Text List

On this page

Caput 10

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

Tractantur tres modi asserendi bonum opus morale, quod non possit esse nisi ex praedestinatione, seu gratia

CAPUT X. TRACTANTUR TRES MODI ASSERENDI BONUM OPUS MORALE, QUOD NON POSSIT ESSE NISI EX PRAEDESTINATIONE, SEU GRATIA.

1. Disputant theologi ex professo in materia de gratia, an possit homo sine auxilio gratiae et per vires liberi arbitrii facere aliquod opus morale, honestum simpliciter, id est, ex objecto, et circumstantiis. Non potuimns tamen effugere, quin hoc loco exacte illud principrum examinemus : quia nonnulli hoc tempore docuisse videntur, esse tam necessariam connexionem inter praedestinationem gratuitam, et necessitatem gratiae ad omne tale opus, ut non possit defendi, praedestinationem non habere causam ex parte nostra quoad collectionem suorum effectuum, nisi simul defendamus bonum opus morale non posse fieri absque gratia. Quod nobis durum, ac difficile visum est, quia verum non pendet ex falso, nec certum ex incerto: ideoque principium illud diligenter examinandum hic est.

2. Primus dicendi modus est. — Hic modus exploditur tanquam haereticus. — Variis ergo modis assertum est, vel excogitari potest, hominem naturae viribus absque gratia non posse bonum aliquod operari. Primus est, id intelligendo de gratia significante, quod multi ex haereticis hujus temporis asseruerunt, cum Luthero, art. 36. Hic vero sensus haereticus est, quia ex illo sequitur, omnes peccatores, etiamsi fidem habeant, et Christiani sint, in omnibus operibus suis peccare, quia sine gratia sanctificante operantur. Consequens autem absurdissimum est, et haereticum, alias etiam in ipso actu fidei mortuse, vel timoris, vel attritionis peccator peccaret : quod damnatum est in Concilio Tridentino, sess. 6, can. 7. Et est per se evidens, quia gratia sanctificans cum suis habitibus, in actu primo dumtaxat manentibus, sine actuali influxu, non est circumstantia necessaria ad moralem honestatem operis : ergo sine illis fieri potest bonum opus, undequaque bonum et honestum, esto in modo, vel in omnibus proprietatibus non fiat tam perfectum, quantum fieri possit: nam haec perfectio non est necessaria ad bonitatem simpliciter operis, de qua nunc tractamus.

3. Secundus dicendi modus. — Relinquitur lueec sententia tum quia haeretica, tum quia sine fundamento profertur. — Secundus modus dicendi fuit eorum, qui fidem necessariam esse putabant ad moralem honestatem cujuscumque operis humani. Ita intelligentes illud Pauli ad hRom. 14. Omne quod non est ex fide, peccatum est. Et illud ad Hebr. 20: S'ine fide impossibile st placere Deo : quia omne bonum opus placet Deo. Quam sententiam docent etiam nostri temporis haeretici, in illius confirmationem multa Augustini testimonia congerentes, quae hoc loco tractare non licet, quia haec res praesenti instituto non deservit et in materia de fide ex professo tractatur. Relinquenda ergo est haec sententia ut haeretica et sine ullo fundamento. Ex illa enim sequitur, omnia opera infidelium necessario esse peccata : quod fides non admittit. Nam Christus Dominus, Matth. 5; supponit ethnicos habere naturalem amorem bonum. Nonne (inquit) et Ethnici hoc faciunt? Quod si quis dicat, facere quidem Ethniticos id, quod secundum substantiam bonum est, non tamen cum omnibus circumstantiis neces- sariis ut bene fiat : certe hoc Christus Dominus non limitavit, sed absolute fatetur posse ethnicum facere bonum quod natura ipsa dictat: at non solum dictat agendum esse bonum quoad substantiam, sed etiam bene quoad circumstantias, ergo hoc etiam interdum ethnicus faciet. Nec enim fides infusa et supernaturalis est circumstantia necessaria ad moralem honestatem naturalis operis cum sint res diversorum ordinum. Item alias si infidelis antequam credat, aliquid faciat in ordine ad audiendam fidem, vel ad examinandam credibilitatem ejus, aut ad obtinendum lumen ejus, totum illud peccatum esset, quod est absurdissimum et plane comprehensum in damnatione Concilii Tridentini, sess. 6, canon 7. Quamquam ergo fides sit necessaria, ut opera bona Deo placeant in ordine ad vitam aeternam , quoad summum habetur in secundo Pauli testimonio: non tamen ad naturalem bonitatem, seu moralitatem honestam, ad quam satis est, quod opus sit consentaneum dictamini rationis rectae naturalis : atque adeo ut sit ex conscientia. Atque ita sumpsit Paulus fidem, cum in alio loco dixit, omne, quod non est ex fide, esse peccatum, id est, omne, quod contra conscientiam sit, esse peccatum, ut ex contextu et ex communi sententia est probabilius: licet ille locus alas habeat expositiones.

