On this page
Caput 11
Caput 11
Proponitur quarta sententia negans posse hominem per vires naturae bonum morale perficere
CAPUT XI. PROPONITUR QUARTA SENTENTIA NEGANS POSSE HOMINEM PER VIRES NATURAE BONUM MORALE PERFICERE.
1. Alii ergo moderni auctores, imprimis fatentur posse hominem carentem gratia sanctificante, et fide, et omni illustratione vel inspiratione supernaturali, et propria vocatione ad fidem, utentem denique sola naturali ratione et discursu, faciendo, quod in se est, bonum moralem actum perficere, tam ex objecto quam ex omnibus circmstantiis : et nihilominus aiunt,nunquam efficere hominem talem actum, sine aliqua praeveniente gratia gratis data, id est, motione aliqua divina ad aliquod bonum praestandum. Quam dicunt esse veram gratiam per Christum, de qua loquuntur Concilia, cum ad bene operandum gratiam requirunt , ac proinde esse veram et internam Spiritus sancti illuminationem et inspirationem, non quidem ordinis supernaturalis, tamen naturae non debitam, et (in eo sensu) supra naturam est, proinde aiunt esse effectum praedestinationis, quamvis sola gratia sit verus praedestinationis effectus, juxta mentem Augustini, lib. de Praedestinat. Sanct., cap. 10, et consequenter non posse esse causam totius praedestinationis ex parte effectuum ejus.
2. Ad declarandum autem hanc sententiam tria jaciuntur fundamenta, ex quibus illa necessario infertur. Primum est aliqua moralia opera impetrare a Deo aliquam gratiam per Christum, ut patet ex promissionibus quae in Scriptura fiunt eleemosynae, et aliis similibus operibus quae supra allegatae sunt. Secundum est, hoc verum esse distincte de omnibus moralibus operibus, nam qui affirmant, aliquibus operibus misericordiae, et aliis moralibus virtutum acquisitarum nullum a Deo auxilium gratiae impetrari, immerito inter haec opera distinguunt, cum Scriptura non distinguat, sed indifferenter loquatur. Tertium est, illud opus morale, quod a Deo impetrat aliquod gratiae auxilium, vel ad illud disponit, esse ex auxilio gratiae priori, ut capite septimo a nobis probatum est. Ex his ergo evidenter concluditur, nullum fieri morale opus bonum sine gratia, syllogizando in hunc modum: omne opus morale, quod ex se impetrat gratiae auxilium, est ex gratiae auxilio: sed omne opus morale bonum, quantum est ex se, impetrat a Deo aliquod gratiae auxilium: ergo omne opus morale bonum fit ex gratiae auxilio. Vel e converso, nullum bonum opus morale esse potest, quod non sit impetrativum alicujus gratiae: sed omne opus impetrativum alicujus gratiae necessario esse debet ex gratia: ergo omne opus morale bonum debet necessario esse ex gratia.
3. Praeterea referuntur pro hac sententia graviores ex antiquis theologi, D. Thomas, 1, 2. quaest. 109, art. 2, ubi in corpore ait, naturam humanam, nec in statu naturae integrae, nec corruptae, potuisse aliquod bonum morale operari sine auxilio divino, a quo moveatur ad bene agendum. Et, solutione ad 1, ait, omnem deliberationem humanam inchoari debere ab aliquo exteriori principio, quod sit supra mentes humanas, quia ante omnem deliberationem necesse est, ut antecedat aliqua cogitatio intellectus non libera, quae non potest esse, nisi a Deo. Et aiunt, ita intellexisse D. Thomam omnes insignes ejus discipulos et signatim Capreolum 2, d. 29, quaest. 1, art. 1, concl. 4, Dezam Hispalensem 2, d. 28, quaest. 2, art. 3, annot. 2 et 6, Franciscum Rhomaeum , in lib. de Libertate et necessitate operum, veritate 14 et 15.
