Text List

On this page

Caput 12

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

Caput 12

Vera sententia, scilicet, hominem per rationem et liberum arbitrium posse aliquod bonum opus morale honeste perficere, ex scripturis probatur

CAPUT XII. VERA SENTENTIA, SCILICET, HOMINEM PER RATIONEM ET LIBERUM ARBITRIUM POSSE ALIQUOD BONUM OPUS MORALE HONESTE PERFICERE, EX SCRIPTURIS PROBATUR.

1. At vero communis et recepta sententia est, hominem etiam in statu naturae lapsae et in peccato, vel infidelitate habitualiter existentem, posse facere aliquod bonum opus morale virtutis acquisitae cum debitis circumstantiis, sine vero, ac proprio auxilio gratiae. Quia licet non possit longo tempore haec bona facere sine lapsu, tamen unum, vel aliud regulariter facere potest. Haec est clara sententia D. Thomae 1, 2, quaest. 109. art. 2, quam(ut supra dixi) Cajetanus ita intellexit, et post illum reliqui Scriptores. Idem aperte docet D. Thomas 2, 2, quaest. 10, art. 4, ubi tractans quaestionem, an omnia opera infidelium sint peccata, inquit : Manifestum est, quod infideles non possunt operari bona opera quee sint ex gratia, scilicet opera meritoria, tamen bona opera, ad quee sufficit bonun nature, aliqualiter operari possunt. Quud autem aliqualiter, intelligit, id est, sine ulla morali malitia et modo naturali, qui ad meritum non sufficit. Qui sensus patet, nam inde infert, non omnia opera infidelium esse peccata : quod non recte inferret, nisi intelligeret, posse infideles per bonum naturae illa opera bona bene moraliter facere : si enim non fierent bene, jam essent peccata. Maxime in sententia ejusdem sancti doctoris, qui non agnoscit opus aliquod indifferens in individuo. Et ideo statim declarat, posse infidelem bono fine, et bona intentione operari, non operando ex infidelitate ut sic, sed ex pura, et recta ratione naturali, ut in solutione , ad 2, declarat. Unde inter discipulos D. Thomae haec est communis, et indubitata sententia.

2. Quam etiam Bonaventura, d. 28, plane sequitur. Nam licet videatur gratiam requi- rere : tamen late loquitur in sensu supra explicato, ut patet ex art. 1, q. 2, ubi esem plum ponit de praecepto honorandi parentes, quod dicit, posse quoad substantiam impleri per naturalem pietatem, et devotionem, et hanc vocat gratiam gratis datam. Idem fere, art. 2, q. 1, et in q. 2. dicit, posse hominem vincere aliquam tentationem, licet non omnes; sine ulla gratia : et q. 3, de homine in puris naturalibus dicit , posse perficere aliquod bonum opus morale fine ulla gratia : ubi videtur strictius sumere gratiam pro dono vel auxilio supernaturali. At vero in fine quaestionis diserte explicat, quod si alicubi dicitur, non posse hominem operari aliquod bonum opus morale sine gratia, sub gratia debet comprehendi communis influentia, quae gratis a Deo datur. Imo, quod gravius est, ita exponit verba illa Joannis 15: Sine me nilal potestis facere. Quod non probo, affero tamen illud, quoniam declarat illius auctoris sententiam. Pro qua referri etiam solet Alensis, 3 p., quaestione 61, sed ille nunquam satis declarat mentem suam, quamvis huic parti faveat potius, quam oppositae in memb. 1 et 7. Clarius eam docuerunt, Altisiodorensis et Joan. Gersonius, locis supra citatis. Et adhuc expressius, in aliudque extremum declinantes, Scotus, Durandus, Gabriel et qui eos imitantur, ut supra visum est. Est etiam inter modernos scriptores multum probata haec sententia, praesertim contra haereticos hujus temporis, qui liberum arbitrium in natura lapsa dicunt esse rem de solo titulo, et ita servum peccati, ut sine gratia nihil aliud facere possit, ut videre licet in Driedo, de Captivitate, et Redemp. gener. human., tract. 4, cap. 2. p. 2. Ruardius, art. 7, contra Lutherum hoffensius, art. 36. Bellarminus, libr. 5, de Gratia et libero Arbitrio, cap. 9 et 3.