4. Tertius modus dicendi. — Rejicitur dictus modus dicendi. — Tertius ergo modus ponendi necessitatem gratiae ad singula opera moraliter bona fuit eorum, qui per gratiam intelligunt, non habituale aliquod donum, sed motionem aliquam Spiritus sancti, quae hominibus etiam credentibus interdum datur: estque nihilominus vera gratia interior et supernaturahs ordinis, per quam Deus specialiter praemovet et inducit hominem ad bene moraliter operandum. Quae videtur fuisse opinio Gregorii in 2, dist. 28, quaest. 1, art. 1, concl. 2, quem ibi sequitur Capreolus, art. 3. Quanquam ipsi non satis clare explicent, qualis sit illa gratia, quam ad singula opera moralia requirunt. Fundamenta vero eorum in quarta opinione afferam, quia generalia sunt et applicari possunt ad quemcumque modum gratiae, quae ad talia opera exigatur. Haec ergo opinio in hoc sensu antiquata et ab omnibus relicta videtur et contra illam facient multa ex his, quae contra ultimam opinionem dicam.

5. Nunc solum inquiro ab his auctoribus, an existiment actum bonum moraliter esse per se, et ex intrinseca sua natura supra naturales vires arbitrii humani, nec ne. Ptimum dicere est per se incredibile et repugnantiam involvens. Primo, quia nec in objecto, neque in substantia sua, nec in modo talis actus aliquid invenitur, quod naturales vires voluntatis humanae superet. Nam objectum debitis circumstantiis atfectum cognoscibile est per rationem naturalem, alioqui non est bonum illud de quo tractamus : actus autem voluntatis, qui solum tendit in objectum, ut conforme naturali rationi. ex illo capite non potest habere substantiam, seu entitatem superantem capacitatem naturalem humanae naturae. Cur enim, aut unde illam haberet? Neque etiam postulat modum et intensionem, vel aliam similem conditionem superantem naturalem vim activam voluntatis, quia nunquam ratio naturalis hoc petit, ut per se evidens est.

6. Secundo, quia alias non potest talis actus cadere sub praeceptum homini connaturale, quia nulli naturae praecipi potest, ex vi naturae, quod supra vires naturales ejusdem naturae est. Nec satis est, quod talis actus per gratiam sit possibilis, quia natura nihil dictat de gratia supernaturah, unde non obligat ad quaerendam illam, maxime si natura ipsa praecise, ac nude spectetur, ut considerari debet ad obligationem, quae ex illa nascitur. Ad certum est, hos actus cadere sub naturalem legem, non solum secundum substantiam, sed etiam seeundum debitas circumstantias, alias illos ita praetermittere, per se et ex natura rei non esset peccatum, ergo.

7. Tertio, quia sequitur, in nullo statu, etiam integrae naturae potuisse hominem operari alhquod bonum opus morale sine hac gratia vera et supernaturali : quia naturales vires intrinsecae voluntati, et per se illi convenientes, per se et in omni statu sunt eaedem: unde si actus ipse ex se etiam et ex vi solius honestatis moralis excedit illas, in omni statu excedit. Consequens autem est contra communem doctrinam Conciliorum, Augustini et omnium, qui illum secuti sunt, qui omnem infirmitatem, vel impotentiam humanae naturae circa bonum morale operandum quatenus consentaneum est soli rationi naturali, dicunt esse oórtam ex lapsu totius naturae, nec reddi potest probabilis ratio alterius originis.

8. Imo nec intelligi potest, qualis, vel ad quid sit illa supernaturalis motio: nam si est illuminatio ex parte intellectus, non debet proponere rem supernaturalem (ut sic dicam) nec rationem operandi supernaturalem : neutrum enim horum necessarium est ad honestum actum, de quo tractamus. Si vero illa motio sit inspiratio supernaturalis proxime indita voluntati, haec imprimis nunquam habet locum, nisi supposita illuminatione. Unde si illuminatio supernaturalis necessaria non est, nec etiam inspiratio. Ac deinde, motio similis solum est necessaria ad sublevandam et juvandam voluntatem: ubi effectus superat vires ejus : ostensum autem est hunc effectum non superare, per se loquendo, naturales vires voluntatis: ergo. Denique, signum apertum est, quia habitus correspondens tali actui, non est per se infusus, sed acquisitus: motio autem illa solet esse proportionata habitui et ejusdem ordinis , ac fortasse supplere vicem ejus, quando ille deest : unde sicut habitus acquisitus non est simpliciter necessarius ad talem operationem, sed juvat ad facilius operandum: ita nec talis motio potest esse simpliciter necessaria, sed ad summum ad facilitatem juvabit : loquimur enim de singulis actibus, nam de collectione aliud est.