4. Sed quod ad mentem D. Thomae attinet, evidens est, per auxilium divinum nihil aliud intelligere, quam generalem concursum primae causae. Eodem enim modo dixerat in articulo primo, ad cognitionem cujuscumque veri indigere hominem auxilio divino, eo modo, quo actio cujuscumque agentis creati dependet a Deo et ut a dante formam, et ut ab actualiter movente, ita enim vocat D. Thomas generalem concursum primae causae : unde addit, hominem non indigere nova illustratione, nisi ad veritates illas cognoscendas, quae excedunt naturalem ccgnitionem. Et in articulo secundo, ad 3, clare ostendit , de eodem auxilio divino fuisse locutum in utroque articulo. Unde, art. 1, ad 1, ait, omne verum , a quocumque dicatur, esse a Spiritu sancto infundente naturale lumen et movente ad intelligendum et loquendum veritatem. Eodem ergo sensu dixit in solutione, ad 1, determinari intellectum hominis ab auctore naturae in prima cogitatione, quae propriam deliberationem antecedit, scilicet, per ipsum naturale lumen inditum a Deo, cum communi motione et concursu debito ex generali providentia, ut in illo articulo expresse dicit. Et ita intellexit D. Thomam Cajetanus, ibi, qui bene advertit in articulo primo, cum quaeritur, an homo possit hoc vel illud facere sine gratia, intelligi de omni gratia, quee sit supra totum ordinem naturalem. Et in articulo secundo, late tractans hanc quaestionem, tam sententiam illam, quam interpretationem D. Thomae refellit. Idemque videre licet in recentioribus illius loci tractatoribus, Medina, Zumele, Valentia.
5. Deinde in eamdem sententiam refertur Alensis, 3 p., q. 69, memb. 1, art. 2, alias q. 61, memb. unic. S Consequenter, ubi gratiam requirit ad bene operandum. Quod aliqui exponunt de collectione bonorum, non de singulis actibus, id est, ut gratia sit necessaria ad bene operandum sine defectu et sine admixtione peccatorum contra legem naturae. Constat vero ex titulo articuli primi, ipsum non tractare de necessitate gratiae ad bene operandum, sed de necessitate gratiae ad salutem. Et ita cum in corpore membri illius, in prima parte ejus, varias acceptiones gratiae posuisset, concludit : Cum ergo queritur, an ad consequendam salutem sit necessaria gratia, intentio est de gratia gratum faciente, secundum quam homo efficitur Deo acceptus. Et statim ponit conclusionem: JVecessariam esse hanc gratiam ad merendum et ad consequendam vitam eternam. At certissimum est, hanc gratiam non esse necessariam ad singula opera moralia, non potest ergo de his loqui. Quia vero ad servandam collective totam legem et honestatem naturae, necessaria est haec gratia sanctificans : ideo quantum est ex hoc principio, posset illa doctrina intelligi de bono morali collective : sic enim necessarium est ad salutem : Quia qui àn uno offendit, factus est in omnibus reus. Re tamen vera etiam de singulis actibus, de quibus Alensis loquitur, vera est resolutio, scilicet de actibus meritorris, quibus vita aeterna comparatur. Et ita in solutione, ad 1, expresse declarat, hominem non posse facere bonum meritorium sine Deo, et in reliquis solutionibus semper loquitur de actu, quo intenditur aliquid supernaturale, scilicet similitudo ad Deum, etc. Atque eodem modo in secunda parie illius membri, quae incipit, Consequenter, etc., testimonia multa, quae adducit, plane tractant de necessitate gratiae ad supernaturales actus. Quanquam inferius in resolutione, vers. , Dicendum ergo, generatim concludit, liberum arbitrium non proftcere an bonwum declinando malum, et faciendo bomum, nisi virtute gratie, et ita sine gratia non posse operari bonum et relinquere malum. Ubi videtur loqui collective de bono ad salutem neces- sario, non ratione singulorum actuum, sed ratione collectionis, nisi etiam exponatur de bono meritorio vitae aeternae.