3. Expositio Augustini. — Non admittitur dicta expositio.—Probatur communiter ab his auctoribus haec sententia ex illo Pauli ad Roman. 2: Gentes, quee legem non habent, naturaliler ea que legis sunt, faciunt.Solet vero hic locus ab Augustino intelligi de gentibus jam per tidem Christi illuminatis, quae dicuntur naturaliter facere ea, quae legis sunt, non quia sine gratia ea faciant, sed quia sanata jam natura per gratiam, naturalter faciat ea, quae sunt legis naturalis, id est, ea, quae sunt naturae consentanea, operatur, quamvis non sine adjutorio gratiae. Ita fere habet Augustinus, libro de Spiritu et littera, cap. 26 et 27, quem secutus est Fulgentius, de Incarnatione et gra- tia, capite 16, et D. Thomas 1, 2, quaest. 106, rtic. 4, ad 1, sed nec ipse Augustinus in illa expositione omnino haret , aliam enim statim subjungit, quam mox videbimus : nec videtur certe consentanea contextui , neque verbis. Primo, quia Paulus non loquitur de gentibus jam illuminatis per Christi Evangelium, sed absolute et secundum se, prout ante Christi adventum erant, et futurae erant quasi materia circa quam, Evangelicae praedicationis, seu terra, in qua seminandum erat Evangelii verbum. Sicut loquitur etiam de Judaeis, non jam credentibus in Christum, sed ut profitentibus suam legem. Hoc enim modo dicit de utrisque. Tribulatio, et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Jude primuwn et Graci, id est, Gentiles (heec enim duo verba aequivalent ibi apud Paulum, ut bene idem Augustinus animadvertit). Idem denique est Gentilis, quod vivens in praeputio, sine jugo scriptae legis. Et hoc modo dixerat Paulus, capite primo, ad Romanos: Sepe proposui venire ad vos, ut aliquem fructum habeam in vobis, sicut et in ceteris gentibus. Ubx gentes vocat omnes viventes in praeputio, in quibus fructificabat.

4. Imo in Scriptura Sacra vix invenietur vox illa, Gentes, pro Christianis sumi, sed pro idololatris incircumcisis, 1, Corinth. 10. Que gentes ummolant. Et c. 12. Cum gentes essetis, ad simulacra muta, etc. Expressius a Christianis condistiguuntur simul cum Judaeis 1, Cor. 1. Judeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam - ipsis autem votatis Judans, atque Gentibus, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Nomina ergo Gentium, et Judeeorum absolute a Paulo posita, non sunt nomina hominum jam vocatorum ad fidem, seu Christianorum, sed duorum populorum, de quibus docere ipse intendit in illa Epistola ad Romanos indifferenter posse per fidem Christi vivam justificari. Atque hoc confirmant verba , quae proxime subjungit Apostolus in eodem capite secundo ad Romanos : Gloria, et honor, et paa omni operanti bonum, Judeo primun, et Greeco, non enim est acceptio personarum apud Deum. Loquitur ergo Judaeis et Graecis secundum se, quatenus omnes vocari possunt ad fidem, et omnibus potest prodesse, si illam acceptent. Cum ergo comparat Gentes, et Judaeos in modo peccandi, sine lege, vel cum illa, non agit de Gentibus, vel Judaeis Christianis, sed secundum se, et absque fide Christi : ergo eodem modo loquitur de Gentibus, cum ait : Gentes que legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt, faciunt - tum quia univoce illa voce utitur, tum etiam, quia hoc affert, ut ostendat, non sine causa imputari Gentibus ad culpam ea peccata, quae, capite primo, retulerat, cum haberent legem naturaliter inditam.

