vero specialis effectus remittendi culpas vel poenas. Impetratoria, quae petendo et orando movet. Ac denique dispositiva, nam licet dispositio revocari soleat ad causam materialem physicam, tamen in praesenti est dispositio moralis, et ideo causa proprie moralis est illius formae, quae ratione talis dispositionis datur. Et praeterea, ut talis dispositio habeatur, requirit ex parte hominis mo- ralem causalitatem, quatenus esse debet non utcumque efficienter, sed etiam libere, ab ipsomet homine qui se disponit: non quod hoc sufficiat sine altiori influxu gratiae, sed quod necessarium sit juxta doctrinam Concilii Tridentini, sess. 6, cap. 7; et ideo haec causalitas dispositio non separatur ab aliqua morali causalitate, quasi effectiva per modum meriti, saltem de congruo, vel impetrationis. Igitur omnes has causas in praesenti inquirimus, et comprehendimus sub nomine causae moralis quae vel ex se, vel ex lege divina inducat necessitatem vel obligationem conferendi illum effectum, cujus causa dicitur, et sub hac generalitate potest dici causa meritoria.
3. Conditiones necessariee in tali causa.—Ex quo possumus intelligere quae conditiones necessariae sint, ut aliquid ex parte hominis sit hoc modo causa praedestinationis, quoad aliquos effectus ejus. Primo enim requiritur, ut sit actus liber ipsius praedestinati, quia debet esse causa moralis, et moralitas fundatur in libertate. Secundo esse debet actus bonus, quia effectus praedestinationis sunt beneficia divina: actus autem malus non provocat neque obligat Deum ad beneficium conferendum: ergo oportet esse actum bonum. Tertio necesse est ut sit proportionatus effectui, tum quia hoc in universum est de ratione causae ad suum effectum comparatae: tum etiam, quia talis causa debet inducere debitum aliquod talis effectus, quod facere non posset, nisi haberet cum illo proportionem.
4. Quarto requiritur, quod talis causa sit aliquo modo prior suo effectu, nam hoc etiam pertinet ad communem rationem causae ; qualis autem debeat esse haec prioritas, an scilicet, in re et executione, vel in mente Dei suffticiat, postea videbimus. Unum vero notatione dignum ex hac conditione colligitur, nimirum ilIum actum qui est causa alicujus effectus praedestinationis, non posse esse causam omnium nisi ipse fit extra effectus praedestinatioms. Declaratur, nam si sit causa omnium effectuum praedestinationis erit etiam primi: nam ille est unus ex omnibus: ergo ipse non potest esse effectus, quia non potest esse causa sui ipsius. Si autem sit causa aliquorum vel alicujus, necesse est, ut quamvis ipse etiam sit effectus praedestinationis, sit prior suis effectibus, saltem in praescientia divina, quia necesse est ut causa sit prior effectu. Maxime, quod haec causa non est finalis, sed ad efficientem revocatur, quia moraliter concurrit, tanquam ratio cooperans ad producendum effectum.
5. Resolutio quaestionis. — Ex his ergo certum est, praedestinationis, quoad aliquos effectus ejus, prout in executione donantur, posse hoc modo dari causam ex parte hominis adulti. Quod addo, ut excludam infantes qui non sunt capaces hujus causalitatis, secluso speciali privilegio, quia non habent usum libertatis, ut per se constat, et in sequentibus magis exphcabimus. Sic ergo explicata assertio constans est apud omnes theologos, et juxta doctrinam fidei. Et patet, quia unus ex his effectibus est gloria, illius autem merita hominis sunt causa, Item remissio peccati est alius effectus qui habet causam saltem dispositivam ex parte hominis, et sic de aliis. Nec refert ad praesens, quod talis causa non sit in homine ex ipso, sed ex gratia Dei, satis enim est, quod non est in illo, sine ipso moraliter concurrente. Quanquam etiam certum sit, juxta catholicam doctrinam, inde habere talem actum, quod possit esse causa ulterioris effectus praedestinationis, quia ipse est ex divina gratia saltem excitante et adjuvante. Solum disputandum relinquitur, an in homine possit dari aliqua causa hujusmodi, quae sit ratio praedestinationis, quoad omnes effectus ejus. Revocatur autem haec quaestio a theologis ad primum effectum, qui ex praedestinatione homini confertur, quoniam ab illo reliqui manant vel manare possunt: et ideo qui est causa illius, censetur esse causa reliquorum.