6. Praeterea refertur Altisiodorensis, libro 2 Summae, tract. 11, cap. 4, quaest. 4, eo quod dicat, sine gratia gratis data nihil boni nos operari posse. Sed observare necesse est, hanc vocem gratiee gratis date, valde ambiguam esse, praecipue apud scholasticos. Nam frequenter significat gratias illas, quae ad aliorum utilitatem per se primo ordinantur, non ad sanctificationem recipientis, de quibus loquitur Paulus 1, Corinth. 12, cum inquit: Divisiones gratiarum sunt, etc. Aliquando significat actualem motionem Spiritus sancti superantem naturam , per quam animas ad se convertit: quomodo loquitur Bonaventura, 2, dist. 28, art. 2, quaest. 1, et alu ibidem, et talis gratia eadem est cum gratia excitante vel adjuvante sine habitu. Alio tandem modo dicitur gratia gratis data, omnis divina influentia vel cooperatio, quantumvis sit proportionata et consentanea naturae: quia licet secundum quemdam ordinarium loquendi modum diei soleat debita naturae, nihilominus simpliciter gratis datur. Et hoc tertio modo accipit Altisiodorensis, in citato loco, nomen gratie gratis datee, ut ipsemet explicuit solvendo argumentum, quod erat de necessitate cooperationis divinae, dicens: S gratia large sunatur pro omni gratis dato a Deo, bene concedimus , quod. liberum arbitrium non possit in opere de genere bonorum sine gratia: unde significat, hoc modo etiam influentiam generalem esse gratiam.
7. Tribuitur etiam haec sententia Gersonii in tractatu de Vita spirituali, lectione prima, qui cadit in Alphabet. 61, littera G., quasi dicat, non posse hominem facere aliquod opus moralis virtutis sine aliquo auxilio gratiae Dei interius moventis. Verba tamen Gersonii sunt: Nam conformitatem , quam actus liber habet cum prima et summa honestate, id. est bonitatem moralem et laudabilem, non potest elicere nuda natura voluntatis , nisi communicata sit ei facultas et gratia in producendo alia quam ea qua, solun vespicit substantiam actus et non ceeteras circunstantias. In quibus verbis duplicem gratiam videtur requirere ad actum simpliciter bonum, unam ad substantiam actus, aliam ad caeteras observandas, ut aperte constat ex verbis illis, nisi communicata gratia alia, quam ea. At vero ad substantiam actus clarum est non requiri propriam gratiam per Christum : signum ergo est hunc etiam auctorem ibi loqui late de gratia ut comprehendit quamlibet influentiam naturae superadditam, etiamsi sit generalis providentiae naturae suo modo debitae. Quam mentem suam idem auctor in eadem lectione paulo ante verba relata explicuerat dicens : Nolo tamen negare, quin anima, possit in sua vita naturali bene moraliter agere. Et infra de homine in puris naturalibus et absque contagione peccati creato, ait : Neminem dubitasse, quin possit per vires liberi arbitrii bomm honestum cum omnibus circumstantiis operari. Alias ( inquit ) miserabilior esset Lomo cunctis animantibus, quee possunt efficere opera sue nature consentanea , cum solo aualio generalis influentie. De homine vero lapso refert quosdam dixisse, non posse ad morales actus attingere, quorum sententiam refutat, dicens : Posse illos efficere per vires, quas actu habet. Unde concludit distinguendo de gratia : IVam si sumatur (ait) pro dono indito supra, vel ultra vires et industriam nature, sic non est necessaria gratia ad singula honesta opera - si autem dicatur gratia omne dommn gratis collatum, quomodo ipsum vivere gratuitum est, sic potest dici gratia necessaria.
8. Igitur inter scholasticos auctores pauci (ut opinor) invenientur, qui sententiam hanc dicto modo explicatam tueantur. Possunt tamen in illius favorem exponi Gregorius et Capreolus in 1, opinione citati : nunquam enim satis explicant, qualis sit illa gratia quam requirunt. Possunt item pro hac sententia citari moderni auctores, qui cum teneant, Deum non praedeterminare voluntatem humanam ad actus malos, etiam pro materiali , nihilominus tenent praedeterminare illam ad omnes actus morales bonos, et sine hac praedeterminatione nihil posse hominem operari, etiam intra ordinem moralium actuum. Nam hi merito possunt praedeterminationem hanc gratiam vocare, cum detur ex liberalitate Dei, et non sit simpliciter debita naturae. Imo multi existimant, Gregorium et Capreolum de hac fuisse locutos, quod certe non constat, ut lib. 2, de Auxiliis, cap. 3 et 6, notavi, ubi etiam modernos auctores hanc sententiam tenentes indicavi, et ostendi probari non posse illam differentiam, quam constituunt in hoc inter actus bonos et malos : simpliciter vero quid sentiendum sit de illa praedeterminatione ad quoscumque actus, in toto illo opere satis diffuse tractatum est.