5. Objectio. — At dicere potest aliquis, esto, non loquatur Paulus de gentibus conversis ad fidem Christi, sed prout erant in statu legis naturae ; tamen cum illis attribuit, quod observant legem, non loqui de infidelibus et idololatris, sed de fidelibus, qui in eo statu justi esse poterant. Gentium enim nomen indifferens est ad justos, et peccatores: et licet frequentius essent pravi, et idololatrae, et ideo hujusmodi prava opera illis tribuantur : nihilominus aliqui esse poterant justi, et observatores legis naturalis: de his ergo videtur loqui Paulus in illo loco, quia de illis dicit, guod factores legis justificabuntur : et quod ilis etiam fuit gloria, et pac operantibus bonum. Unde necesse est, ut loquatur de lege naturae, non prout dictatur per solum naturale lumen intellectus, sed prout dictabatur etiam in illo statu per lumen fidei, quia non poterat alio modo sufticere ad gloriam, et pacem, vel justitiam obtinendam. Cum ergo Paulus ait, hujusmodi gentes naturaliter, que legis sunt, facere, non dici naturaliter, ut excludat spiritum fidei, vel auxilium gratiae, sed ut excludat legem scriptam , ad eum modum , quo ile status dicitur legis natura , non quia esset solius naturae sine gratia, et fide, sed quia non habebat alia praecepta, quae natura dictabat : natura (inquam ) non nuda , sed ordinata ad Deum per gratiam : sic ergo naturaliter servabatur illa lex, id est, natura duce eodem modo, non pura, sed lumine fidei affecta.

6. Rejicitur objectio. — Sed quanquam doctrina haec in se vera sit, non tamen existimo fuisse illo loco a Paulo intentam. Primo, quia vox illa naturaliter, in rigore videtur excludere vires superantes naturam. Quis enim Catholicus audeat dicere, Job, et alios justos illius temporis non circumcisos , naturaliter credidisse, et Deum super omnia dilexisse? Praesertim, cum communi usu, et secundum phrasim etiam communem Scripturae, id dicatur naturaliter fieri, quod fit ex ipsa inclinatione et efficacia naturae. Secundo, quia tractare de gentibus fidelibus , et operantibus ex fide, non pertinebat ad institutum Iuuli i in loco. Nam potius considerat ibi, tam gentes, quam Judaeos, ut operantes Libus suis, sine adminiculo fidei, et gratiae : ut eos insuf- ficientes et debilissimos fuisse ostendat ad honeste, et sancte vivendum. Quod in primo capite, ex multitudine, et acerbitate vitiorum, in quibus Gentes versabantur : et in secundo capite, ex similibus moribus Judaeorum demonstrat. Ne tamen videretur gentes immerito accusare, cum legem non haberent, de illis subjungit, suum modum legis naturalis habuisse, quam naturaliter interdum servabant. Loquitur ergo de illis, non considerando in illis fidem, nec gratiam, sed solam naturam. Unde, licet verum sit, indifferenter loqui de gentibus, sive justis, sive iniquis, sive fidelibus, sive infidelibus, non tamen considerat , in his, qui fideles erant, vim fidei, vel gratiae, sed solius naturalis luminis et rationis. Eo vel maxime, quod illi gentiles, qui fideles erant, quatenus spiritu fidei ducebantur, non tam ad legem naturae, quam ad legem gratiae pertinebant, ut Patres tradunt, et in materia de legibus docuimus.

7. Vera expositio loci Pauli est Augustini. — Verus ergo sensus verborum Pauli est, quem Augustinus, dict. cap. 28, secundo loco ponit, dicens: /n Gentibus etiam idololatris quedam facta inventa esse, et legi, vel audiri, quee non solum vituperare non possumus, verum etiam merito laudamus. Et quamnvis si discuLiatur, quo fine fiant, vir inveniantur in eis opera laude digna. Verumtamen (ait) non usque adeo in anima humana imago Dei terrenorum affectun labe detrita est, ut nulla in ea veluti lineamenta extrema remanserint, unde merito dici possit, etium in ipsa impietate vitee suee facere aliqua legis, vel sapere, etc., ac proinde posse naturaliter, quae legis sunt, facere, quoad aliqua moralia opera simpliciter honesta : quia non omnino deletum est, quod ibi per naginem Dei, cum crearentur, empressum est. Verum est tamen, eumdem Augustinum, l. 4, contra Julianum, cap. 3, hanc ipsam admittentes interpretationem addere, quando Gentes naturaliter faciunt quae legis sunt, si absque fide operentur, non bene facere, quia non bono fine faciunt. At profecto, licet non fortasse frequentius accidat, non est in singulis operibus necessarium : quia fides infusa non est necessaria ad operandum ex honesto fine: nam satis est velle ipsum externum opus , propter honestatem , et conformitatem , quam habet cum recta ratione , nullam pravam intentionem adhibendo, quod homini liberum est. Imo etiam circa Deum ut finem naturae potest naturaliter aliqua bona intentio concipi, veram ejus adorationem, et cultum, vel quid si- mile prout rationi naturali consentaneum est, intentendo. Denique, non potest quis simpliciter dici, facere naturalem legem, quod Paulus ait, si in ipsomet opere, quo videtur illam implere, eamdem violat. Potest ergo homo ex sententia Pauli naturaliter, id est, sine gratia aliquod bonum facere simpliciter, consentaneum legi naturae. Quam expositionem ibi tradiderunt Origenes, Chrysostomus, et omnes Graeci, Hieronymus, et D. Thomas ibidem, ubi etiam Cajetanus, Soto. Idem indicant Hieronymus, epist. 151, ad Algas., q. 8, et Cyprianus, lib. 3, ad Quirin., cap. 99.

