Text List

On this page

Caput 9

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

Contra resolutionem superiorem objectio proponitur

CAPUT IX. CONTRA RESOLUTIONEM SUPERIOREM OBJECTIO PROPONITUR.

1. Contra dicta in superiori capite, et in favorem tum scholasticorum, tum etiam Massiliensium, objicii potest axioma illud ex Paulo sumptum, Deus vult omnes homines salvos fieri. Ex illo enim colligitur, Deum esse paratum ad dandam gratiam suam, vel illustrationem omni homini non ponenti impedimentum: et consequenter eam dare omni homini, qui eo modo, quo potest, bene utitur sua libertate et ratione. Ergo qui nulla gratia praeventus est, si faciat bene prout potest, obtinebit a Deo gratiam: ergo saltem dispositive, vel meritorie de congruo primum auxilium comparabit, et medio illo obtinere poterit reliquos omnes praedestinationis effectus : ergo non repugnat dari aliquam causam totius praedestinationis ex parte effectuum ejus, fundatam in actu pure naturali, et moraliter bono.

2. Assumptum probatur, quia omnis bomo adultus (de hoc enim solum agimus) quamdiu hic vivit, habet in potestate sua salvari, nt de reprobis etiam in libro quarto ostendemus : non potest autem habere hoc in sua potestate, nisi medio aliquo usu suae libertatis : ergo si non est aliqua gratia praeventus, necesse est, ut illa potestas fundetur in actu bono, qui tali homini possibilis sit: non est autem illi possibilis, nisi ille, quem exercere potest per vires naturae : ergo ille erit sufficiens dispositio, et praeparatio, ut a Deo obtineat praevenientem gratiam. Et confirmatur, quia sicut gratia supponit naturam, et dicit intrinsecam habitudinem ad illam (nam gratia perfectio est naturae) ita prima gratia quae nullam priorem supponit, debet esse contenta (ut sic dicam ) illa dispositione morali, quam natura suis viribus potest elicere. Quia majorem postulare, injustum esset, nam esset petere ab homine id, quod impossibile est. Et illam dispositionem pro nihilo ducere, non videtur rationabile, nec divinae providentiaee consentaneum : quia quo homo est infirmior, et debilior, si secundum illas vires, quas habet, faciat quod potest, pertinet ad providentiam auctoris gratiae illud aestimare (ut sic dicam ) eique homini gratiam conferre, saltem inchoando in illo opus gratiae. Nam hoc providentiae genus videtur debitum homini elevato ad supernaturalem finem : quia secundum illum statum non potest aliter tendere in illum.

3. Ad hanc objectionem quidam existimant, responderi non posse, nisi dicendo hominem sine auxilio gratiae nihil posse facere per solam rationem naturalem, et liberum arbitrium, quod peccatum non sit ; ex hoc autem principio facile solvi objectionem, quia vel homo est praeventus gratia aliqua, vel nulla : si aliqua, jam illa est praedestinationis effectus, et sic operatio ex illa procedens non poterit esse causa omnium effectuum praedestinationis ; si vero nulla gratia praeventus est, quidquid sua libertate faciat, erit peccatum, et consequenter. potius impediet gratiam, et praedestinationis effectus, quam juvabit.