9. Ut autem fundamentum hujus sententiae hoc ultimo modo explicatae intelligatur, sciendum est, hanc gratiam, quae dicitur necessaria ad actus bonos, solum poni per modum praeviae excitationis accommodate ad operandum bonum, quae in tantum gratia censetur, in quantum accommodate datur , ut voluntatem cum effectu inducat ad bonum actum perficiendum, quia quoad illam congruitatem non est debita naturae, etiamsi illam non elevet ad physice eliciendum, vel operandum aliquid , quod superet naturales vires activas voluntatis. Quod autem haec excitatio necessaria sit, non putant provenire ex laesione naturae per originale peccatum, nec ex umproportione, aut excessu actus ad vires naturales voluntatis: sed solum ex dependentia, quam habet voluntas in bono operando a cogitatione praevia intellectus et ab indifferentia, quam habet intellectus humanus natura sua, respectu primae cogitationis (voco autem qrimam, omnem illam, quae antecedit liberum usum voluntatis ) illa enim non est in hominis potestate cum non possit ad illam se libere applicare, nec aliquid excitativum, intellectui sua voluntate proponere , quia nihil volitum , quin praecognitum. Necessario ergo talis cogitatio est naturalis , id est, non libera, et ideo proveniens ab extrinseco principio. Quod ergo haec cogitatio talis sit, ut potius excitet ad bonum, quam ad malum, et quod ita excitet ad bonum, sicut voluntati sic affectae, vel per naturalem inclinationem, vel per consuetudinem, vel per conjunctionem ad tale corporis temperamentum, vel quacumque alia occasione conveniens est, ut illam efficaciter excitet et perducat ad opus, non est positum in arbitrio humano, nec casu evenit respectu divinae providentiae : ergo talis cogitatio , ut est a Deo et a speciali providentia ejus , est gratia , quia non est donum naturae debitum, alioqui omnibus secundum legem ordinariam daretur. Haec ergo gratia ad omne opus bonum necessaria est.
10. Hoc discursu uti videtur divus Thomas, 1, 2. quaest 109, art. 2, ut probet, non posse liberum hominis arbitrium bonum aliquod operari sine motione praevia Dei auctoris ejus. Augustinus etiam ubique inde maxime probat contra Pelagianos, initium omnium bonorum operum esse ex Deo, quia sancta cogitatio non potest a nobis habere originem, sed a Deo. Utiturque ad hoc testimonio Paul 2, Cor. 3: Non sumus sufficienter cogitare aliquid ex nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Et ideo putat etiam dictum esse a Christo : S'ine me nihil potestis facere. Quia sine sancta cogitatione nihil boni facere possumus, et sanctam cogitationem habere non possumus, nisi ab ipso. Item illud : Qui cepit bonum opus, utique per sanctam cooperationem. Sic fere ratiocinatur Augustinus, libro de Praedestinatione Sanctorum, cap. 2 et sequentibus, de Bono persever., cap. 7 et 10, libro de Gratia et libero arbitrio, cap. 8, et lib. 1, ad Simphcianum, quaest. 2, circa finem, et lib. 2, contra duas epistolas Pelagian., cap. 8, et lib. 2, de Peccator. merit., cap. 17. Unde epistola 100, inter errores Pelagii ponit, gratiam Dei non ad singulos actus dari. Idem habet epist. 107. Et Hierony mus, epistol. ad Thesiphontem, col. 4, sic de Pelagianis inquit : 7ta Dei gratiam ponunt, ut non per singula opera ejus mitaanur et regamur ausilio. Quod saepe ipse reprobat dicens : Nos in singulis operibus indigere Dei aucilio. Prosper in suis Opusculis de hac materia Augustinum imitatur, praesertim ad objectiones Gallorum, cap. 9. Item Fulgentius, libro de Incarnatione et grat., cap. 12, et Petrus Diaconus, libro etiam de Incarnatione et grat.. capite sexto et sequentibus. Consonat etiam illud Bernardi de Gratia et libero arbitrio, cap. 10: Conatus liberi arbitrii cast sunt ad bonum, si non adjuventur, nulli, si non eacitentur. Atque ita sententia haec simul probata relinquitur ex ratione, Scriptura et Patribus.