8. Objicitur. — Dices, ergo quod ibidem ait Paulus : Gloria, honor, et paz omnà operanti bomun, intellhigitur etiam de servante naturaliter legem naturae. Item quod ait, factores legis justificabuntur, verum est etiam de gentibus, qui naturaliter legem naturae servarunt: hoc autem est contra illud ejusdem Pauli testimonium : 5i ezx lege justitie : ergo gratis Christus mortuus est. Nam ut Augustinus argumentatur, epist. 196. Si ez natura justitia, gratis Christus mortuus est.

9. Explicatur prina pars objectionis. —Circa prius testimonium, ut ejus proprius sensus intelligatur, consideranda sunt verba proxime praecedentia, in quibus longe diverso modo loquitur Paulus, et talem modum bonum operandi exigit ad meritum vitae aeternae, ut satis constet, sine gratia impleri non posse. Sic enim inquit : Zis quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam, et honorem et incorruptionem queerunt, vitam ceternam. Ubi imprimis non utcumque bonum opus, scd omnino patientiam boni operis postulat. In quo verbo duo includi opinor; unum est, perseverantia in bene operando, quae sine magna patientia, et tolerantia non exercetur, juxta illud Lucae, 8: Audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia, Aliud est, integritas (ut sic dicam) in bene operando quoad totam collectionem praeceptorum , et observantiam eorum. Nam, cum offendens in uno, fiat omnium reus, non potest dici quaerere gloriam secundum patientiam boni operis, qui unum, vel aliud praeceptum interdum observat , sed solum, qui omnium observationi patientissime incumbit: nec enim sine magna patientia, et constantia id fieri potest. Et fortasse ob hanc causam aiebat Paulus: Patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissiones. Heb. 10. Constat autem haec duo non posse sine gratia praestari. Praeter haec vero adjungit Paulus intentionem plane supernaturalem in bene operando, scilicet, querendi gloriam, utique apud Deum, et honorem verum scilicet, et stabilem, et incorruptionem, vel hujus vitae, quae in puritate morum consistit, et 1 Pet. 3, incorruptibilitas spiritus vocatur: sicut e contrario vitae turpitudo corruptio appellatur Genesis 6, vel alterius vitae, quam Christus docuit, et promisit, ut idem Paulus dicit, 2. Tim. 1. Cum ergo proxime subdit : Gloria, honor, et pac omni operanti bonum, intelligit eo modo quo declaraverat, quare non loquitur de operante bonum per solas vires naturae, sed per fidem, et gratiam, sine quibus nulli est potestas sic bene operandi.

10. Secus vero est de verbis illis, quae infra subjungit, et nunc tractamus : Gentes quae legem non habent, naturaliter ea, quee legis sunt, faciunt; tum quia haec non conjunguntur prioribus, sed ad propositum longe diversum dicta sunt : tum etiam, quia non sunt similia, nam in his nihil de patientia, vel perseverantia in observatione legis, nihilve de intentione quaerendi gloriam, sicut in prioribus dicitur. Tum denique, quia in his est sermo de solis gentü- bus, ibi vel de Judaeis jam illuminatis per fidem, vel generatim de omnibus bene operantibus tali modo, qui modus plane gratiam requirit. Unde in priori loco non est addita vox, naturaliter, quae in his verbis posita est.