9. Quod si tandem dicatur, hanc necessitatem gratiae, vel impossibilitatem habendi hunc actum per solas naturales vires, non esse per se ex sola comparatione voluntatis, et talis actus inter se et improportione inter ea inventae : sed oriri ex conjunctione voluntatis cum appetitu inferiori et ex peccati fomite, aliisque extrinsecis impedimentis, praesertim instigatione daemonum. Contra hoc est, quia ex hoc capite recte quidem probatur necessariam esse gratiam ad praestanda longo tempore bona opera moralia sine admistione peccati: non tamen probatur de singulis actibus et momenus. Quia rebellio illa appetitus nec in omnibus actibus, nec in omnibus opportunitatibus, vel in omnibus personis seu complexionibus aeque reperitur. Nam in benefaciendo amicis et cognatis, ac parentibus sensualitas non repugnat, nec semper inclinat ad modum aliquem excedentem rationis limitem, in omnibus et singulis beneficientiae actibus. Idem est de honoratione parentum, de subventione pauperis, praesertim si persona sit natura sua propensa ad liberalitatem et compassionem. Et sic de aliis. Idem fere est de extrinsecis impedimentis, quia non semper in omni actu et pro omni tempore occurrunt. Et praeterea propter haec extrinseca impedimenta, satis etiam esset extrinseca custodia et protectio Dei per se, vel per angelos, sine propria gratia interna per motionem Spiritus sancti, de qua nunc agimus. Idemque est de instigatione daemonum, de qua in sequentibus plura dicemus.

10. Contra dicta objicitur. — Una vero oc- currit objectio hujus sententiae propria, quae magis contra vim rationum factarum, quam contra assertionem fieri potest. Quia nimirum si rationes sunt validae, ad omnes et singulos actus morales naturae consentaneos, sine ulla exceptione applicari possent, ac proinde probarent, etiam amorem super omnia Dei, ut auctorem naturae, posse haberi sine interna et supernaturali gratia, aeque perfecte et efficaciter, ac posset haberi in statu naturae integrae. Consequens videtur non solum contra D. Thomam, sed etiam contra communem doctrinam, et non desunt viri docti, qui errores Pelagii pertinere putent: ergo. Sequela videtur clara applicando rationes factas, quod facile unusquisque potest praestare: et ideo in eo non immoror.

11. Objectioni satisfit.—In statu innocentie poterat homo observare legem naturce. — Haec veroobjectiotangit novam materiam prolixam, et ab hoc loco alienam, et ideo illam non persequar: sed duo breviter dicam. Unum est, differentiam certam quoad hanc partem inter hominem lapsum, et in statu integrae naturae in hoc positam esse, quod ante lapsum potuisset homo in statu innocentiae observare totam legem naturae longo tempore per solas vires naturae: nunc autem in natura corrupta non potest. Quia ergo amor Dei super omnia includit formale vel virtuale propositum servandi totam legem naturae, et nunquam peccandi contra illam, necesse est ut etiam in potestate habendi hunc perfectum amorem, sit aliqua differentia inter illos duos status. Ex hac ergo parte, respondendo ad objectionem negatur sequela, quoad illam partem, eque perfecte et efficaciter. Quia licet verum sit, actum talis amoris, quoad suam entitatem et speciem, non excedere naturales vires voluntatis humanae per se etiam spectatae, et ideo non repugnare, fieri pro aliquo instanti, aut brevi tempcre per naturales vires voluntatis, nihilominus non sequitur, quod possit fieri aeque perfecte et constanter, quia perfectio illius actus quoad efticaciam ejus pendet extrinsece ex statu hominis, nam ex illo pendet possibilhitas implendi totum id, quod ille actus includit: quod in alis actibus honestis inferiorum virtutum non invenitur. Erit ergo talis actus in natura corrupta minus efficax, vel potius inefficax, quia per se et sine gratia non erit potens ad implenda omnia praecepta legis naturae longo tempore, quam perfectionem haberet in natura integra.