11. Potest autem ulterius confirmari ex Conciliorum, ac Pontificum definitionibus. Nam Concilium Arausicanum, cap. 9, sic ait: Divini est muneris , cum et recte cogitamus et pedes nostros a falsitate et injustitia tenemus. Quoties enim bona agimus, Deus in nobis, atque nobiscum, ut operemur, operatur. Ubi eamdem doctrinam et idem fundamentum ejus significat, et cap. 20: Multa in homine bona sunt , quae non facit homo : mulla vero facit homo bona, quenon preestet Deus ut faciat homo. Et (quod gravissimum est) addit in cap. 292: Nemo habet de suo, nisi mendacum et peccatum. Et cap. 25, post multa Scripturae testimonia, quae ad hoc congerit, concludit : Hoc etiam salubriter confitemur et credimus, quod in omni opere bono nos non incipimus : et alia multa habet similia.
12. His consonánt, quae in epistola prima Caelestini papae ad Episcopos Galliae habentur ex mente, ac sententia Sedis Apostolicae, ubi in capite octavo sic legimus : Quod omnia studia. omnia opera, ac anerita sanctorum ad Dei gloriam, laudemque referenda sunt, quia nemo aliunde ei placet, nisi ec eo, quod ipse donaverit. Et in hujus veritatis confirmationem afferuntur verba Zozimi papae in epistola ad Episcopos totius orbis: lVos autem instinctu Dei (omnia enim bona ad auctorem suum referenda sunt, unde nascuntur) ad fratrum, et coepiscoporum mostrorum conscientiam universa retulimus. Quam sententiam maxime laudant et commendant Africani Episcopi, ut ibidem refertur: Ideo utique (dicentes) quia preparatur voluntas a Domino et ut boni aliquid agant, paternis inspirationibus suorum ipse tangit corda fidelium. Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt, ut nec nostrum deesse sentiamus arbitrium, et in bonis quibusque voluntatis humane singulis motibus magis illius valere non dubitemus auxilium, et, cap. 9, statim additur : Quod ita Deus in cordibus hominwm atque in ipso libero operatur arbitrio, vi sancta cogitatio, pium consilium, omnisque motus bone voluntatis ev Deo sit ; quia per illum aliquid boni possumus sine quo nihil possumus : et eadem doctrina habetur in Epistolis Innocentii et Leonis de hac materia. Denique Concilium Tridentinum, sess. 6, capite decimo-sexto : Virtutem CHRISTI (ai) omnia nostra bona opera semper antecedere, comitari et subsegui.
13. Rationibus stabilitur haec sententia. — Praeter haec omnia, potest haec sententia aliis rationibus confirmari ex iisdem Patrum et Conciliorum definitionibus , sumptis. Prima est, quia Augustinus ubique colligit gratiae necessitatem ex orationis utilitate et efficacitate, quia nemo petit ab alio, quod in sua habet potestate. Quam argumentandi rationem imitatum est Concilium Arausicanum et alii Patres. At orandum nobis est, ut Deus nos adjuvet in singulis operibus, ut ea honeste faciamus, ergo ad singula est gratia necessaria. Secundo, quia eadem Concilia tradunt nos non posse vincere ullam tentationem sine gratia Dei : ergo a fortiori non possumus ullum bonum facere sine divina gratia, plus enim est facere bonum, quam declinare a malo ; maxime quia nullum est bonum opus, quod per daemonis tentationem, et industriam non possit impediri : ergo ut non impediatur, atque adeo ut fiat, necessaria est gratia. Tertio docent Sancti et Concilia initium gratiae, vel praedestinationis non esse ex libero arbitrio, ut contra Semipelagianos visum est. At si homo posset per solum liberum arbitrium bonum aliquod opus morale facere, posset subinde per solum liberum arbitrium salutem suam bene operando inchoare, quando ad usum rationis pervenit. Ergo in tali homine vitari non posset, quin gratiae initium esset ex libero arbitrio. Probatur consequentia, tum quia omne bonum honestum placet Deo et est de se dignum aliquo favore et remuneratione ejus : tum etiam, quia ille homo faceret quod ex parte sua posset, ergo saltem excongrua providentia, Deus etiam illius conatum promoveret. l'um denique, quia ille actus bonus posset esse alicujus amoris erga Deum, per cogitationem naturalem ejus, vel desiderium honeste vivendi et fugiendi malum, cum aliqua petitione facta auctori naturae ; quomodo ergo his actibus negari potest aliqua congruitas, ut sint initium salutis? 51 ergo illi sunt in solo libero arbitrio, subditur gratia libero arbitrio.