11. Altera dicte objectionis pars enercatur. — Circa alteram objectionis partem sumptam ex illis verbis: Non enim auditores legis justi sunt apud Deun, sed factores legis justificabuntur, considerandum est. Quod hcet proxime post haec verba sequantur alia, quae tractamus : Cum enim gentes, que legem non habent, naturaliter ea, que legis sunt, fuciunt, nihilominus per haec verba non redditur ratio prioris sententiae, factores legis justificabuntur, se soium adducuntur ad removendam tacitam objectionem, et ostendendum, Gentes non caruisse lege, quamvis illam exterius scriptam non receperint; ut patet ex sequentibus verbis, ejusmodi legem non habentes, ipsi sunt lev, quài ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Cum ergo Paulus, ait, factorem legis justificari, loquitur de illo, qui totam legem facit integre, et plene, hoc enim et vox ipsa absolute, et simpliciter prolata, factor legis, indicat. Quis enim observatorem legis appelet eum, qui interdum secundum legem operatur : frequenter vero iliam violat? Et res ipsa prae se fert hunc sensum, quia qui in uno offendit, factus est omnium reus, et ideo justificari non potest, nisi qui totius legis obser- vator sit. Constat autem, nullum esse posse hoc modo factorem legis per solas vires naturae, sed indigere fide, et gratia Dei. At cum infra Paulus ait, gentes naturaliter facere quae legis sunt, indefinite loquitur, et non dicit facere omnia, nec dicit per illa opera justificari, sed solum affert signum naturalis legis cordibus insitae, ad quod sufficit, quod in uno vel alio actu aliquando lumen suum, et bonam naturae propensionem ostendat.

12. Urgetur amplius. — Respondetur. — Dices, Ergo, in eodem contextu ambigue loquitur Paulus de Gentibus, nunc de infidelibus, nunc de credentibus, nunc de operantibus per vires naturae, nunc de operantibus ex fide et gratia: quod videtur inconveniens , quia hoc modo incerta redditur tota sententia. Respondeo, loqui quidem Paulum indifferenter de Gentibus, etiam ante Christi adventum existentibus, sive notitiam fidei haberent, sive non, prout sub nomine Preeputii, solet de illis loqui. Et de ilis affirmat fuisse apud Deum capaces justitiae et meriti, ac praemii aeterni, non minus quam Judeos: si alioqui praecepta servarent eo modo, quo oportebat. Quis autem hic modus fuerit et per quas vires id fieri posset, in eo capite non explicat, sed in sequentibus: quia ibi solum agebat de discrimine inter Judaeos et Gentes, in beneficio legis scriptae a Deo recepto, solumque ostendebat, nec beneficium illud fuisse per se sufficiens ad justitiam, nec necessarium : quia et sine illo poterant gentes justificari, et cum illo damnati sunt quamplures Judaeorum, vel quia legem ipsam non servabant, vel quia existimabant opera legis per se et sine spiritu fidei facta, fuisse sufficientia ad veram justitiam. Et ita nulla est ambiguitas in usu dictorum verborum : quia inter Gentes eo generali nomine comprehensas quidam esse poterant operantes per fidem, alii per solum naturale lumen : et iidem habentes fidem, poterant nunc operari ex illa, nunc vero solum naturahter ex dictamine ratonis : sicut nunc etiam fidelibus Christianis contingit. Unde Paulus interdum eos admonet, ut attendant quid natura ipsa eos doceat, prima Corinth. , capite 11: Nonne ipsa natura docet vos ? Et similiter inter Judaeos, qui de lege gloriabantur , quidam esse poterant observatores ejus ex spiritu fidei, alii solum professores, vel ex humana praesumptione , vel ex errore, ut nunc revera sunt Judeaei. Igitur sine ulla verborum aequivocatione potuit recte Paulus, cum dixit : Factores legis justificari, intelligere de his, qui vero spiritu fidei servant legem , seu de his, qui totam legem integre et patienter observant, quod in idem redit, quia sine spiritu fidei non potest lex tota integre servari : et nihilominus cum dixit : Genfes, qua legem non habent, naturaliter ea, quee legis sunt faciunt, intelligere de his, qui per solas vires et lumen naturae aliquid consentaneum legi naturali faciunt, sive alioqui fidem habeant, sive non habeant. Et hic revera est proprius sensus illius loci.