12. Potest autem haec ipsa imperfectio duobus modis intelligi. Primo quod voluntas nunc eliciens talem actum, non potest esse constans, diuve perseverans in proposito, quod talis actus includit , quia actualis ipsa dilectio parvo tempore durat, et illa transacta non relinquit vim sufficientem ad continendam voluntatem in officio, bene et honeste operando, ad quod tamen suffiiceret similis dilectio in natura integra. At si quis recte consideret, haec differentia non est in aliqua perfectione intrinseca ipsorum actuum, sed in duratione, vel perseverantia, aut efficacia, quae in uno est major quam in alio, non quia unus actus perfectior sit alio, sed quia unus invenit in subjecto majorem resistentiam quam alius. Ut, verbi gratia, calor ut sex in aqua, vel in ferro existens non differunt in perfectione vel intensione intrinseca, et tamen in aqua minus durabit, minoremque efficaciam habebit propter majorem subjecti repugnantiam et contrariam activitatem: ita ergo continget in illis duobus actibus, si sola differentia declarata inter eos invenitur. Et non caret hoc probabilitate: quia vero plus videatur intendere divus Thomas cum de hac materia loquitur, potest addi alius modus explicandi imperfectionem illius actus.

13. In statu nature lapsae voluntas humana absolute et efficaciter in amore naturali Dei suas vires emercere non potest. — Ex praedicta ergo differentia quae est ex parte subjectorum, provenit, ut in statu naturae lapsae, non possit voluntas humana ita absolute et efficaciter suas vires exercere in hoc amore naturali Dei, sicut posset in natura integra. Et ratio est, quia, sicut nihil volitum, quin praecognitum, ita juxta mensuram et modum naturals judicii, quo ahquid proponitur, ut possibile, vel amabile, potest voluntas prorumpere suis naturalibus viribus in naturalem amorem naturalis objecti sibi propositi. In statu ergo innocentiae, cum natura esset sana et integra, proponebatur observantia naturalis legis absolute et simpheciter, ac quocumque tempore non solum ut possibilis, sed etiam ut facilis, et ideo poterat etiam voluntas facile elicere naturalem amorem Dei perfectum et obedientialem, cum absoluto affectu, et proposito placendi illi in omnibus, sine limitatione temporis et nulla adhibita conditione. Neque ad hoc refert, quod illa sanitas non esset naturae debita, sed per donum gratis datum illi esset collata: quia donum illud non erat principium hujus amoris, sed solum conditio sine qua non, et auferens impedimenta illuus amoris, quibus ablatis, voluntas suis viribus illum exercere potest, parumque refert quod impedita sint per naturam, vel mira- culum ablata. At vero in natura corrupta observantia illa mandatorum diuturna et constans proponitur ut impossibilis per vires naturae in tali statu constitutae. et ideo non potest voluntas per se sola, absoluto et omnino efficaci affectu illam velle et proponere, et ideo nec tam absolute et perfecte potest Deum amare, sicut antea poterat, sed semper includit conditionem tacite vel expresse, amandi et obediendi quantum potuerit, ut in simili latius explicavi in tomo quarto de Poenitentia, disputatione tertia.

14. Objicitur. — Exploditur objectio. — Per gratium non restituitur homo in eam nature integritatem qua in statu innocentie fruebatur. — Dices, saltem sanata semel natura per gratiam habitualem, poterit nunc homo jam justificatus diligere Deum super omnia amore naturali, ut finem naturalem, ita ut gratia non sit principium talis amoris, sed conditio sine qua non, de qua jam diximus, quod licet supernaturalis sit, non impedit, quominus postea actus sit naturalis et viribus naturae fiat: quia semel ablato impedimento, voluntas per solas naturae vires operatur. Respondetur, fortasse non defuturum, qui hoc concedat, quia in homine justo cessat impedimentum peccati et conversionis ad creaturam, quae difficilem reddebant hunc Dei amorem : et quia jam talis amor esset aliquo modo ex gratia et charitate; mihi tamen id non probatur. Unde respondeo negando sequelam. Et ratio reddi potest, quia licet per gratiam sanetur anima, quantum ad mortem culpae, non tamen restituitur homo in eam naturae integritatem, quam in statu innocentiae habuit : possibilitas autem servandi mandata per vires liberi arbitrii in illo statu, non oriebatur ex sola carentia culpae, sed magna ex parte ex carentia fomitis et debita subordinatione potentiarum : et ideo non est quoad hoc aequalis ratio utriusque status. Atque hinc etiam fit, ut in statu naturae lapsae non possit homo justus diu servare totam legem naturalem, sine novo et speciali auxilio gratiae. Ex quo ulterius sequitur, ut non possit diligere Deum, ut auctorem naturae super omnia, actu omnino absoluto et efficaci, nisi nitatur in ipse auxilii sibi necessarii ad observandam totam legem naturae. Sicut autem auxilium illud supernaturale est, ita spes certa de illo obtinendo, quantum est ex parte Dei, non potest haberi, nisi supposita fide et cum auxilio gratiae. Et simili ratione amor, qui in his principiis aliquo modo niti debet, non potest sine gratia perfici. Qualis autem sit haec gratia, pendet ex alia quaestione de observatione mandatorum, quae hic tractanda non est. Et ideo de hac tertia sententia, haec nunc sufficiunt.

PrevBack to TopNext