4. Et hanc responsionem supponere videntur illi theologi, axioma illud, Facienti quod in se est, Deusnon denegat gratiaum, intelligendum esse putant de homine praevento per gratiam, et illa bene utente, prout potest : nam si praeventus non sit, quidquid per se conetur, potius impediet gratiam. Illud autem axioma ita exponit D. Thomas 1, 2, quest. 109, art. 6, ad 2, ubi D. Thomas loquitur de praeparatione hominis ad gratiam habitualem suscipiendam. Et de hac gratia intelligendo axioma illud, dicit consequenter, debere intelligi de homine faciente quod in se est per praeveniens auxilium gratiee. Tamen, quaest. 112, art. 2, loquendo de praeparatione ad primum gratiae auxilium, dicit nullam requiri ex parte hominis, cum ipsa debeat esse ex auxilio. Unde, art. 3, concludit, nullam gratiam infallibihter dari homini, quatenus per suum liberum arbitrium facit quod in se est, sed juxta motionem et intentionem Dei. Sequuntur hanc opinionem Cajetanus et Conradus ibi, et Soto, libr. 2, de Natur. et grat., cap. 3, infine, et Capreolusin 2, dist. 28, quaest. unic., artic. 1, cap. 2. Ferrarius 3, contra Gent., c. 159, Bonaventura 3, d. 28. artic. 2, quaest. 1, ubi prius declarat quid intelligat per gratiam gratis datam, videlicet non tantum illas, quas numerat Apostolus 1, Cor. 12, sed quidquid superadditur naturalibus, adjuvans aliquo modo, et praeparans voIuntatem ad habitum, vel usum gratiae. Et deinde in solut., ad 3., exponit illud axioma de faciente quod in se est, per gratiam gratis datam, et aliter putat non esse verum. Gregorius 1, d. 41. Marsilius 1, q. 41, art. 2, conclusione 4, et in 2. q. 28, art. 3 et 4. Antoninus, 4. p., tit. 9, c. 5, S4. Citantur etiam Alensis, 3 p. q., 69, memb. 5, art. 3, Gerson, AIphab. 24, lit. M. et Altisiodorensis, lib. 3, Sum., tract. 2, c. I. Sed de horum sententia infra dicam.

5. Dicta responsio fulcitur amplius. — Potestque haec responsio confirmari, quia, nisi ita repellatur objectio facta, duo errores in illo continentur. Unus est, quod liberum arbitrium per se ipsum possit facere, quod necesse est ad videndum honeste, absolute et simpliciter: alius est, quod liberum arbitrium suis solis viribus naturalibus ita se praeparare possit ad gratiam, ut illam infallibiliter a Deo obtineat. De primo constat, quia in hoc sensu necessario sumendum est, cum dicitur homo posse facere, quod in se est : nam agere, quod in se est ad peccandum sine dubio potest, blasphemum tamen esse dicere, sic agenti quod in se est, Deum dare gratiam suam: intelligitur ergo de agente quod in se est ad honeste vivendum. At vero dicere, posse hominem per liberum arbitrium honestam, et innocentem vitam agere, Pelagianum est, ergo. Nec dici potest, hoc non affirmari in illo axiomate, sed tantum veluti conditionate dici, si homo faciat , quod in se est consecuturum gratiam, conditionalem autem nihil ponere in esse. Non (inquam) hoc dici potest, quia non est ad mentem doctorum, nec deservit ille sensus fini intento, nimirum ut ostendatur, non esse impossibile homini nondum per gratiam praevento gratiam obtinere: ergo supponitur id tanquam possibile et factibile ab homine per vires liberi arbitrii. Et hinc sequitur alter error, nimirum, quod hujusmodi operatio creditur sufficiens, et infallihilis dispositio ad consequendam gratiam, quia hoc est, quod in illo axiomate directe affirmatur. Interrogo enim, an illa operatio supernaturalis sit, et sic Pelagianum. est dicere, illam fieri per solas vires liberi arbitrii: vel tantum naturalis : et sic Semipelagianum est dicere, illam esse sufficientem dispositionem ab obtinendam gratiam.

6. Ad objectionem ergo respondebunt hi auctores consequenter, in homine praedestinato nullum esse opus morale bonum, quod non sit ex praedestinatione, et ideo non posse esse causam totius preedestinationis. Supponunt autem idem auctores adaequatum praedestinationis effectum in hac vita esse gratiam, ideoque concludunt, tale opus non posse esse nisi ex gratia. Haec autem gratia, in praedestinato est praedestinationis effectus : in reprobo vero, si faciat tale opus, etiam erit ex gratia, quamvis in eo non sit praedestinationis effectus. Cum auntem inquiritur, quomodo sit in potestate hominis hanc habere gratiam , respondent, quia Deus paratus est ad illam omnibus dandam : et hoc probari tantum ex verbis Paul. Deus vult omnes homines salvos fieri.

PrevBack to TopNext