13. Ulterius vero confirmari potest dicta communis sententia ex alia ejusdem Pauli in eadem epistola ad Romanos, cap. 1, ubi docet, potuisse Gentiles via et ratione naturali habere veri Dei notitiam: fuisseque valde culpabiles, illa non bene utendo ad Deum glorificandum et amandum. Probatur ex illis verbis: Qui veritatem Dei in injustitia detinent, quia quod notum est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illius manifestavit -invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, que facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ojus virtus et divinitas, ita ut sint inexcusabiles - quia cum cognovissent Demn, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, etc. Ex his enim verbis intelligimus primo, in illis hominibus, quos reprehendit (sunt enim antiqui Gentles) fuisse Dei veritatem ex illo capite. seu ex parte intellectus sufficientem ad justtiam saltem naturalem, id est, bonitatem et honestatem moralem exequendam. Alioqui non posset Paulus de illis gentibus dicere, Qui veritatem Dei in injustitia detinent - si aut veritatem non assequerentur, aut illa non esset satis ad honestam operationem. Secundo intelligimus, hanc veritatem fuisse quidem illis Gentibus a Deo manifestatam, non tamen per fidem, aut supernaturalem revelationem, sed per naturale magisterium creaturarum , ut evidenter probat illa causalis : /nvisibilia enim ipsius a creatura mundi, etc. Tertio intelligimus, fuisse illam cognitionem sufticientem ad glorificandum Deum, ad gratias illi agendas, ut aperte probant verba illa : 7ta ut sint inexcusabiles, si enim cognitio non esset sufficiens, merito excusari potuissent.

14. Ratione dicta communis sententia voboratur. — Unde concluditur ratio: Quia sine gratia, per solum cursum naturae potest haberi quidquid ex parte cognitionis necessarium est ad bene operandum, secundum aliquam honestatem naturalem, sed posita illa cognitione, non est etiam gratia necessaria ex parte voluntatis : ergo simpliciter necessaria non est ad singulos bonos actus morales virtutum ac- quisitarum. Major supponitur ex dictis, capite decimo, quia ille actus, de quo agimus, non excedit physicas vires voluntatis, ideoque ad illum eliciendum non indiget in se alio principio. Quod etiam doctores, cum quibus disputamus, admittunt, ut ex relatione sententiaeillorum constat, et ex sequentibus fiet evidentius. Minor autem expresse traditur a Paulo in citatis verbis : ideo enim recurrit ad creaturas et effectus Dei, ut declaret, illam cognitionem fuisse per naturam sine gratia, ut Patres intellexerunt, quos erudite congerit Bellarminus, libro quarto, de Gratia et libero arbitrio, capite secundo, et libro quinto, capite secundo.

15. Consonatque optime cum veritate hac aliud testimonium ejusdem Pauli, Actor. 14, ubi cum de Deo dixisset: Qui in prateritis generationibus dimisit gentes ingredi vias suas, subdit : Et quidem non sine testimonio reliquit semetipsun, benefaciens de celo dans pluvias, ec. Quod testimonium expendemus latius capite sequenti. Nunc solum advertimus, naturale testimonium creaturarum reputari a Paulo sufficiens ad excitandum hominem ad quaerendum aliquo modo Deum et alquid boni praestandum. De quo testimonio Dei iterum subdit, c. 17: Queerere Deum, si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum, etc. Quibus locis Chrysostomus et alii Patres de naturali cognitione et bona operatione illi conformi haec loca interpretantur.

16. Ultimo induci merito possunt ad hanc veritatem confirmandam verba illa Christi Matthaei, quinto capite: S diligitis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habebitis, nonne et Publicani hoc faciunt ? Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis ? Illis enim verbis significavit Christus, talem quidem dilectionem et beneficentiam esse bonam et per naturalem rationem et inclinationem fieri posse, quamvis non sit digna mercede, quia nec ex fide, nec ex gratia sit, ut ibi divus Anselmus, divus Thomas et alii expositores significant. Inter quos recte Maldonatus dixit, Christum non negare mercedem habituros, quicumque amicos diligunt, cum amicos diligere Charitatis sit, sed negare mercedem habituros, si ut Publicani tantum hoc faciant, id est, si non propter Deum, sed aut propter naturalem in amicos propensionem, aut propter utilitatem suam faciant: quia Deus non naturam, sed gratiam remunerat. Quod etiam significavit D. Thomas 2, 2, quaest. QT, art. 7. ad 7.

PrevBack to TopNext